Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i

Ingreditur Philomela post raptum, Tereum insequens.

PHIL. O dii deaeque, si preces iustae movent,
Si cura vobis ulla miserarum fuit, 350
Audite miseram, vindices tanti mali
Adeste celeres. Quo fugis, monstrum scelus,
Inhospitalis carnifex, centrum mali,
Odium deorum, terrae onus, labes tui
Generis? TER. An hoc est virginis? PHIL. Virgo fui, 355
Fui pudica, nunc periit omnis pudor,
Et quam habui perdidi gemmam. TER. Tace.
Non perdidisti, tradita est nobis quasi
Custodienda. PHIL. Tradita est? Quis tradidit?
Fur abstulisti viribus. TER. Tantum tace. 360
Cum nemo videat, est quasi infectum scelus.
Tuum est silere. PHIL. Sed loquar ut omnes sciant,
Per maria, terras, infera et supera insequar
Ut mundus universus in paenas ruat.
Non te parentis verba moverunt mei, 365
Qui tibi abituro filiam lacrymans dedit,
Cui tu dedisti pro meo reditu fidem?
TER. Potes redire. PHIL. Virgo vitiata et nocens
Potest redire, sceleris exemplum novi,
Philomela nunquam. Sic tuam Prognem amas? 370
Sic Thracia potens iura coniugii colit?
Intacta sic observat hospitii sacra?
Crudelis animae scelere turbasti omnia
Namque ego sororis facta sum pellex meae,
Et tu maritus geminus. O monstra effera! 375
TER. Tuus amor haec produxit in lucem. PHIL. Heu mihi,
Si talis amor est, quid odium vestrum putem?
Quin pergat amor, et sanguinem in lucem extrahat.
Sic amor amoris crimina abscondet. TER. Cave.
PHIL. Serum est cavendi tampus. TER. At caveas amor 380
Ne sese in odium vertat. PHIL. Haud metuo necem,
Nec vita turpis grata, nisi vivam tui
Index severa sceleris, atque ultrix gravis.
TER. At nisi tuo cum crimine abscondas meum,
Moriere demens. PHIL. Iudicem mitem audio. 385
TER. Tacere vis? Caelabis? PHIL. In morte omnia.
TER. Si vivis? PHIL. Ecce, iuro per summum Iovem,
Per chastitatem grata quae nuper fuit,
Per ultionem, iam mihi solam deam,
Alte eiulabo, ut inferi, superi audiant. 390
In civitates, populus ut videat ruam,
Implebo sylvas, ut ferae agnoscant ferum,
Conscia movebo saxa. TER. Quin pergis furens?
Si nequis amorem ferre, sic odium feres. Vinculis ligat.
PHIL. Libenter ista patior et laudo manus. 395
Nam vincla merui, quae fidem superis datam,
Et castitatis vincla dissolvi meae.
Succumbo ad aras, perge mactare hostiam.
TER. Mactabo linguam pessimam, telum auferam.
PHIL. O mea soror dilecta, Pandion pater!Linguam excidit. 400
TER. Tandem silebis, facta nec prodes mea.
PHIL. Au, au, au.
TER. Quin blaterare pergis, expectas mori?
Nescit tyrannus esse qui primo necem
Infligit. Haec mors pessima est, plenum malis 405
Vivere, scio.Iam paenitet nondum impiam? Nutu negat.
Praecede vecors, sic agam ut faciam tui Crines arripit.
Paeniteat. Inquam multa tibi dabitur dies Misere circumspicit
Ut misera vivens saepe praecupias mori. et mortem petit.

ACTUS II, SCENA ii

Ingreditur Faustulus pater cum Faustula filia.

FAUST. Dilecta nata, quia diu patris in domo410
Vigil fuisti domina, iam tandem rogo
Uti tibi tuisque consulas. Propriae volo
Dominam familiae conspici, armenta et greges
Numerare proprios, nec etenim servae modo
Studere oportet semper alterius bonis. 415
FIL. Quid an parentem filia alienum putet?
Quodcunque factum est tibi, mihi factum reor.
FAUST. Scio, sed parens expectat ut fias parens.
Natura suadet ut, velut mater prius
Te peperit, ita tu liberos parias novos. 420
FIL. Aetas adhuc non patitur. FAUST. Ut amorem inchoes
Iubet. FIL. Inchoatus semel amor nescit modum.
FAUST. Quod facere semel oportet, id fiat cito.
FIL. Cito paenitebit, qui citius aequo iugum
Durum subintrat. Omne coniugium iugum est. 425
FAUST. Sed tractus iste dulcis est, quia par iugum.
FIL. At trahere nihil est dulcius. FAUST. Nugas refers.
Placere mihi, prodesse si cupias tibi, Ingreditur Tereus, crinibus
Volo de marito cogites. Sed proh dolor, Philomelam divellens.
Quae monstra video? Tereum agnosco, nisi 430
Me mea senectus fallat. FIL. Ipse, ipse est, pater.
Fugiamus? TER. Audi? Rex opem implorat tuam
Contra hanc furentem belluam, immanem feram.
FAUST. Formosa certe mulier est, non est fera.
TER. Formosa mulier extra, at est intus fera, 435
Immanitate quae superat omnes feras.
Haec illa (amici) quae mihi et vobis necem
Miseram paravit, Thraciae toti luem.
Haec illa (amici) quae veneficio suo
Infamiae reliquit aeternae notam. 440
Nam quod ferire me quidem vellet prius
Facile fero, cum classe Philomelam obruitFlexis genibus coeli
Nunc execratur. FAUST. Cur simus vita frui? misere intuetur.
Crudele monstrum! FIL. Cur taces? Pro te nihil
Loqueris? TER. Et illud malitiae cumulo addit. 445
Nam ne fateri cogerint paenae scelus,
Linguam execabat propriam, et in vultum meum
Furibunda conspuebat. FAUST. An fieri potest?
FIL. Frons tam modesta, tam decens, tantum tegit
Deformitatem mentis? An credam? FAUST. Tace. Succumbit ad 450
An me execraris? TER. Te, tuos omnes bonos genua pastoris.
Inimica diris devovet. FAUST. Servet deus!
TER. Nihil est timendum. FAUST. Pan meos curet greges!
TER. Confide, pastor, pectus animosum cape.
Venefica etenim non nocet, nisi cum potens 455
Et libera, at iam capta nihil ultra potest.
FAUST. Tum linque mihi, dolore crutiandam gravi,
Verberibus egomet facinus ulciscar. TER. Lubens
Concedo, verum iubeo et admoneo mea
Authoritate regia officio tuo, 460
Ut semper habeas arctius clausam domi,
Nec patere foribus egredi, aut lucis semel
Vultum intueri. Nemini narres volo,
Ne si sciat regina naufragii modum
Nece puniatur, et mori minime volo 465
Ut vita mors sit. FAUST. Munus ego facile exequar
Carnificis. TER. Et sic rex erit totus tuus.
Hoc primum amoris symbolum levius cape. Crumenam dat.
FAUST. Vocasne levius? Mihi quidem pondus placet.
TER. Si vis mereri plura, custodi et sile. Exit Tereus. 470
FAUST. Si nemini narrare sit silentium
Silebo, fures ne mihi hoc donum auferant.
O rege dignum munus, o dulce osculum,
Pastore dignum regio! Pastor vale,
Posthaec vocari regius custos volo. 475
FIL. Num mulier est vel virgo? Cur vultum tegis? Vultum manibus
Neutrum est pudendum. FAUST. Sed mei oblitus fui, tegit.
Dominari oportet. Concipis vota impia,
Scerlerata meretrix. Exequi munus scio,
Iterum execraris. FIL. Vel mei causa, pater, Manibus supplex 480
Ignosce. Num sic faeminas tractant viri? veniam rogat.
FAUST. Demitte, nata, regi novi frui
Authoritate. FIL. Parcere est regum decus. Saepe percutit.
FAUST. Non tam misericors, mitis ut princeps ero.
Patrare facinus tale quis iussit furor? 485
Etiam silebis cum rogo? Faciam scelus
Ut eloquaris muta. Tibi natae meam
Authoritatem trado, si quando labor
Aut cura pecoris avocet, et omnem volo
Severitatem, nulla quia dabitur quies. 490
Tu, pessima, necas virgines, mergis rates. Exit baculo percutiens

ACTUS II, SCENA iii

Ingrediuntur Progne, Itys, cum aliis.

PROG. O tarde coniux, quam diu expectans tuum
Reditum, ut amica turtur absentem gemam
Charum sodalem, gaudium vitae meae.
Philomela, quoties te tua requiret soror!495
Ubi clara latitat forma, quam terram tua
Praesentia et splendore faelicem facis?
Si quis deorum nube te obducta tegit,
Acheronta flectam, et Tartara in superos traham.
Si Pluto rapuit, aether hanc vocem audiet, 500
Deosque summos ducam in infernos lacus.
ITYS Audire superos credis humanas preces?
PROG. Audire certum est. ITYS Quin pater nos audiat?
Nam si poli distantiam a terra velis
Notare, Athenis Thracia distat parum. 505
PROG. Est deus in astris, qui manus longas habet,
Oculos acutos, sedulas aures. ITYS Scio.
Iupiter in astris regnat, in terris pater,
Uterque deus est, quin pariter ambo audiant.
PROG. Audire potuit, nate, vel saltem sua
Concipere mente potuit. At vereor mei 510
Immemor inanes otio ducit moras.
Quando intuebor, quando me invises, soror?
Amor est tyrannus, mille paenarum modis
Crutians et animos distrahens. Primum iubet
Sperare ubi spes nulla, spem ut frangat tuam. 515
Hinc vult timeri incerta pro certis malis.
Cur iste in aula gemitus insuetus sonat? Clamor et ululatus intus. Ingreditur rex
Quis ille nigrae mentis indicium ferens?Tereus cum aliis nigra veste amictus et
Dolor est pudorve quod tuum vultum tegas? tectus. Manibus vultum tegit.
TER. Utrumque. PROG. Tereu. TER. Sic fui, nunc sum miser. 520
PROG. Ubi soror? TER. Oh. PROG. Quid altius gemitus trahis?
TER. Oh soror, amica, virgo, dea — PROG. Perge eloqui,
Necas tacendo. Periit? TER. Oh periit decus
Totius orbis. PROG Quin pereat orbis simul,
Quin ipsa peream. Quas enim iunxit pares 525
Natura, quidni iungat has fatum pares?
O mea sorora dilecta, Athenarum decus,
Philomela! TER. Gemitus mitte. Si poterat dolor
Mutare fatum, iamdiu lachrymae meae
Torrente vasto terrae inundassent plagam. 530
Sero peractum post malum fletus venit.
PROG. Oh quis peregit? Sceleris authorem indica,
Ut ipsa pectus unguibus laniem meis,
In mille partes distraham. TER. Tum vae mihi.
PROG. Sum subito Agave facta. “Me totam feris,” 535
Dicabo furiis. “Sumite, ultrices deae.
Venite fortes, barbarum, triste, asperum
Mactate monstrum.” TER. Quem probris laceres cave.
Deus author est, et sceleris authorem deum
Vocas? Amica semper, et summe mihi 540
Colenda coniux, mentis effrenae impetum
Moderare. Quicquid dii volunt, homines ferant.
Non ferre scelus est. PROG. At soror, soror, heu soror,
Quis te deorum rapuit? TER. Haud vilis deus.
Silvanus aliquis rusticus, vel Pan rudis. 545
Neptunus ipse rector undarum potens
Quem terra metuit, nymphae amant, venti colunt.
Ille, ille amore captus in sponsam suam
Arripuit, unde iam sinu pelagi iacet
Et alta regna divitis arenae tenet, 550
Regina simul et diva. PROG. Quam faelix nimis
Et mansuetum triste naufragium facis!
Quodcunque narras, perditum narras meae
Solamen animae, spem senescentis patris,
Qui a me reposcet. TER. Forsan amissam brevi 555
Dolebit, ac gaudebit acceptam deo
Factamque divam. PROG. Diva dum vixit fuit.
O saevum aquarum numen, o pelagus furens,
Quis te sequetur? Quis tibi posthac fidem
Adhibebit ullam? TER. Quin magis miti deo 560
Grates agas, quod faucibus dirae necis
Me liberaret ut forem patriae salus,
Et pro sororis morte solamen tibi.
PROG. Mille beneficia extinguit hoc unum malum.
Vitam quid est dedisse, si vitam malis 565
Misceat acutis? Poculum dulce est truci
Plenum veneno? Potius optarim sitim
Quam pocula ista haurire. TER. Nil audis? PROG. Nihil
Sororis. TER. Obliviscere. PROG. An possum mei
Non esse memor? Oh magna pars nostri fuit! 570
ITYS Nunquam videbo splendidam materteram?
PROG. Tu, nate, nondum sentis infortunium.
Lachrymare te docebo, cum lachrymas scias.
Rationis expers, impius, demens fuit,
Quicunque lubricas primus invenit rates. 575
Undam incolendum piscibus, terram dedit
Natura hominibus, quin suum teneant locum.
Cur in alienas barbari audaces ruunt
Possessiones? Debitas paenas ferunt
Quod non sacrata iura naturae colant. 580
Haec terra pinum fert, at iniustum est onus
Dum fertur ab aquis. Ergo non mirum puto
Si mare recuset ferre quod non est suum.
TER. Questus inanes fundis, officii immemor.
Potius paremus funus, et pompa gravi 585
Medio sepulchrum inane celebremus foro.
Extremus honor et ultimum officium facile dabit
Tumulus. PROG. Et istum mens memor facile dabit
Tumulando fido pectore sororis soror.
Hic nominis perenne monumentum tibi 590
Ponam, quod aetas nulla, vis nulla auferet. Exeunt.

CHORUS

MARE Tandem raptus quae fuit author
Et violati conscia foederis,
Nunc aqua non est sceleris particeps,
Iam potuisti sola nocere. 595
TERR. Te tamen omnes vocibus increpant,
Te convitiis crebris lacerant
Dirisque peremunt, unde satis patet
Quod soleas mala. MARE Ferre, haud facere.
TERR. Non esse potest non reus ille, 600
Quem simul omnes fortiter arguunt.
MARE Si iudicium vulgi sequimur,
Stat saepe nocens dum cadit innocens.
TERR. Tempestates quotidie novas
Motusque cies, et quasi caelo 605
Visa minari congeris undas.
MARE At graviores saepe serena
Et placida solet terra movere
Tempestates quam mater turbidum.
Sternit forsitan unda carinam, 610
Celebres tellus diruit urbes.
Forsitan audax navita mergitur
Undis, populos terra potens
Regesque suis fluctibus obruit.
TERR. At bene vixit qui latuit bene, 615
Quasi non factum est quod tegitur scelus.
Vis tua aperta est, abdita fraus mea.
MARE Subito in lucem prodit apertam
Unica patris filia veritas,
Nec facta diu, Terra, teges tua. 620

Perge ad Actum III