Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i

Ingreditur Progne ad Philomelam.

PROG. Philomela nostra, quid facis? Lacrhymas, soror?Manibus vultum tegit.
Pudibunda vultum cur tegis? Miseram scio 1185
Te pellicem esse, meque scio laesam nimis.
At simul adulter notus est, hunc aggredi,
Hunc petere totum viribus totis decet.
Assurge, venit hora qua invisum caput
Vindicta gravis expectat, extremum mali. 1190
Festa simulavi sacra quibus uni viro
Adesse licuit, captus est. Tantum fave,
Turba furialis, ut aliquid dignum parem
Furente Progne. Vis ut accendam pyram Avide auscultans abservat
Victumque medio Tereum immittam rogo? quae dicuntur. 1195
Aut forte linguam, quia tibi excidit tuam,
Ut linquam et oculos vis ut effodiam prius?
Aut totus ut sit vulnus avellam cutem?
Aut (si magis placuerit) id membrum auferam
Primum, pudorem quod tuum primum abstulit?Ingreditur Itys placidus et 1200
Quod non patrabo facinus? ITYS O mater, vide, iactabundus ad matrem.
Mater, benignus quid pater dederit mihi.
PROG. Nunc laudo Erynnem, sentio faventes deos. Aversa loquitur.
ITYS Quid illa mulier hospita in regis domo? Aggreditur Philomelam.
Quid nostra penetras tecta? Respondes nihil? 1205
Meliora te docebo, si famulos voce Philomela repellit Ityn.
Etiam repellis barbara! PROG. Ut similis patri!
Inhospitalis, durus, immitis, rudis.
ITYS Iam patiar, at si— Quid pater dederit vides. Convertit se ad matrem.
Quid chara mater tribuet? PROG. Hoc mater dabit Aversa loquitur. 1210
Ne cum sorore patris exemplo malo
Incestuosum barbarum admittas stuprum.
ITYS Sine osculari. PROG. Cur madent fletu genae?
Natura fortis, fortiter pugnas scio,
Sed victa caedis, At puer matrem vocat. 1215
Cur haec sororem non vocat? Nescit loqui, Invicem filium et sororem misere
Et te silere garrulum faciam brevi. intuetur.
ITYS Quid intueris filium aspectu gravi? Torve intuetur.
Si nescius deliquero, veniam rogo.
PROG. Iactas paterna dona, ne discas scelus 1220
Iactare patris. Amoris hunc saltem ferasCatena strangulare parat.
Fructum, capistro ut aureo vitam expuas.
ITYS O parce, genetrix, parce. PROG. Soror, adhibe manu. Cultro pectus
ITYS Quid meruit infans? PROG. Catulus ululatum ciet? defodit dum simul
ITYS O taceo, taceo. PROG. Sic in aeternum tace. Philomela iugulum petit. 1225
Germana, dextram laudo, nam primo pater
Petendus est in filio, ut clarum nihil
Usquam reperiat quo suam fractam miser
Sustentet animam. Restat in frustra ut secem.
Ut pars ahenis altera exultet caves, 1230
Pars alia verubis strideat, fervor latens
Fornace calido tertiam inclusam coquat.
Haec caena dabitur, has ego apponam dapes.
In scelere fiet Terei coniux pia. Exeunt portantes Ityn mortuum.

ACTUS V, SCENA ii

Ingrediuntur Tereus, Eugenes cum aliis.

TER. Edicta promulgantur, ut posthac diem 1235
Hunc tota festis Thracia annumeret suis?
ANTEAMBULO Iussa celebrarunt nuncii celeres tua.
TER. Et consecrantur templa bis genito deo
Augustiora, nova, quibus memorem boni
Gratumque regem sentiat mundus? EU. Sacri 1240
Ministri ad aras vota nunc peragunt sua,
Undique per aulam laeta procedit cohors,
Aethera canoris gaudii complens notis.
Splendescit ignis, et virent lauro fores,
Et vox triumphi resonat in medio foro. 1245
TER. O fausta tandem numina, o placidos deos,
Qui nocte in ista quicquid optanda fuit
Faciles dederunt! Aera cum plectris sonent,
Lenisque suaves tibia effundat modos,
Famulique mensas sumptibus decorent novis, 1250
Nova ostra sterni, concipi ritus novos,
Magnifica ne quo pompa deficiat volo. Exeunt omnes.

ACTUS V, SCENA iii

Ingrediuntur ancilla et anteaumblo cum aliis famulis ut mensam instruant.

ANC. Regina caenam acclerat, et propere iubet
Omnia parari. ANT. Grandis expectatio,
Et grandis apparatus est. Nullus fere 1255
Conviva, solum principem invitat sua
Coniux. ANC. Sed amor est grandis, et grandes dapes
Tam grande poscit gaudium. ANT. Cathedras duas
Hic statue. Princeps forsan Itys aderit, date
Tertiam et in isto colloces apte loco. Ingreditur regina sola. 1260
ANC. Regina. PROG. Sic sic sedulos famulos decet,
Vester reperiet praemium meritum labor.
Caetera ferantur, me mihi solam interim blue
Linquite, ut odores suaviter olentes parem Exeunt omnes. Manet Progne, et
Et reliqua Baccho vota persolvam mea.velo detracto alloquitur Philomelam. 1265
Nunc adsis, audax spiritus altos gere.
Exue trementem faeminam tigrem induens,
Venena spirans, cumque sensieris suo
Sanguine tumentem, prole satiatum suam,
Exi triumphans et quasi ingens praemium 1270
Aut spolia victi filii ostentes caput.
Accede, Tereu, iam novae expectant dapes.
Haec caena tibi cruoris extinguet sitim.Exeunt.

ACTUS V, SCENA iv

Ingrediuntur primo famuli cum apparatu, deinde Tereus et Progne cum pompa magna, iunctis manibus.

PROG. Ingredere, princeps summe, faelici pede.
Abite, famuli, nunc enim parca omnibus 1275
Invideo tanta, coniuge excepto, bona.
TER. Accersat aliquis huc Ityn natum, ut patri,
Ganymedis instar, pocula ministret nova. Exeunt omnes famuli.
PROG. Sed non necesse est, ipsa enim iussi satis
Promptus ut adesset. Citius optato scio Aversa loquitur. 1280
Aderit, catenam ut vinculum officii dabas.
TER. Accumbe, coniux chara, nunc soli sumus.
PROG. Nonnulla primo vota persolvam tibi.
Colende Tereu, noster in terra deus,
Vultu benigno coniugis vota accipe, 1285
Quae consecravit numini hanc aram tuo, Ostendit mensam.
Ubi sunt opimae victimae, pingues dapes,
Vox blanda, fumus, thura, mens grata et volens,
Et placidus oris, lumen accensum, nitor.
Uxor sacerdos, vir deus, templum domus. 1290
TER. O pulchrum amoris symbolum, optatam hostiam! Genua flectit
En sic ad aram cultor accedo tuam.propius mensam.
Dignare, summe rector aethereae domus,
Ut potus instar nectaris placide fluant
Tuaque fiat similis ambrosiae cibus, 1295
Ne desit aliquid, quod summo placeat deo.
PROG. Concedite deae nocte genetrice aeditae, Ad alia parta genua
Ut plena tumeant pocula cicuta gravi, flectit Progne.
Totaque venenum mensa mortiferum gerat.
Ne desit aliquid quod hominem misere gravet. Surgit. 1300
Peracta nunc sunt vota, vir, sedem cape.
TER. Capiamus ambo manibus unitis locos.
Non (credo) maior Iupiter in astris sedet
Quam nunc in isto Tereus celso throno.
PROG. Primumque nostro poculum libo Iovi. Propinat. 1305
TER. Semperque anhelam Tantali patiar sitimAccipit.
Si non libenter et avide totum hausero.
PROG. Gustato dulces, si minus lautas, dapes. Cibum ministrat.
TER. Quae tua ministrat dextra, sunt lauta omnia.
Cur subito hebescit culter et vertit retro? 1310
PROG. Cultro acriorem semper ego stomachum volo.
TER. Stupesco. Solitum munus ut nolens suum
Praestare ferrum frangitur. PROG. Nostrum accipe.
Penetrare novit intima hic culter meus.
TER. Documentum in isto est quam crebro ferro sumus 1315
Ferociores. Mortuos ferrum innocens
Mordere non vult, nos tamen saevi indies
Mordemus. Et quos non licet dente aspero,
Mordace lingua petimus, unde etiam neci
Requies negatur. PROG. Mitte tam vana eloqui, 1320
Documentum inane est. TER. Quod tibi videtur placet,
Quanquam aliquid est quod pectus ignarum premit.
PROG. Inferamus oscula, ut reliquo cibo
Quasi grata condimenta sint. TER. Condis bene.
Modo nominasti te sacerdotem. PROG. Scio. 1325
TER. De sacrificio num sacerdotes sibi
Nihil reservant? Quid bibis sed non edis?
PROG. Quia primum oportet, ut satisfiat deo. Bu
TER. Si deus is ego sim, mihi satisfactum satis.
Sed filius abest. Cur nondum venit? 1330
PROG. Adest. Summe filium ignorat pater?
TER. Ubi est? PROG. Quid, anime caece, praesentem expetis?
Non sentis? TER. Ego non video. PROG. Gustasti, miser,
Et quam reliquit tua gula insatiabilis
Partem videbis. Faeminam hanc nosti? Tua Apparet Philomela cum capite 1335
Soror est. Quid intumescis? An stuprum novum Ityos quod coniicit in
Committere paras? Filium reliquum accipe,faciem Terei.
Qui devorasti membra, caput etiam vores.
Heu mihi quod una nequeat ambarum satis
Vox gaudia enarrare, testari, eloqui 1340
Laudem triumphi, quem scelus sceleri dedit!
Linguam abstulisti, sed reliquisti manum.
TER. O quid peregi? Proh scelus! Nati sui
Fit triste bustum genitor. O saevos deos!
PROG. Lacrhymat adulter? Tolle nunc risum, soror. Ambae fuse rident. 1345
TER. Ridetis etiam , monstra? PROG. Quin, vultur, tua
Deglutis exta. TER. Vestra penetrabo intima.
PROG. Et cruda comedes? Vita quod moriar placet.
TER. Et tu sororem sequere. Non vivent mei Interficit Prognen et mox
Sceleris loquaces indices. Ripam StygisPhilomelam. 1350
Nunc attigere. Cur negat cymbam Charon?Insanit subito.
Quid raucus intus murmurat secum senex?
Manete donec veneret Tereus. Volo
Ut transferantur sine mora. Tereus enim
Non veniet, ego non patiar ut veniat. Sile. 1355
Quis hic tumultus? Reprimat ululatum lupus,
Latrare subito desinat Stygius canis,
Somno excitabunt principes. An non vides
Quam dormientes suaviter rident? Date
Pulvinar, iste lectus est durus nimis. Pulvinaria capitibus supponit. 1360
Suppone sic, sic molliter capita eleves,
Vutusque ne lux solis offendat tege.
Quid quaeris, umbra acephala? Quid iactas facem Fingit sibi filii
Ut membra videam lacera? Te fallis, puer,umbram adesse.
Non Aeacus ego aut Gnossius Minos. Sedet 1365
Rhadamanthus imo Tartaro, repetas Stygem.
Illic reperies iudices causae tuae,
Iniuriae vindices furias deas.
Adest Megara torva. Quem quaeris reum?
Cui sic minaris? Filium agnosco meum, 1370
Ego non peremi. Quid mihi sororem obiicis?
Ego non peremi. Ambae dormiunt non mortuae.
En apparatur prandium, placeat modo. Cathedram collocat. Erigit sororem
Conviva fies hilaris. Hic sedem cape, et alia cathedra collocat etiam coniugem
Dea furialis. Surgit a terra soror et utriusque manibus pocula imponit. 1375
Mensaeque placida accumbit, et coniux vides.
Ut utraque iactent pocula! Hoc primo tuis
Sororibus propino, et hoc Stygio patri
Placet comedere. Poculum plenum tibi Bis bibit.
Proponit uxor. Nunc potes vestro duci Facit coniugem bibere. 1380
Referre terras esse pacatas satis,
Aut si placuerit ut sciat plene omnia.
Sub teste duplici sic adest Tereus comes. Se interficit.

CHORUS

MARE Iniqua Tellus. TERR. Fateor. MARE Ingrata optimis,
Vicina nimium Tartaro, cuius mala 1385
Vicinitate contrahis, superas patrans
Facilis veneni, amica spinarum parens,
Noverca segetum, dura frugiferis nutrix,
Faetida vaporum mater. TERR. Agnosco omnia.
Urgere noli, nam mea horresco mala. 1390
MARE Posthac lavare desinam faecas tuas,
Fontes negabo, fluminum claudam ostia
Ut mundus exarescat, et pereat siti.
TERR. Si forte placeat generis humani lues,
Iungamus animos, spondeo auxilium meum. 1395
Amplius aratrum non feram, nec semina
Commissa reddam. Frondibus stabit suis
Nudata sylva, prata sterilescant, agri
Fervore comburentur, ut quoniam boni
Fructus negatur, vel mali palmam auferam. 1400
MARE Relinquo, ne me limus inficiat tuus,
Ne sorde fluctus inquines, turbes aquas.
TERR. Et ipse praeceps in luem humanam ferox.
Iniquititas onera non feret amplius
Oppressa tellus, mota confundam omnia. 1405

Ingreditur princeps cum nobilibus &c., omnes togati, Fortuna praecedente, quae, singulis in suis sedibus collocatis, ἐπιλογίζει.

Et hoc peractum est. Sic agendorum vices
Pertransierunt. Plura Fortunae lubet
Mandare? Tacitus dicis, invitus tuos
Titulos reponis. At tyrannorum feros
Imitare mores exue, et muta tuam 1410
Personam. Ad alia dictus est alius dies,
Quando in tyrannos non malus civis loco
Regi secundo stabis. At tandem vices
Qui et has queraris, ut tuo tandem malo
Nostram revolvi tu reoptaris rotam. 1415

Finis