Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, SCENA i

Ingrediuntur Progne et ancilla, et Bacchides omnes, festum Bacchi sera nocte celebrantes et omnes cantantes.

OMNES O Bacche, potens numinis
Prolesque micans fulminis
Tuere nos famulas tuas. 950

O Bacche, pater caelitum
Et gloria mortalium,
Tuere nos famulas tuas.

PROG. Fores apertae? ANC. Faustula adventum tuum
Expectat. PROG. Et quid Faustulus? ANC. Dormit senes 955
Securus. PROG. Et securo in somno cadat. Exit ancilla.
Pergite, sorores, ducite errantem chorum.

OMNES Haec festa volunt otia,
Nox caeca tegit crimina.
Laetemur in tenebris sumus. 960

En plena tument pocula,
Et vina iuvant turgida.
Bibamus, in tenebris sumus.

PROG. Plenae furore Bacchides, laetae iocis,
Intrate fortes hoc vetus templum dei. 965
Hic ara stat vetusta, quae quondam frequens
Gratos odores, victimas pingues tulit,
Et opima regum spolia. Nunc pastor diu
Vilis rudisque incoluit, et sorde inquinat.
Nos vindicare iniuriam tantam decet. 970
Pergite, sorores, ducite errantem chorum.
OMNES Furor atque luxus Bacchides semper decet.

Exeunt, et mox rediunt cum magno clamore, Faustulum et Faustulam agentes et cultris ferientes.

FAUST. O parcite seni, parcite. FIL. Ignoscas patri.
Non ille machinator infandae necis.
PROG. Sed tu paterque sceleris eiusdem rei, 975
Quare luetis ambo contemptos deos.

Interficitur Faustulus pater et postea Faustula filia.

Nunc vera primum festa thyrsigeri dei
Celebrata video. Fronte pacata, pater,
Accipite calentes victimas, pingues dapes,
Mistumque vino sanguinem hostilem bibe. 980

Exeunt Bacchides. Ingreditur ancilla Prognes cum Philomela Bacchidis vestibus induta.

ANC. Sub isto amictu tuta, et ignota omnibus. blue
Perges in aulam. Nil metue, Progne tuam
Audividit innocentiam et credit. PROG. Soror Exit ancilla. Haec inter se
Dilecta, nomen ferre si dirum potes,loquuntur ab aliis remotae.
Quod causa tanti sceleris? En adsum tibi 985
Devota, caedem et sanguinem gestans manu.
Confide, poenas et quidem solvet truces.
Quid contremiscis, quid doles? Meruit locus Philomela ad conspectum
Haec odia. Amavit forsan? An caeca ultiooccisae Faustulae dolet.
Persaepe ut hostes feriat, et amicos petit. 990
Insanum amorem mitte, qui te perdidit.
Non fletu agendum est amplius, ferro est opus.
Hic ultionis primus est tantum gradus.
Sequetur aliquid. Id aliquid quid sit latet
Adhuc, sed aliquid fiet, et fiet grave, 995
Quod aether obstupescat et tellus gemat.
Ut orba natis tygris insanit furens,
Et cum mali non videat authorem sui,
In obvios quoscunque furibundo impetu
Fertur, nocentes simul et insontes premens, 1000
Sic ira nostra pondere incumbit pari
Omnibus, omnes, nemo quia potuit scelus
Factum impedire, iudicat sceleris reos.
Nec sic abibunt odia. Graviora ultio
Secum revolvit. Nemo cur pereat roget, 1005
Perire posse satis erit. Praeceps feror
In mille strages, scelera ut ulcisci queam
Tua (dire Tereu), scelera superabunt mea. Exeunt.

ACTUS IV, SCENA ii

Ingreditur Tereus solus.

Tandem expetitum Phaebus attolit diem,
Gelidumque caelum parte ab Eoa rubet, 1010
Tenebrae fugatae. Cur adhuc tenebris magis
Tenebrosa mens est? Nebulas intus gero,
Solatii omne clarum adumbrantes iubar.
Si sit dolori venia, si precibus locus,
Si paenitentem mitis aspiciat deus, 1015
Me paenitentem videat, afflictum audiat.
Raptus sororis, saeva famulorum lues,
Haec onera sunt quae pectus oppresum gravant.
Deprimor ad Orcum. Stygius expectat canis, Aliquantulum insanit.
Audio latrantem. Flagora Tisiphone nova, 1020
Graviora parat, en torquet ut durant diu.
Statuit in undis Tantali Ixion rotam
Ut utriusque paena geminetur mihi.
Factum est, vocant. Haec unus et solus feram?
Parcite furori, sistite, infernae deae. 1025
Factum negabo, nemo qui accuset venit.
Sine teste condemnabor? Heu misero mihi.
Rates, profundum, sylva, pastoris domus,
Uno ore clamant Tereum, clamant reum.
Si nullus horum, timida mens intus mali 1030
Conscia loquetur facinus. Haec una est nimis,
Haec mille testes aequat. Agnosco scelus.
Urgite, paenam exigite. Quae tandem dolor
Sibi monstra fingit? Redeam ad ingenium meum.
Haec solitudo non placet, renovat mala 1035
Antiqua, et umbris territat. Comites volo
Sermone placido ut dies longos terant.
Adeste, famuli regii. EU. Princeps vocat?Ingreditur Eugenes.
TER. Sacra peraguntur festa Lycaei patris?
EU. Peracta sunt. TER. Regina num rediit? ANTEAMBULO Ferunt 1040
Rediisse. TER. Laeta fronte celebravit sacra?
EU. Laetissima aiunt Bacchides. TER. Multum placet.
Si Bacchus hodie pellat hos luctus graves,
Vetus reducens gaudium, posthac volo
Augustiora festa celebrari deo. 1045
Sacra duplicabo, templa magnorum ducum
Ornabo spoliis, victimas pingues feram
Ut ipse gratum sentiat. Natum advoca, Exit Eugenes.
Solamen unum iam senescentis patris.
Legitimus ille filius et haeres throni. 1050
Legitimus, o quam dulce mihi verbum sonat!
Legitimus haeres, nullus incestus, stuprum
Nullum, aut iniquus raptus hunc luci dedit.
Succedit ille purus in regnum meum,
Non in scelus. Paternum abhorrebit nefas, 1055
Examinator durus incestus, stupri
Severus ultor. Video quem pectus colit.

Ingreditur Eugenes cum Ity et aliis.

ITYS Venerande genitor, qui dei in terris vicem
Supples, adoro numinis vultum tui.
Expecto quid sacrata maiestas velit. 1060
TER. Quis ista melius? Unicum hunc superum pater
Reliquit ut levamen afflicti patris.
Accede, fili, quia deum appellas, deo
Similis apertas porrigam in dando manus.
Accipe catenam hanc auream, vitae tuae 1065
Nostrique amoris symbolum. Pura haec, tua
Et vita pura est, innocens aetas gerat
Haec vincla multa, noster ut vinclum est amor,
Utriusque corda nexibus firmis ligans.
ITYS Nunc vere ego patris aureus dicar puer. 1070
TER. Sic te vocavit saepius mater ioco.
ITYS Sic me vocavit serio. Causam tamen
Nunc video primum, nempe quia multa aurea
Mihi dona tribuis. EU. Principis aucta indoles!
Lepore quam faeliciter ludit puer! 1075
ITYS Quam collum adornat splendide! Extemplo volo
Matri indicare, quae (scio) donum tuum
Cum videat aliquod ipsa quoque munus dabit. Exit.
TER. I, perge fausto numine, auspicio bono.
Nam tu rapinam nescis, ignoras stuprum, 1080
Caedemque abhorres, pura tibi mens et manus.
Semperque purum Iupiter servet precor,
Faeliciores fata concedant dies
Quam mihi dedere, neve mens intus mali
Conscia quietem turbet, abrumpat iocos. 1085
Bona velle doceat qui bonos firmat deus.
EU. Aliquid doloris principi incumbit, sequar. Exeunt.

ACTUS IV, SCENA iii

Ingreditur Progne cum Philomela.

Quid tristis haeres? Quia domum intrasti meam, Obstupefacta tremit.
Hanc pestilentem, lugubram, Stygiam domum,
Hanc Terei raptoris, homicidae domum, 1090
Vis concremari? Vel levi signo annue. Nutu negat.
Ne metue, fiet. Denegas? Tantum unica est,
Et una non est digna quae pereat domus,
Qua Thracia patet, regium facinus patet.
Gentem per omnem flammeas spargam faces. 1095
Fontes veneno, flumina inficiam tabo,
Sylvas et agros oris afflatu mei
Contaminabo, terra spirabit necem.
Ut pereat unusquisque supplicium placet? Nutu negat.
Nec illud? Unum Tereum ulcisci cupis, 1100
Ut ipse solus sentiat, solus ferat? Nutu probat.
Confide, dabitur fractus, et domitus satis
Vixisse paenitebit. Interea hunc locum
Secretiorem, ne quis observet, tene.
Et si efferentem blanda me forte audies, 1105
Te scire oportet multa simulanda in malis,
Ut subita gravius ultio inopinum premat.
Quam metuo ne se prodat in vultu furor,
Erumpat odium primum ad aspectum viri!
Sed fraena menti, limites irae dabo. 1110
Placere discam, ut inde displiceam magis.
At ecce nobis obvius adulter venit. Ingreditur Tereus cum aliis.
TER. Dilecta thalami socia, et imperii dea,
Grata rediisti. Festa num Bacchi placent?
PROG. Nisi quod adorem numen imprimis tuum, 1115
Bacchus facetus mihi deus solus foret,
Qui sic dolores adimit et curas levat.
Non ego sororis amplius mortem gemam,
Mihi satis est quod Tereus vivat meus.
TER. Divina Progne, cuius in gestus decor, 1120
In ode candor, fronte maiestas sedet,
Quid tibi retribuam, quas tibi grates agam
Pro tanto amore? Mens mihi vultum tuum
Placidum videre gestit, et pectus salit.
Noctem doloris splendor oculorum fugat, 1125
Omnesque tenebras mentis oppressae malis
Unus favoris dissipat flatus levis.
PROG. Posthac amoris senties fructus mei.
Haec nuda vox est, sunt adhuc verba irrita,
Factum sequetur. Quod tuo fiet malo, Aversa loquitur. 1130
Quod ipse mundus horreat. Tandem diem
Optatem adesse gaudeo, faustum diem,
Quo quaeque mulier coniugem invitat suum,
In quo remotis arbitris mensas simul
Lautas iocosque libere festos agunt. 1135
TER. Haec illa lux est? PROG. Ista si non sit, tamen
Faciam ut sit ista, et ergo te in noctem para
Non ut maritus, sed meus ut hospes sies.
Decedo, vultum ferre quia nequeo amplius. Exit Progne.
TER. O Bacche, quid vocabo? Quo numen tuum 1140
Ornabo titulo? Te rudis mundus vocat
Deum furoris, ast ego vocabo patrem
Tranquillitatis, ita mihi uxorem meam
Placidam dedisti, mitem, et immemorem mali.
Hostis vocetur, invidus nostris bonis, 1145
Qui nocte in ista non leves agitat choros,
Non totus animo et corpore exultat suo.
Plena hauriantur pocula, et vino alvei
Currant fluentes. Plebs coronata in foro
Lingua canora gaudium et pacem canant. 1150
Nam placida Progne Tereum invitat suum. Exeunt.

CHORUS

MARE Iure cognoscens fabricator orbis
Tartarum nigrum, Phlegetonta furvum,
Et Stygem terrae rapidae profunda
Condidit alvo. 1155

Recte enim paenas patiuntur illic
Impii, paenas ubi mille factis
Pro tot infandis meruere. Quid iam,
Terra? TERR. Quid, Unda?

MARE Unda telluris scelera intuetur 1160
Et gemit; fraudes videt, et veretur
Ne ruat caelum quoque, sic ruente
In mala mundo.

TERR. Terra dum caedes patrat et rapinas
Ridet, exultat, mala posse tanta 1165
Perfici. Sic me scelera impudentem
Ultima reddunt.

MARE At cave ne te pelagus tumescens
Rursus ut quondam superum furore
Obruat. Divum meminisse possis 1170
Se sapis iram.

TERR. At semel fato stabili volente
Contigit, sed nunc iterum futurum
Non perhorresco. MARE Metuas vel ignes,
Si minus undas. 1175

Iupiter flammas etiam minatur
Fulminans. TERR. Si tot iaculetur ignes,
Immemor nostri caveat suus ne
Ardeat aether.

MARE Non adhuc dirum scelus est peractum, 1180
Non adhuc caedis satis est patratum?
TERR. Maximum restat, sedeas, in uno
Omnia cernes. Sedent.

Perge ad Actum V