Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

PHILOMELA

TEREUS rex Thraciae
PROGNE regina, uxor Terei
EUGENES a conciliis Terei
PHAULUS servus Terei
TRES SOCII Terei a classe
ANCILLA PROGNES
PHILOMELA soror Prognes
ITYS filius Prognes et Terei
ANCILLA PHILOMELAE
FAUSTULUS pastor regius
FAUSTULA pastoris filia
<ANTEAMBULO>

TERRA, MARE (CHORUS)

INDUCTIO FORTUNAE

Ingreditur primo princeps cum nobilibus satellitibus et reliqua pompa, omnes togati sedunt. Dum musica pulsatur ingreditur ad eos Fortuna librum manu gestans, cum sacerdote praeeunte. Fortuna praefatur.

FORT. Et quid togata porro maiestas parat?
Amphictyoneos nempe concessus? Novo
Mundo studetur? Iste concilio dies?
Quin surge, regni, surge possessor brevis,
Concilia vanas quam diu nectent moras? 5
In actionem prodeant, reges novi
Priscos agant, persona succrescit recens,
Concilia, mores, facta priscorum manent.
Sortire nostra pagina historiam tuam. Princeps sorte legit paginam et
Ut sortientem dirigam est magnum nefas. in historiam Terei incidit.10
Sortire. Quid fit? PRIN. Terei nomen lego.
FORT. Exuite vestras, turba praegravior, togas. Omnes togas exeunt, et
Vel ipsa velum porro deducam meum parati ad scenam apparent.
Oculis apertis ut meas partes agam.
Dextra reposui iam rotam pedibus globum. 15
Se quisque tristis particeps scenae paret
Suam dolores et voluptatem ferunt.
Vobis cavete, merita distinguo suum,
Cuique iuste dividam, ingenuis, probis,
Doctisque amorem, non boni spretos sciant. 20

Exeunt omnes, in cathedra principis coronam et sceptrum relinquentes ne sedes prorsus vacaret. Mox singuli ad actionem prodeunt.

CHORUS
TERRA, UNDA

TERR. Siste, unda, siste generis humani lues.
Quid in alienum pertinax regnum venis?
UNDA Subside, Terra vilis, elementum grave.
Quid altiorem debito sedem tenes?
TERR. Dedit hunc locum natura. UNDA Non merito tuo 25
Dedit, at in hominum gratiam patitur sua
Iura violari. Sic ego damnum fero.
TERR. Nimis intumescis, invida alterius bonis.
UNDA Nimium superbis arrogans regno meo.
TERR. Regna moderari nescis. Ego sylvas, agros, 30
Valles amaenas habeo, montesque asperos
Ver ornat, ut sim tota iucunda et nitens.
Sinum aperit aestas, copia autumnus beat,
Hyemsque firmat sana. Gemmarum insuper
Visceribus istis divitem cumulum tego. 35
Plantas et herbas, bestias, homines alo,
Quas tua vorago semper insatiabilis
Rapit. UNDA Imo, Terra, terra magis unda rapax,
Mater inimica liberos proprios vorans.
TERR. Amica mater liberos condit sinu. 40
UNDA At condit unda, ut rursus emergant, suos,
Cum ponderosa Terra in aeternum premat.
TERR. Te mundus execratur, exhorret polus,
Tantas ruinas, tot novas strages paras.
UNDA Quid mihi ruinas obiicis, caedem et necem, 45
Cum mille mortis ipsa producas modis.
Tecum ense fratrem frater obtruncat, patrem
Natus veneno tollit, et socerum gener
Persequitur armis, vir suam uxorem necat.
Hic fallit hospes hospitem, ibi fures bonis 50
Vitaque spoliant. Sileo vim, luxum, dolos.
Deliria senum mitto, cum iuvenum tricis
Et mille scelera, terra quibus omnis scatet,
Quibus omnis plena. Sed mare imprimis vacat.
Ego si quid unquam movear, admoneo prius. 55
Emitto ventos nuncios irae meae,
Quae iusta tamen est. Cur enim audaces viri,
Quos fata terram arare, non undas, iubent,
Iniusta tergo pondera imponant meo?
At saepe patior. Cum pati nequeo amplius, 60
Caelum minari facio, securus tamen
Sui et suorum navita in praeceps ruit,
Nec surdus audit, caecus observat minas,
Et me tamen vocatis immanem, feram,
Surdamque. Iniquos pertuli questus diu, 65
Nunc me audietis, ut pariter omnes sciant,
Quam Terra placidum pelagus iniuste increpet.
TERR. Quia tam severe iniuriam quereris tuam,
Utramque superi iudicent, aequi arbitri.
Tibi mecum in isto monte concedo locum, 70
Unde ipsa terrae maris ego facta intuar.
UNDA Lex placet. At ecce primo in aspectu rates Ascendunt thronum.
Tetigere portus, unda non omnes rapit.
TERR. At portu in ipso saepe tempestas tonat. Sedent.

ACTUS I, SCENA i

Clamor et exultatio intus. Excursitant invicem tres socii Terii a portu exultantes, et mox exeunt.

1. Io triumphe, vicimus pelagi minas. Exit. 75
2. Io triumphe, Tereus laetus redit. Exit.
3. Io triumphe, salva Philomela advenitExit.

Ingreditur Tereus <et> Philomela cum pompa.

TER. Tandem fugatis siderum et caeli minis
Pelagique fluctuantis excusso metu,
In expetita figimus terra pedes. 80
Philomela dulcis, cuius adventu solum
Caelumque ridet, Thracia exultans salit.
Cur mihi videris maesta? Cur, cum sit dies
Serena, nebulis fusca frons esset tua?
Praeteriit horror fluctuum, venti silent. 85
PHIL. Excelse Tereu, vicimus fluctus maris.
At interim intus aestuans pectus tumet,
Et signa tempestatis aut cernit novae,
Aut fingit. Agna quae lupum vidit tremit.
Sic forte ego, quam terruit nuper mare, 90
Veteris adhuc vestigia timoris fero,
Et iam, malo cessante, non cessat metus.
Fortasse patriam cupio, desiderio patrem.
TER. Haec tota tellus patria est, hic est pater,
Et, ut ipsa videas, patris in amplexu ruo. Osculatur. 95
PHIL. Nisi quod parentis crederem casta oscula,
Rubor ora nostra tingeret, et animum pudor.
TER. Mandata Prognes exequor. Nam te soror
Sic osculari iussit, et facile obsequar. Osculatur.
PHIL. Soror esse coniux didicit. Ego virgo, et virum 100
Parce osculari virgines castas decet.
TER. Libido quam famelica in excessu suo! Aversus loquitur.
Dum fruitur omni quod velit, plus vult tamen.
Modo satis erat unum osculum. Iam non satis,
Maiora quaerit. PHIL. Vanus est noster timor, Aversa loquitur. 105
Habeo salutis obsides reges meae,
Regina soror est. Ubi soror? Cur non venit Convertit se ad Tereum.
Obvia sorori? TER. Nescit adventum tuum,
Quando sciet aderit. PHIL. Nuncium mitte ut sciat.
TER. Mittetur. At tu gaudio tempus tere, 110
Dum rex triumphos ordinat, pompam parat. Exeunt omnes, manet Tereus
Adesto, Phaule. Tu me amas? PHAU. Plusquam Iovem. et Phaulus.
TER. Sic cupio. Nam quisquis amat aut metuit Iovem.
Mea iussa facile spernet, et faciet Iovis.
Pro rege quidvis? Quid potes? PHAU. Tantum iube, 115
Et non verebor pergere in summos deos.
TER. Plerique superos non timent, quia non vident.
Quid si innocentes, quos vides et quos amas,
Necare iubeam? PHAU. Si nocens est vita, est opus
Ad paenitendum. Si innocens, dum est innocens 120
Moriatur. TER. O quam placida mihi vox est tua,
Amplector. Hoc est quod velim. Famulos meos,
Tuos sodales, non amo. PHAU. Facile puto,
Nec ego. Peribunt? TER. Non mea dextra cadent.
PHAU. Ipse penetrabo pectora et corda extraham. 125
TER. Nimis es misericors. PHAU. Vis ut in partes secem?
TER. Penetrare satis est corda. At hoc tu non potes,
Non vis. PHAU. Volo iam vivere et regi meo
Placere. Pereunt. TER. Plurimi sunt, tu unicus.
PHAU. Audire cupio stragis istius modum. 130
TER. Aggredere socios hilaris. Imperio meo
Nova celebrari festa pro reditu iube.
Tum laeta volitent pocula, et lautae dapes
Vina dominentur, Bacchus et Bacchi furor
Corripiat omnes. Mox ubi oppressi mero 135
Somnoque volvunt capita, conscendant rates.
Hic tu carinam perfores, ut dum bibunt
Generosa nautae vina, ratis undam imbibat.
Sic linque, necis ut conscium fiat mare,
Ut subito pereant scelere et inscitia sua. 140
Quos dulcis etenim non satisfecishit liquor,
Hos liquor amarus rumpat. PHAU. O faelix opus,
Aggredior. TER. Et faeliciter peragas. Habes
Me regem amicum, praemium haud dabitur leve. Exit Phaulus.
Oportet ut pro praemio paenam ferat. 145
Proditio placet, at proditor nobis onus.
Molestum in humeris pondus, excutiam iugum. Exit.

ACTUS I, SCENA ii

Ingrediuntur Progne regina, Itys filius cum aliis.

PROG. O qui secundum in fluctibus regnum tenes,
Potens aquarum domine, ventorum pater,
Rector profundi, cuius ad nutum silent 150
Fluctus, viamque patefacit firmam mare,
Ne falle me, servato despositum tuum.
Da mihi maritum, da mihi sororem meam,
Quos nostra fidei vota committunt tuae.
Deus es? Deorum est agere pacate omnia. 155
Pacatus esto, redde pacatum mare.
Deus es? Deorum est parcere furori et minis.
Comprime furores fluctuum, undarum minas.
Deus es? Deorum est vivere, et vitam omnibus
Dare. Quam dedisti ne auferas, vivat soror 160
Philomela, vivat Tereus coniux diu.
EUGENES Veneranda Progne, si vis audire Eugenem,
Senesque sapiunt, unde et audiri decet,
Sis fortis animo. Non nego iustas preces
Omnes decere, te tamen nollem metus 165
Concipere vanos, summa cum vigeat salus.
Nullum malignum sidus in caelo micat,
Nullus minatur nimbus obductus polo.
Venti silent faventque. PROG. At in summa ingruit
Tranquillitate saepe tempestas gravis. 170
Iam mensis iste quartus exactus fuit
Ex quo profectus, tertius et hic est dies
Quo, si secunda vela Neptunus daret,
Promisit ipse se reversurum mihi.
Venti secundant, nec tamen coniux venit. 175
EU. Fortasse genitor non patitur ut tam cito
Decedat, aut omnino non feret unicam
Abire natam, columen aetatis suae,
Nisi multa et acri mens fatigetur prece.
Fortasse famulos convocant, naves parant, 180
Ut celebriori veniat huc pompa soror.
Differre multa regium adventum queunt,
Nihil impedire. ITYS Mater, ego patri obvius
Prodibo, faciam ut properet. PROG. Ergo audes, Itys,
Te vento et undis credere? ITYS Haud timuit pater, 185
Cur ego timerem? PROG. Quia pater vir, tu puer.
ITYS Sum puer, at intus spiritus habeo viri,
Et magnus animus corpore in parvo viget.
EU. Audire quantum gaudeo, ut sydus novum
Videtur emicare in hoc nostro polo! 190
Generosa regis indoles vivat diu,
Solamen et spes Thraciae. PROG. Emitti volo
Celeres ministros undique ad portus maris,
Qui navigantes Tereum si aliqui meum
Forsan in itinere viderent omnes rogent. Exeunt. 195

ACTUS I, SCENA iii

Ingreditur Tereus solus. Mox ad eum ingreditur Phaulus.

TER. Periere naves fluctibus socii dolo,
Et cuncta pereant dummodo voluptas mea
Mihi tuta maneat, tuta dum tecta est satis. Ingreditur Phaulus.
At en minister cladis et scelerum artifex
Accedit hilaris. Praemium expectat scio, 200
Et praemia feret debita. An faelix vocor?
PHAU. Faelicitatem si tuam appelles luem
Miseram tuorum. Vive, faelicem voco.
TER. Periere certo? PHAU. Si potest aliquis
Certo perire. TER. Nemo certando suam 205
Servavit animam? Nullus ad ripam appulit?
PHAU. Nemo, sed omnes pariter undarum furor
Submersit. TER. Et quis animus in morte extitit?
PHAU. Nullus, quia animos merserat Bacchus prius.
Audita vox est misera clamorque horridus, 210
Cum iam videret turba lapsuram ratem.
Sibi quisque funem arripuit, et frustra meam
Opem rogabant. Surdus ego risi. TER. ScelusAversus loquitur.
Risit. PHAU. Salute pro mea, et eorum nece.
Sic lintre, veluti tigris a praeda satur, 215
Redii, ut triumphans miles in caede hostium,
Et nunc tibi duci spolia, mercedem tibi
Domino laboris servus acceptam refert.
TER. Meus est laboris fructus, at merces tua est.
Socium et amicum exosculor. PHAU. Regis pedes 220
Exosculari liceat. TER. Assurges, mei
Pars magni, regni particeps. PHAU. Servus vocer.
TER. Dum vivis (inquam) sis mihi in regno comes.
Sed vita regis quam sit instabilis vide. Occidit Phaulum.
PHAU. Oh. Occidit Phaulum.225
TER. Sic iam silebis. Hoc tuum scelus et meum
Nec murmurabis, si modo benigne minus
Merita rependam. Nullus in scelere est modus
Nisi scelus, et cui plurimum debes, nihil
Solvere statuitur forma solvendi optima. 230
Nam bona referre cum nequis, referas mala.
Sed adhuc insepultus iacet noster comes.
Ego quia mortis causa sum tumulum dabo,
Et sic laboris praemium hoc tandem feret,
Ut acquiescat mortuus regis sinu. Exit portans cadaver. 235

ACTUS I, SCENA iv

Ingreditur ancilla Philomelae.

ANC. Philomela domina patriam liquit suam
Ut in alieno solo lugeret solo?
Etenim misella fontis in ripa sedet,
Ubi maesta nymphis queritur amissa omnia.
Pro dapibus herbas, pro mero lachrymas bibit. 240
Et stant minaces pro satellitio ferae,
Pro cantilenis optimis audit striges,
Pro patris aula regia sylvas colit,
Et pro ministris Echo deludit loquax.
Sic facta misera misit <me>, ut regi omnia Ingreditur Tereus. 245
Malefacta quererer. Video. Frons torva est, loquar?
TER. Cornicula ista garrula est vivax nimis.
Phaulum sequetur, nuptias iungam in nece.
ANC. Magnanime princeps, parce, si audacter loquar.
Philomela domina tam diu absentem gemit, 250
Relicta queritur. Ubi soror, famuli? TER. Tace.
ANC. Oh.  Interficit anc.
TER. Nam non taceres, scio, nisi os sic obstruam.
Philomela, quereris quod nimis abessem diu,
Nimis adfuisse ne cito queraris cave. 255
Nam venio praeceps, ut scelus sceleri ingeram.
At prius oportet ut viro hanc iungam suo. Exit cum ancilla mortua.

ACTUS I, SCENA v

Ingreditur Philomela sola.

PHIL. Nec famula rediit, sola sum infensa omnibus.
An sic relinqui virginem timidam decet?
Sic Thracia solet excipere regem suum, 260
Regisque amicos? O soror Progne, soror
Tuus amor huc me duxit, et cur non ades
Ut videam amorem? Tereus frater venit. Ingreditur Tereus.
TER. Philomela, digna quae Iovis thalamum bees,
Quam terra dominam agnoscit, et caelum deam, 265
Quam Phaebus admiratur, ut sydus novum,
Splendore superans facile splendorem suum,
Emitte lumen, emica ut mundus stupens
Videat. Sepultae inertiae distat parum
Celata virtus. PHIL. Quid sibi hae voces volunt? 270
TER. Natura nobis dedit, ut utamur, bona,
Bonumque nihil est, nisi faciat usus bonum.
Tua forma flos est, et bonum fragile. Hanc cole
Et fruere. PHIL. Non intelligo. TER. Rex sum potens,
Et nomen ipsum regis imperium sonat. 275
PHIL. Licet imperare. Quid iubes? Quid me imperas?
TER. Amare. PHIL. Sed quem? TER. Me.
PHIL. Et te amo. TER. Non est satis,
Maiora cupio. PHIL. Quid dari maius potest?
TER.. Fructus in amore. PHIL. Quis? TER. Miser metuo eloqui.
PHIL. Quis ille fructus? TER. Osculum. PHIL. Facile feres. 280
TER. Haec aura flammam ventilat amoris mei,
Pectusque dubium incendiis miscet novis. Osculatur.
PHIL. Heu mihi, quid ambit Tereus? Quid rex parat?
Absit libido, virginem servet deus.
Subitus venustas possidet pallor genas, 285
Frons torva rugas contrahit. Placide alloquar?
Germane, princeps, mente quid tecum tua
Tacite revolvis? TER. Scire vis? Cultum tuum.
PHIL. Ubi sunt ministri seduli? TER. Ego servus tuus
Adsum. PHIL. Iocari placet, at ubi famuli manent? 290
Vix solitudo principes tantos decet.
TER. Summa est voluptas qua frui soli solent.
PHIL. Illa tamen est honestior quam omnes vident,
Quam profiteri non pudet. TER. Vanum est pudor
Nomen, et inanis futile inventum metus. 295
PHIL. Qui nec pudore nec metu flecti potest,
Is impudentis nomen imprimis ferat.
TER. Mutemus hinc paulisper in sylvas gradum,
Ut cantus avium murmuri undarum simul
Coniunctus aures suavibus pulset notis. Exeunt. 300

ACTUS I, SCENA vi

Ingreditur Faustulus pastor regis solus.

FAUST. Ego sum. Quis ego sum? Regii pastor gregis,
Nec vile munus arbitor. Per me viget
Vivitque patria. Caeteri pascunt oves,
Ego pasco regem. Faustulum vulgus vocat,
At faustus ego sum. Chara mihi nata unica, 305
Animi medulla, vita, solamen patris,
Viro satis matura, et accipiet probum. Ingreditur filia Faustuli.
Sed taceo. FIL. Chare genitor, in campis nihil
Aegrum aut molestum est, omnia in sylvis valent.
FAUST. Omnia valebunt semper adventu tuo, 310
Sylvas et agros tu colis, sic te colunt.
FIL. Te colo parentem. FAUST. Filiam agnosco piam.
Accipio amorem, praemium et largum dabo.
FIL. Satis esse amorem quod meum accipias puto.
FAUST. Curetur hodie ut nitida splendescat domus, 315
Et cuncta nitida. Regis adventu (diu
Nec abesse poterit) plurimi ex aula (scio)
Pastorem (ut aequum est) regium invisent domi. Exit Faustula.
O ter beatum Faustulum, cui tam piam,
Probam, modestam Iupiter natam dedit! Exit. 320

ACTUS I, SCENA vii

Ingreditur Tereus solus.

Adhuc relicta est hora pietati brevis,
Tempusque paenitentiae, veniae locus.
Nam quae peregi levia sunt, prorsus nihil,
Si comparentur ad scelus quod iam paro.
Monstrum est: parentem terret, in lucem tamen 325
Prodibit. At relligio, ius, leges vetant,
Dii, fama, virtus, terra, mare, caelum tremunt.
Quid dii? Quid aether? Fabulae at aniles ioci.
Quid fama? Fmus quae cito ac surgit cadit.
Relligio? Fallax larva, figmentum irritum. 330
Quid iura? Tensa retia ut capiant rudes.
Quid ipsa virtus? Umbra, vox, ludus, nihil.
Qui metuit umbris non potest rebus frui.
Philomela, venio. Nec metue, fies enim
Iunonis instar, et soror et uxor Iovis. Exit. 335

CHORUS

MARE Quid, Terra, cernis? TERR. Quid, Mare?
MARE Infanda. TERR. Effera.
MARE Sed quid peregit? TERR. Unda. MARE Nego.
TERR. Nam non patet?
Absorpsit unda. MARE Siquidem natos suos
Tellus reiecit barbara, accepit mare.
TERR. Accepit autem ut perderet. MARE Fateor lubens, 340
Sed prima sceleris machina in terris fuit.
TERR. Ergo instrumentum caedis et mortis, Mare,
Agnoscis aptum. MARE Gladius in forti manu
Conservat, at si dederis insano necat.
Optima nocere, si male utaris, solent. 345
TERR. Tellus sine undis non nocet. MARE Tantum mane,
Haec sunt malorum eamina, at sequitur seges
Quam sola tellus sine mari aut undis metet. Sedent.

Perge ad Actum Alterum