Tessera caerulea — commentariolum.Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. — commentariolum auctoris. — imago.

PRAEFATIO AUTHORS DUOBUS PRIMIS PLANTARUM LIBRIS OLIM EDITIS PRAEMISSA

LECTORI

ONSIDERANTI mihi aliquando quam incredibili studio summi semper poetae hortos et rura et nemora coluissent, ita ut ubique alias exsulare Musarum regno sibi viderentur, admirari profecto subiit quo malo astro plantarum effectum sit, ut nemo adhuc illarum tantam pulchritudinem tantasque virtutes versu celebraverit. Ingens vere sylva materiae, et innumerabiles deliciarum flores, nec minores utilitatum fructus redditura, quaeque praeter ipsarum iucundissimam historiam (quae quam late pateat omnes norunt, vel potius nemo noscere valet), totam humani corporis fabricam et universam medicinae rationem complectitur. Unde equidem inducor fere ut credam illos tantos viros, non quod haec minus apta nata essent poetarum culturae, sed infinita rei magnitudine et inexplicabili pene varietate fuisse deterritos, atque ita cum spe absolvendi operis voluntatem abiecisse incipiendi. Ego igitur homuncio literarius, vix algae prout merita est laudandae idoneus, id aggrediar quod semidei illi non ausi refugerunt? Quidni aggrediar scilaudumillelicet? Illis enim turpe videbatur non omnia, mihi glorium est vel parum facere. Satis mihi honori fore putabo si paucis incisum truncis nomen meum, vel (quod regale esse dicitur) paucis floribus inscriptum legatur. Itaque ne tot quidem germina colligata in hunc fasciculum videbis, quot unius medicamenti compositionem aliquando ingrediuntur, et binos hosce libellulos tanquam exiguas tibi pillulas offere videor, ex diversarum herbularum quasi farragine confectas et nitore quodam styli deauratas, quarum quidem in delectu non ita multum laboravi, sed velut sorte ductis aut fortuito oblatis contentus fui, quia nulla fere sit quae non abunde succorum possit effundere, si apto modo et artificiose exprimantur, neque ullam certe invenies tam ieiunam et tam sterilem, ut materiam nequeat ad librum integrum, si bene excutiatur, copiosissime suppeditare. Modus autem mihi maxime genuinus et proprius huic operae videtur, not ut illarum vires cruda simplicique enumeratione tanquam in pila simul contundatur, sed ut lento poeticarum ambagum igne lenique tormento quasi distillando evocentur, neque ea potissimum coniungenda iudicavi quae vim esset similem naturamque nacta, ne fastidium pareret satietas, sed diversa et quam maxime discrepantia connectere malui, ut vividius gratiusque ex vicinitate contrariorum colores elucerent.
2. Notas autem breves placuit subiungere, non eruditionis ostendae gratia (quae hic magna sane non est: quid est enm facilius quam unum et alterum herbarium evolvere?), sed quia praeter ipsos medicos (quos ego non docere velle, sed oblectare, prae me fero) non ita multi fortasse lectores invenientur qui in historiis plantarum satis sint versati ad ipsa aliquarum nomina intelligenda. Est enim pars quaedam philosophiae extra publicas plateas aut itinera usitata, inter avia atque inculta doctrinae fere posita. His igitur mihi vicem lexici supplere visum est. Sed et ipsarum quoque plantarum gratia, ne poetico more tractari fraudi possit esse illarum verae gloriae, atque ipse videar non eiusmodi facultates attribuisse quas natura dederit (quae quid esset optimum factu cogitavit, non quid verbis belissime possit exornari), sed eas affinxisse quae materiam praeberent ad pompam atque inanem voluptatem uberiorem. Nam quia nobis aliquando mentiri concessum est, eaque libertate immodeste abutuntur aliqui, ita in totum fides omnis abrogatur, ut non sine haesitatione credatur cum dicimus,

O Laertiade, quicquid dicam, aut erit, aut non.

Itaque testes adhibere volui idoneos, hoc est, libera solutaque oratione usos. Ea enim cum versu comparata solenne iusiurandum est. Duobus autem (qui legitimus est numerus) contentus sum, et Plinium atque Fernelium potissimum elegi, quod ille sit indubitatae Latinitatis author, et hic inter recentiores ut optimus sentiendi, ita non malus dicendi magister. Priorem vero siquis recuset tanquam sublestae Graecorum fidei nimium credentem quam cui tuto credi possit ipsi, profecto ita inveniet nihil ab eo memoratum super hac materia quod non ab omnibus rei herbariae scriptoribus repraesentetur. Neque te tamen, quia plantarum voces sermonesque hic audis, tanquam si esses in sylva Dodonaea, oracula expectare iubeo, quae in hoc solo vereor ne versus nostri referant, quod fortasse tam mali reperientur quam quos ipsi dii olim consulentibus ex adytis suis effuderunt.
3. Rationem facti mei reddidi. Sed siqui in hunc librum inciderint qui priorem legerint non ita pridem a me vernaculo sermone editum, metuo ne ansam inde arripiant ad quaedam reprehendenda, de quibus abs re non erit purgare me breviter in antecessum. Ac me primo quidem ab aliquibus nimiarum deliciarum et levitatis accusatum iri praevideo, quod susceptis ingentibus argumentis, in iisque duorum aut trium quasi dierum itinere confecto, aut fatali quadam lassitudine ac desperatione metae subsistam, aut veluti novo quodam oestro percitus in aliam repente viam me coniiciam, ita ut non solum dimidium (quod aiunt), sed tertia pars operis sit semper toto meo maior. “Apage (inquient) desultorem hunc Pegaseium!” At quo spiritu, quo hiatu, quam praeclara minitatus exorditis!

Bella cano, fatique vices.

Tu bella, ignavissime, qui vel arma tam cito abiicis, vel ad alia castra te proripis, ante tubam pene transfuga? Vel si pugnam unquam capessis, Gallorum veterum ritu, plus quam vir eam inis, plus quam mulier statim deseris? At qui poemati animum applicat, tanquam si uxorem duceret, sive gratae facilesque res, sive durae et pene intractabiles occurrant, neque taedio ab illo abhorrere, neque novis amoribus avocari debet, neque divortium meditari, neque ullo tempore relinquere, donec ad supremum usque umbilicum, velut ad terminum vitae naturalem, perduxerit. Atque hoc quidem quod mihi vitio vertunt cum negari non possit, rectene an secus factum sit videamus.
4. Primum igitur, quod de vita humana verissime dictum est, plus quam mihi opus est in poemata mea quadrare suspicor: optimum esse non nasci, proximum quam ocyssime vita fungi, et si ad omega usque perducantur (quo certe Homerica singulari foelicitate adhuc vegeta pervenerunt) magnum esse periculum ne prius delirare incipiant. Solam esse ineptiarum gratiam tempestive, hoc est cito, desinere, nimiumque longe progressum esse authorem qui lectores suos pone se relicturus est defatigatos. Haec si male scribimus, facile brevitatem, non ita facile susceptionem operis excusabunt, neque tam inconstantia mea, quod inchoata non absolvam, quam constantia damnabitur, quod nova subinde inchoare non cessem, nimiumque (Fortunae more) constans in levitate mea videbor. Sin ea quae tibi apponimus (quod o utinam, lector!) arrideant stomacho tuo, boni profecto consulere debes, quod ea moderatione utamur ut neque esurientem te, neque nimium cibo oneratum ac nauseabundum dimittamus. Adde quod haec nostra qualiacunque tentamenta aliorum industriam poterunt forsitan excitare, qui ad eadem vel nobiliora perficienda maiori animo maioribusque opibus instructi accedent, sicut Agesilai olim non ita magni in Asia progressus, sed in eo genere primi, ad eam totam gloriosissime subiugandam Alexandro Magno viam aperuerunt. Postremo (nequid tibi amico (uti spero) dissimulem meo) non tam consilio quam aestu quodam mentis hac ago, nam neque nihil facere possum, neque aliam aberrationem a molestiis habeo. Itaque taedio rerum humanarum ad haec solatia literarum amoeniorum (nimium fortasse natura consuetudineque grata) aeger animus se confert, et non ita diu postea, earum ipsarum subeunte paulatim odio, interrupto cursu ad alia deflectit. Gravius autem instare, et quasi meo me gladio ferire, videbuntur, qui ea mihi in memoriam redigent quae contra veterum fabularum in re poetica usum, exoletarum iam et repetita millies interpolatione tritarum, tam atroci indignatione declamaverim, cum ipsa Veritas in sacrosancto Dei volumine et reverendis ecclesiae monumentis novum ingeniis hominum et ampliorem ditioremque mundum poeticum patefecerit.
5. “Haec tu (inquient) cum et dixeris ipse, omnibus bonis applaudentibus, et exemplum aliis in Davideide tua dederis, tanquam apostata Iudaeus, fastidito manna ad Aegyptiorum allia caepasque reverteris? Post adventum Christi ispius in carmen tuum daemoniorum oraculis silentium imponentis, iterumne Apollinis vocem e tripode tuo profano audiemus? Recuperatam ex monstris et purificatam Sionem iterumne illa pulsorum deorum νεκυία occupabit? Et (quod propheta tanquam ultimum in malis minitantur) occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum. At hoc non minus Musae tuae pudendum ac miserandum videri debet quam si recidiva Magdalena rediret ad lupanar. Et vide quam te poena peccati tui non sequatur (ut scelestos solet), sed certe comitetur: ipsa materiae humilitas tibi pennas subsecat? Cum herbulis tuos humo affixus es. Non potes hic, ut olim, in altos nubium tractus. Neque te quidem, tanquam Vulcanum illum (iam tuum iterum) in fabulis, cum a coelo decideris, claudicare miramur.“”
6. Vehemens accusatio, et prima facie terribilis! Ego vero illud quod admiranda Dei opera celebrat non longe abesse arbitror a sacro poemate. Multarum autem plantarum viribus vix quicquam reperiri potest in natura rerum admirabilius, itaque inter alia sonantiora, hoc etiam nomine a divino poeta numen laudatur, quod producat in montibus foenum, et herbam usibus humanis. Neque ea (puto) libertas impudenter sumpta videbitur qua loquentes eas introducam, cum et sacer ipse codex alloquatur illas tanquam intelligentes. Benedicite universa germinantia in terra Domino, laudate et superexultate eam in soecula. Non sunt habenda pro mendaciis quae neque credi possunt, neque credi sibi postulant. Quod autem aliquando deorum nomina et transformationum fabulae intermisceantur, ipsa profecto materia me coegit invitum ut id facerem, quae alia ratione noluit splendescere, si hac modo splendeat. Nulla picta vestis nativo veritatis habitu vivisque coloribus pulchrior existimanda est, sed aliquibus personis et aliquo in loco potest esse convenientior. Ne regem quidem ipsum aliquando saltare dedecet, at profecto indecore faceret, si saltaret augustum illum indutus ornatum in quo inauguratus est. Non est itaque in hoc opere styli illius heroici requirenda maiestas (qua pro comperto habeo nullam unquam plantam fuisse usam), quoniam nullo hic modo volare animus est, sed pauca quaedam in horto spatia sanitatis partim gratia, partim delectationis, ambulando conficere.
7. Tertium restat, et quod difficilius fortasse diluetur. Nam et ipse mecum iamdudum statui finem facere scribendorum carminum, idque tam solenni more sum professus publice, ut pene pondus habeat iuramenti, nec negari potest,

Si quidem hercle possim nil prius, neque fortius.

Ecce autem de novo. Qua de re, quoniam versibus rationem reddere me memini, lubet sane (quod poetam posse suo iure facere Martialis affirmat) epistolam iis claudere. Erant ad amicum scripti doctissimum ingeniosissimumque, sed eodem cacoethe, quanquam mitioribus, ut aiunt, cum symptomatis laborantem.

“Ergo iterum versus?” dices. “O vane! Quid ergo
Morbum eiurasti toties, tibi qui insidet altis
Non evellendus vi vel ratione medullis?
Numne poetarum (merito dices) ut amantum
Derisum ridere deum periuria censes?” 5
Parcius haec, sodes, neve inclementibus urge
Infaelicem hominem dictis. Nam fata trahunt me
Magna reluctantem, et nequiquam in vincla minacem.
Helleborum sumpsi, fateor, pulchreque videbar
Purgatus morbi. Sed luna potentior herbis 10
Insanire iterum iubet, et sibi vindicat agrum.
Illa iubet, calamum posco, victusque trecentos
Mane malos fundo versus, quos iam furiosus
Iacto ceu lapides, ut quisquam occurrit in omnes.
Te quoque, amice, meis ἑκατηβόλος ὥσπερ Ἀπόλλων 15
Missilibus fero, δεινὴ δ᾿ ἐπιγίνετο κλαγγή.
Quid facias homini quem nec * mala publica possunt,
Neve a cantando sua deterrere, vel ipso
Frigore vocalem, coeloque pluente cicadam?
Nimirum, ut quaedam, bene quam iuvenesque senesque 20
Et pueri norunt, video meliora, proboque,
Sed male naturam cataphractam armatus inepta
Aggredior furca. Tydides certe ego non sum,
Nec possum superare deam, cedamus opertet.
Tu quoque, ni fallor, qui mundi arcana futuri 25
Voce tonas populo, mysteria magna locutus,
Esset de coelo Elias tanquam ipse reversus,
Nocte, domi paulatim hominem atque humana resumens
Post Bacchi calices et fumos nobilis herbae
(Nempe scio moderate, et ut ipse quoque utor utrisque) 30
Nectere carmen amas tenerum, lepidoque furore
Non sine nequitiis resolutum ludere doctis.
Ergo eadem peccanti aequum est te ignoscere amico.
Nam neque nos nullo nugarum fine protervi
Semper ineptimus, sed habemus scilicet ipsi 35
Intervalla quidem melorum lucida rerum.

PLANTARUM LIBER I

Infima regna cano, sed longe maxima vitae,
Plantarum omnigenum regna decora cano.
Quaeque ferum in sylvis agitant immanibus aevum,
Naturae utentes simplice lege suae,
Quaeque sub humana discunt mansuescere cura, 5
Hortorumque urbes, et data iura colunt,
Quaeque levant sursum se patris ad oscula solis,
Quasque humiles terrae brachia matris habent,
Quae fontes fluviosque bibunt, quae sicca tenentes
Admittunt solum pro Ganymede Iovem, 10
Et quascunque sacrum Iudaei principis olim
(Heu misere amissum!) nobilitavit opus.
Non ego, Nestoreae quercus si suppetat aetas,
Carminibus cunctas posse referre putem.
Incipiam tamen, et nemoris primordia sancti 15
Parva, sed arboreis versibus apta, dabo.
His alius plures adiunget forsitan umbras,
Et dignus tandem numine lucus erit.
Numen ades iam nunc, divum doctissime Phoebe,
Et plantae et vates nam tua turba sumus. 20
Quaque venis, fundas circum lucemque caloremque,
Atque omnibus vita sit via picta nova.
Qualem te sentit brumalis vincula mortis
Rumpentem magico lumine vernus ager,
Ad Colchos Aries cum te vehit aureus aureum, 25
Et calida Arctous gaudia mundus agit.
Unde inter ingrediar? Nam me blandum allicit omnis,
 Et pulchris ad se nutibus herba vocat.
Non ego me methodo astringam serviliter ulla,
Sed temere Hyblaeae more vagabor apis, 30
Quo me spes praedae et generandi gloria mellis,
Liberaque ingenii quo feret ala mei.
Non hic areolis hortorum emblemata iustis
Prostituent fastus vermiculata suos,
Naturae sed nos effusa sine ordine dona35
Ditis, et immensas non numerantis opes,
Et variae reverenda imitabimur avia sylvae.
Munera disponit non nisi parca manus.
Tu primae augurium da, flave Diespater, herbae,
Et faustum incipiens dirigat omen iter. 40
Omen adest faustum, bene habet, sperare iubemur.
Grandia non laevus respicit orsa deus.
Nam te prima oculis offers, vettonica, nostris,
Opportuna mihi, planta benigna, venis.
Opportuna venis, generosa patrona cerebri. 45
Si sapis, o cerebri sit tibi cura mei.
Non te (crede mihi), nihil hoc, vettonica, tangit.
Tu cave ne male sit, teque tuasque cano.
Te vero, ut merita es, viridis stirpis optima gentis,
Quis canet, aut tantas vel numerabit opes? 50
Ille quidem Hercyniae faelicia germina sylvae,
Et poterit Paesti dinumerare rosas.
Musa tuas iusto celebrasse volumine laudes
Dicitur, et partem praeteriisse puto.
Ipse suos Caesar voluit memorare triumphos. 55
Fac precor, o victrix Caesare maior, idem.

* Nam haec omnia scripta sunt paulo
ante foelicissimum regis reditum

VETTONICA

Qui mea cuncta tibi breviter cupis acta referri,
Frustra es, nam totus non capit illa liber.
Qua patet humanus nostra est provincia mundus,
Candida purpureum qua sola flumen obit. 60
Porrectum medio cernit quodcunque sub axe,
Seu polus hic captis, seu polus ille pedum.
Sed data praecipue capitis mihi cura regendi,
Et me mens aulae praeficit ipsa suae.
Firmo fatiscentem, et sinuosa palatia purgo. 65
Obscuramque veto luminis esse domum.
Illa oriunda polo, dilapsa nitentibus astris,
Illa creatoris filia magna Dei.
Heu mihi, quam fragilem pauper iam cogitur aedem
Quamque ruinosam mens habitare casam! 70
Pestiferi infaelix patitur contagia tecti,
Accensae flammis uritur ipsa domus.
Saepe aliquis sacri correptus fulmine morbi
Procumbit subito, triste bidental, humi.
Saepe caput celeri circum vertigine fertur, 75
Atque Ixoinia mens agitata rota est.
Saepe gravis dolor incudem sub vertice tundit,
Stat iuxta fornax, et vigil igne furit.
Saepe aliquas motus partes sensusque relinquunt,
Ambulat (heu monstrum!) semicadaver homo. 80
Mezenti superat furias, et corpore eodem
Coniungit vivis mortua membra lues.
Ast alios premit integra caligine torpor,
Et toto lethi pondere saeva quies.
Heu vitam affinem similemque per omnia morti! 85
In sola vitam mors brevitate refert.
Saepe agitat vanis rationem insania visis,
Et misera in somnis ambulat illa suis.
Saepe etiam absumpto nervorum divite succo
(Quem sola aetherium cernere mente licet) 90
Perpetuum vinclis quatiuntur membra solutis
Ambigua, et laxo machina fune tremit.
Haec, et quae noceant sacro mala mille cerebro
(Cui mala mille nocent ambitiosa loco)
Me pater aeterno iussit compescere bello, 95
Et “regnum,” dixit, “nata, tuere meum.”
Ac velut Aeneae mater vel mater Achilli,
Sic fabricata mihi coelitus arma dedit,
Divinum folium informans unum omnia contra
Telaque morborum fatiferasque minas. 100
Additur et succi non enarrabilis humor,
Et supero arcanus qui pluit orbe calor.
Phoebe pater, non me ignavam coelestibus armis
Donas, rubigo neve ea carpet iners.
Non caput absolvet solum me crimine tanti, 105
Absolvent capiti subdita membra suo.
Cum corda occlusis pulmonibus occupat humor,
Aeriosque aditus vis inimica tenet,
Imparibus tentat conatibus excutere hostem,
Et petit externam languida tussis opem. 110
Me petit, advenio. Reseratur semita cordis,
Blandaque per notos pertinet aura favos.
Vitali Zephyro mulcentur pectoris aestus,
Mitescitque tuus, torrida zona, calor.
Pellitur a siccis serpens quartana cavernis, 115
Ascitesque suis pellitur hydrus aquis.
Tristia pelluntur stomachi fastidia crudi,
Assiduoque viget laeta culina foco.
Sedatur torti tempestas turbida ventris,
Postico iratus murmure flatus abit. 120
Eluitur croceo tinctura inamabilis ore,
Gutta feros lapides (nec diuturna) cavat.
Lentus inhaerescens venis lunaeque rebellis
Cogitur obscoenus praecipitare cruor.
Alba sed illicit hauritur sentina floris. 125
Hei mihi, spurcities non aliena sat est.
Sistitur ipse etiam, rubroque remittitur orbi
Qui velit iniussa sanguis abire via.
Sistitur insanos matrix motura tumultus,
Longinquum telis ausa ferire caput. 130
Maternusque tumet non fluxo pondere venter,
Funera nec nasci dimidiata sino.
Sed cum natalis sacer ingruit impetus horae,
Vis eadem inceptum fortior urget opus.
Quid quod et articulis podagram discedere cogo? 135
Tarda licet, celeri me fugit illa gradu.
Quid quod serpentum furialia pello venena,
Et mea serpentes dia venena necant?
Illos subtili ferit arcanaque sagitta,
Et perimit caeco vulnere acutus odor. 140
Sic, pater arcitenens, victum Pythona fuisse
Arbitror, et succis illita tela meis.
Quid quod de membris per me dolor omnibus actus,
Atque exul toto corpore moestus abit?
Quid quod defessis redeunt viresque vigorque, 145
Atque oti fructum percipit ipse labor?
Nec miserae satis est incommoda tollere vitae,
Ornatur donis luxuriatque meis.
Per me purpurei formosum lumen honoris,
Et niveam illustrat gratia viva cutim. 150
Talem me genuit faustis Hispania sylvis,
Omnibus et terris terra benigna dedit.
Nec Traianum orbi magis est genuisse regendo,
Ac dominum dominae laeta dedisse suae.
Implevit numerum certe laudum ille mearum, 155
Et mihi multiplici par bonitate fuit.
Sed bonus a princeps, fatorum quam breve donum est
Tantarum exhaeres quam cito mundus opum?
At nostra aeternum gentes virtute fruuntur,
Sumque orbi semper quod fuit ille semel. 160

CAPILLUS VENERIS

Nostra capillaris cum sit domus optima gentis,
Me patronam omnes constituere suam,
Pro cunctis voluere loqui. Numerosa propago,
Nec plantas inter factio parva sumus.
Et filices, quarum est dominatio lata per agros, 165
Contingunt nostrum proximitate genus.
Quidam etiam aetherios hinc deduxere cometas,
Iunctaque cum superis germina multa putant.
Sed consanguineos libet haud agnoscere tales,
Odimus et mores turba benigna feros. 170
Funditur augurio noster meliore capillus,
Et non de nihilo nomen amoris habet.
Ipsa mihi multum scit se debere venustas,
Ipse meis telis retia nectit amor.
A me formosi lasciva volumina crinis, 175
Plaudentisque humeros umbra decora comae.
Me cole quisquis amas, laetam nutrire memento
Caesariem, et toto vertice tende plagas.
At nudum sine honore caput, tritisque capillis
 Pannosum, inclusas quam male iactat opes? 180
Nimirum, tenerae nec credunt ista puellae,
Nec curant. Oculis serviat omnis amans.
Sic Veneri (delector enim cognomine diva)
Praesto operam (quamvis ipsa modesta) meam.
Ipsa modesta quidem, contentaque simplice cultu. 185
Rusticus en nullo flore superbit apex.
Sobria praecipue, nec dulcia flumina libo,
Nec fiunt labris stagna minora meis.
Propinat plantis cum Iupiter ipse salutem,
Largaque coelestis pocula fundit aquae, 190
Germina multa vides totum exhaurire liquorem,
Et non civili proluere ora modo.
Vitiferi credas habitantes litora Rheni
Germanos festum concelebrare diem.
Me pudet hoc. Tactos foliis trepidantibus imbres 195
Excutio, et madidum sicca saluto Iovem.
Non equidem invideo bibulis, nam laeta viresco,
Nec succum exhaurit bruma vel ipsa meum.
Me tamen immergunt medici crudeliter undis,
Cogor et inviso fusa liquore mori. 200
Persequor humores odio post fata perenni.
Persequor, humores et cinis ipse fugat.
Per iecoris splenisque vias renumque meatus
Hostem ago, fluminea labitur ille fuga,
Et multos prono secum vehit agmine morbos, 205
Horrida quae falsis monstra feruntur aquis.
His ego pro meritis poteram meruisse videri
Vel Berenicaeis altior ire comis.
Sed vertente polo recipit si sidera pontus,
Plus mihi vel coelis arida terra placet. 210

SALVIA

Salvia, quae multis titulum virtutibus imples,
Salvia, quam magni vita beata facit,
Cum damnosa tuo fugiant oblivia dono,
Salvia, non possum non memor esse tui.
Mnemosynae charam celebrabunt iure Camaenae, 215
Et non ingratas esse querere deas.
Celso monte super saxo circundata mentis
Stat domus, et lata subdita membra videt.
Artifici fuerit dextra fabricator oportet,
Nam parva, at mundi totius illa capax. 220
Hic sacra spirituum glomeratur turba potentum,
Corporis humani proxima turba deae.
Concilium hic summis magnum de rebus habetur,
Discurritque frequens, itque reditque cohors.
Fervet opus, portisque vagum ruit omnibus agmen, 225
Candida nec solis densior aura pluit.
Scilicet aetherios artus bombycina vestit
Materies, rapidum nec remoratur iter.
Omnia sed longo labefacta labore fatiscunt,
Membraque perpetuum fortia frangit opus. 230
Saepe etiam intentos operi passimque vagantes
Grassator duro devorat ore calor.
Saepe Venus toto praedatrix corpore raptos
Avehit, aut liquido mergit in igne merum.
Inde graves sensus invadit plumbea pestis, 235
Et glaciat vitae munia torpor iners.
Colluvies animam morborum frigida inundat
Milite nudatam praesidiisque suis.
Inde tremunt nervis perterrita membra solutis,
Et nutat dubie mox ruitura domus. 240
Vix ori calices sitienti dextra vacillans
Ferre valet, trepidam ferre venena putes.
Tum demum apparet quantum tu, salvia, possis,
Implorantque tuam digna pericla fidem.
Frigore vallatum densisque humoribus hostem 245
Vividus obsessa deiicit arce calor,
Spiritibusque fatigatis certamine tanto
Spritus afflatur te veniente novus,
Et nova vita redit (liceat si dicere) vitae,
Corpore quae iacuit pene sepulta suo, 250
Et nervis iam membra suis religata tenentur,
Nec fluctus puppim sed moderator agit.
Cuncta tuo adventu stabilis: tam fortia quisquam
Crederet e fibris vincula facta tuis?
Non fragili laxos solidas ferrumine dentes, 255
Cogis et alveolis rite manere suis.
Ah! nunquam ruat hoc tam pulchrum atque utile vallum,
Neve suo cedat terminus iste loco.
Lubrica tu firmas teneri primordia foetus,
Atque uteri fluxam non sinis esse fidem. 260
Mors fera, parce precor vitam anticipare vel ipsam
Ut moriatur homo, sit precor ille prius.
Ah nimium properas, siquidem in navalibus ipsis
Naufragium faciat vix fabricata ratis!
Parva quidem memoro. Tu coram absentia sistis, 265
Nec tu praeteritum praeteriisse sinis.
Sed fluidarum animo signas vestigare rerum,
Et non futilibus figis inusta notis.
Ne male diluto fugiant pigmenta colore,
Tu prohibes oleo mista perire tuo. 270

MELISSA

Ite procul, curae (nimium mihi turba sodalis),
Ite, venit vati laeta melissa suo.
Laeta venit, sertisque volens me cingit odoris.
“Me cane (ait), merces ipsa canentis ero.”
Iamdudum insolito iuvenescunt corda sereno, 275
Agnosco afflatum, nobilis herba, tuum.
Iure tuam frondem signaris imagine cordis,
Te solet inter opes cor numerare suas.
Vultibus impressum veluti regalibus aurum
Partis et effigiem principis ipsa geris. 280
Te fugiunt pluviae, te venti et nubila mentis,
Auratumque aperit pax inopina diem.
Nec Bacchus plus ipse iuvat, cum rore superbo
Fervidus in venas purpureusque fluit,
Dulcia mortalis portans oblivia sortis, 285
Spemque renidentem, divitiasque breves.
Nescio quid plerumque bonis turbatur in illis
Visus et impuro est surgere fonte lepos.
Nec saevum occidit Bacchus, sed vulnerat hostem,
Viribus iratis fortior ille redit. 290
At tua lene fluit, sine vi, sine faece, voluptas,
Nec pungunt caudis gaudia saeva suis.
Nec nimium melli vicinus aculeus haeret,
Blanda melissa, tuas non imitaris apes.
O munus coeleste datum mortalibus aegris! 295
O numen, curae si medicamen habes!
Infestant aliae pestes, haec possidet orbem,
Hoc uno aegrotat quisquis ubique malo.
Gaudeat innumeris et abundet floribus aetas,
Haec flores ipsos tingit amarities. 300
Circumfert humana suum natura venenum,
Atque opus antidoto vita habet ipsa tuo.

COCHLEARIA

Est morbus, nomen scorbuto Saxones indunt,
Arctoos late qui populatur agros.
Faelix barbaricum cum quae ridet Graecia nomen! 305
Ah faelix quod non cultius ipsa dedit!
Monstrum atrox! Nullum quo misit tetrius unquam
Praedatum in terras vindicis ira Dei.
Centum illi horribiles, centum (mirabile!) formas,
Bis centum armatas arbitror esse manus. 310
Inter limosas abdominis ille paludes,
Sulphureas inter nascitur hydrus aquas.
Illum et desidia, et nimii perperere labores,
Illum et luxuries, et dolor ipse parit.
Saepe etiam febris defunctae saevior haeres, 315
E cinere et sicco prosilit ille rogo.
Nascitur exiguus, facilique domabilis arte.
Hei mihi! Quam parvo tempore magnus erit?
Sic stupet ingentem Nilus crocodilon ab ovo,
Vix tantum immersis ipse stupendis agris. 320
Humore obscoeno et salibus nutritur adustis,
Ipsi illum flatus atque alit ipse vapor.
Ille nec in cunis tentat nihil improbus infans
(Desidiae o proles desidiosa parum!),
Herculei citius non incepere labores, 325
Monstrorumque hostis monstra imitantur opes.
Qui modo natus erat, iamdudum membra fatigat
Insultans, ipsa lassa quiete labant,
Et languent, parentque animae non laeta moventi,
Nec norunt ubi sit, cum sit ubique dolor. 330
Pectore deducto vix aeger anhelitus exit,
Sanguine vix ripae praetereunte tument.
Mox late dat signa sui fidentior hostis,
Damna nec authorem tanta latere sinunt.
Tetra situ putri, fraudataque dentibus ora, 335
Mortis odor foedus, mortis ubique color.
Nausaeque et vomitus, et clausi tormina ventris
Et ferrugineis crura inhonesta nodis,
Offusaeque animo tenebrae, sensusque ligati,
Quicquid et ut sibi sit vita odiosa facit. 340
Hoc monstrum mihi tale dedit natura domandum
(Namque herbis non est monstra domare novum:
Sic taurum vigilemque draconem vicit Iason,
Non memini succis usus an ille meis,
Sed vicit, rediitque potitus virgine et auro, 345
Eveniant medicis talia saepe precor).
Gaudebam quod dura mihi provincia cessit,
Quo maior, certe gratior hostis erat.
Ipsa (fatebor enim) capior dulcedine laudis,
Et iuvat in medicis nomen habere libris. 350
Invideoque illis quas magni charta Galeni
Aut Coi celebrant scripta verenda senis.
Invidit merito iuvenis Pellaeus Achilli,
Dissimilis questus nec mihi causa fuit.
Cumque aliae Graeco florerent nomine plantae 355
(Namque honor in Graeco nomine summus inest),
Tunc ego littoribus crescebam inhonora Britannis
(Terra Britanna quidem tunc inhonora fuit),
Crescebam infelix Gothici procul accola Ponti,
Nec fuerat foliis vilior alga meis. 360
Nunc deest obscurae damnum deforme iuventae,
Tam longas famae nunc reparare moras.
Et decet, et facio: nunc inclyta gloria nostri est,
Et nota in terris omnibus herba legor.
Quis meruisse negat, cum nostro Marte tyrannus 365
Vincitur Arctoo qui vagus orbe furit?
Dicite io Paean! ter io sonet ultima Thule,
Ter resonet Gothici littora vasta maris.
Ille ferox morbus, manibus post terga revinctis
(Dicite io) currus ducitur ante meos. 370

CASSYTHA

Nec folium, cassytha, tibi est, nec caulis egenae,
Nec radix? Vitae pensilis ortus ubi est?
Tota quidem magica es, nec iam miracula miror.
Plurima quae facias, grandius ipsa mihi es.
Herbarum ut capias vires, tua retia temet 375
Tendis, venatrix et simul ipsa plagae.
O animatum aenigma! Tuae mysteria plantae
Qui cantu celebret vate opus Oedipode est.
Non tu vicinas sine causa amplecteris herbas,
Cum tibi sint corpus brachia sola tuum. 380
Stamina larga quidem tibi nent vitalia parcae,
Sed nec subtegmen, tela nec ulla datur.
Fallor, an hinc gaudes filum praebentia lina
Non scrutabilibus complicuisse modis?
O bene dilectae coniux fidissima plantae 385
Quo nullum exemplum clarius edit amor!
Iam pudeat lascivam hederam memorare, Cupido.
Illius amplexus sola libido facit.
Corpore perfruitur placito. Divortia rebus
Apparent aliis, res habet illa suas. 390
Sunt vires frondesque aliae, nec fructus et ipse,
Testis adulterii, coniugis ora refert.
Et radix aliis satiatur libera succis,
Et vel adhuc nomen nupta parentis habet.
At bona de solo pendet cassytha marito, 395
Nil habet illa suum, sed nec habere velit.
Illius et succo nutritam, et stipite fultam,
Et folio ornatam se putat esse satis.
Gaudet et illius quodcunque est sumere nomen,
Et fieri cunctis una eademque modis. 400
Tali animo Alceste fuit, et Capaneia coniux,
Et paucae eximius quas celebravit amor.
Et puto te, Cassytha, mori pro coniuge lino
Velle, sed eveniant prosperiora tibi.
Hic viventis amor, claram post funera reddit 405
Altius humanae nomen amicitiae,
Quam iecori praestas splenique fideliter aegro,
Quos recreas victos obsidioque levas.
Unde, precor, tantas tantillo in corpore vires?
Unde, precor, plantae pauperis uxor, habes? 410
Quis fore crediderit iecur ut medicamine tali,
Tam misera tantum viscus egeret ope?
Utere vel minimis, nec dedignare superbus
Quod servent homines parva, minora necant.

ABSINTHIUM

Infaustum pueris et detestabile germen 415
Credor, et a Furiis Persephoneque legi.
Insanire putant medicum, vel ludere certe,
In me si succum dicat inesse bonum.
Sed neque faemineo scio me placuisse palato,
Multa licet sexus debeat ille mihi. 420
Et puto vix paucis tristem arridere saporem.
Hei mihi, quam paucos Iupiter aequus amat!
Dulcia sola placent, sed dulcia quantus amaror
Consequitur sero post sua damna vident.
Longa voluptatis subeunt fastidia curtae, 425
Dilectaeque nimis nausea foeda dapis.
Dat stomacho poenas, quem laeserat ante, palatum,
Odit et optatos, cum rediere, cibos.
Tum gravis inferno spirare mephitis ab orbe,
Moestaque Lernaeus surgere in ora vapor. 430
Tunc primum succos non fastidire severos,
Tunc et amaritiem dissimulare meam.
Nec frustra ingredior stomachum, nec inutilis hospes,
Sed fero praesentem, numinis instar, opem.
Non aliter solem recreor sentire tepentem, 435
Cum mihi post hyemis frigora longa venit.
Illic saepe mihi stabulum purgare nefandum,
Et libet Herculei ferre laboris opus.
Pondere discusso repetit sua munia laetus,
Et vivo stomachus percoquit igne cibos, 440
Purpureamque avido tincturam devorat ore,
Nec venis operam dat chylus ille gravem.
Paulatim roseum depingit gratia vultum,
Purgato roseus spirat ab ore vapor.
Quid praestet mea planta boni Venus ipsa fatetur, 445
Nec dea tam dulcis dulcia sola probat.
Illa meis prudens aspergit gaudia siccis,
Et cum laetitiis miscit amara suis.
Scindimur herbosae studia in contraria gentes,
Atque habet authores factio quaeque suos. 450
Sunt quae defendunt Epicuri dogmata plantae,
Quaeque voluptatis laeve sequuntur iter,
Et gaudent dulces populariter edere fructus,
Et cingunt laetum florea serta caput.
At pars Zenonis rigidam colit altera sectam, 455
Virtutumque ferax et male culta cohors,
Nec pompas amat aut vana oblectamina sensus,
Fecisse officium, non placuisse, iuvat.
Et nulla in terris magis est me Stoica planta,
Cauliculo fulta est porticus ipsa meo. 460
Delectent aliae, nostra est prodesse voluptas,
Gratia tarda quidem, sed mihi longa venit.
Utilis est censor corruptae asperrimus urbi,
Talis ego, et talis tu, Cato noster, eras.
Nec feritate tamen nec vindice fulminor ira, 465
Prudentem irasci cum schola nostra vetet.
Nulla magis nostris compesco crimina regnis,
Et fugit aspectum bilis amara meum.
Me simul ac videt ingressam stomachoque receptam,
Acria non humili bella parare modo, 470
Nec venis nec mille remotis ausa latebris
Fidere, postico territa quaerit iter.
Et sequor, et fugienti insto. Vestigia fumant,
Et via fervet adhuc qua ferus hostis abit.
Nec minus undantes exhaurio corpore fluctus, 475
Advena diluvium cum meditatur hyems.
Nec magis obscaenas Belga exsiccare paludes,
Aut cursum obstantis vertere doctus aquae.
Saepe etiam obstructis renum canalibus arctis
Ad fontes refluunt flumina salsa suos. 480
Prodigium infaelix! Vicinis undique membris
Turbatur, totis et trepidatur agris.
“Quid vos ignavae (sic increpo) sistitis undae?
Mecum ite, en vobis rumpere claustra paro.”
Rumpo. Patent, notasque suus vehit alveus undas, 485
Laetantur magno membra levata metu.
Cannibales toto pello de corpore vermes,
Iustaque cum foeda praelia gente gero.
Vermis edax, certus post funera corporis haeres,
Differ adhuc epulas (nec mora longa) tuas. 490
Visceribus gens illa ferox pinguescere gaudet
Infantum, et tenero laeta cruore tumet.
Expectare piget donec mors praeparet escas,
Praeripiunt avida fercula cruda fame.
Quid de pulicibus? Vitae salientia puncta, 495
Pulvereosque hostes enumerare piget.
Vix mihi maiores vacat enumerare triumphos,
Et latitant numero multa trophaea suo.
Saepe vagum toto dispergitur aethere lethum,
Atque elementa ferox occupat ipsa lues. 500
Aegrotat tellus, aegrotat luridus aer,
Aegrotant alveis flumina lenta suis,
Et miseros vastis mors una amplectitur ulnis.
Vitalis vitam (quis putet?) aura rapit.
Auxilia in tantis numen non pauca periclis, 505
Nec minimum e multis me dedit auxilum,
Et saepe una feror (nec sum quoque maxima) planta
Bella elementorum sustinuisse trium.
Non igitur frustra, nec, credo, sine omine sacro,
Cuncta subacturae genti in honore fui. 510
Ipse triumphalem victor certaminis haustum
Germine de nostro (praemia magna) tulit.
Nobilibusque tenens spumantia pocula guttis,
Clamavit, “merces ista valere dabit.
Nec quod sit gustu minus illa placebit amaro, 515
Per quem iam vici sic labor ipse fuit.”

NYMPHAEA

Num me coenosas contentam habitare paludes,
Et mistam plebi spernis arundineae?
Non ego de vulgo viridi, neque filia terrae,
Incolo cognatas nobilis hospes aquas. 520
Nympha fui, dea postremae non infima classis.
Venit amor. Quid tum profuit esse deam?
Flammipotens iubet ille, accendor in Hercule viso,
Totque triumphorum pars dea parva fui.
Mirabar famam herois, fulgentiaque acta, 525
Membraque mirabar vel patre digna Iove.
Et me paulatim subiit scelerata cupido
Ferre virum totum qui tulit ipse polum.
Verum equidem fatear, noctem mirabar et illam
Quinquaginta animas qua genuisse ferunt. 530
Nunc pudet, atque herbae tam foedos odimus actus,
Sed fuit eximiae nox ea nequitiae.
Ille meos (quid multa?) ferus decerpsit honores,
Ille meae florem virginitatis habet.
At vagus ille Iovem fassus levitate parentem, 535
Noluit unius taedia ferre tori.
Monstra subacturus, peioraque monstra tyrannos,
Percurrit vindex sedulus omne solum.
Sed semper monstri merces fit virgo subacti,
Sed semper natas ille tyrannus habet. 540
Foemineumque genus mihi iam pro pellice totum est,
Nec caruere ipsae suspicione deae.
Ne valeam, sed et has mihi Sirius hauriat undas,
Et possim exusta sicca palude mori,
Iunonis nomen fuerim nisi torta per ipsum, 545
Crediderimque odium ni simulare suum.
“Forsan et ille meos (dixi) iam ridet amores,
Pellicibusque feror fabula laeta meis.”
Vexant ira, dolor, pudor, indignatio mentem,
His tamen invitis omnibus haeret amor. 550
Visum est aeterni nisi sola morte doloris,
Ad finem certa quaerere morte viam.
Fata obstant, sors obstat amantum dura dearum,
Infinitum urget vita perennis onus.
Interea lacrymas fundo noctemque diemque, 555
Hac mihi clepsydra tempora longa fluunt.
Fit lacus e denso tandem mirabilis imbre,
Et collecta meos alluit unda pedes.
Siqua fides (magni quae gloria tetra doloris)
Gaudebam luctus fertilitate mei. 560
At tandem aetheriis sero miseratus ab oris
Iupiter, “ipsa tuas incole (dixit) aquas.”
Iussit abire deae macro de corpore formam,
Iussa abiit, multum dempserat ante dolor.
Descendit terram radix nodosa sub altam, 565
Et nimium clavae me meminisse facit.
Perpetuumque bibunt folia insatiata liquorem,
Ad dominam lacrymae iam rediere suam.
Candor adhuc veterisque manent vestigia formae,
Pallor adhuc nostro pristinus ore sedet. 570
Nunc equidem totos dego genialiter annos.
Crede mihi, plantae turba beata sumus.
Nos sapimus melius solem et coelestia dona,
Nos Zephyri mulcent, et tepida aura fovet.
Nectareos nobis calices Aurora ministrat, 575
Ambrosias nullo terra labore dapes.
Certe hominum miseret, quos mille incommoda vitae
Et ferus exercet, maxima pestis, amor.
Non ignara mali, veterumve oblita dolorum,
Extinguo flammas, saeve Cupido, tuas, 580
Victoremqe meum tandem vicisse triumpho.
Iniusta has iustum est regna subire vices.
Ne te mireris victae cessisse, Cupido,
Me meus Alcides vincere monstra docet.
Et ne forte tuo credas, hilarissime nequam, 585
Non nisi deformes posse carere iugo,
Ipsius et vultus nostra medicamen in herba est,
Et se formosam sponte pudica videt.
Et faciem Veneris tribuo moresque Dianae,
Atque in tutela numen utrumque mea est. 590
Sed ne forte suas alieno nomine flammas
Occultet saevus (nec caret arte) deus,
Institui nullos non debellare calores.
Odi omnes, hostem me calor omnis habet.
Seu furialis, ut supera in regione cometes, 595
Occupet insanum flamma inimica caput,
Seu vaga perrumpat ventris fornacibus imi,
Et fumos corpus spargat in omne suos,
Seu Phlegetontaeas accendant sulphure venas,
Seu stringat summam mitior illa cutim, 600
Qualiscunque meis metuit concurrere succis,
Perque poros omnes exanimata fugit.
Quid nictas? Quid dimidio me lumine spectas?
Sentio, vim radix nostra soporis habet,
Et puto tam longus somnos inducere posset 605
(Si vis illa absit) sermo. Viator, abi.

ASPLENUM

Nec caulum natura mihi, nec floris honorem,
Nec mihi vel semen dura noverca dedit,
Nec me sole fovet, nec cultis crescere in hortis
Concessum, et foliis gratia nulla meis. 610
Herba invisa deis poteram coeloque videri,
Et spurio terrae nata puerperio.
Gens hominum specie rerum captatur inani,
Atque oculis mentem tradit inepta suis,
Pauperibusque horti nunquam patet area plantis, 615
Scilicet his regnat picta tulippa locis.
Non ita dii: Phoebus me praefert mille tulippis,
Et Cous Phoebo proximus arte senex.
Nam cum membra suis divisit finibus autor,
Imperiumque herbis certaque regna dedit, 620
Tum mihi prae reliquis provincia dura tributa est,
Moribus ille ferox indomitusque lien.
Comprimo luctantem, saevoque humore tumentem.
Aggeribus crebris obstruit ille vias
Nequicquam, perrumpo aditus, commercia reddo, 625
Et via per splenem libera tota patet.
Ni faciam, sine more furit, dirumque vaporem
Victor et horribilem spargit ubique luem.
Purpureos animae crudeliter inficit amnes,
Deque venenato flumine vita bibit, 630
Et summa immundi depascunt corpora morbi,
Et facies lethi concolor omen habet.
Hinc lacrymae curaeque malae, vigilesque labores,
Et dolor, et praecox carnificina metus.
Hinc laquei deformis amor, praereptaque fato 635
Mors placet, hinc vitae taedia longa brevis.
Monstra piae, precor, avertat tam turpia genti
Iupiter, atque herbae vis operosa meae.
Non male Traianus fisco assimilare lienem
Consuevit: corpus, cum tumet ille, macrum est. 640
Quid rides? Num Romanae quod nescia non sum
Historiae? Stipes, non ego planta forem
Tempore tam longo si, tot doctoribus usa,
A tantis possim nil didicisse viris.
Et didici, et proferre tibi miracula possem 645
Plurima, sed nunquam garrula planta fui.
Propositum ut repetam, multis animalibus ipsa
Immodici absumo triste lienis onus.
Creta quidem mendax, sed illi credite, grates
De porcis referant cum mihi Creta suis. 650
Splene tumente gravis durisque laboribus impar,
Implorat nostram pauper asellus opem.
Ille mea pastus (miseret nam pauperis) herba
Assuetum repetit laetus et acer opus.
I nunc et vanos florum mirare colores, 655
Deliciasque breves, purpureamque fugam.
Formosi laetique virent (quis denegat?) illi,
Nos tristes formam laetitiamque damus.

LACTUCA

Augustum sanasse olim quod diceris aegrum,
Quidam inter laudes hoc posuere tuas. 660
Nasone infamem pulso et Cicerone necato
Certe ego te nollem restituisse virum.
Sed puto tu neutrum nosti, mundique tyranno
Non miror si sis gratificata libens.
Utilis ipsa quidem es cunctis medicina tyrannis, 665
Et rabies sacro frigore tacta fugit.
Cinge, precor, caput illorum meliore corona,
Inque illis mundo, si potes, affer opem.
Ipse tuo quondam iussu de corde perusto,
Ipse tyrannorum maximus exit amor, 670
Falsus amor, neque enim tentas expellere verum,
Qui titulum iusti regis amandus habet.
Invisus merito est tibi Sirius ille Cupido,
Qui necat igne herbas et fera monstra parit.

Eadem

Adde oleum panemque mihi, nec deinde queraris 675
Pauperiem aestivis mensibus esse gravem.
Has epulas habuit teneri gens aurea mundi,
Et coenae ingentis tunc caput ipsa fui.
Semideumque meo creverunt corpora succo,
Materiam tanti sanguinis ille dedit. 680
Tunc neque fraus nota est, neqe vis, neque foeda libido.
Haec nimii proles saeva caloris erat.
Sit sacrum illorum, sit detestabile nomen,
Qui primi servae regna dedere gulae.
Hinc vitiis patefacta via est, morbisque secutis 685
Se lethi facies exeruere novae.
Ah! fuge crudeles animantum sanguine mensas,
Quasque tibi opsonat mors inimica dapes.
Posces tandem aeger, si sanus negligis, herbas.
Esse cibus nequeunt? At medicamen erunt. 690

EUPHRASIA

“Ingredere, o, oculos, hospes dulcissima, nostros,
Ingredere, et vati grata medere tuo.
Si bene de vobis merui, si carmine in isto
Plantarum stabili flore perennat honos.”
Talibus orabam recubans in gramine moestus, 695
Cum subito ad nostros astitit illa pedes.
Mirabar funginum ortum tam nobilis herbae,
Nam nec eam vidi nec, puto, ibi ante fuit.
Dodrantalis erat fusco velamine caulis,
Crenatae frondes subviridesque tegunt. 700
Stipite de medio lepide flos emicat albus,
Quem flavi tractus purpureique striant.
Agnosco euphrasiam bello cum nomine bellam,
Patronae arrident lumina laeta suae.
Prodigium ecce novum! Mihi flore et stipite toto 705
Annuit, et viridi talia voce refert
Submisse, namque est herbis mos ille modestis,
Nec rauca arboreae murmura gentis amant.
“Florentis vates (sic incipit) unice mundi,
Fortia frondosae qui canis acta domus, 710
Non cuivis voces herbarum audire tributum est:
Hoc tibi planticola pro pietate datur.
Non hominum ingratos imitamur germina mores,
Queis vatum aeternus nullo in honore labor.
Vellem equidem radix possit tibi nostra mederi, 715
Nec dubium est cives hoc quoque velle meas.
At si naturae culpa immedicabilis obstat,
Heu! nihil herbarum natio tota iuvat.
Naturae nobis haud iussa infringere fas est.
Servimus, domina est, quod lubet illa facit. 720
Gaude siqua dedit, ne irascere siqua negavit.
Crede mihi, parca est illa benigna manu.
Sed cum debilitat morbi vis improba visum,
Aut vinum, aut caecus, luminis osor, amor,
Aut crapula, aut curae vigiles, aut putridus aer, 725
Aut quae praeterea millia multa nocent.
Tunc ego non frustra poscor. Quot fundimus hostes,
Quas ferimus pugnas si numerare velis,
Ante bonus versa me proluet hesperus urna,
Et requieturos nectare pascet agros. 730
Saepe ferox capitis decurrit vertice flumen,
Et se salsum oculi dulcibus addit aquis.
Qui solent esse alibi lacrymarum fertilis author,
Hic dolor a lacrymis nascitur ipse suis.
Saepe tument albae peregrino sanguine venae, 735
Et domus accensa et hospitis igne novi.
Ah! cave ne subito parvi sol occidat orbis,
Lumine sanguineo cum furiale rubet.
Saepe observantur fumi muscaeque vagantes,
Et nebulas inter ludicra monstra volant. 740
Fume, quid hic facias? Nullos prope cernimus ignes?
Quidve (malum!) hic sibimet musca molesta velit?
Saepe nivis falsae obruitur caligine visus,
Atque induta albam nox venit ipsa togam.
Distantumque olim simulachra fidelia rerum 745
Saepe alio, nullo saepe colore micant.
Quid memorem aegilopas et carcinnomata foeda,
Phlyctaenasque graves, aut epicauma ferox,
Innumerasque ipso metuendas nomine pestes.
Et te qui nomen, fistula, dulce nimis? 750
Haec ego cuncta domo. Quacunque iter aethera purgo,
Nubila diffugiunt, subsequiturque dies,
Et ridet laetus diffuso lumine vultus.
Quantum o laetities illa decoris habet?
Scis nostrum Arnoldum (si Arnoldum legeris unquam) 755
Vel caecos opibus restituisse meis.
Restituit certe, et mea multum cognita virtus
Prodigio in tanto debet habere fidem.
Ille quidem foliis (bene miscens utile dulci)
Tingere vina iubet (tingite vina) meis. 760
Illa dabunt vere tibi lucem et pocula sacra,
Illa dabunt munus laetitiamque Dei.
Illa puer trulla fundat tibi vina capaci.
Posce, et amicarum nomina tota bibe.
Et ‘bene vos oculi,’dicas, ‘oculisque propines.’ 765
Illi (crede mihi) pocula nostra bibent.
Sed nimium cessamus. Abi. Non immemor esto,
Et mea victuro carmine dicta refer.”
Dixit, et avertens festina evanuit herba.
Lector, habes vera dicta relata fide. 770

VESICARIA

Saepe mihi (ut mos est) tacite non pauca putanti
Et pudor et mentem nobilis ira subit,
Plantarumque genus (nisi queis praecordia Titan
Effinxit paucis de meliore luto)
Indignor non posse hyemem nec frigora ferre, 775
Sed plusquam humana vivere mollitie.
O frustra patre sole et terra matre creatas!
Semper et haec fixa est, semper et ille viget.
Mirum delitiis ni cedant tempora nostris,
Pellaturque anni finibus exul hyems. 780
Nos Deus Elysiis mirum ni conserat hortis,
Ne stringat teneras aura molesta comas.
Scilicet halcyones sumus, et producere foetus
Haud lubitum est, toto ni sit in orbe quies.
Nec tantum haec parvas ignavia possidet herbas, 785
Nec repit semper dedecus illud humi.
Patricias ulmos quercusque effoeminat ipsas,
Atque anima in duro cortice mollis inest.
Nec pudet haec virides Sibaritica vita gigantas,
Aestate in coelos scandere velle putes. 790
Eia! Actum est, illis tergum si verterit annus.
Eia! Sub terra vita gigantis abit.
Hic iacet, ingenti possis inscribere trunco,
Pro pudor, Hic iaceas, sit tibi terra gravis.
Ast ego, quae fruticis vix ausim assumere nomen 795
(Quanquam illud dederit Plinius ipse mihi),
Provoco terribilem pulchro certamine brumam,
Impavidam feriet si polus ipse ruat.
Bruma venit, ventique mihi pluviaeque minantur,
Armata innumero milite bruma venit. 800
Tunc fructus produco meos, ante ora tyranni
Expono, et dico, “nunc age, siquid agis.
Fude tuos imbres, saturatas murice baccas
Incocto nullis diluit imber aquis.
Fundere nives. Nivibus renitescit purpura iunctis, 805
Et rubrum in puro vase toreuma placet.”
Sic prodest labris albi vicinia dentis,
Sic decorat roseas candida forma genas.
Hisce rudimentis morbos victura rebelles
Virtutem induro consolidoque meam. 810
Sic didici immenso perrumpere saxa labore,
Et tyrocinium mite fuit glacies.
Non etenim solas (cum de male fortibus herbis
Hoc faciant aliquae) vis mea pellit aquas
Sed lapides duros silicumque obstacula rumpo, 815
Vix penetret tales Hannibal ipse vias.
Ah nimium infaelix scopulum qui impingit in istum,
Iactaturque suis naufragus aeger aquis!
Ah miser, indigenae qui urgetur pondere saxi,
Et dignus quem vel Sispyus ipse fleat. 820
Ah quantum extinctis, quantum invidet ille sepultis,
Impositus tantum cum premit ossa lapis?
Huic ego non ferrem auxilium? Mihi terra dehiscat,
Si tantum dicar non miserata malum.
Tunc ego de dura genitam me rupe fatebor, 825
Et silicum venas caulis habere loco.
Sed miseresco equidem, molemque liquore resolvo
Caucaseam, impulsu dissilit illa meo.
Obstructumque diu prono ruit impete flumen,
Et secum adversae fragmina rupis agit. 830

RORELLA

Pol tibi se praebet nimium natura benignam,
Et vitae tempus dapsile mollis habes.
Flos micat argento, tegitur lanugine corpus
Purpurea, et venis aureus humor inest.
Nec non in calicem folium tibi quodcumque cavatum est, 835
Et potu nunquam non tumet ille calix.
Exsiccare illum non comessator Apollo,
Non acris potor Sirius ipse valet.
Arentes circum despectas turgida campos,
Fluminibusque ipsis invidiosa mades. 840
Et bibis, et rides sitibundos improba menses,
Hydra rebullit aquae prodigiosa novae.
Te tuus irrorat Nilus de fonte latenti,
Et iubet invito luxuriare Iove.

De eadem

Abiectis hinc sume hederis tibi, Bacche, coronam, 845
Haec est temporibus dignior herba tuis,
Copia quam diti perfundit lubrica cornu,
Haeres perpetuum copia facta sibi.
Sic tu, Bacche, bibis, sic non frugaliter hauris,
Exhaustusque tibi se cadus ipse replet. 850
Sic tument epotus renovato nectare crater,
Ambrosias celebrat cum Iovis aula dapes.
Nec labor est Phrygio calices implere ministro,
Succurrit sibimet pro Ganymede calix.
Sic bina ansati pulcherrima pocula cordis 855
(In quibus ipse animus vitam animamque bibit),
Pocula divinum divini opus Alcimedontis,
Purpureo spumant semper onusta mero.
Natura absumit sine damno prodiga censum,
Vena micans aufert, vena quieta refert. 860
O radicalis plantae praedivitis humor!
Quid mirum si tu languida corda foves?
Corpora quid mirum si tabescentia sistis,
Membraque non vano glutine firma tenes?
Quid mirum dubiae nictantem lampada vitae 865
Tam vivaci oleo si renovare datur?
Quid mirum si grata venis pulmonibus herba,
Et nunquam exhaustis spongia gaudet aquis?
Grata ades et Veneri merito, quae plena caloris
Intus, et externo tosta calore, mades. 870
Haec duo sunt elementa libidinis ipsa, calorem
Illa animae, humorem corporis instar habet.

CYCLAMINUS

Sanguine stillantem naris quae occludere venam,
Posticae partis venam aperire soles,
Nec ratione eges. Nam iure Patulcius huius, 875
Alterius debet Clusius esse loci.

Eadem

Ecce superbit ovans generosa vite fugata,
Et capite inflato vile tumescit olus.
Victricem regum debellat rustica plantam
Brassica, sed prope te stare misella nequit. 880
Nempe cibum medicamentis decedere fas est,
Inservit morbis ille, sed ista fugant.
Non alias herbas moresve imitaris avara
Humanos, quorum mors benefacta facit.
Ipsa tua frueris virtute, et viva vidensque 885
Exerces, horto tu medicina tuo.

Eadem

Docta mihi dederit cum Graecia nomen honestum,
Quod meruit folii bella figura mei,
Gens inimica novum cuderunt pharmacopolae,
Queis Graecae vocis nec sonus ipse pacet. 890
Foedorumque (nefas!) animantum iniuria nostros
Indigno titulos stigmate inusta notat.
Non ego tam porcis, quam vobis praebeo panem.
Vos estis porci quos ego semper alo.

Eadem

Ulcera desicco putri manantia tabo, 895
Mollitiesque cuti non aliena redit.
Nec mihi duritie vari panique resistunt,
Nec se munit aqua, nec satis igne tumor.
Non ambustorum patior vestigia foeda,
Vibicum infames nec remanere notas. 900
Nec florere diu picta exanthemata possunt,
Nec turpes late crescere lenticulae.
Et vitiligo fugit, fugiunt et ephelides ipsae,
A nostro quamvis ortum habuere deo.
Nec patior vultu quicquam apparere puellae, 905
Quo minus in speculo gaudeat illa suo.
Fallor, an et mollem forsan minus obligo sexum,
Quod miserae relevo parturientis onus?

Eadem

Igne meo falsum icterici consumitur aurum
(Vix equidem vero plus nocuisse datur). 910
Per me posticis ductus canalibus ater
Sanguis abit, foeda, dignus abire via.
Flaventem bilem, pituitam pellimus albam,
Frustra et uterque color chara metalla refert.
Pellimus ex oculo nubem et meteora maligna, 915
Et parvo obscurat quicquid in orbe diem.
Pellimus articulis saevi mala semina morbi,
Quaeque habet infelix uda elementa dolor.
Pellimus et spinas, infixaque corpore tela
Tracta stupent nulla se remeare manu. 920
Parva loquor. Membris depellimus omne venenum,
Et mors possessa cedere iussa domo est.
Duraque crescentes in vitae incommoda foetus,
Ac nondum miseros pellimus ex utero.
“O scelus!” exclamant omnes. “Num morbus habendus 925
Hoc ipsum nasci?” Credite, morbus hic est.
Si volumus vere rationem ducere, vitam
Restaurare minus quam prohibere bonum est.

LENS PALUSTRIS

Ingentem ranam conditam lente palustri
Esse dapem dignam vel Iove iurat anas, 930
Et quod tam lautam si doctus Apicius escam
Novisset, vel adhuc viveret ille libens.
Non sumus ergo nihil, nec pondus inutile stagni,
Sed (mihi crede) anatis non ego nata gulae.
Nec virides constravit aquis natura tapetas, 935
Futilibus ranis gratificata parens.
Nascor ad humane non vilia commoda vitae,
Quae latuere diu nunc quoque multa latent.
Currit in exiguo doctorum industria circo,
Et spatium anguste clausa recurrit idem. 940
Germina quid memorem vastum dispersa per orbem
Quae scitur, pars est quam prope nulla mei?
Curtum aliquid scitur, maioraque dicere vellem,
Sed Phoebus, sed me fata silere iubent.
Pauca loquar. Tosto liventes sanguine cancros, 945
Et flavae prolem bilis erysipelas,
Corporis et fissi parvas extinguimus Aetnas,
Quocunque erumpat fomite flamma vorax.
Frigore natali et genitalis viribus undae,
Quo sim nata loco, quaque parente, probo. 950
Cumque dolore truci et subiecto corporis igne
Articulorum ollis clausa rebullit aqua,
Frigida ferventem compescit nostra lebetem,
Et rore aspersus detumet ille furor.

ROSMARINUS

De morsu tarantulae

Sedula, nec telis vel adhuc cessura Minervae, 955
Impendens operi viscera et ipsa tuo,
Unde lepos oritur tibi, Arachne Daunia, saevus?
Unde vacas tristi ridiculoque malo?
Unde vel ingenium moestae ioculare nocendi,
Seria vel mortis ludicra pestis agis? 960
Ille furit quicunque tuo vix tangitur ictu,
Vulnera vix sentit, sed tamen ille furit.
Exiguique atomus non percipienda veneni
Mox victrix toto corpore vasta sedet.
Occupat arcanis mentem in penetralibus ipsam, 965
Et captam miseris raptat acerba modis.
Hic silet, ille altis clamoribus aethera rumpit;
Hic stolide astantes verberat, ille timet;
Solvitur hic lacrymis, quassatur et ille cachinnis,
Mille habitus idem, mille habet ora furor. 970
Omnes una tenet saltandi dira voluptas,
Nec datur ulla quies, nocte dieque tenet.
Nam pulsis simul atque resultet musica chordis,
Aut magicos reddat tibia plena sonos.
Saltat anus tristis, saltat lethargicus aeger, 975
Saltat inaequali claudus et ipse pede.
Ipse potest, hilari correptus membra veneno,
Saltando satyros pene necare senex.
O misera, et cantu Sirenum digna chorea,
Cum faciat furiis mens agitata modos! 980
O designator ludorum pessime morbe!
O quantum haec intus Pyrrhica pondus agit!
Talem ego, et ignoto causarum fonte fluentem,
Quid faciam, medici, tollere iussa luem?
Namque ita me calidus iuvet et conservet Apollo 985
(Qui sanctum et vobis et mihi numen habet),
Obscuri (ne vera negem) sum nescia ipse
Aeque vobiscum quae sit origo mali.
Sed cordi et cerebro (mihi quae provincia cessit,
Scitis, nec vobis dicere falsa iuvat) 990
Agmina spirituum saepe auxiliaria mitto
Nostrorum, et firmo milite castra novo.
Multaque se comites tanti bona germina belli
Iungunt, nec sub me, credo, merere pudet.
Laeta meliphylla et serpentum ruta venenum, 995
Centaurea minor, Corcyriusque crocus.
Tuque a pellendis nomen sortita secundis,
Quae renuis vinctos carmine habere pedes.
Medica nec mihi malus opem fulgentibus armis,
Nec mea chara solor salvia ferre negat. 1000
Nec lauri myrtive aut frondiferae tamaricis,
Aut hederae baccae iuniperive negant.
Celtica nec nardus, nec dulcis amaricus aurae,
Nec negat abrotonum, nec negat angelica.
Plantago et sacro cognomine carduus adsunt, 1005
Utilis absinthi clarus amaror adest.
Semen adest daucique anisique, albique cumini,
Caste tuum vitex, pulchra nigella, tuum.
Scorzonera venis saeclo non nota priori,
Tormentilla venis, et rosa rubra venis, 1010
Allia nec pudet et graveolentes iungere cepas.
Has ego dux acies instruo, signa canant.
Indignor stomachorque unum, quod musica mollis
Arroget hanc laudem praeripiatque sibi.
Ut sunt mendaces, dicent verum esse poetae, 1015
Gratiaque haec dominae facta libenter erit.
At fovet insanos, non curat (testor amantes),
Et dat stultitiae longa alimenta brevi.
Hic debellando blanditur inepta tyranno,
Magna pars morbi est quod nimis illa placet. 1020
Pars morbi est vano quod iactant membra labore,
Pars morbi est, casu sed labor ille iuvat.
Nulla quiescendi loca sunt nec tempora pesti,
Motibus immodicis exagitata fugit.
Nos quoque Naturae se iam relevare paranti 1025
Adsumus auxilio, porrigimusque manum.
Hoc aliquid certe est, sed casus scilicet ipse
Fit medicus, morbus fit medicina sibi.

MENTHA

Ambiguis, homines, moneo, ne ludite dictis.
Quis pudor humane grammaticeque loqui? 1030
Si ne vulgentur mysteria vestra timetis
(Quae bene curta via est), sit tacuisse satis.
Quid tormenta iuvant dubii crudelia sensus,
Quem subigit longus dicere falsa dolor?
Haec ego iure queror, veterumque oracula nigra 1035
Stigmata inusserunt quam diuturna mihi?
Quot coniecturas movit sententia turpes,
Tempore qua belli me vetuere seri?
Lectorem obscuri dicti iuvat esse malignum,
Ingenioque suo cuncta licere putat. 1040
Hinc aliquis, “mentham bene Mavors oderit (inquit),
Dilectae Marti mentha inimica deae.”
Mars generare homines, non tantum perdere, gaudet,
Officii praedam materiamque sui.
At Venerem enervat semenque effaeminat ipsum, 1045
Semimaresque facit salmacis herba viros.
Adiuvat errorem (facile enutritur ut error)
Quod lac densari, quodque coire veto.
Qua virtute vetem, tum vos, gens docta, docebo
(Sed certe hac sola conditione loquar), 1050
Cum mihi dixeritis, quo res comprehendere mente
Contingat vobis, quo meminisse modo.
Hoc dicam audacter. Veneris me lampada sacram.
Quam vitali oleo nobile semen alit,
Exhilarare meo, blandumque fovere calore. 1055
Quid fidum Veneri, si calor hostis erit?
Ignoremne illam nimium Proserpina novit,
Et purgor poena (proh! nimis) ipsa mea.
Quid quod nulla magis stomachum corroborat herba,
Nulla magis laeto digerit igne cibos? 1060
Iniusta est talem nisi amet dea Cypria plantam,
Ingratum est grates et nisi semen agat.
Ergo alias alii non parce reddere causas,
Et causam qui non invenit, ipse facit.
Nempe recrudescunt nostro loca saucia tactu, 1065
Me nova vulneribus vulnera ferre volunt.
Quis pudor? Astringens mihi vis et sicca tributa est,
Et foedum nostra detumet ulcus ope.
Sanguinis et fluxus sisto, medicarier ausa
Naturae ipsius vulnera facta manu, 1070
Factaque serpentum, rabiosi facta levare
(O quam plaga levis bellica!) dente canis.
Vix memorare ausim quod ab intertrigine tutus,
Vel dextra si quis me gerat, esse potest.
Ridetis? Patior lege hac, ridere vicissim 1075
Vestra quoque ut liceat tot maledicta mihi.
Quorum praetereo reliqua, atque exponere verum
(Hic lingua in medio substitit icta sono),
Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam (et virides hic maduere genae). 1080
Non ego vestrorum pars (credite) semper odora
Hortorum, at quondam virgo decora fui.
Nigra quidem (nam me genuit Cocytius amnis),
Sed fuit in nigro multa colore Venus.
Ne quis mentiri me forte existimet, ore 1085
Veridico meminit Naso poeta mei.
Lucus erat moesta patri gratissimus umbra,
Quem tacito aeternum praeterit ille pede.
Sunt illic taxique et funereae cyparissi,
Et ferrugineis sylva severa comis. 1090
Hic me secreto spatiantem tramite vidit
Tertius inferni Iupiter ille poli.
Vidit et heu! placui. Nam vultu exardet in omni,
Illi forma placet candida, nigra placet.
Ah! si nescitis, deus insatiabilis ille est, 1095
Et vi crudelis, non prece, semper agit.
Me rapit, amplexus quanquam perterrita fugi,
Ne valeam ad mortem ni mihi visa rapi.
Quid facerem? Saevum est et inexpugnabile numen,
Et fratris vires omnipotentis habet. 1100
Quid multa? Invitam secretum ducit ad antrum,
Virgineoque ferox corpore perfruitur.
Nescio quo casu (namque hoc siluere poetae,
Nec licuit tali tempore scire mihi),
Ecce venit scelere in medio Plutonia coniux, 1105
Et mea humi miserae corpora strata videt.
Nec purgare data est, nec me relevare potestas.
“Semper at (illa inquit) fixa manebis humi.”
Dixit, et extemplo compagem diffluere omnem,
Et rapida sensi membra soluta fuga. 1110
Venaque radices sub terram quaelibet (ex qua
Cauliculus surgit mox rubicundus) agit,
Cauliculosque ornat florum rubicunda corona,
Et folia obscuro scissa virore nitent.
Et bellam efficio menthae, cognominis herbae, 1115
Areolam iacui quo resupina modo.
At duram infernus sortem miseratus adulter
(Illa vel infernos digna movere deos),
Pro forma humana, pro virginitatis honore
Vim magnam foliis iussit inesse meis. 1120
Ditavitque humilem multis virtutibus herbam,
Quas inter dulcis vix numerandus odor.
Haec bene cum veteres (ut erant certissima) scirent,
Relligio est animis non levis orta piis.
Plutoni sacram duxere, atque omen habere http://etext.virginia.edu/kinney/small/chief.htm1125
Mortis, et hinc bello me vetuere seri.
Errarunt: alios ne raptet sedula curo,
Neve ad Plutonem quis nisi serus eat.

VISCUS QUERNUS

Viscus (io!) magni donum Teutatis opimum,
Prosilit e quercu sanctior ipse sacra. 1130
Solennes aras de cespite ponite vivo,
Et totum vario sternite flore locum.
Rite deos orans pura cum veste sacerdos
Astantum elatus colla manusque super,
Scandat adorati faelicia culmina trunci, 1135
Et veniam fruticis supplice voce roget.
Tum vero aurata demessum falce decenter
Candenti excipiat candida turba sago,
Et duo candentes immuni corpore tauri
Lucentes tingant, victima grata, focos. 1140
Tum laeti celebrate dapes, plaususque secundus
Concutiat totum, seu gravis aura, nemus.
Hos habuit viscus diis invidiosus honores,
Non Apis tantos ipse repertus habet.
Nec sibi visa minor Dodonae quercubus olim 1145
Fatidicis, viscum siqua beata daret.
Scilicet hanc veteres plantis magis omnibus unam
Patronam vitae constituere suae.
Haec sola est spernit quae terrae filia dici,
Regalique udam quae pede spernit humum. 1150
Huic soli geniturae expers genitalis origo,
Vel mundi ipsius qualis origo fuit.
Cumque alia humana concrescant insita cura,
Naturae haec sola est insita planta manu.
Hinc et serpentum nigra exarmare venena, 1155
Et magicos (hominum dira venena) sonos,
Et morbos (quam multi!) omnes superare putarunt.
Quid mirum? Herculeum cui superare datum est.
Quis magis horribilis? Quae forma Chymaerica morbi?
Parte sui mors est torpida, parte furor. 1160
Hoc superat monstrum, tamen hic quoque posse minora
Falsa quidem fuerat, sed nec inepta fides.
Credidit antiqui simplex infantia mundi,
Nec (puto) tunc aevi notus elenchus erat.
Nec modo tutari, vitam dare creditus olim, 1165
Foecundumque uteri reddere viscus agrum.
Quid sterile esse potest plantae sine semine natae?
Quid clausum, quae vel quercum aperire velit?
In lucem immani quae prodit ab arbore nixu,
Ut capite exiluit diva Minerva Iovis. 1170
Quod si priscorum vera est sententia vatum
(Et prisci et vates sint, dubitare licet),
Non miror, quoniam cognatio iungit utrosque,
Fraterno si non viscus amore colit.
Ipsi homines olim rupto de robore nati, 1175
Primus (si fas est credere) viscus erant.

CHELIDONIA

Aspice suffuso flaventia lumina felle,
Et tincta icterico turpiter ora croco,
Dilectus nimium sacri color ille metalli,
Ille color pulchrae gloria prima comae. 1180
Occupat iniustus cum regna aliena tyrannus,
Tetrior, ah! nigro est, horribilisque magis.
Talem equidem formam, tam foedam mentis avarae
Tam flaventem oculis arbitror est deum.
Si mens auro inhiat, si solum cogitat aurum, 1185
Aurigo est, auro concolor illa suo.
Sed Deus hunc curet, ratioque potentior herbis,
Icterus herbarum postulat alter opem.
Nescio quid faciant aliae, mihi credite, nostram
Icterus haud frustra postulat alter opem. 1190
Non ego me tantae temere ingero vana medelae,
Ingens suscepti muneris auctor adest.
Naturae ipsius mecum diplomata porto,
Naturae ipsius signa manumque vide.
In foliis, in caule meo, in radicibus ipsis, 1195
In toto flavus corpore sanguis inest.
Felle redundanti suffusam credet, et esse
Iurabit, qui me dissecat, ictericam.
Interea cutis est viridis mihi corpore toto,
Et bonus, atque herbam quo decet esse, color. 2000

Eadem

Dii faciunt bona multa tibi, vocalis hirundo,
Atque velint sceleris non meminisse tui,
Quod nobis plantae docuisti nobilis usus,
Qui latuere hominum lumina caeca prius.
A te pro cellis iam pensio larga tributa est, 1205
Sub tignis nostrae quas tribuere domus.
Omnia te picti comitantur germina veris,
Sed nullum utilius, credo, vel ipsa vides.
Scilicet huic debes ipsum hoc quod caetera cernis,
Hoc te praecipuo germen amore colit. 1210
Te veniente alia adveniunt. Non sufficit illud
Officium, hoc etiam te redeunte redit.
Nos huic plura tamen quam te debere fatemur
Atque oculorum aciem restituisse parum est.
Mille malis vitae, tormentis mille medetur, 1215
Quae fortunatae non patiuntur aves.
Illius adventu mitescunt tormina ventris,
Et cessat dentis carnificina cavi.
Morbus et auratis depellitur aureus armis
Nomina qui regis falsa tyrannus habet. 1220
Et succrescenti florentia carne replentur
Ulcera sentinis exonerata suis.
Et coeunt fraterna per oscula vulneris ora,
Nec tua tum scabies, foeda libido, manet.
Et fugit ambustus cancer, fugit improbus herpes, 1225
Et rubra offensi bulla caloris abit.
Morborum pigmenta abeunt, atque oscula solis
Cum nimium memores linquit in ora notas.
Et ridet vitio vultus purgatus ab omni
Purior, ac speculo laevior ipse suo. 1230
O patrona oculi! Videant ut lumina pulchre,
Utque simul videant non nisi pulchra facis.
Spectatum veniat, veniat spectetur ut ipsa,
Dupliciter donis foemina laeta tuis.
Te quoque formosi comitantur tempora veris, 1235
Et flos humanus te veniente venit.

ERUCA

Vos, o legitimo quos iungit foedere lectus,
In quo cuncta licent gaudia, cuncta decent,
Nostris ne pudeat foliis coenare libenter.
Non solam pascunt haec alimenta famem. 1240
Ista dabunt tota convivia dulcia nocte,
Gustatu corpus ruminat ista novo.
At vos, o iuvenes casti innuptaeque puellae,
Atque omnis vacui turba severa tori,
Si sapitis, Veneri sacram ne tangite plantam. 1245
Ite: pudicitiae saeva venena fero.
Ipse Cupido mea latitat, velut anguis, in herba,
Et tingit succis igneus arma deus.
Hortorum praeses plus nullum germen in hortis
Et colit, et pulchris donat, et ipse vorat. 1250
Hinc reor aeternum pruris, lascive Priape,
Nequitiaeque vigent arma parata tuae.
Me iubet ut vites, qui ponere quaeris amorem,
Naso, Cupidinei vulneris Hippocrates.
Sed, bene si memini, nihil ipse gulosius edit, 1255
Et voluit blando solus amore frui.
Ah vafer! At cum tu tibi, Naso, medeberis ipsi,
Tunc ego lactucis castior esse volo.
Sit donata aliis folii laus frigida casti,
In viduo somnos concilientque toro, 1260
Me iuvat, o fortes ludo committere amantes,
Temporaque assiduis praecipitare iocis.
Me nequam esse iuvat. Iuvat indefessa libido,
Et nullo admistus felle meracus amor.
Non ego morborum medicamina tristia curo 1265
(Quanquam etiam morbos mi superare datur),
Grata voluptatis tenerae fomenta ministro,
Tolle hanc de vita, vitaque morbus erit.
Sic ego sum, lector. Si sic placeo, utere. Sed me
Stoicidarum aptam non reor esse gulae. 1270
Si te crassa iuvant tetricorum frigora morum, blab
Solve, precor, fatuam lente palustre famem.

Eadem

Lena voluptatis foedae, discede libello
(Infamis tecum est quid mihi lena?) meo.
Nec castas herbas castumve offende poetam. 1275
Nam nos offendis, moecha, pudetque tui.
Cum meretrice simul veluti matrona videri
Dedecorique sibi flagitioque putat,
Sic dedignatur nymphaea volumine eodem
Coniungi tecum, pallidaque ora rubent. 1280
Non impune olim foliis coenata libenter,
Tunc cum nympha fuit, traditur esse tuis.
Namque illa Alcidi se primum nocte misella,
Te facilem nimium conciliante, dedit.
Ipse ego (quis credat?) de te dum carmina pango, 1285
Et tua dum mentem stringit imago meam,
Nescio quem sensi perrepere in ossa calorem,
Qualem praemittit mox subiturus amor.
Ille quidem tali pugnam cum velite flamma
Incipere (heu quondam res mihi nota!) solet. 1290
Nunc invisus amor, mihi nunc insana libido
Dicitur, et didici nomina vera loqui.
I, fuge, quaere alium, lasciva eruca, poetam,
Lesbia det vatem, sive Corinna suum.
Carmine tu nostro vel praetereunda, vel inter 1295
Dira venena tuum tandem habitura locum.
I, fuge, nil opus est vitia irritare molesta,
Nil condimentis indigit illa fames.
Inficit accenditque (heu!) nostra alimenta Cupido,
Se miscens ipsis insinuansque cibis. 1300
Linque herbas saltem nobis, medicamina linque
Integra morborum, maxime morbe, Venus.
Germina quae sexu voluit Natura carere,
Instrumenta operi sunt aliena tuo.
Haec tamen ipsa venus, Venus haec convertit in usus 1305
(O nihis artificem!), quanquam aliena, suos.
Quis tantam viridis flammam sub tegmine vitae,
Assiduo pastam rore, manere putet?
Quid mirum est, si densa inter conviva regum
Luxuriae regnet certa libido comes? 1310
Illam inter medias latitantem repperit herbas
Cum bove conviva Pythagorea fames.

Perge ad librum alterum