Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i

Ingreditur Faustula cum Philomela.

Generosa virgo (sic enim appares mihi),
Utcunque sors iniqua iam miseram facit,
Quid vis? Quid optas? Si quid ego possim, iube. Flectit.
Modesta forma. Latet adhuc quod non patet. Flectit.
Sed confitere, quis tibi linguam tuam Bis nutu negat. 625
Excidit? An tu? Rex tamen dixit. Negas?
Per castitatem credo. Nam fieri nequit
Ut mulier ulla sibi suam linguam auferat.
Nam faemina mori maluit quam non loqui.
Equidem ipsa semper maximum duxi malum, 630
Cum muta nasceretur. Ut filum trahit Filum intexit .
Modeste et apte! Num veneficio infici
Credam? Potentes saepe (sed tacite loquor)
Mala mentiuntur, et tamen credi volunt.
Quocunque casu clara Philomela occidit, 635
Celebratur hodie funus. In morte invides? Valde turbata circumspicit.
Nolles sepulchrum? O tu quoque sepulchrum petis. Suum pectus bis percutit.
O corde amasti virginem. Quis non putet
Qui te sepulchri nuncio afflictam videt?
Me genitor huius nempe custodem eligit, Flectit. 640
Et verberare pro meo arbitrio iubet.
At ego doloris particeps fiam tui Flectit.
Patremque mitigare totam operam dabo.

Ingreditur Faustulus pastor.

FAUST. Sic peragis inconsulta mandatum patris?
Sic vigilis et custodis officium facis? 645
Haec cura vestra est? FIL. Da, pater, veniam. FAUST. Tace.
Scelerata virgo, tu tua ignoras bona. Vicissim se convertit ad Philomelam
Fugitiva meretrix, vincla constringent pedes. et filiam.
Nimis fuisti libera, ego faciam ut minus
Posthac vageris. FIL. Genitor, ignoscas rogo. 650
Mea tota culpa est. FAUST. Debitas paenas mihi
Utraque dabitis, regii pastor gregis
Si sim tuusque genitor, et custos tuus,
Ulciscar impudentiam. FIL. In me iram, pater,
Converte, meruit Faustula. Haec meruit nihil. 655
Ego evocavi. FAUST. Non feram verba amplius.
Abite citius, ne magis crescat furor. Exeunt Philomela et Faustula,
Tam angusta domus est ut capere nequeat duas? manet Faustulus pater.
Si iam ipse rex venisset, et apertas fores
Reperissent, istam liberam, quid de meis 660
Bonis statuerit nescio, vereor tamen.
Age. Quia curam Faustuli nullam gerunt,
Curabit ipse Faustulus vitam suam.
Post hunc diem severior custos ero. Exit.

ACTUS III, SCENA ii

Ingrediuntur Tereus et Progne, et pompa longa cum funere Philomelae omnes cantantes.

Sic petit manes Philomela dulcis, 665
Sic petit manes Philomelae imago.
Iam diu campo Elysio beata
Ipsa quiescit

Virgines plangant quia virgo vixit.
Lugeant matres quia mater esse 670
Debuit. Tellus gemat, et dolore
 Personet aether. Deponunt pheretrum.

PROG. Heu quam sepulchro reliqua respondent mala!
Sepulchrum inane est, noster et inanis labor.
Sepulchrum inane est, et magis inanis dolor. 675
Inanis orbis, quia bono summo caret.
Inane nostrum corpus est, anima quasi
Spoliatum. Inanis hic meus quaestus sonus.
TER. Quid ergo pergis, irritus cum sit dolor?
PROG. Audire cupiunt miserias miseri suas. 680
Cito violatur ripa cum flumen tumet,
Os ripa nostri pectoris. Pectus tumens
Dolore nunquam limites oris tenet.
Eructat omne quod grave incumbit nimis.
Sum tota Niobe, lachrymae semper fluant, 685
Vita licet abeat, vivet aeternus dolor.
O invida bonis fata, dii, Parcae truces!
ANTEAMBULO Non est deorum culpa, sed gentis situs.
PROG. Inimica gens, quam sidus infaustum regit.
Cur semper antrum deserit Boreas suum, 690
Ut hic tyrannus saeviat ventis feris?
Vicina nimium Thracia, infaelix situ.
Zephyrus amicus nescit hanc terrae plagam,
Nec ullus unquam mitis aspirat deus.
TER. Quin frena tandem contrahas luctus tui. 695
Nimium omne vitium, quicquid immodicum est nocet.
PROG. Posthac quotannis theta praefixum geret
Lux ista, nigrum Phaebus abscondet caput,
Notabit unusquisque ut infaustum sibi
Nigro lapillo. Meridie in aperto foro 700
Striges volabunt, et sacerdotes necem,
Fraudem, inimicitias, bella, fraternas manus,
Caedem parentum, virginum raptus canent,
Et (si quid istis gravius audiri potest),
Pelagi furorem cuncta qui superat mala. 705
Cur in Gigantes fulmina iratus Tonans
Contorsit olim saeva, si fratri suo
Montes aquarum tollere in caelum et deos
Impune liceat? Si tam iniqui iudices
Dii sint, quid homines impii? TER. Insanit dolor, 710
Et triste pectus triste ad obiectum furit.
Tollite sepulchrum, sacra peraguntur neci. Exeunt omnes cantantes.

ACTUS III, SCENA iii

Ingrediuntur 3 bacchides.

1. Nunc tempus instant, bacchides, tempus deo
Gratum, et petita saepius nobis dies.
Per iam triennium integrum Bacchi patris 715
Siluere sacra, nulla vox laeta in foro
Audita, nullus splenduit in aris focus.
Neglecta longo templa maduerunt tabo.
Altaria ipsa squallor infecit gravis.
2. Et adhuc iacebunt (metuo) squallore abdita, 720
Communis ecce luctus et mortis dolor
Non laeta patitur festa celebrari. 1. Tace.
Vel ideo Tereus festa celebrari iubet,
Ut sic sororis (si potest fieri) necis
Oblivio capiat coniugem. Nec enim licet 725
Ritus deorum negligi, aut morte obruta
Templa sepeliri, ne novum funus paret
Novasque strages ira superorum furens.
Impune nullus spretus est unquam deus.
3. Quin tollite ergo †sacrae Scythoniae† nurus, 730
Distenta fiat ora, vox larga intonet.
Campus ululatum, pariter et sylvae audiant,
Clangoreque tubae aerisque tinnitu sonet
Rhodope. Mulierum caeca nox luxum teget,
Nox involuta conscia obscuris sacris. 735
2. Undique feraci vite cingatur caput
Hederaeque fronde, pelle cervina latus
Laevum induatur, dextra pro telis gerat
Scyphum profundum, poculum vino tumens.
Sinistra thyrsum pampinis uvae obrutam740
Attolat, omnes rapiat in praeceps furor.
OMNES Atollat omnes, rapiat in praeceps furor. Exeunt.

ACTUS III, SCENA iv

Ingrediuntur Faustula et ancilla reginae vestibus nigris amicta.

FAUST. Quam vestis haec te deceat, et pulchre caput
Corona adornet lugubris, et tractu ad pedes
Descendat apto! Siccine dolores solent 745
Ornari in aula, tamne speciosum malum?
Ut iam loquar quod sentiam, haud potui quidem
Lugere sic amicta, gauderem magis
Sic me intueri splendidam. ANC. Et vereor nimis
Ne saepe vestes lugubres laetos tegant 750
Animos, et intus gaudeant qui extra dolent.
Minor est enim plerumque professus dolor.
Sed apertus est et verus hic luctus meus.
FAUST. Regina potius lugeat, tu non, soror.
ANC. Ego Philomelam vidi, et hanc vidi semel. 755
Qui non amavit nemo, nisi surdum mare,
Et ille stupide barbarus pelagi deus.
FAUST. Ergone in aula fluctibus aquarum obrutam
Raptamque ventis iudicant? ANC. Quid ni putent?
Rex ipse dixit, flevet, et nullae rates 760
Rediere solo principe excepto. Mare
Absorpsit omnes. FAUST. Credo. ANC. Non credis. Latet
Grande aliquid? FAUST. Inquam credo. ANC. Sic fari audio,
Sed video gestum, qui loquitur aliud. FAUST. Nihil
Ego loquor aliud, nisi quod, ut reliquis locis, 765
Sic etiam in aula multa fingantur mala.
ANC. Adhuc tacebis? FAUST. Ipsa nisi taceam, scio
Te non tacere posse. ANC. Si quidquam loquar,
Praecide linguam. FAUST. Sed cave. ANC. Audacter loquor.
FAUST. Non poena levis est faeminae, exemplum grave 770
Silentii fortasse proponam tibi.
Sed tu silebis? ANC. Spondeo, per omnes deos. Exit Faustula.
Quo properat? Animus nuncio gestit novi.
Quodcunque fuerit, si novum est, nobis placet. Ingreditur Faustula
Comitata rediit. FAUST. Te magis solito gerascum Philomela. 775
Caute et modeste. Famula reginae est, diu
Mihi nota, multum chara. ANC. Quae virgo haec decens?
FAUST. Interroga si placeat. ANC. Audacter satis Ad singula haec verba
Accedo, verum ignosce. Quam multum tibi invicem flectunt genua.
Debebo, si me amore dignari velis. 780
Cur erubescit? Cur tacet? FAUST. Nescit loqui,
Muta est. ANC. Quid ergo me simul illam male
Tractare velles? Pessime egisti, pudet
Interrogasse. FAUST. Non opus, nam plus tulit
Et plus feret, quod Faustulae pectus dolet.
ANC. Quid ferre oportet? FAUST. Pessimam in vita necem, 785
Hanc ipse princeps Tereus vexat nimis.
Sed tu silebis? ANC. Ne metue, taceo omnia.
FAUST. Hanc ipse princeps Tereus non vult mori.
Sed tu silebis? ANC. Quid meam dubitas fidem?
Sil mulier ulla possit, ego possum et volo
Silere. FAUST. Credo et pergo. Rex istam vocat 790
Monstrum, feram, veneficiam, authorem necis
Philomelae. At ego (si forte iudicio meo
Uti liceret) dicerem castam, piam,
Probam, modestam virginem. Nec enim decens
Haec forma mentem tegere deformem potest. 795
ANC. Sed unde, vel quod nomen? FAUST. Ignoro omnia.
At ipsa nutus saepe Philomelae invocat,
Manes et oculos tendit ad Athenas suos,
Et saepe linguam queritur. ANC. Obstupui. Alloquar?
Amica virgo (si modo te amicam licet 800
Vocare, quae sic regis inimica est mei),
Scelus fatere, si tua factum est manu.
Veniam meretur ingenua confessio. Nutu negat.
Non perpretrasti at conscia fuisti? Negas. Nutu negat.
Et illud? Etiam et invocas testes deos? Genibus flexis deos invocat. 805
Assurge, virgo, credimus. Non sic diu
Crimen latebit, vel scelus prodet scelus.  Sudarium offert Faustulae
FAUST. Quid cupis? An illud regiae ancillae dari? ut det ancillae.
Ego tibi linguae instar ero, tu praesta manum. Ancillae sudarium offert.
ANC. Quid vis? Quid optas? FAUST. Munus accipias rogat, 810
Sudarium istud propria intextum manu
Tibi dare voluit. ANC. Non meum est. FAUST. Fiet tuum,
Accipere modo digneris. ANC. Accipio lubens.
Quid quaeris ultra? Ne mea evolvam manu? Nutu aulam designat.
Ne metue, fiet. Domina conspiciet prius? 815
Etiam monebo caute ut observet? Volo.
FAUST. Intranda domus est, metuo rediturum patrem.
Sed lingua taceat. ANC. Si loquar, peream. FAUST. Vale. Exit Faustula
ANC. Tam subito decessere? Quid faciam? Eloquar? cum Philomela.
Non audeo, et tacere non possum. Unicae 820
Narrabo dominae, et una nulla est. Unicae
Sic dum revelo, nemini dicam scelus. Exit.

ACTUS III, SCENA v

Ingrediuntur Progne, Itys cum aliis.

ITYS Venerande mater, quam diu gemitus trahes?
Mortem sororis, quam diu flebis, tuae
Ego flebo, nisi tu rideas. PROG. Noli tamen, 825
Tuam facetus risus aetatem decet.
Fletus amaros postulat noster dolor.
ITYS. Lachrymabo certe. PROG. Rideo fili, tace.
O mens mali praesaga, quam misere soles
Premere innocentes, quos latet sceleris caput! 830
At tempus aderit, quo diu tectum malum
Vel mutus eloquetur. Aut etenim meus
Me fallit animus, aut dolo periit soror.
At cur maritum suspicor, cuius dolor
Nostrum aequat? Ambo fallimur. Coniux venit. 835

Ingreditur Tereus cum aliis.

TER. Absterge tandem lachrymas, tandem suum
Iustum reperiat terminum iustus dolor.
Hac nocte Bacchi festa celebrantur. PROG. Scio.
TER. Comitemque matres Thraciae expetant. PROG. Comes
Adero, sed omnem (vereor) impediet dolor 840
Cultum. TER. Cave ne spretus insaniat deus.
PROG. Omnem furorem nostra superabunt mala
Et hoc miseriae triste solamen fero,
Non esse qui nocere mihi possit magis.
TER. Utcunque, coniux, particeps regni et thori, 845
Moderare luctus sic locus, tempus iubent,
Locus solennis, et celebre tempus magis.
PROG. Permitte sola Thraciae ut expectem nurus,
Se forte noctem franget in mediam dolor. Exit Tereus cum aliis omnibus,
TER. Permitto. ITYS Mater, ne fleas, et sic vale. manet Progne. 850
PROG. Nunc solitudo noctis et mentis meae
Horror resolvi prorsus in lachrymas iubet.
O Bacche, magni fulminis proles potens,
Tetrice Lycurgi domitor, et Liber pater,
Deus furoris, quem tigres, lynces vehunt, 855
Si numen insit, da mihi sororem meam.
Concede saltem corpus, animam si nequis.
Si quis miserias videat humanas deus,
Miseram intuere, pectus in dubiis doce,
Et qui omnia vides, unum ut videam sine, 860
Fatum sororis ut sciam. Hoc unum rogo. Ingreditur ancilla.
ANC. Regina celsa domina. PROG. Quis dominam vocat?
Quis solitudini invidet, cultum impedit?
ANC. Qui ferre solitudinem non vult deus
Qui societatis author est, Bacchus pater, 865
Ad cuius aras Bacchides laetae vocant.
PROG. Simulanda mala sunt, venio. ANC. Sin placeat, prius
Narrabo quorum pectus auditu tremat.
PROG. Mea dura fata iamdiu intrepidum mihi
Animum dedere. Quicquid est, placide audiam. 870
ANC. Non procul ab aula regia sylva est vetus,
Quam neque securis ulla neque ferri manus
Violavit unquam, quam colit Baccho sacram
Vulgus, quod ulmis vitiis ibi iuncta haereat,
Hederaeque truncos fronde seniores premant. 875
Non procul ab isto, versus orientem, loco
Casa parva stabulo propior annoso et rudi
Quam pastor olim regii pecoris diu
Incoluit, et nunc incolit, terram premit.
Huc forte sylvam dum perrarem, siti 880
Oppressa veni, crevit at maior sitis
Nova audiendi. Postquam enim intrassem domum,
Faustula vetusti nata pastoris statim
Quandam indicavit virginem, cuius coma
Lacerata, lingua excisa, frons curis magis 885
Rugosa quam annis ex. Licet vix crederem,
Dixit inimicam Tereo, infestam nimis
Tuae sorori, quam veneficio truci
Occidit. PROG. Et quid illa cum audiret scelus?
ANC. Factum negavit penitus, et testes deos 890
Nutu invocavit. PROG. Misera quid faciam, scelus
Video. At, quod angit pessime, authorem mali
Non video. Praeceps rapiar in sylvas. ANC. Mane.
PROG. Furor ultionem properat. ANC. At sistas gradum.
Opus istud observaveris tantum. Dedit Sudarium porrigit. 895
Mihi virgo muta, tibi ut rursus darem,
Et te notare cautius voluit. PROG. Quid hic?
Sunt verba. Nomen video Philomelae, dolum
Sentio. Minerva, da mihi ut totam legam.
Pellex sororis, rapta fraterna manu, 900
Philomela.
Mittit sceleris indicium sui.
O quam doloris semper ingenium sagax, Aversa loquitur.
O quam miseria saepe solertes facis!
Miseranda virgo, siccine absorpsit mare?
Haec mors tua est? Ut morte peiorem trahas905
Vitam impudicam? Sic meum, vir perfide,
Scelerate Tereu, barbare, malorum caput,
Curasti amorem? Proh dolor, quantum scelus
Mihi peragendum est, ut tuum pensem scelus?
Sed simulo, simulo. Propria intextum est manu? Convertit se ad ancillam. 910
ANC. Sic mihi professa est nata pastoris. PROG. Suam
Laudem meretur opus, at authorem necis
Obstupui, et ergo te ducem statuo sequi
Ut nocte in ista, festa dum celebrant nurus
Matresque praestant sua deo sacra, alloquar. 915
Tu ne quid aliae de novis rebus sciant
Aut suspicentur, Bacchidis vestes para
Quas muta virgo, quasi foret Bacchis, gerat.
Sed ista tacite perage. ANC. Nisi taceam, fides
Mihi denegetur omnis, atque omnis salus. Exit Ancilla. 920
PROG. An ista Bacchi festa, vel potius mea
Festa haec vocabo, quae mihi tantum bonum
Dedere, sceleris tandem ut authorem sciam?
Si caeca mater Erebi et inferni parens,
Vindex rapinae tetrica sit? Furias deas 925
Si liceat appellare? Iudicibus nigris
Si numen insit aliquod? O faveant simul
Omnes, mihique numina ostentent sua
Dum sceleris ultionem inexhaustam paro!

CHORUS

MARE Forsitan et nunc, improba Tellus, 930
Sperare potes tua facta tegi.
TERR. Quid si pateant? Non tua gloria est.
Etiam hoc sceleris solamen fero,
Quod superem undas rebus in omnibus,
Dum saevitia vinco insolita. 935
MARE Sic me facile vinci patiar
Dum melioribus haud superes. TERR. Mane,
Scelus incepit Terra, sed aderit
Unda priusquam perficiatur.
MARE Absit procul a manibus nostris 940
Tam triste malum, mens tremit intus
Dum video scelus. TERR. Plura videbis.
Quem fata bonis ornare negant
Hunc innumeris exonerant malis,
Et quem nequeat splendida virtus 945
Tollere ad astra, trudit ad infima
Tartara nigri sceleris pondus.

Perge ad Actum IV