Tessera caerulea — commentariolum.Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. — commentariolum auctoris. — imago.

PLANTARUM LIBER III

Nunc, si quando, mihi nunc laetum, Musa, renide,
Tempus adest veris, temporis ora refer.
Nunc varia innumeros, facundia, pande colores,
Et quicquid florum picta poesis habet.
Undique se trudant viridisnti e carmine gemma, 5
Et resonet toto musica verna libro.
Undique laudis odor dulcissimus halet, et omnis
Plusquam Paestanas pagina fundat opes.
Undique formosas lumen discriminet umbras,
Nullaque non veris gaudia carmen agat. 10
Primus, io, Maii, mundo gratissimus omni,
Primus, io, venit, praecipuusque dies.
Hoc olim (sic fama) die (nec rumor inanis
Sed sic fama refert vatibus orta sacris)
Nupsit odorato Chloris formosa marito, 15
Nupsit, et ex illo tempore facta dea est.
Tunc et terra ferax, et coelum, et pontus, et aer,
Publica laetitiae signa dedere suae.
Nulla erat in toto nubes circumvaga coelo.
Vel si forsan erat, picta decenter erat. 20
Nullus composito spirabat in aere ventus,
Aut hilares flatu sollicitabat aquas.
Vel si forsan erat, dulces spirabat odores,
Mulcebatque hilares officiosus aquas.
Tunc mille ignotis florum radiare figuris, 25
Attonitam monstro fertilitatis humum.
Tunc nova per steriles se attollere lilia montes,
Innocuosque rubos dulce nitere rosis.
Pro tristi urtica, pro vulnifico paliuro
Narcissum et violam surgere purpuream, 30
Hunc talem tantumque diem, de virgine cruda
Quo facta est eadem foemina, quoque dea.
Grata quidem ludis celebravit Flora quotannis,
Et voluit lauta religione coli,
Dum dea Romanae mansit non ultima gentis 35
Et numen domina dives in urbe fuit.
At tandem omnigenum turba comitante deorum
Cum vaga Romanis finibus exul abit,
Ludorum et pompae, templis et thuris honore
Omnibus et divae dispoliata bonis. 40
Cum generi infoelix humano desiit esse,
Et coepit tantum floribus esse dea.
Quo potuit miseranda modo (non more vetusto
Prodiga inexhaustas cum male sparsit opes,
Non ea vis animo, nec tanta superbia tanto 45
Culmine deiecti numinis esse potest),
Sed furtim modiceque et libertate modesta
Et coluit tamen hunc, et colit usque diem,
Quoque magis variis dispersum partibus orbis
Regnum obeat florum, quod sibi restat adhuc. 50
Haec, memor officii, solennia sacra quotannis
Nunc his, nunc aliis partibus orbis agit.
Nec labor est illi terras peragrare remotas,
Et late mundum visere floriferum.
Nam pictis zephyri vaga curribus aera tranat, 55
Et placidum auriga coniuge radit iter.
Annus erat longe ante alios pulcherrimus annos,
Annus, io, nomen cui Carolinus erat.
Aureus ille quidem coelo processit ovanti,
Cinxeruntque aureis astra benigna choris. 60
Ille dedit toto pacem mitissimus orbi,
Ille fores Iani clausit ubique suo.
Ille dedit maius tibi, fausta Britannia, donum,
Ille tibi pacem Carolidemque dedit.
Viginti annorum reparavit damna malorum, 65
Composuitque vetus iam validumque chaos.
Nec fuerant urbes tantum illi atque oppida curae,
Respexit flores arboreumque genus.
Restituit sylvarum, hortorumque auxit honores,
Et nullum nitidae pacis omisit opus. 70
Ipsa deos reliquos et dulcia numina ruris
Exul Flora diu concomitata redit,
Illam ego curvatae dorso super iridis altam
Vidi equidem (mihi tum Musa specilla dedit),
Anglica purpureo repetentem regna triumpho, 75
 In pompa agnovi versicolore deam.
Substitit illa tua, Thamisis celeberrime, ripa,
Cui chara ante alias et vetus hospes erat.
Hic dea totius conventum indixerat orbis
Floribus, hic iusto conveniuntque loco. 80
Convenere omnes, quotquot plaga fervida torret,
Frigida constringit, vel moderata fovet.
Quotquot prima dies roseo de carcere Eoo
Erumpens, madidi luminis imbre rigat,
Quotquot sera dies pronae contermina metae 85
Lumine purpureo florida et ipsa videt.
Germina conveniunt, non haec (ne forte putetis)
Quae radice alta fixa videtis humo.
Fixa videtis humo, nec se posse ipsa levare,
Vivere materno vel male rapta sinu. 90
Quis negat? At certe venere (quid impedit?) illa
Quae vidisse sacra mente Platona ferunt,
Agnovisse ferunt simul, ideasque vocasse,
Divinumque genus, filiolasque Iovis.
O quanta aetheriis quam fulgida gloria plantis, 95
Quantus honor nudae est archetypaeque rosae!
Qualis odor, quantusque rubor! Sed et haec tamen ipsa
Nostrates multum est dicta referre rosas.
At constans et firma per omnia saecula vernat,
Non violabile habens occiduumve decus. 100
Namque idaea rosa est, divina mentis imago,
At rosa terrestris, quaeque superbit humi,
A Iove plus distans vel imaginis huius imago est,
Quid mirum, stabili si minus ore nitet?
Talia conveniunt viva exemplaria gentis 105
Florea floridulae, concelebrantque diem.
Tanta, tot istius spectacula Daedala lucis,
Pingere tu, credo, solus, Apollo, potes.
Tu qui peniculo radiorum pingis, Apollo,
Hoc varium mundi multicoloris opus. 110
An possis plane dubito describere versu,
Plantarum et vatum sis licet ipse deus.
Confiteor rem tantam operum non esse meorum.
Pauca legam, ritu praetereuntis apis.
Fasciculus nobis e tanto parvulus horto 115
Sufficiens unus, si modo dulcis, erit.
Cum iam solennis pars magna peracta diei
Esset odoratis magnificisque sacris
(Sacris, quae nec lingua potest humana referre
Forsitan, et quae sit forte referre nefas), 120
Iudicio tandem placuit certare iocoso
(Sed res certe acta est acrius illa ioco),
Reginam hortorum regni si vellet amaeni,
Et quasi pronumen diva creare suum
Quae foret ingenti dignissima nomine planta, 125
Et tituli radiis nobilitanda novi.
Scena recurvatis stabat topiaria ramis,
Exigui formam templi imitata cavam.
Multa arbor, multusque frutex bene olentibus umbris,
Et lepide pictis composuere tholum. 130
Punica ibi, regale rubens, et candida iasme,
Candidaque Idaliae myrtus amata deae,
Et flore argento simili stetit aurea malus,
Tota odor, atque maris ros, et utrumque lilac.
Lenta periclymenos, vultuque colutea flavo, 135
Intextusque rosae multus ubique decor,
Et pulchrum quicunque alius caput extulit alte
(Emblema adiectum) flos variabat opus.
Interius posita est summi testudine templi
Sub media, sedes iudicis alta deae. 140
Conflata innumerabilibus (mirabile dictu)
Ex foliis horti versicoloris erat,
Quae variis oculos ludebant scita figuris,
Non effabilibus consociata modis.
Vermiculatum opus egregie, gemmisque per artem 145
Dispositis solidum, tesserulisve putes.
Nil opus est solido: sunt tenuia corpora divis,
Quaeque super pappis firma sedere queant.
Illa sedet tota cum maiestate venusta
Immensae poterant quam dare veris opes. 150
Illa Ariadnaea frontem stellata corona,
Iridis et festa veste superba sedet.
Ante deae solium et nullis non mite tribunal,
Stabat in officiis turba parata suis.
Mollibus et pictus, sed et heu! pernicibus alis, 155
Subnixa horarum bis duodena cohors.
Has prope ter deni stabant ex ordine pulchri,
Insignesque pedum mobilitate dies.
Vos quoque bis seni sed vultu dispare menses,
Sedula lunares gens agitare rotas. 160
Ver aderat, roseus iuvenis, sua in ora notatus,
Attrahere haud raro iudicis ora deae.
Pulchra quoque astabat cultuque modestior aestas,
Spicea serta illi, flavaque vestis erat.
Pomonaeque tumens Bacchique autumnus honore, 165
Purpureas vitis qui pede calcat opes,
Et parvo contenta, famemque et frigora spernens,
Tempestas plane Stoica, pauper hyems.
Non tamen huic nullum indulsit natura nitorem,
Nec vel languenti gratia nulla solo est. 170
Rebus in adversis tristem non deserit annum
Plantarum fragili natio tota fide.
Sunt aliquae plantae (sunt flores inter amaenos,
Deliciis natum luxuriaeque genus)
Quas hyemis nunquam certe infoelicis amicas 175
Esse pudet, non si terra polusque fremant.
Sunt paucae, fateor, sunt germina parva, minorum
Gentium, at a meritis nobilita suis,
Ergo hyemem primam (dedit hunc novus annus honorem
Atque hyemi vultu Ianus utroque favens) 180
Diva suam iussit non magnam educere turmam,
Copiolamque inopem, gloriolamque levem.
Paret hyems, raro disponit et agmine flores
(Virtute haud numero fidere sueta) suos.
Stant acie in prima duo florum paene gigantes 185
Pigmeas inter militias hyemis.
Nobile mezereon mater laurumque tinum quos
Paene gigantaeo nomina terra vocat.
Quae si florerent minus anni tempore duro
Germina, vix nomen florum habitura puto. 190
Nunc ita censentur, titulumque hoc forma mereri
Et non indignus vere probabit odor.
Stat iuxta, qum saepe malae legere novercae,
Quam genuit triplicis spuma cruenta canis,
Planta nocens, duris plerumque in cautibus orta, 195
Nomen et inde ferum, durior ipsa, trahens.
Nunc viget, auratumque caput levat improba terra,
Nec, similis patri, solis ad ora tremit.
At prope leucoion tenerum tremit ore modesto,
Territa vicinae proximitate malae. 200
Illa nives inter niveaeque simillima guttae,
Dignoscenda tamen, candidiorque nitet.
Nobilis hanc sequitur coelesti concolor orae
Hepatica, atque omni caerula nube caret.
A se servato clarum et venerabile terris 205
Sanguinis artifici viscere nomen habes,
Conscia virtutis saeva inter frigora brumae,
Prosilit e duro, planta pusilla, solo.
Aspectus aliae molles et tempora coeli,
Et solem et zephyros opperiantur, ait. 210
Prosilit illa ferox, heu, caule tenerrima nudo,
Praepropera, et foliis incomitata suis,
Primula iungitur his, quam ver cognominat ipsum,
Et decorat vernus purpureusque color,
Atque anemonarum, cyclaminorumque, crocorumque 215
Audax sub dio quoddam hyemare genus,
Quas velut istius non veras temporis herbas
Diva ad gentiles iussit abire suas.
Restabat canae genuino ex milite brumae
Helleborus, gelidi gloria prima soli. 220
Solus hic ausus erat pulchrum certamen inire,
Floreaque intrepidus poscere regna sibi.
Et radice nigra se sistens ante tribunal
Pallidulo caepit fortiter ore loqui.

HELLEBORUS NIGER

“Non mihi nunc animus formae contendere honore, 225
Lilia, vobiscum, purpureaque rosa.
Praetidas haec olim vesania perdidit, ausas
Iunoni vultus aequiparare suos.
Cum subito falsis silvam mugitibus implent,
Seque putant turpes rus peragrare boves. 230
Haec ego curavi laesae deliria mentis,
Humanamque iterum vocem animumque dedi.
Et meus haud pretium retulit vulgare Melampus
Conscendens thalamos, Iphianassa, tuos.
Nec mihi stultitiam quisquam exprobabit eandem, 235
Quam pepulit plantae vis animosa meae.
Forma bonum magnis solidum atque fidele deabus,
Cum coelo et magnis illa coaeva deis,
Non illam hostili irrumpens capit impete morbus,
Nec longi expugnant obsidione dies. 240
Frivola res forma est in floribus atque puellis,
Par hominum vitae frivola ridiculae.
Talis inauratae fugitiva superbia nubis
Quam Phoebi artificis lucida pingit acus.
Nunc laetum nitet ac ridet, sed proxima tristes 245
Turpiter in lacrymas desinere hora videt.
Haec teneros angusta coarctat gloria flores,
Hos male cancellos hemerocallis habet.
Illos et pluviae necat et vis improba venti,
Illos astrorum caeca venena necant. 250
Ut Semele infoelix inter blanda oscula solis
Atque sui pereunt ipso in amore dei.
Illis per fibras caesim lethale calores,
Mortiferum punctim frigora vulnus agunt.
Frigora si veniant Progne pernicibus alis 255
Adventum brumae non magis ipsa fugit.
Siquis in hac, divum aeternis flos dignior hortis,
Tam fragili vitae conditione brevis.
Siquis subiecit pedibus strepitumque furoremque
Et raucas hyemis terribilesque minas, 260
Indomitusque nives calcat, pluviasque repellit
Victor, et aeriae bella sonora plagae,
Huic, dea, pro meritis da sceptra hortensia tantis,
Imperium in flores da, dea iusta, tuos.
Sola quidem virtus facit et sapientia regem, 265
Si bene rex magni dictus imago Dei.
Hac ego confidens, non formae dote superba,
Florea non temere vindico regna mihi.
Nec forti imbellis mihi cedere turba rubescat,
Luxuria et vernis ebria, turba bonis. 270
Venit hyems. Eheu! Laetus modo, nunc simul annus
Lugentis vultus atque furentis habet.
Undique carceribus venti effunduntur apertis,
Et late infaelix dispoliatur ager.
Frondibus arboreis primo conamine raptis 275
Truncum et radices vix sua servat humus.
Imbribus immodicis latet obruta terra, vel illa
Lanatis nivium tota operitur aquis,
Vel concreta gelu riget, et simul ipsa superne,
Fert ripam in dorso fluminis unda novam. 280
Marmoreo in tumulo natura sepulta videtur,
Frigora captivam desidiosa tenent.
Germina miraris tanto in discrimine rerum
Multa mori, ingenti multa latere metu?
Aspice languidulo nictantem lumine, et ipsum 285
Plantarum credes non bene habere Deum.
Nunc, violae, nunc o bellae prodite tulipae,
Nunc, rosa, purpureum pande superba decus.
Quid nitidi vivas expromere, lilia, vultus
Cessatis (propria est haec nivis hora) nives? 290
Omnia secretis conduntur germina in antris,
Omnia surda iacent, omnia muta metu.
Ausa laborantis tanta in formidine mundi
Paene ego belligerum sola levare caput.
Nec me virtutis, nec me rationis egentem 295
Circumstat telis millibus acris hyems.
Quod tibi si mens est reginam, diva, creare,
Et titulo plantam nobilitare sacro,
Conveniant omnes, te coram iudice certent,
Ut dignam tanto munere diva legas. 300
Cauta sed in medism conventum indicito brumam,
Quaeque petunt fortem tempora dura ducem.
Siqua ex molliculis, siqua ex redolentibus istis
Et nimia ornatis ambitione venit,
Si caput audebit pulchellum ostendere, cedo, 305
 Pulchellum exornet pulchra corona caput.
Nulla quidem venient, discrimine picta venustas
Tam magno imperium non bene credet emi.
At solae comparebunt non divite cultu
Quas, dea, nunc comites cernis adesse meas. 310
Nec sibi nunc (non est fiducia tanta) petitum
Adveniunt istae, sed mihi regna vovent.
Fortiter haec patior. Quid agam nunc fortiter audi,
Cognita nam virtus parte in utraque mea est.
Nec solum invictum bellis civilibus esse, 315
Sed late populos vincere regis opus.
Si mihi de partis cognomina clara triumphis,
Atque honor ex omni surgeret hoste novus,
Vix (puto) Romanus vel iactantissimus olim
Tot titulos princeps accumulare potest. 320
Serpentes late cancros, scabiemque vagantem
Monstra superveniens irrequieta domo,
Quartanas cunctatrices lentoque duello
Terribiles celerem carpere cogo fugam.
Cum vertigo rotat cerebrum, sufflamine nostro 325
Sistitur, et firmo permanet orbe caput.
Cum membris exundat aquosus et aestuat hydrops,
Siccatur nostro pulvere dira palus.
Quid memorem reliquis, cum morbum tollo caducum,
Sit licet Hercules, sit sacer ille licet? 330
Quid memorem morbos? Mihi mors apoplectica cedit
Neve anima patior membra manente mori.
Magna quidem memoro, sed et his maiora supersunt,
Tantaque res meriti pars quotacunque mei est.
Me penes est unum laesae curatio mentis, 335
Efficere hoc solis diisque mihique licet.
Insanis medeor stultisque quid addere possit,
Quae maiora mihi vel dare regna Deus?
Qui facit hoc, illi est totus provincia mundus,
Imperium magno Caesare maius habet.” 340
Dixerat, et laeto comites plausere tumultu,
Ipsaque (si fas est credere) risit hyems.
Protenus eduxit legiones purpureum ver,
Florea per totum funditur umbra solum.
Vix (puto) qui tanta potuit facundus Homerus 345
Argolicas acies dinumerare fide.
Vix (puto) tot poterat formosa examina florum
Exacta et certa dinumerare fide.
O ver! O pulchrae ductor pulcherrime gentis!
O florum Xerxes innumerabilium! 350
Quos ego (nam gens est non aversata liquores)
Epotare etiam flumina posse reor.
Talis erat pictis fulgens exercitus armis,
Et forma atque ingens arma fuere decor.
Nomine tum formaque tubae flos aemulus aereae 355
Stans medio, clarum ter dedit ore sonum.
Edicitque alta voce, ut simul audiat omnis
Concio (nam vox est candida et alta tubae).
“Quisquis (io) florum quos hic astare videmus,
Non petitis regnum, cedite rite loco. 360
Rite prius sanctum venerati numen abite,
Qui regnum ambitis, vos remanete loco.”
Prima racemosi submisso vertice caulis
Ante deae solium iudicis orchis abit.
Orchis apes portans maculoso examine pictas, 365
Monstraque ridiculi ludicra floris habens.
Orchis, quam satyri et nequam deus ille Priapus,
Et Venus et iudex noster vel ipsa probat.
Hanc sequitur cognata canini nominis herba,
Nec minus ipsa iisdem fida ministra deis. 370
His quoque se iungunt pulchri comites hyacinthi,
Nobilis illa, potens et numerosa domus.
Nec tamen haec ausa est hoc tempore poscere regnum,
Heu! ignominia nuper inusta gravi.
Nam quondam oebalio cum se de sanguine cretum, 375
Et magni Aiacis diceret esse genus.
Res ea iudicio Florae commissa supremo
Nuper erat, causa sed cecidisse ferunt,
Quod sua non poterant insignia scripta probare,
Litterulis moestis flebilibusque notis. 380
Tu quoque qui Graecis gallinae filius albae,
Ignoti titulum, candide, lactis habes,
Quamque parens florum miti laetissima coelo
Bethlemiae stellam terra Britannia vocat,
Ambitione vacans omni, leucantheme bulbe, 385
Ut decet affinem, tu comitaris eos.
Sed neque te summae tanto in certamine laudis
Virium habere satis, belli modesta, putas.
Militiae quanquam pars tu firmissima vernae,
Praecedis, comitas, subsequerisque ducem. 390
Quanquam consolidae nomen tibi iure tributum est
Et magno dignum principe munus habes.
Quanquam nulla facis, quanquam omnia vulnera curas
O verum plantae militis officium!
Haec eadem guttis sanicula sparsa cruentis, 395
Et cotyledonis sanguine sparsus apex.
Haec eadem rubro lunaria caerula caule,
Et gerani virtus haematoidis agit.
Hae cessere tamen, flores plerumque feroces
Non sua tam virtus quam sua forma facit. 400
Cedit et ipse etiam gladii de nomine dictu
(Quis putet hoc?), cedit, picta tulipa, tibi.
Tot cinctus gladiis, truculenti more tyranni,
Regni affectati suspicione caret.
Quantum immane aliis hic distat ab ensibus ensis, 405
In rabiem effingit quos fera flamma suam.
Huic tribuit natura parens armaria vere
Unguenta, hoc solo sistitur ense cruor.
Tu quoque cessisti, locuples aquileia, colorum
Et lauta et centum conspicienda togis, 410
Obsessasque vias audax perrumpere, et hostes
Deiicere obstantes, precipitesque dare.
Quodque magis mirum est, tam formidabile nomen,
Tam regale sonans ora leonis habens.
Nec tibi maiores animos, gaviana modesta, 415
Tigris in morem dat maculosa cutis.
Cur non hoc prosit, maculas mutare vel auro,
Cum nollet citrus luxuriosa suas?
Discessere simul ferrugine tincta rubenti
Lilia, quae foelix Persidos ora tulit. 420
Lilia discessere simul, tollentia stellis
Spicatum exiguis lacteolisque caput.
Gemmantis gratos uvae redolentia odores,
Pergratos hominum sensibus atque deum.
Non viret in terris cerebro indulgentior herba, 425
Vim non immodici sobria nacta meri.
Hanc sequitur repens per humum, baculumque requirens,
Clematis infirmo non bene fulta genu.
Purpurei denso ranunculus oris honore
Bellus it, a tergo gens numerosa subit. 430
Gens agris hortisque potens, lateque per hortos
Nobilitas, late plebs dominatur agris.
Bellus it asphodelus, sed enim, me iudice, radix
Non dedit Ascraeo fercula lauta seni.
Flos prope consequitur, sed multum dispare forma, 435
Nomine non humilis, pulcher Adoni, tuo.
Sed tua progenies anemone fertur euntem
Risisse indignum nomine, Adoni, tuo.
Leucoion, quanquam totum vix deserat annum,
Curriculum faciens, solis ad instar, idem, 440
Officii plenum, et nullis non mensibus aptum
(Sed tamen hic veris maluit esse comes),
Egreditur campo simul, et cognomine eodem
Cingit odoratum lutea planta latus.
Proxima caltha subit, pene omnibus illa calendis 445
Certa cliens mensis stet licet ante fores.
Calceolusque cavo belloque adapertus hiatu,
Calceolus dignus vel pede, Flora, tuo.
Necnon barba capri, socors nimiique veterni
Dormitum medio quam iuvat ire die. 450
Buthalmosque oculi lato fulgore bovini,
Sive tuo potius, maxima Iuno, micans,
Scorzoneraque flava, malis inimica novercis,
Ipsaque materno lacte benigna tumens.
Et cava non aestum patiens, non frigora, radix, 455
Quae caute post ver advenit, ante fugit.
Et tu, lunaris viola, et blattaria dulcis,
Digna quidem titulo nobiliore frui,
Albaque cardammine et pulmonaria fusca,
Et quas mille alias longe referre mora est. 460
His etiam arborei foetus, fruticesque nitentes,
Se iungunt comites non renuente dea.
Queis dedit hortorum laeto considere regno
Numen floripotens, et meruere locum.
Dulce periclymenum, dulci libanotis odore, 465
Dulcis et Hispano nata genista solo,
Et syringa duplex, cultu formosa decenti,
Albam sive gerit caeruleamve togam.
Additur his roeae sambuci lacteus orbis,
Mille unus stellis conglomeratus honos. 470
Additur et cerasus, nostrasque et Persica malus,
Quarum multiplici flore superbit apex.
Queis natura tamen fructus prolemque negavit,
Et sterili passa est luxuriare bono.
Sed, velut eunuchi, formae decus atque coloris 475
Praemiolum raptae fertilitatis habent.
His et mille aliis cedentibus aequore campi,
Turba petitorum sola relicta manet.
Omnis erat tota comitatus gente suorum,
Omnis et in festa veste superbus erat. 480
Procedit prima ante alias, quasi Phosphorus almi
Veris, et hos dulci dat viola ore sonos.

VIOLA

“Aureus portis Aries superne
Exit auratis quadriformis anni,
Verque formosum radiante portat 485
(Plaudite) dorso.

Verque dum procedit (io triumphe!)
Floreo procedit (io!) triumpho,
Ferculum primum venio superbae
Nobile pompae. 490

Ut decet veris sobolem decori,
Maximam natu sobolem decoram,
Purpura involvor, viridisque gesto in-
signia regni.

Regio quamvis veneranda cultu, 495
Regios odi tumidosque fastus,
Nec sinum amplexumque humilis parentis
Impia sperno.

Gaudet aspectu Cytheraea nostro
Sentiens anni reditum tepentis, 500
Nec magis certa est calidorum hirundo
Augur amorum.

Ergo nascenti mihi multa raptim
Millia impingit Venus osculorum,
Et sacro labrum mihi purpurascens 505
Nectare tingit.

Hinc calix nostri simul atque Floris
Panditur blanda resolutus aura,
Parva iucundos adaperta pixis
Fundit odores. 510

Dumque odoratum mea mulcet aura,
Dumque gustatum sapor ipse inescat,
Dumque mirantes color et venustas
Palpat ocellos.

Utili lenocinio salubres 515
Corpori succos simul administro
Blanda et aegroto medicina quondam
Digna Epicuro.

Fervidos hostes minimo tumultu
Exigo sensim sine clade victrix, 520
Corpus haud sentit placide peracti
Vulnera belli.

Cedit, et cessisse rubescit herbae
Ad coronamenta epulasque natae,
Virium atque irae nimium potentis 525
Conscia febris.

Ponit ut ventus timideque mussat,
Ipse Neptunus simul atque laetum
Increpans ventos caput aestuosis
Extulit undis. 530

Quid mihi paucos numerare flores
Viribus magnis nimium furentes?
Quid mihi multos specie decores
Rebus ineptos?

Principem si quid deceat rogabis, 535
Omnis hoc mundus referet roganti,
Magna cum multa bene lenitate
Iuncta potestas.”

Dixit, et extemplo divini spiritus oris
Demulcet totum laetificatque locum, 540
Aura diu mansit, violamque fuisse locutam,
Si non audisses verba, probasset odor.
Discessit, subiitque locum, quae proxima stabat,
Auricularum ingens nec numeranda cohors.
Tincta cohors viola, coccis et murice tincta, 545
Pallida, flava, rubens, candida, fusca cohors.
Quaeque (genus duplex) consanguinitate propinqua,
Sed forma inferior, primula veris erat.
Auricula has ducit cunctas, causamque perorat
Lutea, quae merito maxima dicta suo est. 550
Centena attollens quae prodigialiter ora,
Centeno poterat (cum lubet) ore loqui.

AURICULA URSI

“Florum diva potens o radiantum,
Quid mistum e variis floribus in sinu
Gestas fasciculum mollis eburneo? 555
Me, me multiplicem caule vel unico
Unam fasciculum, diva, fer integrum,
Me turba capitum dulce micantium
Plusquam Geryonem, monstrum et amabile.
Me sidus radiis dulce salubribus 560
Multis compositum fer, dea, stellulis.
In flores alius ius sibi regium
Et summum titulum flosculus arroget,
Dicar vel populus floripotens ego.
Nec natura mihi vana sine omine 565
Laetorum tribuit tot capitum decus,
Humani capitis, principis omnium
Partis, nobilis dedicor usibus.
Mentis conspicuam sed fragilem Pharon,
Aeternae dominae nec bene congruam 570
Virtus non patitur nostra fatiscere,
Cum nutat dubio pondere machina
Laxatis superans vix retinaculis
Extinctoque fere lumine mobilis.
I nunc, illepidum nomen et horridum 575
Ride, si lubet, o, quod mihi iusserit
Saecli barbaries sordida nuperi.
Nam verum et proprium gens veterum pio
(Rem sacram) occuluit cauta silentio,
In mentem tibi quid venit, ineptule. 580
Qui primus lepidos dicere flosculos
Foedae consimiles auriculis ferae
(O quisquis fueras) ausus es, impudens?
O, non auriculis digne, sed auribus!
O amplis asini dignior auribus, 585
Quam iudex cytharae ridiculus Midas!”

Talia cantanti (neque enim tam laeta loquuntur
Germina, more hominum, sed sua verba canunt)
Succedis, Narcisse, puer (si credimus) olim
(Perque sacram vatum credimus ista fidem), 590
Et ducis longumque genus, variosque propinquos,
Suffragatores, ambitiose, tuos.
Omnes pallor habet, vel fulgor luteus omnes
(Pallore et luto corpora tingit amor),
Quanquam purpureos illis indulsit honores 595
Blandus adulator, munificusque Maro.
Pro cunctis albo flos Calchedonicus ore
Narcissi soboles indubitata, canit.

NARCISSUS

“Olim quis fuerim puer.
Quam formae nimio terribilis boni, 600
Quae fataliter impotens
Et multis nocuit, nec domino minus.
Cuius vana ab imagine
Flammas elicuit vel sub aquis amor.
Notum stirpibus infimis 605
Iam notum anniculis stirpibus arbitror.
Et quas tosta caloribus
Urunt perpetuis Aethiopum sola,
Et quas ripa Borysthenis
Urit perpetuo languida frigore. 610
Ut quondam pueris puer,
Sic flos emineo floribus omnibus,
Nec causam poteris dare,
Cur mi forma minus nunc placeat mea.
Demissum teneo caput, 615
Antiquum speculum cernere gestiens.
Da fontem mihi limpidum
Antiquis videas fervere amoribus,
A nymphis et adhuc color,
Et nostris decorant tempora floribus. 620
Me gestant tepido sinu
An mallent puerum dicere nescio.”

Gens anemonarum tum se promovit, et illi
Arrisit placido lumine diva favens.
Nam neque splendidior, nec gens numerosior ulla 625
Horticola est, dicam pace, tulipa, tua.
Purpurea his dux est iuvenis de sanguine pulchri
Derivans certo stemmate pulchra genus.
Cuique anemonarum (domus est quae maxima gentis)
Haud dubie primis dat platyphylla domus. 630
Illa decenter hiat Zephyro spirante benigno,
Solvit et in tales ora venusta modos.

ANEMONE

“Omni requie mollior inquies,
Qui mundum exhilaras flamine fertili,
O ter digne, Favoni, 635
Nostrae connubio deae.

Inspires dominae leniter auribus
Blando quo recreas omnia spiritu
Commendantia verba,
Et voto faveas meo. 640

Si ventus merito congenerem mihi
Non falsi titulum nominis addidit,
Si cum carcere ventus
Marcens Aeolio iacet.

Confusa, et simili vincta silentio 645
Ornatum capitis complico fulgidum, et
Casu tristis amici,
Florem incarcero lugubrem.

Si me ornat variis copia vestibus,
Et laeta innumeris pompa coloribus 650
Si me regibus aptum,
Divum nobilitat genus.

Me flavi genuit sanguis Adonidis,
Commistus roseae cum lacrymis deae,
Cum sacri puer oris 655
Sylvae gloria flebilis,

Apri fulmineo vulnere concidit,
Ut valde historicus Naso probabilis,
Antiquarius ingens,
Non vana retulit fide. 660

Quot guttae iuveni purpureae cadunt
Tot rorat lacrymis diva nitentibus,
Formosique cruenta
Aequant flumina rivuli.

Tanquam coniugio nexibus intimis 665
Se miscent lacrymae et sanguis amantium,
Pulchrorumque parentum
Nascor filia pulchrior.

Quas vires habeam forte requiritis?
Quas vires habeam? Formam habeo bonam. 670
Pulchrae filia divae,
Pulchri filia Adonidis.”

Proxima se multa cum maiestate decoris
Et nimium fastus imperialis habens,
Clara corona infert, nec vel divi vel iambi 675
Incedunt tragici nobiliore gradu.
Illa propinquorum nullo venit agmine cincta,
Illa sibi fidens agminis instar erat.
Erigitur, vultuque ipsa vel iudice digno
Persequitur numero ius graviore suum. 680

CORONA IMPERIALIS

“Magnum hic videtis, maximum et acribus
Certamen actum seditionibus,
Natura sed nostrae verendum
Imposuit diadema fronti.

O tot peracto verba negotio 685
Consumpta frustra! Quae loca litibus
Natura si nostrae verendum
Imposuit diadema fronti?

Mi glorianti insignibus imperi,
Flori invidetis forte novitio, 690
Fraudique mi forsan futurum est
Nomina non habuisse Graeca.

Plebeia forsan filia pauperum
Dicar parentum, quod traho originem
Nullis pudendam fabulosis 695
Aut pueris superum aut puellis.

Huiusce mundi non vetus incola,
Rexi per annos innumerabiles,
Et Bactra Susasque et beati
Floriferos orientis hortos. 700

Bulbus me honestat maximus aureus,
Qualem videmus saepe manu globum
Regum timendorum teneri,
Orbis et imperium notare.

Et celsa thrysum purpureum erigo 705
Regumque dignum sceptrigera manu,
Te, Bacche, victorem decere,
Qui domitis potuisset Indis.

Florum corona cingor et aurea,
Interque flores turgidulae micant, 710
Dulcique distentae liquore,
Parvula sidera, margaritae.

Ornant coronam argentea stamina
Et stamina ornant. Aureoli croci
Et circulum supra nitentem 715
Exeritur viridis capillus.

Quandoque florum tergemino ordine
Augusta surgo, nec mihi sat placet
Regalis ornatus supremae
Pontifici locupletis horti. 720

Invidit aether, me aspiciens, humo,
Claramque stellis obtinuit novem
Minoidos pulchrae coronam.
Debet adhuc tamen invidere.”

Talia voce tonat, graditurque deamque salutat 725
Non humili gestu, sed quasi diva deam.
Ah nimium foelix, omnique ex parte beata,
Ni gravis ornatum dedecoraret odos.
Occupat inde locum dives sine fine tulipa,
Lasciva et nullo luxuriosa modo. 730
Quotquot habet mundus tot possidet una colores,
Callida misturis se variare novis.
Non satis est auro coopertam stare corusco,
Nec cocci aut conchae purpura lauta satis.
Licia sola iuvant sed multicoloria vestis 735
Attalica pictae, vel Babylonis acu.
Sola placere oculis cura est, et dicier horti
(Hoc iuvat, hoc melli est) nomina summa sui.
Saepe aliqua ex illis proprii pertaesa coloris,
Nec contenta suis (ut fit ubique) bonis. 740
Nescio quo, magno certe conamine, et aegre,
Ora sibi mutat, nobiliusque micat.
Medeae veluti si cocta fuisset aheno
(Medea herbarum talia fecit ope),
Certa mori, sed laeta tamen, neque enim illa recusat 745
Aut dubitat tali conditione mori.
Tantus amor laudis, tantique est gloria formae!
Plus vita indecori mors celebrata iuvat.
Pro reliquis causam nunc suscipit alba tulipa,
Sive quod haud illa rarior ulla fuit, 750
Sive magistratum veteri quod more petenti
Conveniens semper candida visa toga est.

TULIPA

“In libris (memini) vatis Horatii,
(Nam vates legimus natio florea,
Nos vates redamant, nullaque cernitur 755
Florum gens studiosior),

Quidam se chlamydum dives opum domi
Possedisse refert millia quinquies.
Ut magnum numerat quinquies,
Vestes bis totidem mihi. 760

Quot terrae facies verna puerperae,
Quot fulget volucrum picta superbia,
Quot scite artificum dispositus manu
Gemmarum varius dies,

Quot vel lucis acus docta coloribus, 765
Intexit lepide stragula nubium,
Tot vestes mihi sunt, et sequitur decor
Me regalis in omnibus

Me vestrum miseret, candida lilia,
Me vestrum miseret, purpureae rosae, 770
Quas una atque eadem continuo facit
Vestis trita beatulas.

Tam frugi studiis conveniunt togae,
Et quandoque gravem germina florida
Picto constituent horto academiam, 775
Vobis non deerit locus.

Ornet divitior copia principem,
Ornet lautities ambitiosior.
Regem pompa decet splendida, parcitas
Vectigal male sordidum est 780

Hinc ver purpureum (veris an abnuat
Quisquam in iudicio flos requiescere?)
Me totis retinet mensibus ad sui
Extremum imperii diem.

Atque his eximiis auget honoribus 785
Pars anni tenero chara Cupidini,
Non tantum faciem propter amabilem,
Sed multo mihi plus amor.

Devinctus meritis interioribus,
Magnum nescio quid, praesto Cupidini. 790
Magnum, sed taceo. Quid taceam tamen?
Non nos tetrica natio

Flores, progenies nec sumus arboris
Lentae, frigidulae, putidulae, gravis,
Moroso Cereris nobilis in sacro, 795
Sed nec tu dea tetrica est.

Radix deliciis molliculis favet,
Radix nequitiis nostra procacibus,
Torpentes agitat lene medullulas
Blandis faeta caloribus. 800

Si coenasset eam nocte nefaria
Infoelix iuvenis regii adultera
Non invita die, nec nimium ferox
Vixisset, puto, postero.”

Dixerat, erubuit paulum dea conscia veri, 805
Nec tamen et risum continuisse ferunt.
Iris subsequitur, coelestiaque ora resolvit,
Iris odorato concomitata choro.

IRIS

“Si forma imperium potest mereri
(Flores forsitan inter et meretur), 810
En ora imperio creata florum,
Et cognomine pulchriora gemma,
Et cognomine pulchriora diva
Erecta ad superos verenda fronte,
Et coelum referente, sed serenum. 815
Par est regia numini potestas,
Par coelo facies decetque regem,
Nullus principe dignior potenti
Quam mollis titulus serenitatis,
Nec certe satis est mihi esse pulchrae, 820
Omnibus livor abest malignitasque.
Pulchros efficio, meoque succo
Purgatis nitor additur puellis.
Hic formosa tenui virum et deorum
Captis blandior innocens ocellis, 825
Nec nasum minus obligo, beatam
Auram nectaream undequaque fundens,
Nullam praeposuisse fertur olim,
Ridenti mihi dulce, dulce olenti.
Nec seplasia delicata plantam, 830
Nec molli Sibaris soluta luxu
Cunctarumque potens amaenitatum.
Spirant (quis negat?) ore blandienti
Divinos violae rosaeque odores,
Spirat leucoion, crocusque serus, 835
Et nunc nomen aromatis calentis
Flos quondam Iovis obtinens, et omnis
Dives copia suaveolentis anni.
Sed (credo) mihi soli odora radix,
Formosissima partibus supernis, 840
Fragrantissima partibus profundis,
Utrimque utilis atque utrimque flos sum.
Inter delicias severa tantas
Morbos undique pello saevientes.
Sic turmas trepidas agit virorum 845
Vultu Penthesilea virginali,
Sic Martem Veneremque Pallas una
Diversissima numina aemulatur.
Non hac inferior superba forma est,
Non illo inferior superba virtus. 850
Me picta, fugit obstinata bilis,
Me luxus comitem Cupidinisque
Unguentis madidam fugit, mihique
Indignata velut laeana cedit
Hostis fulva feroxque delicatae. 855
Me vel plus lepore hinnuloque pernix
Vitat praecipitans aquosus humor,
Audax diluvium minatus hydrops
Erumpensque vagus latente fonte,
Cum me corpore sentit ingruentem, 860
Cedit corpore paene naufraganti.
Ut Nilus refluitque subsidetque
Contactus radio potentis astri,
Hebraei (pia gens) licet deorum
Heu sacris aliena dicta nostrum, 865
Gens vobis Solomone nota rege.
Promisisse ferunt Iovem supremum
Cum mersum aequore recrearet orbem,
Nullo tempore velle se futuro
Submersum aequore perditum ire mundum, 870
Promissique sui velut sigillum
Aeternum diaplomatis sacrati
Impressisse polo Iridem decoram.
Iris nunc ego, nec minus venusta,
Nec forma minus efficax venusta 875
(Ipsam rem gero, cuius illa signum est),
Parvo polliceor venusta mundo,
Illum, me simul atque cernat intus,
Nulli diluvio obnoxium futurum.”

Protenus in medio comitatus coniuge sola 880
Paeonis ingenti flos ruber ore stetit,
Non ea de numero magnae fiducia venit
Gentis, tota quidem gens erat una domus.
Nec dedit hos animos regalis copia vestis,
Idem habitus cunctis et color unus erat. 885
Non tamen haec frugi toga maiestatis egebat,
Atque inerat constans cum gravitate decor.
Nam clarum floris late centuplicis orbem
Fulgentem saturo murice tollit ovans,
Aglaophotin eum titulo appellare superbo 890
Non dubitant aliqui, nec meruisse nego.
Quin medicorum etiam diplomata publica iussu
Fertur honorifice scripta tulisse deae.
Namque deis Paeon medicus primarius olim,
Nomen apud medicos nobile servat adhuc. 895
His igitur meritisque suis, quae maxima fretus,
Intrepido causam sic agit ore suam.

PAEONIA

“Illusa pictis si tulipa virgulis
Et Morionis in toga
Gemmata vel proles anemone Adonidis 900
Si praeferatur nunc mihi,
Cedat tonantis ales, et regno excidat
Pavone victus aureo.
Cedat tyrannus saltuum, verus leo
Chamaelonti futili. 905
Vos in corollis gestitent nymphae suis,
Nec me corollae respuunt.
Eone nomine arrogaturam mihi
Me nunc coronam creditis?
Me regia virtus, inque rebus arduis 910
Foelicis efficaciae,
Victoriaeque nobiles regem creant,
Non pictus armorum decor.
Sic, sic furentem viribus morbum sacris,
Sacroque nomine Herculis, 915
Humana clavae corpore Herculeae modo
Ictuque sternentem unico,
Depello capitis arce iactantem minas
Iraque spumantem improba.
Hinc ille succo praepotens Paeon meo 920
Curasse forsan dicitur
Plutona magno vulneratum ab Hercule.
Curavit hunc morbum scio.
Immite mortis numen, et regem inferum
Fuisse Plutonem ferunt. 925
Hic ipse mors est morbus, at furens, neque
Defuncta mors, sed saucia.
Inepta sim profecto si vires meas
Cum gente molli conferam.
Praefiscineque dixerim, plantam mihi 930
Sol ipse non videt parem.
Non ista facio cognita plantis via,
Diviniori sed modo,
Nec me necesse est corpus ingressam intimum
Hostem ferire cominus. 935
Non est opus vagina, ut ensem conditum
Virtutis internae extraham.
Emissa longe namque odoris ipsius
Hostem sagitta conficit.
Suspensa collo perduelles abditos 940
Vallisque munitos fugo.
Non ipsa vidi castra, non veni (quid hoc,
O Caesar), et vici tamen.”

Talia commemorans abit ille, modesta maritum
Prosequitur coniux ore rubente suum. 945
Ecce autem totum fragrantior aura repente
Exhilarare locum, splendidiorque dies.
Processere rosae, quas, turma triaria, magni
Scilicet haec acies ultima veris erat,
Sylvestres aliquae, sed et his non gratia nulla est, 950
Et virtus horto digna vel Hesperidum.
Haec portentificum valet exarmare venenum,
Formidantis aquam quod vomit ira canis,
Haec valet et lapidum duras in corpore venas,
Saxeaque obsessae rumpere claustra viae. 955
Nec, quanquam agrestis, fuerat cognatio talis
Dedecori, aut summis inficianda rosis.
At stetit urbanaeque tribus, turbaeque togatae
Quatuor attollens signa quaterna phalanx,
Quarum prima venit, proque omnibus una locuta est, 960
Puniceo spirans suaviter ore rosa,
Gloria quae quondam locupletis magna Damasci,
Dicitur Astartes sanguine nata deae.

ROSA

“Esse me quisquam dubitare possit
Sanguinem verum Veneris beatae? 965
Ipse germanum sine fraude vultus
Pingit Amorem.

Dulcis et mollis, iuvenisque semper
Sic meus ridet, lacrymatque quondam
Mane vel frater, similique nobis 970
Purpurat ore

Frater alatus. Foliorum et alas
Ipsa distendo. Facibus relucet
Frater, ardentes apices et ipsa
Vertice tollo. 975

Quis meas nescit, quis in orbe, spinas?
Quis mei fratris, quis in orbe, spinas
(Quas magis densas gerit atque acutas)
Nescit Amoris?

Quicquid hoc mundo superoque pulchrum est, 980
Optat et gaudet roseum vocari,
Haec puellarum prope summa laus est,
Summa dearum.

Me colit princeps orientis alti
Memnonis mater, similesque nobis 985
Vel sibi tantum digitos habere
Ducit honori.

Cum dies porta bipatente coeli
Prodit aurato nitidus triumpho,
Caerulam nimbis roseis plateam 990
Molliter horae

Divites spargunt, superas coronis
Undique exornant roseis fenestras,
Primus exorti videor diei or-
natus et omen. 995

Cumque iam laudis satur aestuosae
Se domum pompa recipit peracta,
Limine occurro, reducique laeto
Gratulor ore.

Elegans pulchri speculator oris, 1000
Arbiter formae criticus Cupido,
Intuens vultus vacuos rosarum
Vitat et odit.

Sic apis (quandoque meus, fatebor,
Melleae frater similis volucri est) 1005
Praeterit flores inopes odorum, ig-
nobile vulgus.

Ipsa nimium nisi tincta plene
Spiritu vivo fuerint rosarum
Ipsa, vix summis patienda labris, 1010
Oscula sordent.

Quid quod et morbos fugo delicata,
Efficax virtute, modoque suavis?
Ipsa tormento resoluta leni
Corpora purgo. 1015

Phoebus ut nubes reserans aquosas
Solvit in rorem placide salubrem,
Non Iovis ritu, rapido exprimentis
Fulmine nimbos.

Quid mihi obiectant breve tempus aevi? 1020
Non ob hoc regina minus vocari
Debeo. Hoc obsit mihi nuncupari
Si dea vellem.

Arroget nomen superis dicatum,
Nomen immortale amaranthus audax 1025
Arroget. Nullum tamen ipsa novi
Nestora florem.

Ah potens flores nimium propago,
Et videremur genus invidendum,
Longa si tanti, propria et decoris 1030
Dona fuissent.

Quid querar nostram doleamve sortem?
Omnis humanae misere caduci
Gloriae flores fugiunt eodem
More modoque. 1035

Fama sed fortes vetat interire,
Et mihi abruptum properante Parca
Non fugax virtus, odor et superstes
Prorogat aevum.

Infimus vermis remanente vita 1040
Mortuo fertur melior leone.
Ipsa viventes validosque flores
Mortua vincto,

Mortuam si me reputare fas est,
Cuius insignum vel adhuc cadaver 1045
(Corporis functi quasi vivus haeres)
Spirat odorem.

Torqueant ipsum mihi vel cadaver
Torqueant saevi lacerata membra,
Exprimant omnem clibani calentis 1050
Turbine succum.

Aridi blandum cineres olebunt.
Ut decet magnos sepelire reges,
Me meo natura parens odore
Funere condit.” 1055

Dixerat, ambrosiaque locum compleverat aura,
Gratia virginei mira ruboris erat.
Laudibus accessit, quod eam non sponte putares,
Nec temere laudes commemorasse suas.
Rivales tremuisse ferunt, nam diva favoris 1060
Multa sui vultu signa loquente dedit.
Suffragatores steterunt post terga potentes,
Terna propinquarum congenerumque phalanx.
Lutea prima fuit, bello minus utilis illa,
Nullaque morborum capta trophaea ferens. 1065
Alba secunda phalanx, et non ingloria factis,
Quaeque oculis fidam saepe tulisset opem.
Tertia vexillo, bellatrix maxima, rubro,
Et non pacifero laeta colore micat.
Immodico fluxu labefactos sustinet artus, 1070
Humorumque vagam sistit ubique fugam.
Illa feros hostes ligat astringentibus armis,
Vincula dat victis, implicitosque tenet.
Subsidio illa solet cordi cerebroque venire,
Cum cor aut cerebrum vis inimica premit. 1075
Illa docet spirantem ignes mitescere febrim,
Paulatim et somno lumina victa dare.
Germinis auxilio talis demulsit Iason
Flammivomos tauros, supposuitque iugo.
Hac ope pervigilem didicit sopire draconem: 1080
Fallor an ille draco nil nisi febris erat?
Talis rubra phalanx, quae cum popularibus albis
Dicitur, heu, lites quondam habuisse graves.
Quid de lite loquor? Longum et lacrymabile bellum,
Et certamen atrox inter utrasque fuit. 1085
Nec miser Aemathiae bis inundans sanguine campus
Spectavit maius nobiliusque nefas.
Scilicet (ut mos est) regnandi dira libido
Solennis tanti causa furoris erat.
Nam rosa non potuit per campos rubra Britannos, 1090
Et rosa non potuit candida ferre parem,
Huic ager Eboraci, Lancastria fertilis illi
Ad bellum ingentes suppeditavit opes.
Quis furor, o vestras in vosmet vertere spinas,
O consanguineae congeneresque rosae? 1095
Non desunt hostes vobis, non iusta triumphi
Materia, et nullo fama pudore rubens.
Gallica nam vestro bis subdita lilia regno
Per roseos late nunc dominantur agros,
Vicinusque nimis nudum latus improbus haurit, 1100
Carduus et stimulos irrequietus agit.
Interea vobis per bella domestica sceptrum
Et petitur nimium grata corona rosis.
Ah nimium Veneris pulchrae de sanguine cretis,
Ah nimium (video), Mars violente places. 1105
Nunc ego crediderim Martem de flore creatum,
Accepit tandem fabula mira fidem.
Mars totis violentus agris bacchatur, ut horto
Immissus nitido saevit aduncus aper.
Ille ruit frutices et sepimenta decora, 1110
Et laceram pando fulmine vexat humum.
Eruit ille crocos et purpureos hyacinthos,
Atque epulas bulbi, lauta tulipa, tui.
Egestos tumulos subversaque germina fleres,
Et vastum informi strage videre solum. 1115

Quo me, Musa, rapis? Vel quo producis ineptum?
Non haec est numeris res tenuenda meis.
Dicam ego plantarum lusus rixasque iocosas,
Par erit his forsan fistula nostra modis.
Praelia plantarum et plusquam civilia bella 1120
Lucanus tragica personet ipse tuba,
Vel Thebanorum cecinit qui funera fratrum,
Virgilio vates proximus ille, canat.

Perge ad Librum IV