Tessera caerulea — commentariolum.Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. — commentariolum auctoris. — imago.

PLANTARUM LIBER IV

Foelix, quem misera procul ambitione remotum
Parvus ager placide, parvus et hortus, alit.
Praebet ager quicquid frugi natura requirit,
Hortus habet quicquid luxuriosa petit.
Caetera sollicitae speciosa incommoda vitae, 5
Permittit stultis quaerere, habere malis.
Talis erat magni memoratu digna Maronis
Corycii quondam vita beata senis.
Talis (crediderim) tam laetus et impiger hortis
Dives in exiguis Abdolonimus erat, 10
Illum damnosas runcantem gnaviter herbas
Ecce ab Alexandro rege satelles adit.
“Accipe Sidonii, vir magne, insignia regi,
Sceptrum (ait) et mitram, sidoniamque togam.”
Missus in imperium tantum (quis credat?) amatam 15
Dicitur invitus deseruisse casam.
Respicit ille gemens hortum, “Meliora relinquo.
Heu (ait infoelix), deteriora sequor.”
Talis erat generi humano vix nomine notus
Aglaus, in parvo diis bene notus agro. 20
Namque Gyges Lydas, regum ditissimus olim,
Impius et scelerum prosperitate tumens,
“Ecquis (ait) toto me fortunatior orbe est?”
Hic Clarium est ausus voce rogare deum.
Numen adulari nescit. “Foelicior (inquit) 25
Aglaus.” Ille furens, “Aglaus iste quis est?
An sit eo quisquam rex nomine?” quaerit? “At illo
Rex certe dictus nomine nullus erat.
An sit eo quisquam dux belli nomine clarus,
Aut superis tracta nobilitate potens? 30
Anne aliquis praedives opum nulloque pericla
Inter inexhaustas luxuriosus opes?
Nullus erat talis generis splendore, vel armis,
Divitiisve potens. Aglaus iste quis est?”
At tandem Arcadiae vix nota in valle repertus 35
(Arcadas alta quies umbraque densa tegit),
Strenuus exigui cultor prope Ptophida fundi
(Ptophida sed tantum viderat ille semel).
Invidia regum dignissimus ille repertus,
Teste deo felix, Aglaus ille fuit. 40
Talis, magne Deus (si te mihi dicere fas sit
Ridiculorum inter nomina vana deum),
Talis vere Deus, nunc inclinantibus annis
Sit, precor, aetatis scena suprema meae,
Finis inutilium mihi sit precor illa laborum, 45
Iactatae statio firma sit illa rati.
Sic mea coelestem praegustet vita quietem.
Dormiat, et mortem discat amare suam.

Ecce iterum abripior longe. Quo, Musa, rapis me?
Otii laudatrix irrequieta sacri? 50
Pulchra via est (fateor), sed nostri devia coeptis.
Verte alio, inceptum perficiamus iter.
Nunc tibi dicendum est, per totum autumnus et aestas
Quot quantas acies explicuere locum.
Fulgentem iuncto complerunt milite campum, 55
Aut quia vir numero par vel utrisque fuit,
Aut quia fortassis non germina pauca fuerunt,
Militiam exercent quae sub utroque duces.
Pauca precor mihi, Musa, refer, neque enim omnia, quamquam
Filia Mnemosynae sis, meminisse vales. 60
Si poteris, densas foecundae aestatis aristas,
Autumnique uvas enumerare potes.

Principium viola aestati, laetumque dat omen
Flammea, et aestivum concomitatur iter.
Et comes autumni, veluti Proserpina lucens 65
Anni dimidio, dimidioque latens.
Pulchrior illa quidem viola cognomine verna
Ornatus generum possidet una trium.
Argentumque aurumque et purpura fulget in illa.
O foelix, similis ni tibi deesset odor! 70

Hesperis et violae sibi nomen amabile sumit,
Rectius in titulos, hespere, sumpta tuos.
Omnes illa tibi reserat, tibi fundit odores
Prodiga, quos toto claudit avara die.
Te plus sole colit, nec te nova nupta salutat 75
Blandius, ut lucem sentit abire gravem.

Anthemis exiguum sed non ingloria florem
Vix levat, at vires parva gigantis habet.
Illa specum reserat victrix, quo tumida Caci
Ignivomi febris condita more latet. 80
Illa fovet lassos, labefactos erigit artus,
Egeriturque dolor, discutiturque tumor.
Calculus impulsu illius dissolvitur acri,
Damnantis fati calculus ille malus,
Innatas cautes, et claustra potentius ictu 85
Fulminis aut auri, saxea rumpere amat.

Te, cyane infoelix, vellem laudare, nec ipse
Diffiteor vultus sic meruisse tuos.
Sunt tibi formosi vultus, coelumque serenum
(Quam distans coeli moribus!) ore refers. 90
Ergo vetat laudare Ceres, diva utilis orbi
Agricolaeque, sacrum diisque mihique genus.
Sunt tibi mendosi mores, segetemque trucidas
Fertilis (o monstrum!), perfidus hospes agri,
Nec rubigo magis, nec belli ductor iniquus, 95
Nec mage frugiferae sus inimica deae.
Quin etiam messori obstas, falcemque retundis
Improbus, agricolis vita obituque nocens.

Frons rudis est, mistaque decens feritate nigella,
Et venus incompta est, horridulusque nitor. 100
Sylva impexa tibi viridis riget hispida barbae,
Consimilique virent cornua torta modo.
Est et caeruleae vultus tibi concolor undae,
Flumineus quali fingitur ore deus.
Pictus in hoc habitu steteras Acheloe, priusquam 105
Herculea fuerant cornua fracta manu.
Non hoc de nihilo est: ornatu germina vestit
Natura, officiis conveniente suis.
Tu toto educis latitantes corpore rivos,
“Currite” dicis aquis, territa currit aqua. 110
Secretos regis anfractus, caecosque canales,
Flumineum humano numen in orbe tenes.

Quid, speculum Veneris, tantum tibi sumere nomen
Tam plenum invidiae, quid tibi mentis erat?
Innumeris pingit vestem tibi purpura clavis, 115
Nobilem habes, fateor, patriciamque togam.
Sed speculum Veneris? Tituli vix pondera tanti
Sanguine nata deae sustinet ipsa rosa.

Non tu tam lepidos titulos, antyrrhinon, ambis!
Te caput hic vitulae nominat, ille leae. 120
Formidabilius te nominat ora draconis
Anglia. Quae tituli est ista Chimaera tui?
Gorgones et furias nocturnaque spectra fugare
Quid mirum si te territa credit anus?

Quid tibi casside opus, male caute napelle? Timesne 125
Insidias capiti, flos scelerate, tuo?
Ah utinam tantum galeam tibi fata dedissent,
Impia in humanam tela dedere necem.
Quid tibi cassis opus? Non bello invadis aperto,
Militiam peragunt caeca venena tuam. 130

Dii bene quod galeam contra galea altera surgit,
Quae premit alta tuas, anthora iusta, comas.
Excipit haec ictus, et vulnera vana retundit,
Casside sub tali praelia Pallas init.
Quis deus has vires tantillae, quis tibi robur 135
Monstrosum heroa cum pietate dedit?
Tu bona Medeis tantum Medea, venenis,
Tot scelerum vindex, sacra venena ferens.
Nec tibi devicti laus sola aut summa napelli,
In nullo pateris germine inulta nefas. 140
Serpentes poterunt per te non esse nocentes,
Et non esse nocens Africa terra potest.
Secreti cum quicquid habent elementa veneni
Aer, et tellus, et gravis unda vomunt.
Inque homines miseros inspirant omnia mortem, 145
Et quo debet ali fomite, vita perit.
Cum possit natura venefica et ipsa videri,
Et pro matre bona facta noverca mala est.
Tum quoque lapsarum mundi miserescere rerum,
Tum quoque victricem sistere es ausa luem. 150
O pulchrumque sacrumque herbae fatique duellum!
Hoc hominum oppugnat, protegit illa genus.
Sume secundanam galegam tibi, martia planta.
Virtuti flos est proximus ille tuae.

Pulchra quidem es lychnis, sed qua ratione vetustas 155
Te voluit Graecae nomen habere rosae.
Hoc Graeca dixere fide. Mendacia Graeca
Cernere ubique licet, nam tibi nullus odor.
Tu tamen antiquis decus es solenne corollis,
Et stellant radiis tempora cincta tuis. 160
Illustrata tuis gaudent convivia lychnis,
Et largo vini munere facta rosa es.

Lychnida maiorem et speciosam lumine multo
Misit caecorum terra vocata prius.
Candelabram ingens, variisque insigne racemis, 165
Nec plures oculos pavo superbus habet.
Tale fere regum pendet laquearibus altis,
Auratoque aureas verberat igne trabes.
Altera divitibus mensis, altaribus ista,
Atque epulis divum digna lucerna micat. 170

Si quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores me, Maro magne, rogas,
Nescio. Sed certe non pauci nomina regum
Magna ferunt, neve est is mediocris honos.
Lysimachusque ornat, rex ornat Gentius hortum, 175
Hortus (io) recipit nomina tanta libens.

Nec dedignatur te, saponaria, nomen
Vile, sed et bella est forma et amaenus odor.
Magna quoque est virtus: tibi cedit maximus hydrops,
Atque lues pulchrae filia foeda deae. 180
Inde ministeriis victrix servilibus instas,
Splendescitque opera nigra culina tua.
Ipse triumphatis dictator Quinctius aequis,
Ad sua (nec puduit) talis aratra redit.
Direxitque manu stivas, et misit eadem 185
Sub iuga curva homines, sub iuga curva boves.

Quid voluit cum tot flores natura creatrix
Capanae formam iussit habere cavam?
Quaenam haec sunt tibi, Flora, oblectamenta iocosa?
Ad quae nescio quos ludicra sacra vocas? 190
Nullus in his usus, nec tintinnabula nobis
Reddiderint ullos tam fabrefacta sonos.
Auris tarda homini est, vertentis machina mundi
Non notos homini fundit ubique modos.
Pars aliqua e florum populis hominumque deumque 195
Gustatum, tactu, nasum, oculosque iuvat,
Quid sensum excipimus quintum, cum forsitan illi
Harmonici poterint auribus esse deum.

O bene commisto convolvule fuse metallo!
Ille Corinthiaco pulchrior aere color. 200

Dum blandi in laudes solvuntur rauca tracheli
Guttura, tam leni quae recreantur ope,
Nomen adhuc maius tribuunt collegia Romae
Coccina purpureae, pontificumque togae.

Ipsa tibi molles manicas digitalis adaptat 205
Spinosas carpis cum dea Flora rosas.

Non nimium pomo flos est formosus amoris,
Laetior est fructus, floridulusque magis.
Hoc in amore novum est. Plus tota messe reique
Possessae fructu flos nitet ipse spei. 210

Quam nitidas cancri nova mittit America chelas!
Talia sidereus brachia cancer habet.

Pars eadem mundi nasturtia lutea mittit,
Ille etiam in nostros flos venit hospes agros.
Ecce, eques auratus, de carcere stipitis arcto 215
(Agnoscens signum sole tepente datum),
Prosilit, et fulvis florem calcaribus urget,
Et simili flavum suspicit ore diem.
Tale solet Castor cum pervolat aequora coeli,
Spadici nitidum subdere calcar equo. 220
Credo aliquam pugnam fortis bellator inivit,
Aspice sanguineis corpora sparsa notis.
Ah utinam hoc habitu visus tibi, Naso, fuisset!
Narrasses lepidam gnaviter historiam.
Omnia dixisses: genus altum et fata superbi 225
Floris, et illa rubens quid sibi gutta velit.
At nos cuncta latent seros antiqua poetas,
Nec Deux exagitat, nec vetus ille furor.

Et tibi regalis pulchrum dat gloria calcar,
Consolida, et flores magnus es inter eques. 230
Ornatum decuit belli atque insignia ferre,
Si verum Aiacis te genus esse probas.
Floris inarmati non est pater ille, negata
Qui voluit nimium fortis ob arma mori.
Parte quidem ex aliqua veteris titulos hyacinthi 235
Te certum est vultu sustinuisse tuo.
Nam tibi adhuc remanent vestigia grata decoris
Oebalii, et vel adhuc te, puto, Phoebus amat,
Et tibi lugubris signavit syllaba frontem,
Heu index miseri vix dubitanda patris. 240
Quique invasit adhuc hyacynthi alienus honores
Victus iure, novos iam sibi quaerit avos.
Nec tamen hic finis magnae de nomine litis,
Sed tibi adhuc, princeps consolida, haeret aqua.
Plurima signa favent, sed et, heu, nonnulla repugnant. 245
Nam referunt formam lilia nulla tuam.
Nescio Troianis an te ver colligat hortis,
Hic comes aestatis tardior ire soles.
Et contendit adhuc tecum de nomine claro
Martagon, et causam quo tueatur habet. 250
Nec Laertiaden Aiacemque inter Achillis
De sacris armis lis prope tanta fuit,
Quantam consolida exercent et martagon ingens
Ob titulos, Aiax, relliquiasque tuos.

Sanguine nescio quo creta est et fraxinus herba, 255
Hectoris ingentis forsitan illa fuit.
Purpurea assurgunt tibi fila, cutimque rubellam
Percurrit saturo vena cruore rubens.
Tu tres metropoles humani corporis armis
Propugnas, uterum, cor, cerebrumque, tuis. http://etext.virginia.edu/kinney/small/frontis.htm260
Arsuras tandem defendis fortiter urbes
Interea, et differs qua potes usque rogum.
Fata obstant, obstat Deus imperiosus, habetque
Hectora nequicquam Troia caduca suum.

Nescio quas vires habeas, Cretae incola, thlaspi. 265
Magnas credo: Iovis tu popularis habes.

Quae te dextra legit lepra, scabiosa, decenti
Contactu o fiat sic scabiosa tuo.

Igne salutari pyrethrum calet acre, molestas
Exhaurit torto dente potenter aquas. 270
Pars imi rubra est, summi pars candida floris,
Gingivam et dentem, natus utrisque, refert.

Tu porcis alimenta soles, cyclamine, decora,
Sed medicinam homini, sed dare serta deis.

Non muri absimilis, muri cognominis herba, 275
Gaudet in obscuris cauta habitare locis.
Umbram amat. Adversus Phoebeia spicula plantam
Aurata umbella protegit ipsa suam.
Tota riget setis, sed et est holoserica seta,
Nec teneram offendit virginis illa manum. 280
Innumeris horret, sed multum innoxia, telis,
Telorumque pia vulnera sanat ope.

Parvus aromatici speciem vultumque decorum
Armerius dicti de Iove floris habet.
Maiestas prope sola deest divina pusilla 285
(Crediderim): infantis flos fuit iste Iovis.
At iuncti florem multi sociantur in unum,
Qui vel barbato sic Iove dignus erit.

Te quidem armerium, muscaria planta, vocarunt,
Te cui musca levis, praeda iocosa placet. 290
Impendis succos in retia densa, tuosque
Gnaviter exudas insidiosa dolos.

Sunt triplices rami, ramo ramusculis omni
Tergeminus, foliis tergeminisque datur.
Tergemini simul et flores epimedion ornat. 295
Quicquid id est, aliquid res habet ista sacri.

Tu quoque parva nites, neque enim tibi, ptarmica, parvae
Candida multiplicis gloria floris abest.
Utque movere soles sternutamenta, salubre,
Sic, puto, nascenti sternuit omen Amor. 300

At tibi formosi formosior accola Mellae
Aurea purpureis frons redimita comis.
Nec pudeat prati, prato collecta virenti
Rustica placavit saepe corolla deos.
Tu pia melliferae praebes alimenta volucri, 305
Cum tibi vix tellus praebeat ipsa parens.
Das hyemale penus, das anni tempore duro,
Atque aestate illi flos semel esse parum est.
Officio floris radix tibi fungitur ipsa,
Mellaque languenti sera ministrat api. 310

Est monstrum visu foedum, nec mole timendum,
Sed multum ingenio, viribus, arte potens.
Octo pedes, totidem crurum internodia terna,
Quaeque importuna mobilitate vigent.
Et pro corpore habet ventrem, deforme, rotundum. 315
Ventre venena tument, retia ventre latent.
Retia quae tendit culici muscaeque vaganti,
Dulciaque ex rapto fercula latro vorat,
Hoc satis est tibi, arachne, urbes ac tecta colenti
Civilisque tibi est legitimusque furor. 320
At saevit maiori agreste phalangion ira
Et minimo ingentes conficit ore feras.
Dico feras? Dentis non aspectabilis ictu
Mentem homini primam, mox animamque rapit.
Tale, phalangita, et tam formidabile monstrum 325
Conficis, et meriti praemia nomen habes.
Sic cum Scipiadae cessit pars tertia mundi,
Diripuit victae miles avare opes.
Dux habuit spolium belli sibi maius, et hostis
Cognomen domiti praeda superba fuit. 330

Producis lepidos, opulenta Peruvia, flores,
Mirandi nostro germinis orbe parens.
Ne tibi tam placeas auri argentique metallis,
Quae male foecundo gignis ubique solo.
Ut tantas admirer opes laudemque requiris? 335
Terra venenorum non magis ulla ferax.
Alba quatit rubro sua tintinnabula caule,
Nativum hic etiam monstrat iucca decus.
Semina sed nostris non profert exul in oris,
Pulchra sibi est, patriae fertilis illa suae. 340

Malva levat caput hortensis, pene aemula gentis
Arboreae, et multa stat redimita rosa,
Diceret hanc aliquis cernens, “planta ista superba est,
Tam pulchro nimius corpore fastus inest.”
Mitior at nulla est, nulla est humanior herba, 345
Nulla magis suavi commoditate bona est.
Omnia tam placide reserat, blandeque relaxat,
Emollitque vias, nec sinit esse rudes.

Africa dat multo saturatas lumine calthas,
Vicini agnoscas nobile solis opus. 350
Latus multiplexque ardenti fulgidus auro
Orbis, adoratas blande imitatur opes.
Quaedam tota cava est. Poterat folium omne videri,
Aurata artifici fistula facta manu.
Ah utinam bonus his animam inspirasset Apollo, 355
Fistula quam miros ederet illa sonos!
Nec brevis huic flori vita est. Maturior aevi
Exacto moritur non nisi mense senex.
Tam longa indulgent huic soli saecula Parcae,
Invitaque secant stamina pulchra manu. 360
Capsula vulgaris non est qua semina condit,
Sed pharetrae formam picta sonantis habet.
Illa quidem pulchris phraretra est onerata sagittis,
Illa humero Florae molliter apta sedet.
Venatu indulgens cum papilionis in horto 365
Persequitur trepidam laeta premitque fugam,
Ille laboratas radiis solaribus alas
Huc temere atque illuc, heu, sine mente quatit.
Qui nisi sic fugeret flos possit et ipse videri,
Et picto attonitam falleret ore deam. 370
Nunc, miserande, iaces confixus cuspide floris,
Tactaque vix sentit terra cadentis onus.

Talem regna ferunt quondam foelicia caltham
Punica, Iunonis tunc rosa dicta fuit.
Quo steterat Carthago ingens, haec gloria clari 375
Unica, vel certe summa relicta soli est.
O florum spes fallaces et inania vota!
Irrita in aequoreas quae rapit auster aquas!
Olim haec speravit reducis decorare triumphum,
Hannibalisque ipsas cingere forte comas. 380
Aurea speravit Carthaginis esse corona
Victricis, mundi cum foret illa caput.
Non dubitasset eo sibi tempore poscere regnum,
Flora licet Latiae tunc dea gentis erat.
Nunc illi miserae, cum patria serviat ipsa, 385
Vivere privata conditione sat est.

Ciste, decus parvi fruticis, tam flore pusillo,
Quid simulare rosas, ambitiose, iuvat?
Neve parum id facias, moreris qua nasceris hora,
Cumque die exoriens occidis ante diem. 390
Ah vide ne nimio constet tibi gloria tanta.
O plusquam satis est, ciste, imitare rosas.

Lada, soror cisti, ne cedat honore rosetis,
Exudat foliis balsama odora suis.
Balsama, quae foedo caper improbus appetit ore, 395
Et barbae obscoenae pinguis adhaeret odor.
Non scelus hoc homines tibi sic patiuntur abire,
Unguentata caper, sed tibi barba cadit.
Curat alopecias hac ladanon arte repertum.
Quid dicam? Has vires planta dat, anne caper? 400

Obiicienda tibi, iasme, unguentaria non est,
Hic solus flori quaestus honestus erat.
At frangenda volunt alabastra, unguentaque luxus
Condemnant tetrici, putida turba, senes.
Non (licet iratus) tam Iupiter ipse severus, 405
Mitigat iratum dulcis acerra Iovem.
Dulcis odor placat superos. Opus ille deorum
Luxuriae, humanae sed pietatis agit.

Vendicat auratam malum dea nostra, legitque
Flores, et toto condit avara sinu. 410
Vendicat et Pomona sibi, legit aurea mala,
Atque onerat calathos insatiata suos.
Lis gravis est, nec lite absunt convicia tanta,
Nec deest iratis lingua proterva deis.
Et Pomona furens, “pomorum si tibi” clamat 415
Tantus amor, pomum tu tibi amoris habe.
Convenit hic titulus, sed et o aliena placere
Quid mirum est factae de meretrice deae.”
Flora incensa refert, “Vertumnum novimus et te,
Novimus et qua tu sub nuce facta dea est. 420
Dum simulabat anum, tu virgo pudica manebas,
Cum iuvenili aderat corpore, tum quid eras?
Sorba manu lutea, et dotalia mespila fortis
Stringe, maritales collige, casta, nuces.
Tam bene olens (inquit), tam pulchrum et amabile pomum 425
Flos est, et carpens asserit ipsa manu.
Quaedam etiam nomenque decus legumina florum,
Nec probro est illis rusticus ortus. Habent
Nec lathyrum hortensis, nec pisum respuit aula,
Coccineamque videt paene superba fabam.” 430

Et faba vulgaris, non pauper odoris, et albo
Ore nitens, oculis conspicienda nigris.
Ni totos vestiret agros, nutriret agrestes,
Hortorum poterat non levis esse decor.
Quanquam Pythagorae non intellecta renati 435
Verba quidem miserae non nocuere parum.
At vos, o semper, sapientes, vera locuti,
Discite veridico planius ore loqui.

Torquet atrox gustum virtute lupinus amara,
Ingenium prisci quale Catonis erat. 440
Dilue sed bene aquis illum vinoque Catonem,
Dulcis uterque tibi permadefactus erit.

Hi flores, et mille alii, simul agmine longo
Et pompae lento praeteriere gradu.
Procedunt tracta per humum radice decentur, 445
Ut sua serpentes florida terga movent.
Soli mandragorae geminis bene cruribus apti
Humano incedunt, foemina masque modo.
Mandragorae bello pene est dea territa monstro,
Semiflorem illum semihominemque videns. 450

Abfuit hoc nymphaea choro, non, credo, quod oris
Fidere non ausit viribus illa sui.
Forma colorque boni certe. Quot cernere ubique
Fastosas vultu deteriore licet?
Et si certamen de nobilitate fuisset, 455
Nulla fuit tanta nobilitate potens.
Nympha palustris erat: quantum decus! Herculis uxor,
Diis geniti herois, nunc quoque et ille deus.
Constitit hoc magno miserae, namque Herculis illam
De madido plantam numine fecit Amor. 460
Ex illo gravis et tristis, lacrymosa, severa
Vivit, et ipsum odio nomen amoris habet.
Concubitusque odio est, et quicquid ducit ad illum,
Lusus, blanditiae, liberiorque iocus.
Et quia nota deae fertur lascivia Florae 465
(De tanta hoc fas est si memorare dea,
Nam dum viva fuit, dum foemina, semper Amori,
Et choreis operam, nequitiisque dedit),
Sistere famosum se noluit ante tribunal,
Nec regno hac vellet conditione frui. 470
Ah mallet stagnis radicem, credo, relictis,
Ante tuum nudam sistere, Phoebe, iubar.

Sanctior his longe maracottam causa profanis
Ridiculisque simul iussit abesse sacris,
Pictorum vatumque deos contemnit et odit, 475
Signata alterius religione Dei.
Deridet Venerem et Floram, foedumque Priapum,
Et Phoebum, et ficti monstra iocosa poli.
Nescio quae, latitant sed in hoc mysteria flore
Magna quidem, et nostris non referenda modis. 480
Nec temere, nec naturae sine mente parentis
Tam non vulgaris, tam nova forma data est.
Alba decem folia expandit, toga convenit alba
Virginibus castis pontificumque choro.
Purpurea duplicis limbi pars ima corona 485
Bis cincta est, sancti martyris ille color.
Multa tegunt florem (sed tectus non latet ille)
Stamina inauratis subrubicunda crocis.
Hoc diadema aliqui, spinis horrentia serta,
Sanguine tincta sacro serta referre putant. 490
Et porphyriaci consurgit marmoris instar
Undique sanguineis sparsa columna notis.
Sunt quoque (donati peracuto lumine visus,
Namque hebetes oculos plurima mira latent)
Pendula qui clare media summaque columna 495
Spongiolam, clavos, flagra cruenta vident.
Melle tument intus dulci, capitisque figuram
Parva coronati candida poma gerunt.
At radix sub humum descendit longa profundam,
Tartara victricem visere velle putes. 500
Et quasi si totum cuperet complectier orbem,
Non extirpanda fertilitate viget.

Turba petitorum restabat sola, nec ipsa
Magna quidem: paucis vis ea mentis erat.
Inter odoratos regnum tam dulce petentes 505
Ecquis te flores quaerere moly velit?
Te cognata tibi redolentem rustica plantam,
Allia, messorum prandia, moly velit?
Est aliquid (plantae decus hoc sensere vel ipsae)
Maeonidae sacro nomen habere libro. 510
Hoc tibi dat magnos animos, fastumque tyranni,
Hoc titulo regnum te meruisse putas.
Tanta laude tumens medium procedis in aequor,
Et graveolenti audes fortiter ore loqui.

MOLY

“Imposuere dei nomen mihi, moly me vocarunt, 515
Nomen verendum mysticumque moly.
Non bene grammaticis vox cognita, calluit sed omnem
Linguam deorum, divus ipse Homerus
Moly deum lingua Graecis μέγα dicitur, Latinis
Magnam, deorum mollius sonat vox. 520
Victa meis divina venefica, sole nata Circe
Cessit venenis fortibus piisque.
Vixisset sine me sollertia perspicax Ulyssis
Contecta setis indecenter apri.
Illi Mercurius dedit agmina mille, vimque magnam 525
Astutiarum consilique frustra,
Ingeniique rotam versatilis, eloquentiaeque
Ni mi dedisset maius acriusque
Telum — ”

Multa quidem parat addere dicta, sed illi 530
Non nullum iratum suspicor esse deum.
Infoelix emittit olentes ulpica ructus,
Famosumque gravi prodit odore genus.
At circum miseri casu rivalis acerbo,
Gaudere, et risu caetera turba quati. 535
Non erat invidiae tam pauper planta ferendae,
Nominis (heu demens!) ambitiosa sacri.
Et coepere omnes lusu cantare iocoso
(Nota illis lyrici carmina vatis erant),

Parentis olim siquis impia manu 540
Senile guttur fregerit,

Edat cicutis allium nocentius,
O dura messorum ilia!

Sed laetum abrupit, subridens ipsa, tumultum,
Significans nutu se dea velle loqui. 545
Molliter efficta in vocem suavissima suavem
Aura, profanatum lustrat odore locum.
“Non mendax vanusve mihi dicetur Homerus
(Me quanquam omisit versibus ille suis)
Turpiter hoc, sed mi fas est ignoscere caeco, 550
Munifice reliquos obligat ille deos.
Quisquis tam pius est, veracem credite eundem
Et de moly suo non nisi vera refert.
Mortales baaran Hebraeo nomine dicunt,
Maeonides sacro nomine moly vocat. 555
Est talis mihi flos. Infoelix, est mihi dico?
Nempe fuit, sed iam nomina sola manent.
Postquam nota homini tam dia potenitia plantae
Suspecta, et superis invidiosa fuit.
Mercurioque patrem, quod eam monstrasset Ulyssi, 560
Iratum colaphos fama dedisse refert.
Non equidem hoc vidi, sed vidi (proh scelus!) ipsa
Indignis miserum moly perire modis.
In barathrum radix descendit nigra profundum,
Extirpare illam vix deus ipse valet. 565
Velle quidem credas mundi cacodaemonas imi
Horridaque inferni monstra fugare soli.
Iupiter irridens, ‘opus est haec improba multas
Et non vulgares ut bibat (inquit) aquas.’
Ergo deam Lympham vocat, et mirabile, dixit, 570
‘Per Ciconum nosti serpere flumen agros,
Hinc tu marmoreas undas dea largiter hauri,
Et quocunque vides crescere moly loco,
Funde super nimbos, sed funde capacibus urnis,
Et multo bibulum rore benigna riga.’ 575
Iussa facit, plenos illi non invidet haustus,
Mortifera haud parce frigora moly vorat.
Protenus (horrendum dictu) pro caule columnam
Stare, atque in summo sculptile floris opus.
Marmoris et fusci radicem ducere venas, 580
O monumentum ingens mortua planta sui!
Hunc habuit finem parvi immoderata potestas
Germinis, et superis fama propinqua nimis.
Quid mirum, Iovis ingentes si pertulit iras
Rivalis summi flos meus ille Iovis? 585
Ille admirandus castae Iunonis adulter,
Ille deae coniux, et pater ille dei?
Quid genuit? Numen. Nec de mediocribus unum,
Paene suo vitrico par, et (ut ille) tonans.
Et genuit tactu, non magno humilique labore 590
Quo sobolem extundit Iupiter ipse suam.
Forma quidem (quantum vitae natura virentis
Passa est) totius bellica floris erat.
Fingitur in rigidam gladii folium omne figuram,
Et caesim et punctim vulnera ferre valens. 595
Et ferrugineam variant discrimina rubra,
Lamina ceu chalibis sanguine tincta nitet.
Sanguineusque horret falcatis undique spinis,
Caulis et in toto purpurat ore cruor.
Fundus habet clypei speciem, micat aureus umbo 600
In medio, at capitis stat galeatus apex.
Stamina habent arcum, nervos, albasque sagittas,
Puniceo auratum nec pede calcar abest.
Huic equidem castam bellatricemque Minervam
Constituebam apto iungere connubio. 605
Quo fieret vitae servata lege severae,
Atque illibata virginitate parens.
Unicus ille meis (fateor) crescebat in hortis,
Et mihi ob id phoenix nomine dictus erat.
Seminis infoelix hic fertilitatis egebat 610
Auctor, et eunuchus flos erat ipse sibi.
Utque propagarem mundo tam nobile germen
Tentavi, fateor, sedula mille modos
Ingenio desperandum nihil arbitror, arte
Omnia vincuntur, scilicet arte deum. 615
Iamque tener veteri bulbus succrescere bulbo,
Coepit phoenicis spes prope certa novi.
Ecquis erit finis? Turbatus Iupiter inquit
‘Expectem hic infans dum creet ipse deos?
Aequalem in coelis (patiar modo) nempe videbo, 620
Progeniem floris, progeniemque Jovis.’
Ergo monstrum horrendum ingens cui lumen ademptum
Insolito talpam terribilem ore facit.
Ille rapax praedo nostris immititur hortis,
Mole minor, similis sed Caledonis apro. 625
Quas dederit late strages pictasque ruinas
Quis poterit siccis commemorare genis?
Illum nec poterat ricinus, nec sulphuris aura,
Nec laseris, nec odor, moly, fugare tuus.
Nec contentus erat maiorum more suorum 630
Venatum vermes ire, levesque feras.
Ille Epicuraeus bulbos et tubera porcus
Pulpamenta vorat deliciasque meas.
Uno nempe decem mihi librae pendo coronas,
Totque tuliparum perdidit ille die. 635
Quot vellem superum certe nunc vendere nulli
Vel mihi bis decies si numerata daret.
Fortiter ista tuli et divine, talia damna
Ex facili nostrae perpetiuntur opes.
Dum paro vim contra, talpa execrabilis ille 640
Phoenicem rapido devorat ore meum.
Cumque parente simul (facinus crudele!) tenellus
Affixus latri bulbulus ipse perit.
Heu scelus!” Hic lacrymae, nempe hic chrystallina roris
(Hoc lacrymare deae est) plurima gutta cadit. 645
Dissimulare cupit fletus, atque humida terget
Per causam admota leniter ora manu.
“At tu, moly novum, quod forte comedit Homerus
(Nam nimium ille (pudet dicere) pauper erat),
Sed puto quod nullo celebrandum carmine duxit, 650
Haec exempla videns nomina tanta fuge.
Ah fuge crudeles divinae stirpis honores,
Intra naturam sit satis esse tuam.
Rustica tu suboles, ruris fortuna beati,
Non plantae debet, non homini esse probro.” 655
Finierat, mollique astantia lilia nutu
Evocat arridens, et iubet ipsa loqui.

LILIUM CANDIDUM

“Qualis superbum lotus olor caput
Trentae sereno vel Thamisis vado
Attolit, et turgens aquarum 660
Despicit inferius nitorem,

Se talis horto flos meus exerit.
Sic ore celsus germina candido
Subiecta contemnit, paremque
Stare negat sibi in orbe florem. 665

Infantis aetas prima tenelluli
Nutritur albis, mollibus et cibis,
Quo pulchra candorem benignum
Ora trahant niveique mores.

Hinc cuncta aluntur lacte animantia, 670
Pulchris bonisque hoc sat mediocribus.
Me lacte sed nasci, verendo
Lacte deae voluere fata.

Iunonis olim turgidula ubera
Sugente magno fortiter Hercule, 675
Prorupit atque undavit albi
Vis subito immoderata fontis.

Qua fluxit, albo semite protenus
Tincti pavimentum enituit poli,
Guttaeque formosi liquoris 680
Per tenues cecidere rimas.

Illae receptae fertilis in sinum
Terrae. resurgunt candida lilia,
Et lacteis (monstrum decorum!)
Prata micant animata glebis. 685

Humana tali mens ab origine est.
Utraeque coeli particulae sumus.
Ramenta coelestis metalli
Lapsa in humum pretiosa vilem.

Mens illa foelix quae, similis mei, 690
Sacrae colorem servat originis,
Candore nativo venusta,
Nec maculata, nec erubescens.

Ornata nostro pax habitu venit,
Et pulchra pacis filia faustitas, 695
Et spes renidentes benignum,
Turbaque lucida gaudiorum.

Donata vultu est alba fides eo,
Et pulchritudo est, sacraque castitas,
Rarisque coniunctae puellis 700
Flore meo bene copulantur.

Natura multos lumine turbido,
Mistisque tingit lauta coloribus
Flores, sed unum me revestit
Luce mera, liquidoque honore.” 705

Sic ait, atque supersedit bene conscia formae
Planta suae, dotes commemorare alias.
Multa sequebantur diverso lilia vultu
Candentem dominam, nec pudor ullus erat.
Ipse sequebaris generis, flos martagon, alti, 710
Qui magni Aiacis diceris esse nepos.
Sed tanti herois generoso sanguine nasci
Quam vel lacte deae gloria visa minor.
Tum vero ante alios expergefacta resolvit
Et flos (sed tarde) somnifer ora levat. 715
Ambitione ipsum vigilat suadente papaver,
Et causam (non hoc munus inertis) agit.
Voce graves stimuloque abrumpit gloria somnos,
Et cantum, et gallis gloria calcar habet.

PAPAVER

“Somne, lenimen placidum doloris, 720
Gaudium curae, requies laborum,
Sola morborum medicina grata,
Somne beate.

Somne, non fallax miserorum amice,
Hospes agrestis sine fraude tecti, 725
Pauperum fautor, deus innocentum,
Optime somne.

Somne, qui mundum vicibus gubernas
Cum Iove aequatis, mediumque numen
Inter et Plutona es, et inter illum 730
Maxime somne.

Iustus es (iustum decet ut probumque
Numen), hic coram fateare fungi
Te tui virtute operaque nostra
Munia regni. 735

Illa non segnis (licet esse segnem
Dicere) late volitat per auras,
Et gravi plumbo feriens volucres
Sistere gaudet.

Illa componit placida quiete, 740
Inquies, regnum maris, insulasque
Mobiles ponti religat catenis
Grandia cete.

Illa pantheras rapidos et ursos,
Illa sylvarum dominos leones, 745
Et feras tygres domat, et furentes
Illa tyrannos.

Qui vel aspectu basiliscus ipso
Durus occidit, iuvenumque corda
Dulcibus torquens oculi venenis 750
Pulchra puella,

Improbas vires et acuta condunt
Tela cum nutu iubeo potenti,
Et venenatis gravidam sagittis
Claudo pharetram. 755

Regulum sed quid loquor, aut puellam,
Summa serpentum genera aureorum?
Vis mea occidit superos perennes
Funere curto.

Excipit solum superum parentem 760
(Iure an excepit dubito) poeta.
Impii possunt vigilante caelo
Esse beati?

Cum Iovem clamat penetratque nubes
Voce inaudita cruor innocentum, 765
Nonne tunc dormis? In utramque dormis,
Iupiter, aurem.

Siquis invisum Cereri benignae
Me putat germen, vehementer errat.
Illa me in partem recipit libenter 770
Fertilis agri.

Meque frumentumque simul per omnes
Consulens mundo dea spargit oras,
‘Crescite, o (dicit), duo magna susten-
tacula vitae.’ 775

Carpe, mortalis, mea dona laetus,
Carpe, nec plantas alias require,
Sed satur panis, satur et soporis,
Caetera sperne.

Ipse se nostro exhilarat sapore, 780
Meque commistus liquidoque melle,
Se vel ad mensae relevat secundae
Panis honorem.

Spiceis ornata Ceres corollis,
Me manu gestat, tetigitque primum 785
Ore, materni diuturna post ie-
iunia luctus.

Praetulit cunctis mea iure grana,
Grana quae certe potuere sola 790
Et famam longam simul et dolores
Solvere longos.

Ergo foecundum super omne germen
Me Deus fecit, numeroque turbae
Persicum vincit mea seminalis
Capsula castrum. 795

Fertiles crescunt homini labores,
Fertiles crescunt et ubique morbi,
Cura per totum vigil evagatur
Fertilis orbem.

Vidit hoc mundum miseratus aegrum 800
Iupiter, viditque deditque nostram
Totque tantisque antidotum venenis
Fertiliorem.”

Dixerat haec, et plura (puto) meditata referre
Mens erat, at cursu substitit in medio. 805
Planta soporato nutabat languida flore,
Nec poterat vires ferre gravata suas.
Mira loquor (sed quid timidus nimiumque modestus
Haec taceam, certa mira relata fide?)
Siqua fides (neque enim historiae mendacia verae 810
More poetarum iungere vana velim)
Florea reclinante ad humum lenta cervice
Nictabat dubiis concio tota oculis.
Narcissus velut obstipus tristisve hyacinthus,
Iupiter immodico cum premit imbre caput. 815
Senserat hoc Zephyrus, ridetque atque increpat alis,
Attonitumque quatit fortior aura locum.
Oscitat ad flatus atque oscula nota mariti
Prima dea, atque oculos vix levat ipse graves.
Purpureis motu incerto pudibunda soporem 820
Deterget digitis, et rogat “hora quota est?”
Paulatim reliquae mirantia lumina volvunt,
Concutiuntque comas suspiciuntque diem.
Praecipue florem solis torpore diurno
Turpiter ignavum succubuisse pudet. 825
Pondera sed capitis magni semperque reclivis
Causatus, somnum dissimulare cupit.
Ante deam multa stat maiestate verendus,
Atque ita Phoebaeo protenus ore canit.

FLOS SOLIS

“Legitimus simili si filius ore probatur, 830
Certumque reddit, teste natura, patrem,
Credite me, fratres, cum vos spectabit Apollo,
Suspectam habebit coniugis terrae fidem.
Per Styga iurabit, mea cum conspexerit ora,
Alio creatum non fuisse me patre. 835
Et color auratae, clypeataque frontis imago,
Radiisque cinctum convenit Phoebo caput.
Et nisi mortali genitus de matre fuissem,
Hic vultus inter astra donasset locum.
Me, prolem caeli, fratrem ne dicite, flores 840
Vos, o gigantum terrei fraterculi.
Subscribit formae pietas, et fortius addit
Amorque pietasque testimonium.
Ipse, meum semper submisso vertice adoro
Semperque specto, semper observo patrem. 845
Qua vertit vultus, vultus obverto sequaces,
Et semper haerent oculi in obtutu pio.
Viderat hoc sapiens pater (ut videt omnia) Phoebus,
Spuriisque vobis aut dubitandis liberis,
Has pro dote dedit terras in paupere mundo, 850
Sacri metalli (nempe Phaebaei) indigo.
At mihi divitibus sedem assignavit in oris,
Regnare late iussit orbe in aureo.
Ille suos inter thesauros iure reponit
Vivam monetam, imagine impressam sua.” 855

Dixit, et haud humili reverenter more salutat
Bisque deam flexo vertice, terque patrem.
Flos subit eximius, titulo maiore superbus,
Flos Iovis, et pulchra talia voce refert.

FLOS IOVIS, CARYOPHYLLUS

“Iste auctore satus medicinae, quomodo nullam 860
Vim medicam sibi iactat inesse?
At Iove natus ego, et proles Iove digna parente,
Cor regnum mihi vindico summum.
Ille oculis placeat fulvo spectabilis auro,
Aurum ego sum laetabile cordi. 865
Nec poterunt tantum curae morbique levamen
Ipsa Tagi vada tinnula flavi.
Nec tu, flos solis, medicamen patria fulva
Vel dare tota Peruvia tantum.
Non poterit meus ipse pater, si rursus ab alto 870
In rutilo descenderet imbre.
At tu, ne florem locupletem crede, colore
Sit totus licet aureus, uno,
Quas tibi fingis opes? Indutum semper eadem
Pauperis est incedere veste. 875
Ipsa mihi ternis tunicis, vel forte quaternis,
Nec rosa dives habebitur unquam.
Dicenda est opulenta anemone, opulenta tulipa est,
Et sese utraque vestit honeste.
Sed mea vel tales opulentia vincit utrasque, 880
Et Croesus vocor ipse colorum.
Nulla quidem illarum (veluti locupletis avari)
Munera vel benefacta videntur.
Nostra suis opibus par est bene prodiga virtus,
Et melli est relevare misellos. 885
Nec mihi dulcis odor, quanquam bona fame, recusat
Tantorum comes esse bonorum.”

Vox, odor, atque habitus, vultusque statusque placebant,
Omnia dicenti plena decoris erant.
Nec modo rivales reliquos turbabat, at ipsi 890
Invidiosus erat terribilisque rosae.
Longa sequebatur succo gentilis eodem
Creta cohors, forma, vi, numeroque potens,
Ex agris aderat simul his cognatio magna,
Et non ingrata simplicitate rudis. 895
Inde gigantaeo subnixis robore parvi
Successere loco, gens numerosa croci.
Dux erat his quem purpurea ferrugine tinctum
Anni declivis morbifera astra vident.
Quem domitis coeli ipsius sensere venenis 900
Insignem bellis et pietate ducem.
Incepturus erat cum respicit ille, videtque
Impia militibus Colchica mista suis.
“Quid mihi mihi vobiscum est?” clamat. “Procul ita, profana
Planta, nec causam dedecorate meam. 905
Ad sua vos Circe nocturna nefandaque bella
Aut Medea ferox, dux popularis, agat.
Cum vocat illa suos celebratque charistia sancta,
Vos eritis coena fercula prima piae.
Ite procul, fraterna revisite toxica Ponti, 910
O florum, o terrae dedecus atque poli.”
Sic ait increpitans, nam sit licet ille benignus,
Fervet et ignescit bile venena videns
Quanta est virtutis reverentia sacra probatae!
Demisso tacite diffugiunt capite. 915

CROCUS

“Sunt qui nominibus tument sonoris
Aut Phoebi patris aut tonantis alti,
At mi non licet esse tam superbo
Qui flores humilis fero pusillos.
Implet gloriolam beatque nostram 92o
Nomen nobile consecrati amantis.
Quam post taedia turbulenta vitae
Per spes languidulas, metusque acutos,
Per fletus querimoniasque tractae,
Tandem Iupiter aequus innocenti 925
(Magnus non pater est mihi, at patronus)
Sub floris reliquos dies figura
Laetos degere dapsilesque iussit.
Nec tantum mihi dixit, ‘Esto laetus.
Dones laetitiam, manuque larga 930
Dispergas ubicunque (dixit) ibis.’
Haec dicens tria quatuorve flori,
Auri sidere tincta praepotenti
Iunxit stamina, condiditque in illis
Centum laetitias lubentiasque, 935
Centum gaudia, centum amaenitates,
Risus, blanditias, iocos, lepores,
Scintillas celeres et enitentes,
Auratae Veneris Cupidinisque.
Pellit tristitiam metumque Bacchus, 940
Sed tanquam medicaster imperitus.
Nam vivunt redeuntque fortiores.
Serpentis caput obtero sed ipse,
Vanis vorticibus rotata cauda
Parvo tempore contumax repugnat. 945
Humorum mea vis malas, paludes,
Auras pestiferas gravesque pellit,
Et morbos fugat et fugat venena,
Et quicquid premit obsidetque corda,
Purgato bene corde liberoque, 950
Per venas placidas per et micantes.
Maeandros vaga corporis per omnes
Discurrit, fugit ac redit vicissim,
Quam pellucida, laeta, ludibunda,
Festive saliens nitensque vita! 955
Quid morbos iuvat expulisse corde
Si pulmonibus hostis occupatis
Praecludens aditus, viasque coeli
Rumpit foedera commeantis aurae?
Sed non hoc patior, sacramque ab udis 960
Tersam vindico spongiam venenis,
Nostro spiritus undequaque tutus
Quo vult itque reditque commeatu.
Ingratus nimis immemorque amici,
Indignusque data foret salute 965
In praeconia nostra si negaret
Ullam impendere liberatus auram.
Sed me qui documenta magna amoris
Perfecti dederam magister olim,
Me vel nomen adhuc sacrum puellis, 970
Neglexisse uterum locumque carum
Et mos et pietas vetant amantum.
Quicquid vivificas lacessit oras,
Et nidum male vexat aestuantem
Naturae tenero incubantis ovo. 975
Proturbat mea vis forasque trudit,
Fructum concutit et revellit ipsum
Cum matrem premit egredique pugnat,
Ipsos enumerandus inter hostes.
Quod si florea principem recusas 980
Talem natio, commodumque piumque
Laetum et laetitiae bonum datorem,
Sed iustum tamen et malis severum,
Sed fortem impigrumque bello,
Si vis vivere serva sub tyranno, 985
Nostro nos tibi Colchicum profecto
Commendabimus improbum propinquum.”

Dixit, concussisque locum vis terve potenter
Staminibus laeto sparsit odore crocus.
Omnia iucundo perfundit germina nimbo, 990
Nectareasque animae divitis halat opes.
Illa repentino testantur fulgure vultus,
Et leviter motis gaudia muta genis.
Tristiam tetricis pellit, rivalibus ipsis
Invidiam, cunctis cuncta venena fugat. 995
Attonitum relevat languentia colla papaver,
Et rorem somni discutit ore gravem.
Purpuream foelix amaranthus surgit in hastam
Ultimus, atque humiles despicit ipse crocos.
Magnificae timidos animos dat gloria spicae, 1000
Et tituli ambitio non moderata sacri.

AMARANTHUS

“Imbelles violae, futilis et rosa,
Eheu, purpurea praecipites fuga,
Formosos pueros atque puellulas
Ornent hemerocallidas. 1005

Nos aeterna deum tempora cingimus,
Aeternis comites semper honoribus,
Et nunquam capiti vel coma decidit,
Vel nos decidimus comis.

Spectate innumeras undique stellulas 1010
Gemmantes superis in viridisriis.
Sunt nostri similes, si mihi creditis,
Sunt flores amaranthini.

Hoc calthasque rosasque albaque lilia
Et vel mille alios nomine flosculos 1015
Hortis aetheriis Cynthia suspicit,
Sed me despicit unicum.

Sunt floris titulum qui mihi denegant,
Et spicam vocitant floream, ineptuli.
Non vulgare quidem (nec pudet hoc) decus, 1020
Sed privum et proprium est mihi.

Me forma fateor surgere dispari,
Et vultu insolito, sed quid habet novi
Immortalia si germina differunt,
A mortalibus omnibus. 1025

Dii non sanguinem habent, sed quasi sanguinem,
Di non corpore habent, sed quasi corpora.
Sum divis similis: non ego floribus
Consto, sed quasi floribus.”

Finierant cuncti, et late gemmante corona, 1030
Dispositi turmis ordinibusque suis,
Circumiere deam, ac pressis siluere labellis
Intenti. Caules speque metuque tremunt.
Illam personae reverentia congrua tantae
Componit placidam, blanditiasque domat, 1035
Annuit, et vultum effingit lasciva severum,
Pictaque Minois se gravitate levat.
“Inter multa meae memorans miracula Romae,
Concilium augustum purpureumque, patres,
Cineas regum dixit vidisse senatum, 1040
Tantum erat in cunctis imperiale decus.
Talem ego nunc coetum video, nullumque corona
Non dignum, haec inter millia, stare caput.
Difficilem electum tam dives copia reddit,
Et lances trutinae firmat, utrasque replens. 1045
Invidiam tituli deponite, censeo, tanti,
Et sibi nemo, omnes quod meruere, petat.
Ut verum vobis fatear, Romana, Quirites,
Sum dea, nec regem iura creare sinunt.
Tarquiniumne hortis potero regnare Superbum, 1050
Romulea factum numen in urbe pati?
Et bene si memini gavisa est vestra tyranni
Sacrilegi iusta natio tota fuga.
Ille Gabinorum praeludens caedibus, horto
Messuit infoelix lilia summa suo. 1055
Non hominum, florum capiti non ille pepercit,
Abscidit horribili saevus utrumque ioco.
Vos quoque terrarum dominos imitarier aequum est,
Florigena ductum nobile Marte genus.
Esto igitur, semperque mane, respublica florum, 1060
Ordine plebeio patricioque potens.
Quod foelix faustumque fiet vobisque mihique,
Iucundumque hominum sensibus atque deum.
Tu, rosa, sis consul, collegam lilia sume,
Pulcher et auspiciis talibus annus eat. 1065
Praetores estote regendo quatuor anno,
Praeturam vernam, pulchra tulipa, cape.
Flos aestiva Iovis, crocus autumnalia iura
Dicat, et helleboro bellica cedat hyems.
Invigilate, datum officii est, non munus honoris. 1070
Ipse honor est vobis, ipsaque vita brevis.”
Dixerat, assensere omnes, luctumque repulsae
Praesentem, sortis spes repetenda levat.

Perge ad librum V