Tessera caerulea — commentariolum.Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. — commentariolum auctoris. — imago.

PLANTARUM LIBER VI

Nunc age, delicias hortorum, Musa, nitentum
Desere, nunc obscura tibi, nunc aspera dumis
(Qua Phoebus, ductor tuus olim, excluditur ipse)
Per saltus tentanda via, et nemorum invia, restat.
Eia age venatrix, densas penetremus in umbras, 5
Intima scrutemur viridisntum lustra dearum.
Solve mihi ingenium pede velox, solve sagacis
Iudicium naris. Facundia libera currat,
Naturamque premat laeto clamore latentem.
Tende plagas mentis, subtilia retia tende, 10
Et magna constringe fugax indagine verum.
Hic tuus est venatus, et haec tua sola ferina.
Sed neque te pudeat pomaria ditia sylvis
Pauperibus mutasse. Habitarunt numina sylvas,
Forsan et hic habitent. Habitavit proximus illis 15
Carolides, nemoris dono tutatus opaci
Augustum caput, et nulli violabile Parcae.
Huc ades, o dilecte Deo! Sacrum tibi lucum
Pangimus, aeterni pubentem veris honore.
Tu mihi, tu praesens frondosi carminis ipse 20
Numen adesto, tuamque volens hic incole quercum
Quam tibi longaevam statuo. Non illa latebras
Perfugiumque dabit, sed victor fronde sedebis
Servatam ob patriam redimitus tempora querna,
Fulgebisque altus, totique videberis orbi. 25
Vos quoque, sylvicolae, vel (si fas dicere), sylvae
Orbis, Hamadryades, non ultima fama Britanni.
Vos mihi cantanti capite inclinante faventes
Annuite, o, venia liceat mihi pandere vestra
Res veterum sacra nemorum caligine tectas, 30
Atque novum ingentes immittere lumen in umbras.
Fas mihi, florentis consulta verenda senatus,
Sermonesque deum fas sit proferre virentum,
Ignotasque homini voces, quas auribus haurit
Nescius attonitis, ramorum audire sonores 35
Mobilium credens, et ludicra murmura venti.
Sed laurus Phoebo (qui tunc procul abfuit ipse
Orbe vehens alio), Phoebus mihi singula dixit,
Nunc ego mundo omni plantarum praedico vates.
Tempus erat quo Iacobi certissima proles 40
(Carolus ipse pius, propago mitis olivae)
Angligenas placida populos in pace regebat,
Foelix ante alios reges, dum fata sinebat,
Dumque gubernantis tempestas improba rerum
Non renuebat opem, nunc foelicissimus ultra 45
Invidiam, et divum leto transgressus honores.
Nam miseram vento Europam bellante per omnem,
Et strage informi sylvas lacerante vetustas,
Pax super oceanum fertur turbata volasse,
Et tepidum in lucis nidum posuisse Britannis. 50
Non illum vano dea foecundissima fovit
Incubitu, pullique exclusi protinus aurei,
Iustitia atque fides, atque uno copia cornu,
Sed pleno atque malis noto medicamine multis.
Talia crediderim Saturno saecula rege. 55
Tam laevi atque albo transisse per aethera tractu,
Sed tibi tandem oneri nimia est fortuna, deisque
Ipsis invidiae. Taedet tandem esse beatos,
Et levitas hominum pulchram temeraria mutat
Pellice deformi uxorem: mutatio pulchra est. 60
Non aliud morbi mortisque instare periculum
Certius affirmant medici, quam cum integra visu,
Luxuriansque valetudo, sine vulnere causae
Ullius, nulloque vigorem fracta labore
Sponte fatigata atque labans sibi displicet ipsi. 65
Talis erat status Angligenum tam pulcher et aeger,
Fortunatorum nimium bona si sua nossent.
Sed tam ingrata nihil levat ignorantia culpam.
Ergo Deum magnis monitrix apparuit ira
Prodigiis, heu, necquiquam, ceu fulminis ictum 70
Antevolare solet rapidi praenuncia flamma.
Ipse puer, nondum (manet horrida imago) bilustris,
Tristia me memini toto aethere signa videre.
Vidi equidem instantum lato terrore malorum
Conscriptam coelo historiam. Convexa polorum 75
Lucenti (heu trepido referens) accensa procella,
Et faciem inferni flagrantem imitata barathri,
Undique sulphureos flammarum volvere fluctus.
Tum rupta nube horrendam pulchramque repente
Sese aperire intus scenam, duplicesque stupendo 80
Ordine dispositas acies, belloque paratas
Luminis aerati fulgentes stare sub armis.
Monchius haud acies melius, fortissimus heros,
Instruxisset eas, bello clarissimus omni
Monchius, patriae columenque decusque ruentis, 85
Qui tunc forte aliqua descriptus et ipsa figura
Militiae coelestis erat, rapidumque premebat
Altus equum. Nostras timor an deceperit aures
Nescio, credidimus clangorem audire tubarum,
Principium pugnae. Concurrunt protinus alae 90
Hic equitum ardentes, adversaque pectora trudunt
Obnixi. Hic pedites hastilia longa coruscant,
Veraque ab aetheriis sclopetis fulmina mittunt.
Involvunt superos tetra caligine campos,
Factaque nubigenum memoranda, et fata virorum. 95
Sed partem immensae stragis faciemque tumultus
Confusam, rivisque rubentem sanguinis aethram
Vidimus, armorum splendore et luce maligna
Fulguris emisit quam tormentarius ignis.
Tandem acies nobis melior quae visa, figuris 100
Nobilior magnis late armorumque virorumque
Heu conversa fuga est. Nox caetera condidit alta,
Mortalesque hebetans visus caligo futuri.
Non tamen his multisque aliis (quae tempore in illo
Plurima visa piis) commota est Anglia torpens 105
Prodigiis. Sylvae quis tunc obscura timebat
Monstra Caledoniae? Quis murmura plebis ineptae?
Quis tunc schismatici fermenta latentia zeli?
Impius aut quod tum nomen Cromuellus habebat?
Nec sat erat divis, urbes aulamque ruinae 110
Praemonuisse gravis, saltus sylvasque monebant.
Nam paria et sylvis instabat fata Britannis.
Flante videbamus Zephyro procumbere quercus
Funditus eiectas possesso mille per annos
Natalique solo. Zephyro quis talia demens 115
Imputet innocuo? Dryades videre deorum
Semideae dextras stirpem sine falce secantes.
Ast aliae, frondes (portentum triste) ferebant
Enormes, formaque nova insolitoque colore,
Et nunquam foliis manabat melleus humor, 120
Nobile nec ramos viscum ditabat ovantes,
Sed gallis onerabantur, gallisque latebat
In cunctis musca infoelix, divina futurae
Cladis, et obscuro mussabat murmure diras.
Saepe nemus totum subita quasi febre laborans 125
Nullis tranquillum turbantibus aera ventis
Contremere horrescens. Turbantibus aera ventis
Pro strepitu arboreo tristes resonare per umbras
Humano similem gemitum et suspiria vera,
Quinetiam obscoenae summa dicuntur in orno 130
Luce palam, Phoebo frustra indignante, volucres,
Bubones, ululaeque, et nomen noctis habentes
Sedisse, et diro temerasse examine sylvam.
Siqua fides vati, spinturnix ipsa fuisse:
Dicitur inter eas monstro feralior omni 135
Spinturnix. Avis ignota est mortalibus illa,
Sed novere deae, et visa tremuere misellae.
Singula quis memoret? Sed quid monstrosius isto?
Exclusisse cavo serpentes ova feruntur
Fraxineae trabis. Haud umbrae perferre solebant 140
Fraxineae supremam oram, vix frondis odorem
Fraxineae, obiectos mallent incurrere in ignes.
At magis haud ullum sylvestria numina movit
Prodigium arboreum, quam tactas fulmine laurus
Cernere, contactas viderunt fulmine laurus 145
Quas Iovis ipsius veteri diplomate dicunt
Fulminis immunes semper vixisse, nec ullas
Pertimuisse minas coeli sortemque tulisse,
Quam nulli poterant victori tradere tutam.
Tam fera monstra deum, manifestaque signa malorum, 150
Religiosa cohors et coniectare peritae
Orbis Hamadryades non neglexere Britannae.
Est vetus atque ingens, fama celeberrima, sylva
(Hinc Vaga Cambriacis sacram disterminat agris,
Illinc vix Thamesi cedens Sabrina potenti 155
Alluit) Ardennae quondam praenobile nomen,
Nunc Denae datur, et nomen mutilatur et ipsa.
Plus nulli Martis nocuit crudele metallum.
Caeditur et ferro, et ferro succisa coquendo
Inservit, propriaeque infoelix tristia mortis 160
Instrumenta facit. Sibi damnum parturit ipsa
Arboribus foecunda super, subtusque metallis.
O semper bona pauperies, et conditus alta
Thesaurus tellure nocens! O semper ovantes,
Integrae, salvaeque solo non divite sylvae! 165
Nunc quota pars nemoris manet inconsumpta vetusti?
Sed tamen hanc partem (tanta est reverentia) parvas
Ferri reliquias immitis, et ignis avari,
Numina multa colunt, et adhuc post omnia damna
Nobilior terris non incubat umbra Britannis. 170
Hic longaeva Dryas, regni regina virentis,
Cui vectigales immensi adiunxerat undas
Oceani victrix, nymphis sylvestribus ipsa
Concilium indixit magnum, et venere frequentes.
Omnes quae poterant coelum perferre Britannum 175
Sylvestres venere deae, leviterque supino
Colle super, pulchra circum cinxere corona
Reginam in medio Dryadam. Non ora dearum
Foeminea, arboream sed formam habitumque gerentes,
Officiique sui festis conventibus aptum 180
Ornatum viridem. Siquis bello ordine stantes
Praeteriens vidisset eas, non ille putaret
Numina, sed lucum magnis se cernere sacrum
Numinibus. Talis scaenae frondentis imago,
Quam parte ex una rivus circumdat amoenus 185
Decurrentis aquae, viridisnti in margine sedem
Occupat, atque solo se sistit molliter udo
Leuceis, comes Alcidae, Herculeosque labores
Umbra refert bicolor folii. Pars nigra superna est,
Alba subest. Olli comes est Phaetontias Alnus. 190
Ambusti memor, ac casu perterrita fratris,
Multa gaudet aqua, et vivit secura sub undis.
Huic latus adiunget gens olesicarpia dicta
Iteades Nymphae, castissima turba sororum,
Et vel adhuc iuvenes incano crine severae 195
Flumen amant. Mores dilectum frigus in ipsos
Transit, et egelido lentore Cupidinis ignes
Extinguunt salamandrae instar. Dant vincula rebus
Firma aliis, solos gaudent disiungere amantes.
Non minus his acte laetatur et assidet undis, 200
Sed tamen humanis stagnantes pellere membris
Dicitur, haec effata: “Quid hic torpetis inertes?
Haec sola sanguineis tantum sunt debita rivis.
Quid cruciare hominem iuvat, o, dum plurima vobis
Arbor honesta caret? Quin ocyus (inquit) abite, 205
Inque uterum terrae vestrum descendite.” At illae
Qua via permittit descendunt agmine denso,
Et toto exactus de corpora depluit humor,
Territus imperio magno virgaque potenti.
Stat prope nullius non hospita laeta Betulla, 210
Arentis madidive soli, nullo aere tristis.
Mollis et alba cutim, formosam vertice fundens
Caesariem, sed mens tetrica est, sed nulla nec arbor
Nec fera sylvarum crudelior incolit umbras.
Nam simul atque urbes concessum intrare domosque 215
Plagosum Orbilium saevumque imitata Draconem
Illa furit, non ulla viris delicta, nec ullum
Indulgens ludum pueris, inscribere membra
Discentum, teneroque rubescere sanguine gaudet.
At contra urbanae multa instrumenta ministrat 220
Prodiga luxuriae nimium sphendamnis, et omnes
Venarum impendit labyrinthos versicolorum.
Hinc pretiosa nitet citroque secunda supellex,
Molluscum, bruscumque, atque aspera nomina laevis
Lautitiae, quoniam gula iam languescit inepta, 225
Ditia sustineat nisi dives mensa nepotum
Fercula, tanquam ederent maculosi tubera ligni.
Ah melius, quanto zygias tibi provida, venter,
Consulit, agricolae cum dat iuga fortia tauro,
Materiamque moletrinae cum sufficit aptam! 230
Ah melius quanto pteleas tibi rustica, praebens
Et frondem armentis, et aratris utile lignum,
Rustica, sed foelix et Baccho coniuge clara!
Oxyas una nemus spaciosum proxima fundit,
Et gratam pecori, gratam pastoribus umbram, 235
Sive diem somno, seu malint frangere cantu
Aestivam. At potius, pastores, frangite cantu:
Cantando fagos mulcebat Tityrus altas.
Hinc olim iuvenis mundi melioribus annis
Fortunatarum domuum non magna supellex 240
Tota petebatur: sellas, armaria, lectos,
Et mensas dabat, et lances et pocula fagus.
His celebrare epulum veteres et festa solebant
Vina coronati divis libare benignis,
His retinere (opus haud fuerat placare) faventes. 245
Nulla scyphos unquam infamarunt toxica tales,
Sed sitis exhausit plenos secura, nec illud
Arcana evenit ligni virtute potentis.
Paupertas fuit antidotum contra omne venenum.
Tales tunc habuit placidos et fraxinus usus 250
(Fraxinus ipsa arbor, Melias sed nympha vocatur).
At postquam ex illa fabricata est Pelias hasta
Et bibit Hectoreum (pro gloria saeva!) cruorem,
Bella colit, nec iam pluvias vicinaque tantum
Flumina, sanguineos quantum sitit effera rores. 255
Non illi inferior procero corpore iuxta
(Sed pia et alterius studiis operata Minervae,
Nam tenui donat victura volumina libro)
Stat Philyra. Haud omnes formosior altera surgit
Inter Hamadryadas: mollissima, candida, laevis, 260
Et viridisnte coma et beneolenti flore superba
Spargit odoratam late atque aequaliter umbram.
Istam componit nativa imitata venustas
Culturam, et multo ditat medicamine virtus,
Unaque plantarum dotes complectitur omnes, 265
Una omnes merito connectere nata coronas.
Achras acerba tuens et Oreimelis simul astant
Nequicquam maturae et nullo sole domandae.
Venerunt etiam sylvasque hortosque colentes
Amphibiae nymphae. Non belli nominis Ouas, 270
Oxyacantha ferox, sycaminea sanguine tincta,
Tincta cruore atro, sed ossea tota Craneia,
Et Carya, et Corylis dura, et cute Castanis hirta.
Quis neget has lautas et opimas vivere in hortis
Queis domus urbana est, in sylvis rustica villa? 275
Sed nec abesse putes spinam conventibus albam
Talibus. Omne solum natale est, intrat ubique
Ardelio. Illa quidem cultis excluditur agris
Plerumque atque hortis, sed circumsepit utrosque
Atque omnes aditus servat fidissima custos, 280
Utilior latrante cane armatoque Priapo.
Aspera frigoribus saxisque Helvetia tales
Educat, et peregre terras emittit in omnes
Enormes durosque viros, sed fortia bello
Pectora. Non illi cultu, non moribus aulas 285
Atque urbes decorare valent, sed utrasque fideli
Defendunt opera, nec iis, gens cauta, tyranni
Praeponunt speciosa magis multumque sonora
Praesidia. His certi vitam tutantur opesque.
Hos quoque cum iunctos videas, iustaque sub arma 290
Dispositos acie, toto nullum agmen in orbe
Nobilius dices visu aut formosius illo.
Non igitur temere veteres ex arbore tali
Quae rigidae sepis munimina firma ministrat
Contra praedonum insidias furumque ferarumque 295
Excidere sacras Hymenaea ad foedere taedas
Iusseruntque novis vigiles praeire maritis.
Huic comites addunt sese de more frequentes
Horrida prumnitis pomo foecundo severo
Aspera virgo batis, rosa morsu nota canino, 300
Auxiliatrices ad sepimenta catervae.
Haud minor aeterno pubentum frondis honore
Sylva aderat, victrix brumae, nec legibus anni
Subdita vertentis. Nihil illa vel indiga solis
Vel Iovis est, sed vere suo privoque beata, 305
Et ridet plorante polo terraque gemente.
Pyxiadis frondes hyemem, sed saecula vincit
Omnia materies, dentemque fatigat in illa
Tempus edax frustra. Tamen omni cerea formae,
Culturae dociles ramos accommodat omni, 310
Ingeniosa sequi dextram artem magistri.
Si tibi sic visum est, humiles distinguet in imo
Repens areolas, et flores stare superbos
Aspiciet supra. Si vis, caput efferet alte
Magna arbos, sumetque volens quamcunque figuram. 315
Seu iubeas hominem fieri, seu forte leonem,
Seu volucrem, trunco viridis quasi psittacus illa
Insistet proprio. Statuasque hinc ordine pulchras
Arboreus tibi Praxiteles disponet in horto,
Nec minus artificum obsequitur defuncta labori. 320
Hinc simulacra dolant, atque immortalia pene
Numina, divinamque canens multo ore Cybellen
Delectat patrios Berecynthia tibia montes.
Hinc fabrefacta sacros diffundit Pyxis odores
Nativo purgata. Strepunt hoc cardine valvae, 325
Hinc solidi plaustrorum axes et buris aratri,
Haec et foemineo multum officiosa decori
Caesariem terget nitidam. Non ultima belli
Arma puellaris, laqueos haec nectit amantum,
Et venatricis disponit retia formae. 330
Agrias insidiis levibus captare volucres
Contenta est, celerisque fugam constringere pennae.
Sed mala furta hominum densis mucronibus arcens
Securum defendit inexpugnabilis hortum,
Exornatque simul, toto spectabilis anno, 335
Et numero et viridi foliorum luce nitentum,
Nec piget his decorare domos. Iuvat undique laetas
Texere acufoliae ramos, roseique pusillis
Coralii gemmis deformem ornare Decembrem,
Et gelidas vernis hilarare coloribus horas. 340
Plus hyemi praestat Comaris, dat edulia poma,
Non terrena ferens nec humi repentia fraga.
Hac sola infoelix sylvestri pascitur esca
Ianus, et esuriens non uno devorat ore.
Phillyris et Pyracantha oculos hominumque deumque 345
Pascere contentae, baccarum fercula rubra
Dant avibus solis, et tandem debita gratae
Per brumam aestivi persolvunt praemia cantus.
Moesta subit smilax, habitu lugentis ad urnam
Aut bello rapti aut morbo inclemente mariti. 350
Moesta subit, veloque umbrae circumdata nigrae
Heu nimium infoelix et inani nympha laborans
Invidia! Falsi sub suspicione veneni
Insontem Graii quam damnavare poetae,
Historicique fide famam leviore sequuti. 355
Me decet arboreum vatem purgare malignis,
Arboream dictis, et ficto crimine divam.
Siqua fides vati non Graio, taxus ab omni
Pura veneficio est, taxi sub tegmine quivis
Dormiet, inque oculos, inque aures utrasque. 360
De vino responde mihi, et mihi pocula praebe
Taxica, non equidem parcam vel dante noverca.
Putida, grammatici, res est hinc toxica dici,
Illa trahunt arcus Graeco de nomine nomen
Triste, venenatae veteri de more sagittae 365
Mortiferis titulum saevum inposuere venenis.
Cantanti nec obesse soles, Arceuthi, gravemque
Obiicit immerito vatum tibi maximus umbram,
Iuniperi levis umbra nocet nec frugibus ipsis.
Quam multa arboribus tribuuntur crimina falso! 370
Virtutes utinam nullae! Latet intus ocellos
Effugiens, densoque obductum cortice ferum.
Te quoque, si liceat vellem excusare, Sabina,
Non licet, et sceleris nimium manifesta teneris,
Per te prima novae scintilla industria vitae, 375
Pauper, et in flammam nondum eluctata micantem
(Triste nefas!) aspersa veneno extinguitur udo.
Non hic immerito comitem, funesta Sabina,
Funeream Cyparissin habes. Comes omnibus illa
Sed pia funeribus, tu nondum (barbara) natos 380
Tollis, at illa senes etiam deplorat ademptos.
Talis erat puer ille deo Cyparissus amatus
Lucenti, tam leni animo, tam pectore molli,
Vulnera qui lugens et lamentabile fatum
Dilecti sibi cervi in mortem tabuit ipse, 385
Sed faciem hanc illi miseratus Apollo refecit,
Et dedit esse cupressum, aevumque agitare perenne
Cortice sub viridi, Cyparissis nympha vocatur,
Cupressusque arbor. “Tuque o (deus aureus addit),
Cui tantilla movet tam magnos causa dolores, 390
Semper eris merito tu maxima praefica luctus
Funebris, Diti sacra et diis manibus esto.”
Sic ait, et veri bene gnarus in arbore mortis
Aeternae posuit praesagia dulcia vitae,
Materiam invictam carie, nec temporis ulla 395
Labe fatiscentem, florentes semper honores
Frondis inocciduae, pulchrae decora alta figurae,
In morem liquidae coelum invadentia flammae.
Stat prope maior amor Phoebi, stat dignior ignis
Arboreus Daphne pulcherrima, casta sed omnes 400
Illa perodit adhuc, crepituque avertitur ignes.
Non minus et castam deus ardens diligit illam,
Et vatem facit, et strepitu indignantis in ipso
Omen inesse iubet faustum laetosque sonores.
Quid mirum est humilis si sacratissima laurus 405
Vulneris impatiens terreno stringitur hoste?
Fulgura quae superum circum volitantia tuto
Aspicit, atque minas coeli flammantis inanes?
O foelix longe ante alias! O maxima gentis
Arboreae princeps! Vel si tibi principis aufert 410
Diva Dryas titulos, o certe maxima vates!
Te reges tumidi, te victoresque superbi
(Par operi precium) te proxima gloria mundi
Turba poetarum gestant, quos inter et ipsos
(Fas sperare) comas non dedignabere nostras, 415
Et foliis raro et sterili circumdare ramo.
Tum vero ingentes Elate Peuceque sorores,
Sublimi feriunt rorantes vertice nubes.
Quantum despiciunt montana cacumina valles,
Tantum illae stantes in summo montibus ipsis 420
Altius assurgunt, sic stabat turba gigantum,
Sic superiniecta frondoso Pelio Ossa
Stabant terrores superum, similesque superbis
Abietibus pinisque levabant brachia centum.
Hoc bene prospectu terras pontumque profundum 425
(Nam domibus terras et pontum navibus ornant)
Non sine gaudiolo late sua regna tuentur.
Ipsa etiam prinis palatia regia linquit
Servantique fores sese exuit ilice sacra
Hortenses, remanet trunco vita aegra relicto. 430
Interea, vix coelo alibi contento Britanno,
Nec sub sole quidem nostro sed rege virescens,
Huc iam moesta venit, monstris exterrita tantis,
Et fatis aulae super insolabilis albae.
Tali sceptrigeram Dryadem circumstetit orbe 435
Nobile nympharum Angligenum nemus. Illa levato
Composuit sese tumulo mediamque locavit,
Multa maiestate tumens, umbraeque favorem
Regalis partes longe diffudit in omnes.
Non ego, si venti mihi vox clamosa daretur, 440
Cum viridis querceta agitat reboantia Denae,
Te digne, veneranda Dryas, celebrare, tuarum
Vel potero sylvam immensam describere laudum.
Ex te (siqua fides miracula multa canenti
Danda vetustati est) erupit prima virorum 445
Tunc libro viridi, cute nunc contecta iuventus.
Tunc quoque dura genus, sed Deucalionis in aevo,
Durior evasit, crustaque incalluit alba.
Hanc famam eximiis subnixam authoribus olim
Elevat, et spernit vanorum turba sophorum 450
Et schola Pyrrhonis, nimiumque academia ridens.
Fas dubitare quidem, sed non dubitabile et illud,
Quos tunc terra bonos homines magnosque creavit,
His crevisse cibis, et querna glanda repasta
Aequasse annosas vivendo corpora quercus. 455
Foelix illa aetas mundi iustissima nymphe,
Cum dabat umbra domum vivam tua, cum domus ipsa
Decidua dominos pascebat fruge quietos,
Solaque praebebant sylvestria poma secundas
Gramineis epulas mensis. Nondum arte magistra 460
Arbor adulteriis praeluserat insita nostris.
Alma Ceres, non est tua munificentia tanti,
Immites alimenta ferunt si mitia mores.
Non tanti est, si gens hominum depulsa, ferarum
Victibus induitur naturam saeva ferinam. 465
Hinc male mutatus respublica desiit esse
Mundus, et invasit communia commoda rerum
Quisque sibi. Hinc coeptum est partiri finibus agros,
Nataque confestim fines proferre libido.
Hinc homini sua terra parum, mox nulla videri 470
Terra satis. Bonus ecce solum fastidit arator,
Pontum arat, his sulcis frumentum quaerit ineptus.
Esto, non poterit magnus tentator avarus
Efficere ut fruges pontus ferat. Efficit illud
Ut ferat arboreum genus et te, maxima quercus, 475
Aequoris immensi montes transplantat in altos,
Inseruisse audax abiegnis robora malis.
O Dryas, humani comes et patrona laboris!
Si sapiunt, stabilique volunt requiescere sede,
En domus est domino multum diuturnior ipso. 480
Si possunt patrio contenti vivere fundo,
Das iuga dura boum, stivamque, axesque gementes,
Omniaque agricolis vitae prompta arma beatae.
Pallida si mentes agitat vesania lucri
Fis ratis errabunda, trabes nec certior ulla 485
Ventorumque marisque incerta pericula lustrat.
Mors fera compagem rabida circumsonat ira,
Dedignata levis tenui munimine ligni
Se fremere exclusam, ceu quondam raptor ovile
Discurrit circum lupus, exacuitque furorem, 490
Et rigido dentes nequicquam in poste retundit.
Linque tuas porcis glandes, ditissima quercus,
Linque volens, homini quicquid parit undique terra,
Et quascunque ostentat opes, quascunque recondit,
Conquiris donasque, eoaque aromata portas 495
Occiduumque aurum, per te mollissima serum,
Sylvaque odora Arabum Thulen pervenit ad ipsam.
Per te nunc orbis reserati pervius usus,
Per te nunc iterum magnus respublica mundis
Incipit esse. Omnis nunc possidet omnia tellus. 500
Si merita veteres celebrarunt laude poetae
Arietis unius referentem vellera fulva
Phaside vicina pinum, penetrataque ponti
Claustra, et Cyaneae ridenda pericula cautis,
Quis tandem oceanus famae tibi sufficit aut quo 505
Te satis ad coelum tollet facundia fluctu
Adiungetque astris, o magni sacra Columbi
Quercus? Io, vectrix auri foelicior Argo.
At quercus Dracana tuos imitata labores,
Phoebe, tuo digna est solius carmine dici. 510
Sit sidus Pagasaea ratis, post tempora vitae
Et cursum aequoreae coelestis fulgeat instar
Arietis. Haec puppis totum circumacta per orbem
Sideris officio iamdudum et in aequore functa est.
Quam bene consuluit terrae natura Britanniae 515
Oceani magnum tendens hic ponere regnum!
Si non ingentes, Libani decora ardua, cedros,
Nec pinum Ideam, aut palmam foelicis Idumes,
Nec dites Arabum sylvas et odora vireta,
Nec platani festam concessit amabilis umbram, 520
At querceta dedit toto longe optima mundo,
Belligerumque nemus solidavit robore multo,
At maris immensi vasta circumdata fossa
Insula stat secura minarum, et classibus illam
Roboreis communit inexuperabile vallum. 525
Non igitur Dryadae nostrates pectore vano
Nec sine consulto coluerunt numine quercum.
Non illam Albionis iam tum celebravit honore
Stulta superstitio, venturive inscia soecli
Angliaci ingentes puto praevidisse triumphos 530
Roboris, imperiumque maris quod maximus olim
Carolides vasta victor ditione teneret.
Quid mirum hoc, siquidem veteres oracula quercus
Effudisse ferunt? Superumque arcana voluntas
Principio rauca sylvarum voce putatur 535
Significata homine, Phoebaeam qualiter implet
Vatem Cyrrhaeis erumpens spiritus antris
Attonitam raptans et multo numine turbans.
Haud aliter sacros inspirans ipse furoris
Robora Dodones agitavit ventus, at illa 540
Terribili sonitu capita et fera brachia iactant
Bacchantum more insano. Nemus omne tremebat
Atque abrupta volant folia undique et undique rami
Sparguntur lacerati, equitantem in turbine nescit
Sylva deum stimulata pati, sed voce prementem 545
Excutit immani tandem. Deus ore dehiscens
Intonat arboreo mundi secreta futuri,
Multa simul glomerans obscura umbrosaque vera.
At superum generi mortali aversa voluntas
Iamdudum sacras praestare silentia quercus 550
Iussit, et his tantum voce in conventibus uti,
Aut certe humanas, si coram aliquando loquantur,
Non intellectum profundere murmur in aures.
Hic data libertas fandi, nec Chaonis unquam
Clarius in sylva nec apertius ore locuta est 555
Fatidico Dryas. Immotis nemus undique ramis
Conticuit, vocemque arrectis frondibus hausit.
“Magna deos generi nostroque hominumque minari
Cernitis, o sociae, et multum sperare nefastos
Arbitror eventus, tamen haec incerta malorum 560
Ne vos attonitas confundat imago prematque.
Me nunc partem aliquam deus hic edicere iussit
Planius, et monitu virtutem armare salubri.
Accipite haec totis mea dicta et condite rimis,
Fortiaque adversis opponite robora ventis. 565
Non mihi vana fides. Hic, quo nunc induor ipsa,
Truncus ab antiqua descendit origine quercus
Quam mirata loqui primam Dodonia sylva est.
Nam Brutus, caesi genitoris regna perosus
(Filius infoelix, foelix pater ille Britanni 570
Nominis) Epirum venit moestissimus exul.
Illic progeniem, consanguinitate propinquam
Pyramidae sceptris pulsam, solioque paterno
Restituit victor bello, et pietate solutus
Crimine fatali est. Nec dedignatus et ipse est 575
Compellare virum quercino Iupiter ore,
Aeneaeque sui pronepotem emittere magnum,
In similem Aeneae sortem longosque labores.
Talia namque illi dirupto cortice fertur
Fudisse attonito et trepidanti oracula quercus, 580
Chaonia steterat quae vocalissima sylva.
“‘Tros, o Sylviade, non his tibi figere sedem
Parca dabit sylvis, patriaeque piacula caedis
Plura tibi quanquam insonti, maioraque restant.
Multa obeunda mari saevisque pericula bellis. 585
Tu solidam obfirma mentem, perque aspera rerum
Finde novas virtute vias, dat praemia finis.
Substitit Hesperiis, Alcides Gadibus olim,
Nil ultra prono sperans de sole. Sed ultra
Tu penetrare aude, nec te vastissima veri 590
Terreat oceani facies, at vela memento
In Boream dare dextrorsum. Tua fata Bootae
Plaustra vehunt, pigre, certo sed euntia motu.
Auxiliumque feret totis tibi viribus astri,
Ursa sui Iove prognato. Tua dextra tyrannos 595
Bis senos Gomeritarum sub Tartara mittet
Praetereuntis opus. Quid adhuc victoria prodest
Tanta? Triumphanti totus ibi clauditur orbis.
Totius tu mundi exul, te fata relegant
Ulterius, sed nec trepida, nec defice. Mundum 600
Illa dabunt alium, gremio quem condidit alto
Integrumque reservavit per soecula longa
Oceanus tibi, Brute, tuum qui semper habebit
Et genus et nomen. Quicquid complectitur aether
Aeneaeque Brutique dedere nepotibus astra, 605
Aeneae terras omnes, maria omnia Bruti.’
“Talia praedicens haec insuper addit ore
Quercus hians sacro: ‘Memor esto, atque accipe glandes
Has (ait, implevit porrecto termite dextram).
Hae tibi erunt longi solamina muta laboris, 610
Promissique mei testes. Cumque ubere diti
Praebebit tua fausta solum Britannia dignum,
Has sere, in immensas crescent haec semina sylvas,
Et quercus toto celebrabitur orbe Britanna.
Chaoniam fama superabit filia matrem. 615
Tum tu, Brute, mihi gratum instaurabis honorem,
Instituesque patres Druidas, sanctissima mundi
Nomina. Teutates habitabit robore in omni,
Laetaque foelicis vulgo dabit omina visci.’
“Dixerit haec quercus non veri vana, nec illam 620
Linea decepit puncto fatalis in uno.
Primaque Chaoniis crevit de glandibus arbor,
Huic avia, ex qua nunc vobis oracula pando.
Scilicet haec iuvenis, cum primum huc Danica classis
Appullit, iratis Thore et Tuiscone deisque 625
Saxoniae reliquis, bis centum circiter annos
Nata fuit. Meminit, viditque simillima nostris
Prodigia, heu, similes nimium visura ruinas!
Ecce, illas video! —
Prima Caledoniis nubes de montibus orta 630
Arctoos operit campos Tuedamque quietum,
Limitis oblitum iamdudum munere fungi,
Et medium unius tantum se currere regni
Credentem, super acta volat popularibus auris
Angliacosque agros ferali territat umbra. 635
Sed terrere satis primo, simulacraque Martis
(Qualia vos nuper coelo vidistis in ipso)
Proludunt sicci. Fugat hostem argenteus imber,
Ignotum genus armorum, pugnacibus olim
Parcisque Angligenum proavis, sed prodigus emptor 640
Nunc pacis populus, scelerata infandaque bella
Mox pluris civilia emet. Pax sanguine primo
Ipsa rubet (proh dirum omen!) fontemque recludens
Purpureum in medio furiis operata senatu est.
Magnorum invidia vir magnus, plebis ineptae 645
Inter iniustis odiis, clamore disertus
Obruitur, sacer, o, multoque cruore piandus
Insonti pariter regi, sontique popello,
Principium belli damnata Vigornia fato,
Maesta videt victrix, et multo murmure plorat 650
Sabrinae lacrimisque suae. Sed et ipsa videbit
Moestior, ah, belli (quis possit credere?) finem,
Quis nunc Kintoniae sublimem in collibus altis
Me sistit deus? Heu, qualem nunc flumine rubro
Despicio undantem vallem? Quantisque tumentem 655
Aggeribus caedum? Quas fervidus aequore toto
Rupertus cumulat strages, victorque gemiscens
Rex pius? Avertant cursum nisi fata secundum,
Tantorum ista dabit finem lux una malorum.
Irati vetuere dei, victoria praeceps 660
Corruit, atque nequit vicinam attingere metam.
Qua patet imperium tunc occupat omne Britannum
Mars immane fremens, regni pars integra nulla est.
Belerii extremis a cornibus Orcadas usque
Et vix laeta quidem semestribus arva diebus, 665
In scelus exitiumque ruunt, furor omnibus idem.
Albion infoelix, quae te saevissima serpens
Eumenidum, quaenam, o, haemorrhois ore momordit?
Omnia membra fluunt stillantibus undique venis,
Tantum, tamque ingens, totum est pro vulnere corpus. 670
Ter campos infausta tuos, Neuberria, cerno
Cladibus informes, superatque horrore nefando
Sanguine bis tinctos tua tristis fama Philippos.
Mutua damna diu, atque alternae pondera stragis
Nutantem partis librant utriusque ruinam. 675
Terribilem primo impulsum momentaque saeva
Eboracensis ager dabit, et Nasbeia tandem
Mortiferum geminabit et immedicabile vulnus.
Quod superest (namque omne nefas superesse putandum est)
Cernere me prohibete, dei. Quid deinde futurum 680
Secretum vobis, precor, integrumque tenete.
Tollite notitiam venturi: haud gloria tanti est
Fatidicam dici atque oracula fundere, ut ista
Praevideam, videamque iterum. Sed se ingerit, ecce,
Congeries oculis non enarranda malorum 685
Et deforme Chaos. Victor rapit impius omnia.
Rex hostem fugiens plebeio tectus amictu
(Tempore rex illo primum simulator, at ora
Agnosco sacrata) fugit miserandus ad hostem.
Quis non hostilis victo locus? Ille suorum 690
Implorat popularium opem (proh iura fidemque!)
Rex hospes, supplex frustra. Sic sponte magister
Naufragus in fluctus, quos horruit ante, minaces
Exilit ardenti et flammis crepitante carina.
At fluctus crudelis et implacabilis ira 695
Luctantem in flammas et fata priora reiectat.
Quid facerent? Regem miles ceu fraude retentam
Ex bello praedam precibusque minisque reposcit.
Regem adamare putes, nec vivere posse sine illo.
Nec minus et Scoti redamant, ac reddere nolunt. 700
Non ita pro vili est: persistunt, acriter urgent
Ius partemque suam: aut illum non Anglus habebit,
Aut emet. O nullo credendum dedecus aevo!
Ille potens dominus terraque marique sub hasta
Mancipii venit captivi more, suumque 705
Servus herum abducit, sector temerarius, emptum.
Non tibi ego hoc tantum (procul absit) Scotia crimen
Imputo. Tentabis gentis virtute piare
Totius, scelus hoc paucorum, et sanguine multo
Paucorum delicta lues. Vix arma quiescunt 710
Affixa in domibus, longusque revertitur ordo
Civilis belli. Foedis subiecta tyrannis
Regia maiestas, constrictaque carcere Vectae,
Quem non commoveat? Iustas commovit in iras,
Scotia, te sero, te libertatis amatrix 715
Cantia, te Britonum non impar Cambria famae.
Praelia quid referam vobis, quae plurima cerno
Astrorum auspiciis et adhuc commissa priorum?
Quid memorem trepidam tingentia vulnera Riblam,
Sistentesque fuga vel cursum, fluminis ipsum 720
Praecipiti Scotos? Quid te, Medvaga, tumentem
Caedibus? Obsidiove tuam, Colcestria, longo
Virtutem infractam, melioraque fata merentem?
Quid tot nobilium, pugnantum nobile lethum,
Captorumque necem miseram, belloque pudendam? 725
Non mihi post tantas clades, tot vulnera sortis,
Fas plorare quidem perituri funera regis,
Si mihi nota viri mundo notissima toti,
Coelestis pietas mortem inter munera ponet
Summa Dei. Scelus humanum, facinusque tremendum 730
Auditu deploro, quod execrabitur aetas
Nulla satis, quod nulla satis foecunda dolorum
Tartara tormento poterunt punire perenni.
Heu quid agunt? Video productum carcere regem
Pegmate in excelso, suaque ante palatia, in arce 735
Imperii summa, populo spectante dieque,
Carnificisque manu — ”
Substitit hic, gemitusque ima radice petitus,
In solido ingentes prorupit cortice rimas,
Undique dimanant lacrymae de frondibus udis, 740
Quot qualesque solent madidae post tempora noctis,
Cum capiti haerentes nebulas Aurora resolvit.
Ingemuit viridum simul omnis turba sororum,
Et moestum infremuit, subitique sonora doloris
Tempestas totum quatiit nemus. Inde sequuta est 745
Saeva quies magni, mortique simillima, luctus.
Post longum tandem Dryas incipit intervallum.
“Tum vero innumeris confossa Britannia telis,
Et capite abscisso, proprioque in sanguine mersa,
Non agnoscendum iacet atque informe cadaver, 750
Immanis sine mente, animaque, et nomine truncus.
Quis non post tantum mortis sperare quietem
Possit, et aeternum torpenti in funere somnum?
Nil minus. Ecce, loco unius tunc membra regentis
Mille scatent viles animae, ferventque tumultu 755
(Terrai putris soboles, ignobile vulgus),
Vermiculi genus omne, acrique insecta veneno,
Serpentesque atri, et serpentium maximus ipsas
Cromuellus rabido depascitur ore medullas.
Foedus odor toto late diffunditur orbe. 760
Tum fas atque nefas versum, nec frena furoris
Impietas victrix habet, et transgressa pudorem.
Pegmata tunc passim mediis erecta plateis
Sanguine nobilium rorantia cernere ludus,
Et paria (heu tanquam spectacula praebita vulgo) 765
Carnifices, clarosque viros, commissa videre.
Tunc ipse hospitium factus solenne bonorum
Carcer, et ante ortum lucis, quae ducit ad illum,
Plena via est turba. Sed delassata parumper
Saevities cessare, et respirare coacta est. 770
Cessat avarities nunquam, sine more modoque
Insatiata furit. Pugnantis saepe libenter,
Sed proscribentis deponitur hasta gravate.
Quicquid florentum series longissima regum,
Magnifica parcaque manu congesserat olim, 775
Bellorum spolia, aut prolixae munera pacis,
Quicquid non frugi pietas et splendida cultu
Religio proavorum aris sacraverat ipsis,
Quicquid patricius regni possederat ordo,
Quotquot opum fideique rei (pro vasta vorago!) 780
Terrigenis paucisque haud sufficit omne tyrannis.
Nec sat habent spoliare aedes regisque Deique,
Diruere, atque aequare solo gens impia gaudet.
Est aliqua ipsius scelerata libido ruinae.
Discurrunt fabri, sonat undique malleus ingens, 785
Undique ferramenta sonant, et acuta bipennis.
Undique tigna vehunt, lapidesque gementia plaustra
Ardentes instant operi, strepitumque cientes.
Aedificare putas victores velle superbos?
Diripientum ille est eversorumque tumultus. 790
“Cumque haec eveniunt, sociae, cum ligna parentum
Defunctaque trabes vestrum, longaque quiete
Compostas olim regum sub turribus altis,
Excisasque furente manu, vulsasque videtis,
Tunc scitote diem vestrum, et lacrymabile fatum 795
Sylvarum venisse. Trabes quae saeva sepultas
Deturbat domibus, non parcet dextera vivis.
Tunc omnes late saltus, nemora omnia regni
(Nobile seminium et plantaria classis et urbis,
Spem belli, et pacis certa ornamenta futurae), 800
Religio quae magna olim, nunc maximus usus
Vivere privatae iubet inviolata securi,
Barbarus invadit victor sternitque, soloque
Eruit, atque igni divendit avarus avaro.
Non generi arboreo aut aetati parcitur ulli, 805
Triginta annorum infantes in limine vitae
Deiiciunt ulmos, fagosque ornosque tenellas,
Nec senium aut cani reverentia corticis obstat.
Pellitur infoelix o semper musica turba,
Ramorum hospitiis volucres pelluntur avitis, 810
Flebiliterque novum celebrat Philomela dolorem.
Exul Hamadryadum simul his chorus effugit omnis,
At tacito luctu (neque enim plorare sonorum
Coelestes decet) et lacrymis stillantibus intus.
Heu fugimus, sociae, et toto vix orbe Britanno 815
Securos truncos quos ingrediamur habemus.
“Sed non haec semper fera Saturnalia durant,
Immodico nunquam dat tempora longa furori
Instans a tergo Nemesis, quatiensque securim.
Vos ne despondete animos, vestri Deus ultor 820
Extirpabit eos radicitus et dabit igni.
Sternite nunc sylvas, nemora alta cremate, scelesti,
Non deerit vobis ex qua pendebitis arbor.
Interea (neque enim voti vestigia nostri
Fata premunt, semperve sequuntur passibus aequis) 825
Interea extorres patriae crudelibus oris
Carolidae magni per regna aliena vagantur,
Auxiliumque petunt frustra. Comes haeret ubique
Sors immitis adhuc, et vix concedit asylum.
Heu quantum terris, quoties iactatus in alto, 830
Filius ille pius sancti patris! Ille labores
Laetus obit cunctos, sortemque ferendo fatigat
Infractus. Perfer, iuvenis venerande, labascet
Et cedet Fortuna tibi. Sed tempora Parcae
Expectanda manent, tunc quae tua sceptra tenaci 835
Nulla potest hominum vis extorquere tyranno,
In dextram matura tuam atque caduca ferentur.
“Quo fertur, quid agit? Nondum data tessera fati.
Prosilit ille ferox, et non patienter in arma
Prodigus irrumpit vitae, famamque lacessens, 840
Per clausum bruma atque inimicis classibus aequor.
Littora adhuc suspecta petit, hostilia nuper.
Vela tamen dantem reditusque in regna parantem
Carolidem trepidae cernunt, dubioque tumultu
Eumenides turbantur Oliverianaque mundi 845
Numina Tartarei, sacramque evertere puppim
Tempestate sua tentant, factisque procellis
Impediunt frustra, fato impellente, carinam.
Sed metuunt etiam frustra, cum Caesar in illa
Tutus agente Deo, sed non fortuna vehatur 850
Caesaris. Illa manus alias, alia arma requirit,
Et vix arma quidem. Frustra iam Scotia regem
Immutata suum revocat, tanti sed honoris
Gloriolam (totum neque enim meruisset) habebit.
Emittetque virum tandem plaudentibus astris, 855
Qui regem armatus multa cum pace reducet.
Interea (nondum, o sociae, nam praeterit illud
Interea spissum) Sconae venerabile fanum
Fergusii magni plusquam centesimus haeres
Ingreditur, veteremque capit de more coronam 860
Applausu ingenti, sed et o non omine fausto,
Impositamque manu regni non rite sinistra.
“Urget atrox hostis, circumque strepentibus armis
Insultans furit, et turbat solennia victor.
Tum pulchram regi mentem, centumque parentum 865
Sceptrigerum sobole dignam, indignatio iusta
Et caedis patriae vindicta, incensaque virtus
Addit agens magnae stimulos sub pectore laudis.
Non hic extremo regnorum in fine pudenda
Obsidione premi, aut venturae fidere brumae 870
Auxiliis, hostique altos opponere montes,
Sed dare se totum bello, permittere habenas
Fortunis animisque suos, Taoque remoto
Occlusum, ad Thamesim certa vel morte parandam
Affectare viam. Post terga relinquitur hostis 875
Attonitus, coeptique tremens horrore stupendi.
Heu nihl adverso valitura in tempore virtus!
Namque dies venit precibus lacrimisque petita
Brutigenae toties populi. Rex agmine forti
In patriam vindex redit, et per mille labores, 880
Mille pericla viae, Sabrinae ad flumina victor
(Ad Thamesim mallem) penetrat. Rex mavolet ipse
Ad Thamesim, sed consiliis immista potenter
Vota vetant. Age iam, bellatrix Anglia, nunc, nunc
Poscere tempus equos, capere arma, incurrere in hostem, 885
Nunc (siqua est pietas) tempus defendere natum,
Ulciscique patrem, et patriam relevare iacentem.
Talis erit mens una viris, idem omnibus ardor.
“Hoc metuens genius regni malus, inque bonorum
Perniciem vel Cromuello vigilantior ipso 890
Temperat infernum saeva tetrapharmacon arte.
Aspida somniferam gelidi immodicique pavoris,
Desidiaeque opium religantis frigore nervos,
Et constringentis dextram torpedinis instar
Virus avaritiae, nigro de flumine Lethes 895
Immiscet guttas. His omnia pectora spargit,
Et pestis subit uda, veternusque occupat ingens,
Oblitum famae populum propriaeque salutis.
Non tamen hic a fortuna deserta suisque,
Hostibus innumeris circum obruta, deficit acris 900
Carolidae virtus. Sabrinae decolor unda
Testis, et haud vano iam rubri nomine colles,
Metaque fatalis longi Vigornia belli.
Post miseram late caedemque, fugamque suorum,
Ultimus excedit campo, capta ultimus urbe 905
Atque invitus abit. Mox et de colle propinquo
Respicit indignans, sparsumque recolligit agmen
Naufragio e tanto parvum. Integrare labores
Ira subit, casusque omnes, tandemque nefastum
Aut reparare diem, aut mortem superaddere damnis. 910
Consilium laudant animosum, in utrumque parati
Derbeiusque comes, Vilmottusque inclytus armis,
Et dux Villerius, iuvenis formosus et audax,
Dulce domi sidus, violenti fulguris instar
Militiae, tantoque Aenea dignus Achates. 915
“Nulla mora est, vertunt ora et vestigia retro,
Nec nova spes animos, sed desperatio pulchra
Ardentes iterum infoelicia raptat in arma.
Sic rex, sic alii pauci quos gloria mortem
Nec miseris docet esse viris, nec fortibus hostem. 920
Non ea vis reliquae, nec tanta scientiae turmae,
Vocibus hortantem vanis, surdosque precantem
Deseruere ducem trepidi, totosque per agros
Praecipitem sparsere fugam. Discrimine tanto
Quis te nunc, iuvenis frustra fortissime, quis te 925
Implicitum nodis saevaque indagine sortis,
Inclusum deus eripiet? Siquidem omnia possit,
Hoc poterit Deus, et faciet, nec tanta negabit
(Praemia martyrii) sancto miracula patri.
Non illi aetherea praepollens Carolus aula 930
Carolidae imbelli commendat voce salutem.
“Nunc vobis, sociae, cur haec secreta referre
Annorum iubear venientium, et pandere sacros
Tempora thesauros inter latitantia coeli,
His impressa tamen dudum et signata figuris 935
(Quae nec somnus adhuc, nec dia insania vatum,
Nec pecudum fibrae, volucrum nec penna, nec astra
Monstravere homini) tacitis attendite ramis.
“Limite in extremo qua dives spectat ad ortum
Sallopia assurgit lucus cognomine Bellus, 940
Nunc locus obscurus, chartis incognitus ipsis,
Seque fruens. Sed mox toto celebratior orbe
Nulla erit, aut famae radiis illustrior umbra.
Stat prope sacra olim, foelicis et ominis aedes
Albarum titulo dominarum. Haec unius horae 945
Perfugium regi, panemque (o munera magna!)
Prima dabit lasso, primumque albescere pulli
Hic color incipiet fati, sed non nisi postquam
Exuerit regem. Hic flentes dimittit amicos,
Illorum flens ipse vicem et discrimina, siccus 950
Immotusque suis. Hic ornamenta prioris
Aurea deponit vitae, nec taenia cruris
Caerulea, aut equitis servatur imago Georgi
Bellatrix. Iam sacrum equitem superante dracone,
Longa comae nigrae et speciosa volumina cultro 955
Scissa cadunt, capitique parum est cecidisse coronam.
Induiturque artus pannosa et paupere veste,
Nec personatus tantum est hoc tempore pauper.
Heu nimium istius legi rex maximus aedis
Subiicitur veteri. Pompam cultumque relinquit 960
Mundanum, abscindit crines, assumit egeni
Squallentem miserumque habitum, valedicit amicis.
Fit monachus, mox et tectum fortuna negabit.
Fiet eremita, in sylvis se condet opacis
Solus, egens, vagus. Hoc etiam fortuna negabit, 965
Eripiet tandem terram crudeliter ipsam,
Vix profugo sedem dabit arbor in aere tutam.
Tum vos, o lucum (ne frustra haec dicta putetis)
Ad bellum properate omnes. Intrate silentes
Truncum quaeque suum. Tota sine numine sylva 970
Stat nullum genus arboreum, simul ipsaque praesens
Foelicem ingrediar, nemoris quae maxima, quercum.
Hic agite excubias noctemque diemque fideles,
Prospicite in totos erecto vertice campos,
Vicinasque vias, miles forte impius istic 975
Ne veniat venatum homines, rapiatque profanus
Depositum coeli sacrum, quod numina nostrae
Committunt fidei, et tutum integrumque reposcent.
Multa virum atque oculis impervia protegat umbra.
“Hic igitur iussae regem expectate, sorores, 980
Iamque aderit, iam nunc horae fatalis ad aures
Pervenit sonus. Interea quis rusticus iste est?
Vel quid humi recubat, nostraque sub arbore solus?
Num latro aut speculator adest? Nam quis nisi talis
Sub Iove tam saevo ventum perpessus et imbrem 985
Duraret? Vultum, precor, o habitumque notemus,
Et quid agat. Sordent crines et scortea vestis.
Moestitiae multa in vultu, sed plura laboris
Immodici videor vestigia inusta videre.
Credo equidem et facies aliqua fuligine tincta est. 990
Sed tamen haec inter (vos acrem intendite visum)
Sacrum nescio quid, non enarrabile quiddam
Luminis arcani scintillat, iamque tuenti
Clarius assurgit. Num me mea lumina divam
Fallunt fatidicam? Nisi fallunt, rusticus iste, 995
Rusticus iste miser (pro coelum et numina!) rex est.
Iam certe rex est. Divina apparet imago,
Expugnatque leves tenebras et nubila vana.
Salve magna deum — Sed quis venit importunus?
Dii regem servate, aliquis venit. O bene factum! 1000
Respiciunt humana dei, nec proditor iste,
Sed fidus fortisque vir est, Carlesius iste est
Naufragio in nostras umbras eiectus eodem.
O foelix, o Cromuello foelicior ipso
Quem mala sors tanto victum dignatur honore! 1005
Ille refert agros compleri milite totos,
Perque domos omnes, perque omnes quaerere sylvas
Addictum precio sacrum caput, et prope adesse,
Iam prope adesse hostes. Quid agant? Discrimine ab ipso
Consilium rapidum sed non sine numine sumunt. 1010
Conscendunt nostram, nemoris quae maxima, quercum.
Ipsa ego scandenti ramos inclino volentes
Et solium regi compono molliter aptum,
Lautaque contexo densae conopea frondis,
Et caput augustum supra iubeo ipsa repente 1015
Gemmiferum (foelix omen) prorumpere viscum.
Hic nos incolumem satis sub tegmine nostro
Rite salutemus submisso vertice regem,
Tota illum tacite sylva et reverenter adoret.
“Salve, magna deum cura, et nunc maxime regum. 1020
Nec te plorantem, nec te rationis egentem
Horrida tantorum circumstat turba malorum,
“Ille potens vere est, potuit qui tempore tali
Nec timuisse necem, nec desperasse salutem.
Hoc opus est animi summum regalis. Ademit 1025
Si regnum Fortuna tibi, iustissimus ultor
Fortunae tu regnum adimis, victusque triumphas.
Par superi tantum gaudent commitere, sed te
Donabunt rude. Nec longe pulcherrimus ille
Annus abest. Procedet, io, procedet Olympo 1030
Pacatum irradians astris foelicibus orbem.
Stellaque lucentem ducit fortissima pompam
Quae tibi ter denis annorum cursibus ante
Natalem candore sacro signaverat horam.
Ausa die medio sustollere lampada noctis, 1035
Ausa die medio toti se opponere Phoebo,
Atque novum insolito portendere lumine lumen.
Nunc iterum coelos, nunc prodigialiter ornans
Surge die medio, bona stella, renascitur, ecce
Carolus ille tuus! Nunc demum est editus ille 1040
Vitalem in vitam, iucundasque aetheris auras.
Ecce laborantem manus ut fortissima Monchi
Educit placide in lucem, nexusque resolvit
Obstetrixque tibi est! Generose renascere princeps,
Maius adest pulchro satis tibi debitus ore, 1045
Natalisque tuus. Generose renascere princeps,
O laetum nitidumque diem! Pacisque triumphum
Victricis! Cum tu, fortunatissime regum,
Magnorum medius fratrum, et splendente caterva
Stipatus procerum Londinum invectus ovanti 1050
Aureus ibis equo. Mundum coiisse putares
Visendi studio. Foliorum turba virentum
Non est in sylva magis innumerabilis ista.
Omnibus una venit primo, mox omnibus una
Vivat, io vox est, plausumque sonoraque tanti 1055
Gaudia crediderim populi trans aequora ferri
Turbine ventoso, et gentes terrere remotas.
Insanire iuvat, permittite, Stoica turba,
Finiat ut brevis haec hilarisque insania tandem
Viginti annorum miseros tristesque furores, 1060
Nec patitur tali noctem succedere luci.
Tota simul festis exardens insula flammas,
Insula tota ardet, lucent maria omnia circum.
“Quid referam ludos vulgi, cantusque dapesque
Et risum et fletum? Nam dulces fundit et albas 1065
Laetitia infraenis lacrymas. Quid vina per omnes
Currere aquaeductus? Nimirum flumina et ipsa
Fundere deberent (aetas venit aurea) vinum.
Aurati veniunt menses, et lucidus ordo
Saeclorum. Pax, ecce, poli de parte serena, 1070
Nubilia discutiens, pax longa revertitur exul,
Albionemque albis plaudens amplectitur alis.
Nec redit incomitata, pudor redit et bona fama,
Copiaque, et cultum pietas induta decentem,
Atque Astraea diu terras exosa Britannas, 1075
Ingeniumque artesque, et formosissima rerum
Libertas sub rege viget quae maxima iusto.
Cumque his, non minus ipsa bonum, tu regia mater
Post longum exilium in patria (quis credat?) acerbum,
Magna Maria, redis, tibi dilexisse maritum 1080
Crimen erat, partemque piam subiisse laborum.
Nunc vindictam illi Deus, et tibi praemia solvit.
Salve, foeminei decus, o sexusque virilis
Regina opprobrium! Quam sorte in utraque decenter
Laetamque tristemque, suique in utraque potentem 1085
Cernimus, invidiamque deis de coniuge solo
Conflantem lacrymis, rota quum circumsonat orbis
Immotam, et centro fixam virtutis in ipso.
“Protinus adiicies animum, iustissime princeps,
Ad verum regnantis opus. Tot vulnera belli 1090
Et certa et leni componere hiantia dextra,
Paulatimque cicatrices abolere vel ipsas.
Reddere vim legi maiestatemque priorem,
Tergere corruptos scabra rubigine mores.
Antiquam revocare fidem, et vetus illud honestum 1095
Nominis Angliaci. Talis cura occupat horti
Squallentis reducem dominum, senta omnia visu
Horridaque offendit, sed luxuriantia cauta
Falce premit, deiecta levat, religatque soluta,
Multa serit, multa extirpat, novat omnia cultu. 1100
Immensum sed dulce opus est, omnemque coloni
Paulatim recreat crescente decore laborem.
Nempe tui, rex magni, horti sunt oppida et urbes,
His culturam adhibes formosam, atque ordine bello
Singula disponis, sed et haec quoque respicis inter 1105
Nonnullis sylvas oculis. Succurris earum
Accisis inopum rebus, populataque regna
Arboreae gentis suffecta pube novella
Integras augesque, futurum extendis in aevum
Imperium sylvestre, tuisque beata iacebit 1110
(Optime protector) pronepotum turba sub umbris.
Hi tibi debebunt aestivaque frigora laeti
Brumalesque focos. Debebunt fixa domorum
Tecta, domosque vagas, nemorosa palatia ponti.
Forsan abhinc annos tercentum aut mille futurae 1115
Fundamenta iacis iam nunc et classis et urbis,
Ingentesque metes praesens hic ipse triumphos,
Ingentesque feres a posteritate metendos.
Ipse viam primus findens qua gloria clivo
Praerupto consurgit ad altae lucida famae 1120
Templa tuos duces, exemptos nocte, Britannos.
Ipse dabis ponto moremque ac iura frementi,
Ipse indignantem claudes, humilemque recludes,
Tu dominus mundi et Neptunus habeberis udi,
Et tibi erunt tria regna tridens. 1125
“Quis furor, o Batavi, velle extorquere Britannis
Quod natura dedit sceptrum maris? Illa coronat
Fluctibus, atque alias terras ex parte salutans
Dilectam Albionem complectitur Amphitrite.
Vix insultantem oceanum graviterque prementem 1130
Obsidione urbes ac moenia vestra perenni
Aggeribus factis tumulisque arcere valetis,
Et tamen audetis (spes ambitionis inepta!)
Imperium pelagi vobis promittere totum,
Oceanique undis imponere regna paludum. 1135
Non hoc Carolidum patietur vivida virtus,
Sed nec ego hoc patiar Britonum invictissima quercus.
Ecce minax Batavum vacuo volat aequore classis
Atque absente canit tanquam victo hoste triumphum.
Ille diu haud aberit, nec tu laetabere longum, 1140
Belga ferox, seris natalia non sine votis
Littora respicies. Primi rumoris ad auram
Prodigus ille animae et laudis solius avarus
Impatiensque redit ductor Iacobus in altum,
Quo tu more fugam praeceps post bella capesces. 1145
“Iamque procul Batavum conspecta classe Britanni
Clamorem ingentem tollunt, qualem edere mos est
Post longam extremis reduces trieterida Sinis,
Cum patriae rupes et candida saxa salutant.
Primam aciem ducit ventoque Deoque favente, 1150
Et virtute diu celebri terra marique,
Cornuaque obtundit Batavae navalia lunae
Rupertus, flammante viam sibi limite scindens.
Protinus obvertit medium trepidantibus agmen
Carolide in summa nudo stans arduus ense 1155
Iacobus, ductorque ducem in certamina quaerit.
Nec saevum Opdamus detrectat fortis honorem,
Regiaque hinc, illinc praetoria puppis utrique
Non segnes horrenda parant spectacula classi.
Quonam, Opdame, ruis? Non haec temeraria virtus 1160
Grata Deo, non est. Tantone sub hoste perire
Ambitio est? Tantaene placet tibi gloria mortis?
Tu dextra maiore cades. Deus ipse ruentem
In scelus hoc feriet, tam digno vindice nodo
Intererit Deus ipse, sui defensor ubique 1165
Carolidae praesens, et rupti foederis ultor.
Ingens illa ratis, centum aerea fulmina portans,
Sexcentosque vehens, intacta hostilibus armis,
Dissilit immani in nubes immissa fragore
Fumosque flammasque vomens, semustaque sparsae 1170
Fragmina compagis, lacerataque membra virorum,
Seu Deus in miseros non fictum fulmen adegit
(Credibile est, et pax toties violata fidesque,
Et scelus Amboynae meruere piacula tanta),
Seu pyrius pulvis fortuito accensus ab igne 1175
Erupit violens. Directus numine casus
Ipse Dei telum est. Natat igneum in aequore vasto
Naufragium late, miseranda ruina vel hosti
Terribilisque pio. Sed adhuc miserescere multum
Non vocat, horrendo iam cuncta utrimque tumultu 1180
Miscentur confusa, legitque carina carinam.
Et nihil Opdami sacra conterrita clade
Victorem aggreditur Iacobum Aurantia puppis,
Audax ante alias et fulmine digna secundo,
Ni virtus illam sibi posceret Anglica vindex. 1185
Ignibus humanis stridentem devorat aequor,
Exurit tres Fama rates, cognomine diva
Non memoranda parum, tres et Delphinus adortus
Sulphureo nimbo flammisque furentibus haurit.
Urbem ardere putes noctis per tempora captam, 1190
Tot diversa simul findunt incendia passim
Nubila fumorum bombardarumque tenebras.
Undarum in regno quis tanta licere putaret
Ignibus? Et certe merito latet unda pudore.
Illam operit strages dispersae vasta ruinae 1195
Antennae, malique, forique, avulsaque rostra,
Et tabulae, funesque et vela, et aplustria, et arma,
Et temere iactata cadavera mille virorum
Seminecesque viri, et siqua patet area ponti.
Purpurei apparent tractus et caerula celant. 1200
Longa mora est mersasque rates captasque referre,
Et quae multa dabit varii discrimina fati
Una dies. Monstrata modis sollertia multis,
Ingenium et poene poetica copia casus
Queis servare aliquos et multos perdere gaudet, 1205
Queis saevit parcitque modis. Dant nobile mundo
Exemplum (exsuperant vulgi numerumque fidemque
Funera) tres meritis iuvenes et sanguine clari,
Momentoque uno, plumbique volatilis uno
Dilacerati ictu. Tres unum poene cadaver, 1210
Tergiminique eadem fratres in morte iacentes.
Quis non o fera sors!, quis non o barbara! dicet?
Illa benigna tamen simul est. Nam proximus illis
(Horresco referens et tam vicina periclo
Gaudia me turbant) en ductor regius ipse 1215
Fulguris afflatus pyrii stridentibus auris,
Sanguine respersus morientum, vulnere nullo
Libatur nulloque metu. Premit acrior hostem,
Ardescens iraque nova ingentique dolore.
Nec superaccensam iustis iam sustinet ultra 1220
Virtutem Angliacum furiis, quanquam inclyta virtus
Belgica, tot damnis infracta atque impare causa.
Diffugiunt saevi palantes aequore toto
Relliquiae belli lacerae. Tandem ostia victis
Moesta aperit, nostrosque videns post terga ruentes 1225
Attonitus tremit, et submittit cornua Rhenus.”
Sic cecinit sacro Dryas irritata furore,
Multaque venturae siluit miracula laudis,
Sed post me genitis dii tanta trophaea reservant,
Et celebranda dabunt melioribus illa poetis. 1230

Finis