Tessera caerulea — commentariolum.Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. — commentariolum auctoris. — imago.

PLANTARUM LIBER V

Altius elatis insurgite carmina talis
Et pedis heroi gressum relevate cothurno,
Alta cano. Gentem arboream, gentem aethere multo
Vicinoque polo et Phoebo propiore beatam.
Illa leves odit pulchellis floribus aptos, 5
Despicit illa humiles et dignos gramine versus.
Caetera materno in gremio se germina condunt,
Et vitam aerio tenuem non ausa profundo
Credere, tuta legunt ventosi littora regni.
His deus ora dedit sublimia ferre per auras 10
Ad coelum, et plantas subter ridere timentes,
Atque parum erectos hominum contemnere vultus.
Herculeas metas inter magnique Columbi
Fulvum orbem medio longe iacet insula ponto,
Fortunatarum pulcherrima, quam beat ingens 15
Naturae favor, et mira indulgentia coeli.
Non illic placidum, constans, solidumque serenum
Importuna cohors venti pluviaeque lacessunt.
Solus odoratis alarum molliter auris
Plaudit humum Zephyrus foecundoque incubat anno. 20
Non illam tristi nubes lacrymosa macraque
Pascit aqua, tacito saturat sed rore benignus
Aether, et succis vitalibus astra saginant.
Perpetuum et nullo violabile frigore regnum
Occupat hic modicis defensa caloribus aestas, 25
Ditior autumno, vere et formosior ipso.
Hic locuples nullis conturbat mensibus arbor,
Sed frondes simul et flores, fructusque ferentem
Omnis laeta videt, videt omni Cynthia vultu.
Plurima nec tribuens, quaedam negat invida more 30
Nostrati. Hic eadem semper fert omnia tellus.
Hunc coluisse locum studio Pomona perenni
Posthabitis magni Alcinoi dea dicitur hortis.
Hanc sapiens mundi mediam veterisque novique
Pomiferis statuens umbrosam gentibus urbem 35
(Arborei caput imperii sedemque verendam)
Conscriptis ab utroque replevit civibus orbe.
Illam tergemino circumdant undique vallo
Muricibusque adytum prohibent paliurus acutis
Et rubus et rhamni, et semper florens pyracantha, 40
Et spina appendix, et spina potentior alba,
Vel magicas etiam valeat quae pellere noxas.
At lepido directae intus quincunce plateae
Totam oculis pandunt viridem gaudentibus urbem,
In medioque deae stat vivis fulta columnis 45
Et testudineis aedes topiaria ramis,
Cui circum paries et frondescentia tecta
Omnigenis distincta nitent pulcherrima pomis.
Esse putes variis anaglypta extantia formis.
Hic dea, iam lectis foecundi fructibus horti 50
(Nempe alibi lectis, hic nullo tempore cessant)
Vulnerat aversum cauda cum Scorpius annum,
Et gelido effoetum reddit sterilemque veneno,
Hic sua solenni sacra vortumnalia more
Sacra sui vario de nomine dicta mariti, 55
Ambitione colit multa, instauratque quotannis.
Illo lauta die (neque enim tum prodiga dici
Diva opulenta potest) hortensibus apparat ingens,
Ruricolisque deis epulum. Venere frequentes
Patricio primi, summoque ex ordine coeli 60
Consentum bis sena cohors. Nec abesse Priapus
Sustinet, et prurit lascivus in hospite diva.
Venit magna Pales, umbraeque virentis amator
Pan deus Arcadiae, stimulat Silenus asellum
Pone sequens tardum, necnon agrestia Fauni 65
Numina capripedes laeti ad convivia saltant.
Subsequitur vulgus superum, raroque superbum
Thuris honore sacri: Picumnus stercore diti
Sordidus, et condus frugum Tutanus avarus,
Et Collina tumens, et tu, Vallonia, pinguis, 70
Et Rurina pedes latos perone revincta,
Et centum arboreae nymphae per candida colla
Effusae, viridesque comas mollemque gerentes
Depexam foliis tenuive ex cortice vestem.
Ipsa novos quoque misit America rustica multos 75
Terribiles habitu, formaque et nomine divos.
Omnia quis poterit, quis si centum ora darentur,
Gustare illius vel dicere fercula mensae?
Nullius fruticis, nullius et arboris illic
Symbola defuerant. Circumstant nobile cetrum 80
Accumulantque dapes varia cum veste ministri
Succincti, atque habiles duodeni ex ordine menses.
Vina dedere pyrus, malusque, Eoaque palma,
Et vina et calices nux Indica. Prodiga vitis
Mille meri dederat species, et laetus Iacchus 85
Attollens manibus spumantia pocula sacro
Quem vicina deae misit Cannaria succo.
“Euge, solum coeleste,” inquit, “Canaria macte!
O infausta cohors, absentia numina, quae nunc
Sobria discumbunt coelo nectarque propinant.” 90
Persuasit reliquis non futilis author, at unam
Hauserunt avide chocolatam Flora Venusque,
Haud reor ignarae virtutum nescio quarum.
Indulgent genio superi sapiuntque, bonisque
Rebus agunt laetos convivas. Unus eorum 95
Dicitur haec inter clamasse, “O stulta nocensque
Progenies hominum, quae sordida sanguine multo
Tam faciles natura cibos cum larga ministret,
Horrendas epulas mavult, luxumque ferarum,
Sacrificatque sibi crudeliter, inque culinas 100
Avertit templis animalia debita nostris.”
Hospitis hinc omnes grato celebrare tumultu
Munera divitiasque deae, pars aurea mala,
Pars ficus, liquidave tumentia Persica carne.
Pars dites oleae succos, pars maxima vitem. 105
Audiit haec, tantaeque inter praeconia laudis
Indignans graviterque ferens sua poma sileri
Mirandosque homini quos gignit America fructus
(Foelix terra nimis praedivesque intus et extra),
Increpat ore deos sic Omelochilus iniquos, 110
Vespertina suum quem praedicat India Bacchum.
“Ecquis (ait) veteris celeberrima numina mundi
Livor habet? Procul hoc vitium nostratibus absit,
Si nostri meruere orbis foelicia poma
(Vidi aliquos equidem non segniter ila vorantes) 115
Europaeorum contingere labra deorum,
Et laudem meruere aliquam. Sic reddere grates,
Sic suffragari non invida lingua palato
Debuit, at vestrae venalis gratia famae
Primitias tantum, decimas, libamina, honores 120
Ambitiosa suos celebrat, solasque probatis
Queis culti per longa fuistis saecula, fruges.
At non, si nostrum fortuna afflixerit orbem
Destituit natura parens. Non si horridus armis
Gradivus superavit Ochecum vester inermem, 125
Non si turrigeri Neptuni classibus altis
Tlalloci canoae nostri cessere cavatae,
Si cessit Viracocha Iovi, proh viribus impar!
Hispanusque ferox, caesis cultoribus omnem
Divastavit agrum, et late sola sola reliquit. 130
Non, inquam, idcirco sterilescit America tellus
Luxuriante sinu innumeros effundere foetus,
Gaudet inexhausta et victore potentior orbe,
Ignotos alibi et noscendos tempore nullo
(Namque Europa Asieque et pauperis Africa venae 135
Tam generosa dabunt nunquam, mihi credite poma)
Mille parit fructus. Agite, o fiducia siqua est
(Quandoquidem hoc omnes utriusque coegerit orae
Arboreas Pomona dapes) locuplete deorum
Iudicio videamus uter sit ditior orbis. 140
Ditior, ah! pomis dico, nam caetera nostis.
Ah nimium novistis opes, frugesque Potosi.”
Assensere alacri populares murmure divi,
Neve recusarunt nostri. Gaudere Minerva
Confidens oleae, Bacchus ridere sonorum. 145
Iam nova ab occiduis victoria quaeritur Indis
Craterisque ferox acuit sibi cornua denis.
Ergo placet dapibus tandem mensisque remotis
Censum agere arboreum. Dea protinus evocat omnes
Seque iubet medio visendas sistere pomos, 150
Ordine quamque suo. Primae procedere iussae
Quas vetus orbis alit duplici de gente nucumque
Malorumque, omnes generosum stemma trahentes,
Malorum sed mille domus et nomina mille.
Ipsa nuces inter numerata est esculus olim, 155
Omnis erat lautis pinguescens glandibus arbor
Pars horti, Pomona, tui. Sed fercula tandem
Lignea dodones, alimentaque debita porcis
Odit honesta fames. Tandem fastosa decenter
Vix dea castaneas dulces corylosque recepit, 160
Magnificosque alto iactantem vertice conos
Aeriam pinum, vix has, et pene gravatim,
Sed recipit tamen, atque locum meruere receptae.
Prima subit corylus campo, nucibusque iocosum
Velitibus certamen init, sedet arbore amata 165
Non umbram captans (dedit umbram cauda) sciurus,
Sed ludo indulgens et cassa putamina spargens.
Diva refert, “Senibus non expugnabile pomum
Cernitis, abstineas, frater Silene, monebo.
Sed multum innocuis puerorum lusibus aptum 170
Et gratam malis non pubescentibus escam.
At vos, o pueri, iam iam vernante calore
Ocyus abiicitote nuces. Odere puellae
Respuit, ac spargi iubet oblectamina poscens
Seria, et intentus ludis maioribus Hymen.” 175
Bacchus ad hoc, “Pueris o germina digna patronis,
Quae vites odio nostras fugiuntque fugantque!
Gingivis o poma tuis dignissima quondam,
Simia, ridicule turpes agitantia rugas!”
Sobria subridens Pallas, “Mirabimur (infert) 180
Has inimicitas, corylos odisse venena
Omnia si certum est? Illarum plus mihi multo
Admirandus amor, quo vel tellure sub alta
Thesauros male securos scrutantur avarae.
En ut sceptra tenens coryli divina potentis 185
Progreditur vates, oculisque errantibus auri
Rimatur nequicquam obscura cubilia tecti
Venator. Sed enim praedae nota aura propinquae
Afflat, ut extremae suspensa cacumina virgae
(Dulcis odor lucri facit ipso in stipite sensum.) 190
Illa tremens, fortisque sacro magnete metalli
Percita, ad amplexus propere se inclinat amatos,
Designatque locum, et vatem spe divite complet.
Quid mirum, si tanta premunt miracula mentem
Humanam, densaque vagam caligine volvunt? 195
Me, me ipsam certe cogunt dubitare, cerebro
Prognatum Iovis et nutritum numen Athenis.
Tu causam, tu pande (potes nam solus), Apollo,
Nos hominum turba, nobis tu doctior ipsis.”
Dixerat, at tanto infoelix aenigmate Phoebus 200
Aestuat irretitus, et errat caecus in arcto.
Nunc animam mundi, nunc commovet entelecheian,
Sympathiamque, atomosque vagas, fermentaque turbat.
Credas nigra suis oracula fundere Delphus.
Ridet anhelantem genitor, sibi Iupiter uni 205
Ista reservari gaudens, hominesque deosque
Naturae nodos, et inextricabile textum
Materiae, mundique sui secreta latere.
Subsequitur corylos, horti licet incola raro
Castanea, et late sylvestrem porrigit umbram, 210
Ferre nuces quicunque favent, sed qui minus aequi
Glandes ferre volunt. Riserunt vilia divi
Tergeminis munita armis cataphractaque poma.
Lintea prima illi lorica, sed apta duellis,
Undantem arcana sistens virtute cruorem. 215
Proxima de ligno solido fabrefacta levique,
Tertia non tantum defendere nata, sed hostem
Vulnerat, et longe telis extantibus horret.
Vix, puto, maiores movisset et ipse cachinnos
Thersites clypeo Aiacis septemplice tectus. 220
At sua tutatur formae reverentia pinum,
Illa caput celsum nubes rigat inter aquosas.
Sacraque iactatrix incisa in cortice verba
Virgiliana gerit, pulcherrima pinus in horto.
Pan deus agnoscit venientem, ultroque salutat 225
Pinifero capite innutans, et tempora blandus
Cornibus ac foliis vallata inclinat acutis.
Neptunus fecisset idem si forte fuisset
Praesens, nec tantos illi invidisset honores
Isthmiacam ornanti sacris trieterida sertis 230
Victoresque coronanti, plaususque moventi,
Quos pater ipse mari gaudens audiret utroque.
Non illam immerito colit, et sibi vindicat unam
Neptunus, plantarum alias non magnus amator.
Illa solo stabili et natali colle relicto 235
(Quo ventosa diu iactato vertice bella
Praelusit iuvenis) montes habitare marinos
Gaudet, et aequoreis occurrere nuda procellis.
O frustra generi plantarum hominumque negatas
Disclusasque solo et donatas piscibus undas! 240
Naturae superant ars atque industria leges,
Arboribusque virisque fit altera patria pontus.
At Cybelae ante omnes stat grata in montibus Idae,
Matri turrigerae turriti verticis arbor.
Nunc formosa arbor, sed formosissimus olim 245
Dilectusque deae puer. Infoelicia testae
Vulnera nunc damnat sapiens castosque furores,
Nunc Venerem nucleis fovet irritatque morantem,
Et tibi iucundas taedas, Hymenaee, ministrat.
Ast Ia, cui taedas de spina praeparat alba 250
Iam pater (alba faces tribuit tum spina iugales),
Non iam desponsata viro, proh, regia virgo,
Non iam semiviro, longam pro coniuge pinum
Optato amplectens, vano intabescit amore.
Rivalem prius at sociam nunc denique luctus, 255
Indurat teneram trunco miserata Cybelle,
Et iubet esse nucem. Fit amygdalus, inficit ipsum
Perpetuus fructum, remanetque doloris amaror.
At soror (haec miserae comes) evanescere vultus
Ut videt humanos, paulatimque ora subire 260
Lignea, crescentem librum retinere laborat,
Sed stupet obductam simili se cortice cernens.
Omnia par nisi quod maeror subdulcia poma
Lenior effecit, nulloque admixtus amore.
Mitior his multum virtus, operosior illis. 265
Nec tantum semel haec habitandam se dedit arbor
Inque pios ramos truncumque recepit amantes.
Induit hanc etiam, et vita meliore renata est.
Heu nimium pactos menses numerare severa,
Impatiensque viri Phyllis rhodopheia lenti, 270
Fronde nova laceros crines et caudice longo
Extentam informi letho mutata figuram.
Phyllis abit pudibunda, Ceres perlustrat euntem
Sollicite, foetuque videns gemmascere multo
Spem dea venturi locupletem praecipit anni. 275
Succedunt solidis pistacia densa racemis,
Laudatamque ferunt victis serpentibus escam.
Sed venit, ecce, ingens multumque potentior arbos,
Quam dixere nucem mortales, numina glandem.
At glandem Iovis, hic nullum non nomen honestat 280
Additus, ambrosiamque hominum si forte vocassent
Laudassent minus. Haud equidem reor absque deorum
Consilio haec capitis nux est sortita figuram,
Nec caryan Graeci frustra dixere diserti.
Illam callosas imitantem anfractibus undas 285
Innumeris, gyrosque voluminaque alba cerebri,
Investit tunica meninx bombycina molli,
Atque abducta super bifida consulta carina
Lignea defendit solido calvaria claustro.
Nec satis hoc, viridis tegitur post omnia pulchro 290
Orbe pericranii, decus est tutamine in ipso.
Neve parum liquide cognatio sacra probetur
Cum capite humano, minimamve calumnia rimam
Inveniat, crines parit atque alit illa, memorque
Vel sua quam turpis fuerit sine frondibus arbor, 295
Non sinit esse homines inhonesto vertice calvos.
Quam variae iuglandis opes! Dat nobile fabrum
Usibus atque annis non expugnabile lignum.
Illustrat pictoris opus, caementaque firmat.
Dat mensam, et mensae bellaria grata secundae, 300
Dat coenis oleum, coenanti lampada fulvam,
Praecipue medicum formidatumque venenis
Virus habet cunctis. Non prodigiosa caninae
Vincit eam spumae rabies, non aeris aegri
Circumfusa lues, coelumque furentiaque astra. 305
Novit, dilectumque habuit, multumque comedit
Ille veneniferae Mithridates maximus orae.
Ille venenorum rector fortissimus olim.
Heu nimium ingratos homines, sortemque malignam
Infestamque bonis! Virtuti heu invida fata 310
Arboreae! His meritis non tantum pellitur horto
Nux Iovis ipsius, sed toto excluditur agro.
Vix illam extremo desertus margine fundus,
Aut lapidosa solo recipit via publica macro.
Omnibus expositam damnis saevisque rapinis, 315
Hic miseram bello vexant mutilantque procaci
Immites pueri et vicinia rustica, et omnis
Turba viatorum, nec cessat saxeus imber,
Nec male foecundos contundere pertica ramos.
Et iam tota nucum processerat agmine firmo 320
Turba, genus durum, genus insuperabile bello
Dentibus informis, superum sed in ore libenter
(Nec mora) contactae summis patuere labellis.
Has inter, pictasque cutum, succosque tumentes,
Mollesque imbelli malorum corpore gentes, 325
Poma loco subeunt corio defensa rigenti,
Et cognata nucum populo dux punica malus.
Non alio Pomona magis vel Flora superbit
Germine, nec dubitat cytini rosa verna colori
Cedere, nec vernans aurora, nec igne pyropus 330
Purpureo fulgens, nec coccina gloria regum,
Nec pudor in pulchro dilectae virginis ore.
Iunoni magnae fructus sacer, aurea templi
Stat medio Heraei, Polycleti nobile numen.
Hac sceptrum, formosa sua Carthaginis illa 335
Poma tenens dextra (dextra est manus utraque divis).
Non equidem indignum pomi tam fertilis orbem
Innumeris uterisque cavum, innumerisque tumentem
Seminibus Lucina fovet. Verum infera Iuno
Libatum reditus memor abscidisse supernos 340
Odit, et intranti torvos lacrymisque madentes
Heu nondum placata Ceres avertit ocellos.
Omnia nimirum constringit Punica, sistit
Omnia, et Elysiis, ubi non datur exitus arvis.
Aptior haud ulla est arbos. Manet ipsa retenta 345
Et religata tribus sumptis Proserpina granis.
At subito lux flava oculos perstringere divum
Mirantum, et blandi discurrere fulguris aura.
Ditavere locum ingressae splendentibus umbris.
Hesperidum citrus, malusque Nerantia quondam 350
Gloria, perpetuis vestitae frondibus ambae,
Perpetuo flore ornatae, foetuque tumentes
Perpetuo, germanae ambae, sed palluit illa,
Haec auro rubuit saturo. Nec caelifer Atlas
Dedignatus erat, qui sydera vertice gestat, 355
Has stellas plantasse, pedum ornamenta suorum,
Exiguas, magnaeque imitamina parva coronae.
Dicitur has muris clausisse et montibus altis,
Multa cavens, nec contentus custode Priapo
Arboreoque deo, vigilem apposuisse draconem, 360
Perspicite haec aliis quantum pomaria praestent,
Mendicos metuere vagos puerosque procaces
Illa, sed Alciden magnum fecisse latronem
Haec meruere. Venit Iove natus ab orbe remoto
Bellator, tantaeque viae tantique pericli 365
Poma relaturus mercedem citria dignam.
Nec tamen hic verum praedae cognoverat usum
Infoelix precium suae, Martisque peritus
Nescierat vires plantarum et Apollinis artes.
Si pomi aurati, monstrosa venena domantis, 370
Virtutem Herculeam nosset, succosque potentes,
Non illum irato Centauri sanguine mistum,
Multiplicis virus totum extinxisset Echidnae,
Nec trepidam implesset furoris vocibus Oetam,
Se tandem toties victa, nec iam amplius ullo 375
Ore renascenti, victum indignatus ab Hydra.
Inde tribus numerosa monostea nomine dicta
Intrat, et has ducit cerasus, quae sedula grates
Et festina referre, salutat prima colonum,
Fructiferumque aperit baccis rutilantibus annum. 380
Maius egens dapibus, sed lauto dives amictu,
Miratur, floremque putat tam praecoque pomum.
Non ea foecundos maturo sole calores
Aestatisque dies opperta moratur adultos.
Frigus amat modicum, cultuque tenellula nullo 385
Arva ambusta pati, aut tellurem cogitur assam.
Invitat frustra Aegyptus, Nilusque benignus,
Nilus abundanti saturat qui flumine plantas,
Nec madidam tanti mensum putat esse duorum
Luxuriam, ut sitiat reliquo et misera aestuet anno. 390
Italiam vix laeta videt Romamque beatam,
Sed sibi adhuc peregrina et adhuc captiva videtur.
Scilicet hanc bello captam, Cerasunte subacta
(Hoc habuit clarum charissima patria nomen)
Cum reliquis Ponti gazis et divite praeda 395
Transtulit Italicos victor Lucullus in agros,
Et pars ipsa fuit non contemnenda triumphi.
Dicite io Paean ventoso murmure laetae
Italides pomi, ter io, ter dicite Paean.
Ipsa triumphantis laurus gestire videtur 400
Captivam cerasum ducens, lauroque superbae
Plaudere Romani respublica nobilis horti.
Nec tu capta dole, sed ovans comitare triumphum,
Tu modo, tu Latiae civis (quid inepta recusas?)
Urbis eris, dominasque inter numerabere pomos. 405
Eiusdem venere tribus gens maxima pruni,
In multas ramosa domus, varioque colore
Distinctas, quarum princeps ab origine mundi
Dicitur ipsius diti regnasse Damasco.
Illa quidem Hesperidum sero migravit in orbem 410
Post domitas orientis opes hortosque beatos,
Iam facilis victu, iam nullo non Iove laeta,
Audet Hyperboreis radicem figere campis.
Omne solum plantae nimirum est patria forti.
His affine genus, malum cognomine praecox 415
Armeniumque aderat, sed stirpis maior in istis
Nobilitas apparet, odos generosior exit.
Ambrosiusque sapor perfundens ora liquescit,
Et rubet aspero leviter color aureus ostro.
Sed poene Assyrias spernit, nec Persica malis 420
Invidet Armenis. Lanugo serica fructum
Molliter investit, caro turgida nectare multo
Estur potaturque simul. Properate, fugaci
Maturaeque dapi quid parcitis? Illa reponi
Se vetat, haud unquam convivia crastina amarunt 425
Vel florum rosa, vel pomorum Persica princeps.
Sunt etiam quibus ipsa suum pulcherrima nomen
Dat rosa, conceditque volens rhodocina vocari,
Non alienus odor, rosei que in corpore tractus.
Illis summus honos, solidam mandentibus escam 430
Dura ferunt, solidisque fideliter ossibus haerent.
Hac ori tenus indulget stomachoque calenti
Persica, deliciis contenta impendere fructum,
Ossa sed et crines, flores, lacrymasque vel ipsas,
Tristitiam luctumque suum pia dedicat omnem 435
Utilitati hominum summae, morbisque fugandis,
Pauca voluptati tribuens, sed multa saluti.
Non ita quae sequitur cornus, male consulit illa
Humano infoelix generi, Martisque satelles
Impia, crudeli dat dura hastilia ligno, 440
Iure colens sylvas, indignaque mitibus hortis,
Et lapidosa ferens poma austerumque saporem.
It comes huic sylvae vetus incola ziziphus Afrae,
Mitior at baccis, multa licet aspera spina
Pacis amans gaudet florem praebere corollis, 445
Materiem cytharis praebere epularibus aptam.
Misit et huc (patriam posses agnoscere fuscam)
Corpore nigrantem sitientemque Africa loton,
Ecce omnis superum (quis honor mirabilis iste
Arboris?) assurgit chorus, intrantemque salutat. 450
Solus at immoto deiecit lumina vultu
Conscius, et quamvis perfricta fronte, Priapus,
Quamvis ante fuit ruber ore, rubescere visus.
Agnovere dei nimirum et in arbore loto
(Omnia dii norunt, namque haec immane figura 455
Distant), agnovere in loto Lotida nympham.
Nil hominum generi suspectum tale fuisset,
Agnovere tamen. Fugiens haec scilicet olim
Hellespontiaci vim numinis, inscia tantae
Nequitiae, et magno nebulonis territo telo, 460
Dicitur hoc tandem vultus clausisse pudicos
Cortice, nec rigidi cuneum admisisse Priapi.
Non iam nympha manet, mutata nec tamen illa
Conditione dolet. Nymphis longaevior arbos
Nunc vivit, puerumque vocantes Nestora quercus. 465
Ipsa vocat pusas, eadem sub rege Quirino
Fundamenta urbis, tandemque incendia Romae
Se iactat vidisse Nerone sub antiquirino.
Non erat illa quidem tanto longum igne superstes,
Sed simul et flammis et magno saucia luctu 470
Ante diem infoelix, nec fato occumbere questa est.
Nongentos (eheu!) nondum compleverat annos!
Nunc quoque defunctae corpus superesse putandum est.
Hinc nullo tacitura aevo sibi musica fingit
Organa tibicen, multoque sonantior ore 475
More poetarum auditur post funera lotos.
Vel post mille annos florescit laude recenti
Iugiter, et vivit magis, aeternumque virescit.
Tali (nam magica est certe dulcedo sonorum),
Tali dum fuit in vivis dulcedine fructus 480
Delenisse homines fertur, Sirenibus olim
Dulciloquis lotos, Circeque potentior ipsa.
Ecce triumphalis venit arbor, nympha, recede.
Inclyta palma venit, contempto pondere victrix
Emicat, exemplum virtuti ac praemia donans. 485
Illa quidem Solymis olim laetissima in agris
Vixit, Nunniadae magni, magnique triumphos
Iessiadae comitata sacros. Nunc (si bene novi
Arboris ingentes animos fastumque decorum)
Damnati servire soli dolet incola dici. 490
Herculeam dat Pisa oleam, dant laurea Delphi,
Atque apium Nemea, atque Isthmos Neptunia pinum,
Sed simul et palmam tribuunt victoribus omnes,
Omnis in hunc palmae consentit mundus honorem,
Et merito. Neque enim est verae virtutis imago 495
Verior in terris: sic inviolata decorem
Armati semper folii semperque virentis
Servat, non aestum metuens, non frigora virtus.
Sic oneri fatoque renititur illa prementi,
Fortior assurgens, sic et procera relinquit 500
Terras, et coelo pulchrum caput inserit alto.
Sic generi humano varios se expendit in usus
Multiplexque bonum est, generoso pectora vino
Laetificat, panem et bellaria blanda ministrat,
Et prodesse potens et delectare perita. 505
Sic amat et virtus, vere atque decenter amare,
Non minimum est virtutus opus, palmamque meretur.
Non magis arsura Evadne Capanea crematum,
Nec magis Admetum dilexit prodiga casti
Sanguinis Alceste, quam foemina palma maritum 510
Deperit. Inclinat blandos ad basia ramos,
Secretosque petit (mos ille vetustus amantum)
Complexus, mistisque avide radicibus haeret.
Cedunt arma togae, victrix concedat Olivae
Palma piae. Bello pacem praestare fatetur 515
Paciferam gestans oleam dea bellica Pallas.
Hac dea magnificum memoratur adepta triumphum
Et numen nomenque suum doctissima doctae
Imposuisse urbi, superum quae gloria summa est.
Nam toto laxe regnantes aethere (tanta 520
Ambitio est) hominum regno de paupere certant,
Hic sonitum agnoscens, magni signumque tridentis
Bellator se fundit equus de carcere terrae,
Ille novas efflare levatis naribus auras,
Et quassare iubis undantia colla decoris, 525
Hinnitusque sui sonitum exaudire superbit,
Insultatque pedes glomerans natalibus arvis,
Ignotas rerum facies mirasque figuras
Et circumstantum intrepidus videt ora deorum.
At iuxta leviter tellus, percussa potenti 530
Cuspide Palladia, rimas agit, emicat alte
Attolitque caput glaucum veneranda comarum
Canitie et pomis ditescens pinguibus arbor.
Admirata novam plauserunt numina plantam
Et benedixerunt, ac tanti muneris autor 535
Praefertur, Neptune, tibi. Fremuere sonorum
Victus equus victusque deus, sed vimque minasque
Et strepitum ingenii vicit dea, pacis et arbor.
Salve, sancta arbor, cuius lex suscipit ipsa
Tanquam hominis curam, et noxa defendit ab omni, 540
Cui furor ipsius (tanta est reverentia) belli
Parcit, et eversis permittit crescere templis.
Non te impune ausus saeva violare securi
Impius irata nimium pietate repulsae
Ultor Halirrhotius patriae, Neptunia proles. 545
Ille sui infoelix cecidit vertigine teli,
Arbore secura, relevato quam petit ictu.
Spectavere dei casum, erroremque cruentum
Sacrilegae risere manus, iacet hostis olivae.
Sic pereant, opto, qui pacis amabile germen 550
Contemerare volunt, sed et haec tam sacra quieti
Planta, iubet bello semper nos esse paratos,
Et sperare vices rerum motusque futuros.
Enses illa quidem gaudet spectare repostos,
Sed positos sapiens rubigine vindicat enses. 555
Illa etiam nudas iuvenum celebrare palaestras,
Lene rudimentum pugnae. Perfundit opimo
Corpora luctantum succo, foliisque coronat
Tempora vincentium. Nec pacem diligit illa
Mollitie morum luxuve inducta metuve, 560
Ex utero terrae non exit fortior infans.
Nil cultoris eget, nec fimum alimentaque poscit,
Sed gratis foecunda solo pinguescere macro
Dignatur, coelos habeat solesque benignos,
Et crescent quocunque loco. Truncum insere terrae 565
(Nec labor) abscissum, radices protinus ille
Non ignavus agit, seque arbos ipsa creabit.
Illa quidem lente et pedetentim surgit in auras,
Sed valida et multum foecunda aetate virili,
Sed semper viridi et longum durante senecta, 570
Crescentis tarde compensat damna iuventae.
Ah bene constituit naturae provida cura,
Utilis ut mundo foret et vitalis olivi
Proventus facilis vulgoque parabilis usus.
Ille liquor foelix assumptus et intus et extra, 575
Dat formam et robur membris habilemque vigorem.
Levigat ille vias, rivo polit aspera pingui,
Vulnera pacifico componit hiantia succo.
Ille dapem agrestum miseratus condit egenam,
Et praestare epulis regum facit additus herbam. 580
Sistit pictorum fugitivos ille colores,
Et brevibus tabulis statuarum tempora donat.
Ille suae studiis accommodat apta Minervae
Lumina nocturnis, et vitam ac secula sperent,
Non nisi Palladiam redolentes lampada chartae. 585
O utinam nostrae!
Iure igitur cunctos meritoque supernatat ille,
Coniugia (ut par est) ignobiliora recusans,
Perfectus, plenusque sui, castissimus humor.
Iure sacerdotes casto, regesque potenti, 590
Et docto vates sacrans perfudit olivo
Optima sacrorum quondam Iudaea magistra.
Talis erat, tales quassavit vertice fructus
Discedens olea, ac ramum decerpsit eunti
Laeta triumphalem, et cinxit sua tempora Pallas. 595
Successere aliae gentes. Polyostea primum,
Mespilus, et fructum putrem ambitiosa coronat.
Pulchra venit divae myrtus gratissima pulchrae,
Adventantem imber dulcis praenunciat aurae,
Et blando superum nares titillat odore. 600
Ornet sanguineos laurus Phoebaea triumphos,
Myrtus amat faciles paucique cruoris honores,
Contenta est molles comitare myrtus ovantes.
Quisquis amat, Paphia cingat sua tempora myrto,
Cingat, io, fidenter, ovantisque occupet omen. 605
Gentis hyperphlaeae post hanc malusque pyrusque
Illustres venere domus numeroque potentes.
Non illas aspernatur vel citria regum
Mensa superborum, non aspernantur et illae
Vel tripedes inopum mensas et terrea vasa. 610
Subsidium vitae, luxusque paratus egenae,
Et non ullius desertrix copia mensis.
Hinc sibi vina parant gentes quas igne remotus
Languidiore fovet non vitibus aequus Apollo.
Principis illa quidem munusque vicemque liquoris 615
Non indigna ferunt. Sic curas illa metusque
Pauperiemque domant, sic laetitiisque iocisque
Speque nova, et liquido perfundunt lumine venas,
Et pulchrum accendunt Veneris Martisque furorem.
Hoc contenta mero laetum Normannia degit, 620
Vicinasque tuens Gallorum haud invidet uvas.
Agmine discedunt longo malique pyrique
Omnigenae, sylvam credas migrare vetustam,
Tantus erat populus. Pomona abeuntibus illis
Annuit arridens, sed linguam sannio Bacchus 625
Exerit, auriculas digitis imitatus aselli.
Se negat his comitem miscere Cydonia malus,
Sola venit. Magnos populari indulsit honores
Iupiter ipse suae. Grato perfudit odore,
Depinxitque auro et molli lanugine texit. 630
Haec bene cocta Iovi dantes conditaque melle
Vagitum infantis pacantia poma protervi,
Cretenses memorant nymphas melimela vocasse.
Nunc etiam melimelorum (si credere fas est)
Non pudet ambrosia saturam meminisse tonantem. 635
Enumerare omnes longum est. Tota agmina claudunt
Multa gigartophorae celeberrima nomina gentis
Nobilitate potentis, et horto ditis et agro.
Berberin et crispam spinis horrentibus uvam,
Et ribem exiguis vitem simulare racemis. 640
Gaudentem, Idaeasque rubos, hybernaque fraga,
Plebeiasque domus alias mihi omittere fas sit.
Non ita fas morum et ficum, divinaque vitis
Germina, militiae veteris fortissima poma,
Et nunc spes tanti certaminis ultima restant. 645
Se caute sapiens infert ac provida morus,
Explorat coelos, et vertice suspicit alto
Quod teneat signum Phoebus coeleste, fideque
Praeteriitne bona nec possit bruma reverti,
Non fructum aut frondes dubio expositura calori. 650
Ergo diu succum tenet in statione paratum
Atque exire vetat, nisi tessera detur adulti
Moribus incertis anni non credula verni.
Sed reparat tandem geminata industria tardae
Damna morae, signoque dato ruit omnibus acer 655
Nodorum portis, frangitque repagula succus.
Dat strepitum erumpens, magno turbante tumultu.
Gemmarum studio properantum densa caterva.
Nec duo praetereunt menses, et purpura morum
Nobilis infecit dibaphum, non sanguine vili 660
Purpura concharum, sed amantum tincta duorum,
Est precium et foliis tamen ipsis maius, et usus
Nobilior fructu. Bene contemplare colorem,
Materiam et formam folii, vulgaria dices
Omnia, sed nec tu formae nec crede colori. 665
Ornamenta vides regalis maxima luxus,
Vestimenta vides turbae mollissima mollis,
His foliis induta ferocit foemina dives.
Nativoque minus fidit vel pulchra decori,
Has robusta terunt umbellas membra virorum, 670
Lascivitque hominum ridenda superbia gestans
Vermiculo (miserum!) contextas paupere frondes.
Talis erat morus. Sed quis miracula fici
Dicere, vel genera ipsius vel nomina possit,
Innumerasque potestates variosque triumphos? 675
Salve, magna Ceres, tantae sacra arboris autor!
Tu frugum legumque datrix, te vindice, vita
Exuit et victum et mores humana ferinos.
Et pacem panemque habuit. Quid quaerimus ultra?
Hoc satiare famem didicit natura modestam. 680
Plus tamen indulges, et gratificata palato,
Mellea lactantis tribuisti fercula pomi.
Pauperibus faciles epulas, nec suavius illis
Mensa tamen quicquam damnosa voravit Apici.
Hac Phytalum donasse Ceres primum arbore fertur 685
Hospita grata pium, et frumentis poma scatere
Innumeris iussit, testata in munere numen.
Nec tamen huic plantae frugalis diva decorem
Ullius adiunxit floris risumve severa
Permisit vernum. “Lasciva haec gaudia,” dixit, 690
“Gloriolaeque habeant vexilla fugacia vanae.
Germina pulvillis horti recubantia pictis,
Quae se prostituunt oculis meretricia cunctis,
Nec metuere manus hominum naresque salaces.
Nil opus his nugis. Fructu satis arbor honesta est 695
Ista suo, cultuque viget matrona modesto.”
Fertilitatem amat, et solido de stipite pomum
Trudit agens studio sobolis festina creandae
Grossorum miseros, heu passa frequenter abortus.
Lacte tumet, munus gestit nutricis obire. 700
Quis tibi, fice, neget gratae praeconia vocis,
Quam labefactatam recreas, totumque recludis
Praetereuntis iter? Scabrosa atque aspera laevas,
Obstructasque vias aperis spirabilis aurae,
Pulmonumque reples ventis vitalibus utres, 705
Nec vocem emendas frustra, reserata sed auris
Per te porta patet, venientemque accipit intro.
Ulcera tu purgas sentina sordida putri,
Emollisque feros, fomentum mite, tumores.
Gangraenam et lepram, serpentum maxima monstra, 710
Et lichena domas, et luctificum cacoethes,
Panosque, strumasque, gravesque parotidas, et quae
Deformant nitidum myrmecia corporis aequor.
Te podagrae fugiunt, tibi aquosus detument hydrops.
Singula quid referam? Tu cunctis magna venenis 715
Bellatrix (comites rutam modo nacta nucemque)
Non metuis terrae concurrere cominus Afrae,
Non metuis toto grassantes aere morbos
Sistere, et astrorum caecis te opponere telis.
Unde ea vis animae viridis? Quae tanta potestas? 720
Non ipsum metuit ficus secura tonantem.
Fulguris illa vias horrenda luce coruscas,
Eiectasque Iovi sacras in turbine sylvas,
Succussos montes, nutantia templa deorum
Aspicit, attonitique sonora pericula mundi, 725
Intrepida et nulla motis formidine ramis.
Euhoe Bacche! Venit tandem dulcissima vitis.
Euhoe Bacche, venit! Venit ebria, euhoe Bacche!
Stare nequit, sustentat eam robustior, ecce,
Labentemque tenet coniux. Euge ebria vitis! 730
Ut te amo complectorque libens, carissima planta!
Da mihi te plenam succi, uberibusque tumentem
Nectareis, da te facilem. Non oscula tantum
Sumere, nec suprema sat est mihi tingere labra.
Interius, totoque frui te corpore fas sit, 735
Et penetrem foelix fundum urinator ad imum,
Et me mellifluo madida obruat amne voluptas.
Quis deus, o, quis me pronepotem nobilis Orphei
(Degenerem quamvis inopemque, heu, laudis avitae
Sed redimitum hedera tamen, et non vana furentem) 740
Collibus Ismariis sistat? Quis per iuga raptet
Me Campana vagum, foelix ubi vinea fulget
Sole supra, flammisque infra bis cocta Vesevi,
Aut ubi coelesti Canaria celsa superbit,
Aut ubi Belnensi Burgundia purpurat uva? 745
His decet, o, temere vatem recubare sub umbris,
His saltare iugis atque insanire decorum,
Turgentem venasque deo, mentemque animumque
Qui celebret digne vitem, numenque quod ore
Ebibit attonitus, divina voce refundat. 750
O arbor merito dulci de nomine vitae
Nomen habens! O qui te ornat, pulcherrima, fructus?
Multus amor, multum ingenium, facundia multa,
Multa etiam virtus animi, et Mavortius ardor,
Laetitiaeque iocique, et spes et gaudia mille, 755
His, arbor foecunda, tumes, cunctosque beatae
Purpureos vitae portas albosque racemos.
Omnia fortunae scelerata venena maligna
(Non tot alit, tellus infamis, toxica Pontus,
Serpentum tanta non sibilat Africa turba) 760
Diffugiunt perstricta tui coelestibus armis
Antidoti. Redeunt, fateor, vicibusque recursant,
Te tamen absenti et tempus captantia siccum.
Te relevante hominem non sentit tristia ferri
Pondera captivus, non paupertatis egenus. 765
Te comitante exul nemo est, te nemo repulsam
Suffragante tulit. Populo nolente creatur
Consul, habetque suos quales Caninius olim
Horarum fastos. Tu principis instar amati,
Delicias olim mundi quem Roma vocavit, 770
Nullum hominem iucunda soles dimittere tristem.
Quid praestare potest maius sapientia summa,
Discipulosque suos cum divis porticus aequans,
Quam tenebras, nimbos, et nubila pellere mentis,
Atque aperire diem vultuque animoque serenum? 775
Ebrius et sapiens rex est, atque omnia solus.
O magnus Cato qui regnum possedit utrumque!
Si brevia haec quisquam et fallacia gaudia dicet,
Confiteor. Sed et o hominum quae talia non sunt
Gaudia? Quid brevius vita aut fallacius ipsa? 780
Utere dum licet, o, vinique liquore beato
Vita levis subvecta secundo defluat amne.
Vitis abit. Veteris plauserunt numina mundi
Omnia, purpureosque manu carpsere racemos.
E quibus insignem ludi non parcus Iacchus 785
Compactum innumeris acinorum ex utribus unum,
Porrigit, Omelochile, tibi. “Quin ebibe, sodes,
Si sapis hunc succum (dixit) non aptior alter
Cannibalum stomachos crudos tergere deorum.”
Ille parum Graeco Bacchi assuefactus aceto 790
Absurdum fremit iratus, pugnoque dedisset
Barbarus intento responsum, credo, iocan ti,
Ni vires nimium notas animosque timeret
Numinis Europaei. Ergo in discrimina pomos
Saeva minus prodire suas iubet. Ordine pulchro 795
Stant omnes, varios iactantes vertice fructus,
Atque ineunt pictis certamen Amazones armis.
Sed prima in campo pomis inhonora sine ullis
Coca stetit, tenui nitens arbuscula ligno,
Subridens Venus “Nae gentis America pubes 800
Horticolae, ad bellum de fertilitatis honore
Elegere parum foeliciter (inquit) euntes
Eunuchum nanumque ducem.” Effudere cachinnos
Nostrates superi, at mater Pachamama procacem
Increpuit divam, et cocam defendit amatam: 805
“O quantum, Cytherea, erras! Tibi nempe salaci
Fertilitas obscoena animantum cognita sola est.
Hic mala tu iudex, mea regna carentia sexu
Sunt peregrina tibi. Cunctarum quotquot ubique
Terra parit foecunda, haec foecundissima vivit 810
Semper, et innumeris turgescit fructibus arbor.
Quid ridetis adhuc? Quam sit frondosa videte:
Quot frondes tot poma gerit, nec frondibus istis
Utilitate ulli dubitabunt cedere fructus.
Illae Pacchamaci Virocochae munere miro 815
(Quem iuga commovit subitura immitia quondam,
Et nimiis opibus pauperrima terra futura)
Ore parum mansae, succoque in pectore misso
Continuo, longaeque famis longique laboris
Languores abigunt aegros, membrisque vigorem 820
Restituunt, animumque levant sub fasce labantem
Corporis infirmi, quo vos, o Bacche Ceresque,
Numina bina, modo. Tres ista viatica portans,
Bis ternos aliquando dies durabit abunde
Pastus, et horribiles curret Quitoita per Andes, 825
Horribiles Andes, positam inter nubila summa
Ventorum patriam, pluviaeque hyemisque tuamque,
Fortis coca, simul, quam bellica diva pusillam
Deridet Cytherea ducem. Nec te, inclyta coca,
Sustentas ipsam minus admirando profecto 830
Quam servas homines. Hic te mercator adire,
Hinc petere haud metuit. Vel centum mille quotannis
Vicugnos foliis onerat, pacosque gementes,
Non ingrata ferens misero commercia mundo.”
Sic ait, innumeris mater Pachamama figuris 835
Picta cutim, nutuque hoviam procedere iussit,
Portantem lapidosa hoviam contemptaque pruna,
Sed parili, quamvis aliter, virtute potentem.
Conciliare leves arcanis viribus umbrae
Et dulces condire nova dulcedine somnos 840
Creditur. Ut tantum hac dormire sub arbore possit,
Ire viam gaudet longam miser incola terrae
Divitis, incumbitque operi, et se sponte fatigat,
Ut tanta recreetur ope, placidamque capescat
Hic recubans, quanquam Hispano dominante quietem. 845
At platano eoae falso cognominis arbor
(Brasiliae bacoua est) foliorum ingentia vela
Expandit, quorum unius dormire sub umbra
Et cantare potest pastor securus ab aestu.
Sub foliisque iacent viridisntibus aurea mala 850
Conglomerata uno bis centum saepe racemo,
Carpuntur toto, toto nascuntur in anno.
Omnia damna latent, semperque prioribus haeres,
Flavorum capitum formosa repullulat Hydra.
Nec legere illa manu vacat, avelluntur ab ipsis 855
Pondere lucenti nutantia brachia truncis.
Namque uno avulso termes mox aureus alter
Prosilit, atque opibus redituris parcere vanum est.
Tum vero in medium, sed nescio quomodo, ficus
Indica prorepsit. Nostri novitate figurae 860
Obstupuere dei, clamavit et unus eorum
(Heu nimium incautus, nam falli numina turpe est):
“Hoc opus est artis. Tentamur fraude planorum,”
Admovitque manum plantae, risere vicissim
Barbara turba deum, nec compressere cachinnos. 865
Admiranda stetit membrorum et corporis expers,
E foliis tantum compacta et fructibus arbor,
Et foliis foliorum, et quae nascuntur ab illis.
Prodigium! Et viridis species monstrosa cometae!
Congenerem tunam misit Tlascalla superba, 870
Talia cui frondis superat miracula fructus.
Poma illa Viracocha dedit viventia soli,
Coccineo regum preciosa animalcula luxu.
Ipse etiam Hispanae dominator maximus orae
Captivae spoliis cochenillae gaudet opimis 875
Indutus, victi dominator maximus orbis,
Atque utinam hoc solo devicti sanguine tinctus!
Ignotum Europae pomum, notissima poma
Ostentavit, ovans tanta Guattimala cive.
Nam quis amygdalinas cacaos, quis pocula panis 880
Sobria, quis potum chocolatae nescit edulem?
Dat vegetum membris habitum, floremque venustae
Purpureum maiestatis, dat dulcia cordi
Lumina laetitiae, nec forte potentior alter
Lene ciere viros, Veneremque accendere succus. 885
Non tantum praestare homini, si tota daretur,
Vasta potest arbor, seu sylva argentea, quae se
Sub magno expandit multum ramosa potoso.
Nec tantum rutilat fulvis ubi Cartama saxis,
Marmoreis lata fruticans in rupibus aurum. 890
Non igitur sapiens tam divitis incola mundi
Ex auro quondam argentove numismata cudit,
Nec tribuit vitae commercia tota metallo
Quod vitae tam saepe nocens, et inutile semper.
Haec bona nux nummus populis erat unicus illis. 895
Census erat magnus, non tum sestertia mille,
Sed numerare domi cacaorum millia posse.
Una arbor parvi vectigal nobile fundi
Et pascit dominos, et vestit, et ornat, et armat.
Hoc emitur penus omnis, et omne utensile nummo, 900
Et si magna cibum penuria denegat omnem,
Hic cibus, hic ipse est. O vera pecunia! At inter
Divitias mundi (pudet, ah!) nostratis ineptas
Possimus et dites simul esse, fameque perire.
Quam tu fausta, tuae si tantum Hispanus avarus 905
Gentis opes et non telluris, America, nosset!
Nec minus et Veneri (Venerem te Mexica saevam
Tlazoterella colit) bene olenti fronde decora
Aguacata favet, fructusque effictus in ovum
Candenti dulcis succi pinguedine turgens 910
Imperfecta refert udae primordia vitae.
Omnia si dominus cacais edit, omne pene
Possidet in metla, nec se facit illa monetam,
Nec mercaturum exercet. Merx omnia in ipsa est,
Nec pueris fert illa nuces, nec dulcia poma 915
Foemineo parit oblectamina vana palato.
Tota arbor suus est fructus. Folium omne tenellum
Manditur, et victum in promptu dat suave salubrem,
Quod simul ac vires aetate acquirit adulta
Texitur in vestes. Neve instrumenta deessent 920
Artifici, summo stat spina cacumine frondis
Et fit acus sartori, acus et sua fila cohaerent.
Uritur immodico vicini lumine solis
Terra siti damnata, hic vivus cortice scisso
Fons liquidae prorumpit aquae, quae leniter arctis 925
Percolata viis, longo Maeandria flexu
Fibrarum, nulloque tamen vitiata colore,
Iucundum virgo trahit intemerata saporem.
Hoc satis est hominum naturae, sed tibi non est
Prodiga metla satis. Quaeruntur dulcia? Mellis 930
Instar habes. Acris delectat gustus? Acetum est.
Parva loquor, vinum est, generoso pectora succo
Laetificas, quacunque ruis, curamque metumque
Pauperiemque gravem pellens, velut aurifer amnis
Influis in venas. Per te miserabilis Indus 935
Dives adhuc, liberque sibi, dominusque videtur,
Et rege Hispano est aliquando beatior ipso.
Si dubitat quisquam, nec possit credere vinum
Quam modo vidit aquam, pleno se proluat haustu
(Nam quis aquae parcat?) Factam de simplice nympha 940
Sentiet esse deam, et vim numinis ipse probabit.
Delicias fundens tales, medicamina sudat.
Cortice distillant unguenta potentia cocto,
Et precium est lacrymis, quantum non ulla mereri
Gemma potest, oculo pulcrae nec blanda puellae 945
Gutta tremens, cum se pavitantem dedit amanti.
Non illis rabidi praesentior ulla veneni
Antidotus, medicant medicatae cuspidis ictum,
Et gemina exarmant armatas morte sagittas.
“Omna poene dedisse parum est.” Quid, metla, superbis? 950
Tam variis dotata bonis, tot munera fundens
Vinceris ipsa tamen. Dat scilicet omnia coccus,
Indorum palma omniparens, qua sospite nunquam
Non mihi certe unquam) dicetur America pauper.
Tollat Iberus opes, tellurem evisceret ipsam.
Si coccos solas cum libertate reliquat 955
Invidiosus erit miserabilis Indus Ibero.
Quis nisi mentis inops, et diis invisus avarus,
Ulteriora petat? Nam quid negat utile coccus?
Vestimenta, domos, panem, bellaria, vinum, 960
Et mensas lectosque, et vasa et pocula magna,
Et lactis mollem, et stomachum recreantis aceti,
Atque olei pinguem tribuens mellisque liquorem?
Nec tantum in terris, dominatur et aequore coccus.
Fit ratis ex illa, fit malus, vela, rudentes, 965
Omniaque instrumenta ratis, tandemque repletur
Mercibus ipsa suis. Vectores excipe solos,
Caetera sunt cocci, neve excepisse necesse est
Vectores, solo nutritos munere cocci.
Barbarica horrendum fremuerunt murmure laeto, 970
Et non civili plauserunt numina gestu.
Nostra sed attonito se lumine circumspectant.
Invidisse putem, nisi quod non possit inesse
Invidia ulla deis. Saltem sic credere verum est
Nos homines, et quicquid agant, fiam ipse deorum 975
Candidus interpres. Sed America natio divum
(Quanquam militiae vix pars centesima tantae
Explicuisset adhuc campo sua signa patenti)
Protinus exultans, et semper ad omnia praeceps,
Iudicium divae clamore exposcere magno. 980
Iamque in concilii medio Pomona locata,
Multa putans secum prudenti corde parabat
Dicere (de lana neque enim lis illa caprina,
Sed mundorum agitur celeberrima causa duorum,
Patronisque deis), dixissetque amplius, aut non 985
Forte liquere sibi, mihi si penetrare deorum
Fas homini mentem. Sed res inopina levisque
Iudicium horribili turbat solenne tumultu.
Tempore nam toto tam nobilis arborilustri
Et bibulus Lenaeus et Omelochilus utrimque, 990
Si quicquam alterutri visum dictumve placebat
Vina propinabant ultro citroque protervi
Praelia miscentes, hic metlis, vitibus ille,
Neve pitissabant modico libamine laeti,
Magna sed inverso siccabant pocula fundo, 995
Euhoe clamantes. At procedente vapore
In caput, ac frustra divinum utriusque cerebrum
Mutua ridentes convitia fundere primo,
Tum vero iurare execrarique vicissim,
Et tandem nimio correptus numine metlae 1000
Omelachilus atrox (timor et reverentia divi
Exciderat Graeci) duram iacit impete coccum
Immani, et frontem Bromio ferit improbus ipsam.
Sed vina excutiens tantum semihausta bibenti
Innocuum sedit media inter cornua pomum. 1005
Non tulit hoc Bacchus fervens iraque meroque,
Agrestisque dei deformia adegit in ora,
Turbine fulmineo gemmis signisque rigentem,
Quem tenuit cratera manu. Brutum rudit ille
Oi camacalli, camatli, natastlits, intelolocti, 1010
Vociferans patrio sermone. At caetera turba,
Audito clamore, ululat, mugitque, rugitque
Dentibus infrendens. Circumfluus undique pontus
Ad sonitum resilit, fundo tremit insula ab imo.
Proximus huic fumos et nubila foeda tabaci 1015
Ore bibens, atroque eructans iugiter ore,
Vitziliputlus edax (monstro crudelior omni
Vitziliputlus, et humanae sacer helluo carnis)
Fictile adhuc peto plenum procul abiicit amens,
Et raptim tenditque arcum, promitque sagittas, 1020
Arma, arma ingeminans. Nec segnius arripit arma
Tescalipuca ferox, duce nil humanior ipso,
Totaque barbarici legio arripit horrida coeli.
Per diversa deae fugiunt, pavidaeque remota
Post arbusta latent. Venus olim saucia bello 1025
Humano, miseris nil dat sperare deabus
Divorum in pugna. Pallas tamen una remansit,
Paciferumque suae ramum proiecit olivae.
Mascula turba deum ruit in certamina sancta
Forti animo, planeque viriliter arma capescunt. 1030
Forsan et illa dies coelestibus atra fuisset,
Forsitan haud paucos longum mutilasset in aevum
(Vel superum bello superos nam posse necare
Credere non fas est), nisi tempore protinus illo
Ipse stratagema innocuum reperisset Apollo, 1035
Non frustra deus ingenii medicusque malorum.
Nam, licet arcitenens, arcum non ille sonantem
Dicitur intendisse, sonos magis ille potentes
Noverat, arripuitque lyram, numerosque cievit
Aurea veloci percurrens pectine fila, 1040
Quales (crediderim) divum edidit auribus olim
Concentus mundi sacer, et dulcissimus ordo,
Cum lites elementorum natura diremit,
Disposuitque modis divinitus omnia iustis.
Illi (crediderim) compescere bella furentum 1045
Centaurorum, illi decimos componere fluctus.
Illi incurrentum valuissent hurricanorum
Sistere vim rapidam. Late ligat omnia circum
Laeta quies, atque auris avarae muta voluptas.
Vitziliputlus atrox, ut sensibus hausit amaenum 1050
Attonitus sonitum, nervo excidit apta sagitta,
Atque Coatlensis laeva delabitur arcus.
Ipse manus levat admirans, hiat ore profundo,
Excutit et capiti variae diademata plumae
Auribus arrectis subito. Iam maximus aram 1055
Sustulerat magnam Viracocha sub arbore sacra
Pomonaeque sacram, quae saevi fulminis instar
Iam missurus erat (iaculator fulminis ingens
Ipse domi coeloque suo), at modulamine primo
Omnipotente dei et magica dulcedine tactus 1060
Deposuit saxum, seditque intentus in ipso
Pacifici auditor cantus, atque immemor irae,
Non centena unquam magis hostia mitigat illum.
Te quoque dedecoris tanti, oblitumque doloris,
Omelochile miser, mulctato tam male vultu 1065
Subrisisse ferunt, mox et risisse libenter.
Nam (proh mira fides et vis divina melorum!)
Ipse repercussus modulis coelestibus aer
Toto erumpentem compescuit ore cruorem,
Musicaque imposuit numerorum vincula victo. 1070
Ipsae sponte sua dirupti vulneris orae
Antiqua coiere fide, harmoniamque sonoram
Cunctarum sequitur foelix concordia rerum.
Ergo suae laetus successu et viribus artis,
Captorum enormes gestus ac gaudia divum 1075
Ridet, et urget opus, superatisque instat Apollo,
Vocem addens blandis divinam et carmina nervis.
Carmen erat, mundum per secula longa latentem
Ut sacra herous concepit mente Columbus.
“O foelix! Mundique oculo mihi cognita soli 1080
Regna videns animo! Nostrosque emense labores,
Pellaei iuvenis superans vastissima vota,
Inventorque orbis, quem tantum optaverat ille!
Non te nostrorum decepit fabula vatum,
A quibus Hesperium descendere lassus in aequor 1085
(Lassus ego?) insimulor. Sensisti numine nostro
Digna magis, mentem ipse dabam tibi, magne Columbe.
Tunc aderam, et stimulos agitabam in pectore sanctos.
Non te continuit pro desidis Herculis olim
Meta, nec intacti reverentia sacra profundi, 1090
Nec te naturae caligo horrenda latentis.
Tres audax menses, mundo post terga relicto,
Iactaris pelago immenso, nova suspicis astra,
Ignotos fluctus, ventosque et monstra marina
Ignotosque deos terres interritus ipse, 1095
Tu solus. Comitum trepidant sed inertia corda,
Et reditum indecorem poscunt infanda minantes,
Cum miseris procul apparet laetissimus ignis
De specula, Guanahana, tua, et plaudentibus orbem,
Luce novum foelici aperit. Clamore salutant 1100
Immodico signum, complectunturque Columbum.
Hac patuit porta nunc pervius aurifer orbis,
Ille dedit parvus parvumque accensus ad usum,
Ille dedit quantum lucem mortalibus ignis!
Quam facile hoc adytu penetravit in intima mundi 1105
Sepositi virtus, seu virtute acrior ipsa
Europaea fames auri regnique cupido?
At gens Hispanam miratur America classem
Ad sua diffusis tendentem littora velis,
Viventesque putat terris accendere moles, 1110
Aligeros cetos, formaeque animalia mirae
Mirantur cultumque habitusque atque arma virorum,
Et crustam humanis ferratam accrescere membris.
Ferventes mirantur equos, equitesque biformes,
Et varium duplici conflatum ex corpore monstrum, 1115
Hoc hinnere, alioque loqui (quis crederet?) ore.
Praecipue bombardarum vultumque sonumque
Et subitas fumi commisto fulgere nubes,
Et veri peiora imitamina fulminis horrent.
Te vidi attonitum (non, sodes, ipse negabis), 1120
Altitonans Viracocha, homines timuisse tonantes.
Nec minus interea vestrae stupet advena terrae
Insolitam rerum faciem, ignotasque figuras.
“Miratur tot ubique novis animantia formis,
Plantasque fructusque novos, hominesque deosque 1125
Naturamque aliam, sed enim super omnia vecors
Immensas miratur opes, glebasque micantes
Auriferosque amnes, nimum haec miratur amatque
Ah nimio nimis! Hinc caedes et bella nefanda
Quae gestit mox hostis atrox ex hospite factus, 1130
Quae mihi nunc memorare dolet, puduitque videre.
Hinc desolatum late cultoribus orbem
Vidimus, hinc mundi integri, tanquam unius urbis
Vidimus excidium. Quid nunc certamen inane
Exercet? Quid nunc pomos defendere tentat 1135
Terra suas, sua quae defendere viscera nescit?
At tu praeteritas tandem obliviscere clades,
Nam tanti non parva Deus tibi, America, vindex
Et dedit et maiora dabit solatia damni.
Gaude sorte tua, pars omnis amara vorata est 1140
Iamdudum, dulcis superest.” Hic intima ab arte
Laetificos ciet ore modos ac pectine Phoebus,
Laetantur monstrosorum fera corda deorum,
Membraque saltantum iactant immania ritu,
Sed taciti, metuunt sacrum interrumpere carmen. 1145
“Iamdudum Europa saevum dominatur in omni,
Et vos abreptum vobis ulciscitur aurum.
Iamdudum insultat captum victoribus ipsis,
Nec scelerum Hispanis terris iam causa minorum est
Quam vestris Hispanus erat. Iura omnia sternunt, 1150
Cuncta ruunt, miscentque simul quacunque redundant
Divitiae, sed nec populis damnosior ulla est
Cognita diluvies. Plures arcessite Iberos,
Et similes gentes (quae non imitantur Iberos?),
Effodiantur opes vestrae de stirpe reliquant 1155
Quas terra emittit fruges, quascunque recondit.
Qua lubet, o tollant, tollant fomenta malorum.
Infoelicem Helenam mundis ambobus Erynnys,
Communem rapiunt, quam tristia bella sequuntur
Qua venit, atque ignes, regnorum ultima fata. 1160
Tantillo interea pretio quot commoda vitae
Mutastis? Pulsa est morum importuna priorum
Barbaries, gens depulsa est hominumque deumque
Carnibus humanis tandem victuque profano,
Sive horrende fames, seu detestabile quoddam 1165
Luxuriae genus erat, tu deseris ipse.
Tu paulatim epulas iam, Vitziliputle, cruentas,
Iam nebulis plerumque satur fumoque tabaci.
Vescerisque brevi (sic dii vescuntur honesti)
Ambrosia tenui, et coelesti abstemius aura. 1170
Nunc agitis civile bonis sub legibus aevum,
Nunc habitare domos et munire oppida vallo,
Vomere nunc terram, et pontum didicistis arare
Navigiis, magnique patent commercia mundi.
Nunc vestis variae decus et tutamen habetis 1175
Armorum, et vitae lauta instrumenta beatae,
Et belli pacisque artes, totamque Minervam.
Ipsae etiam proavis incognita numina Musae
Incipiunt iam se vestris assuescere terris
Et gaudere loci. Iamdudum vidimus Incas 1180
Historicos, visuri olim magnosque poetas.
Quod nisi falsus ego (at Phoebo quis verior augur
Venturi?), veniat saeculis volventibus aetas
Cum vestris corrupta opibus, maturaque messi,
Proventu scelerum ingenti, virtute fugata 1185
Diisque suis, cadet Europe, pars optima mundi,
Externis propriisque simul cadet obruta bellis,
Heu deserta diu et vobis miseranda iacebit.
Tunc orbis (gaudete) vigebit gloria vestri,
Ingenium, pietas, artes, ac bellica virtus. 1190
Huc profugae venient, et regna illustria condent.
Pone sequentur opes. Nollem, sed, credo, redibunt
In patriam, patriaeque iterum pro more nocebunt.
Imperia hic fera statuent tum maxima Parcae,
Non numero ingenti servorum et inutilis auri, 1195
Barbarico tantum fulgore potentia vulgi
Sensibus attoniti, vidistis qualia nuper
Regna Motezumae vel ditis Guanacapaci,
Qualia Romano quondam sed vidimus orbe,
Et domina his virtus erit, et fortuna ministra.” 1200

Perge ad Librum VI