Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
CHRESTOPHILUS, PHILOMATHES, CRITO, SOPHIA

CHR. Quam vellem ut isthic Crito cum Sophia forent!
PHIL. Monui ut adessent, et statim credo adfore.
Dum Sophia venerit, hora quaevis mensis est.
Si vis, eamus obviam. Haud poterunt diu
Abesse. CRIT. Ut de te amator sollicitu’st, vide. (Ingrediuntur Crito et
Sophia.
) 825
Tibi dat obvia. PHIL. Quam opportune et bene
Venistis! Sed tuum praecipue gratulor
Adventum, Sophia. SOPH. Quidnam id est quod me velis?
PHIL. Volo te gravidam. SOPH. Isthuc quid sit rei?
An virgo gravida est? Opus ad hoc opera tua. 830
PHIL. Aphronium fama murmurat tibi turgidum
Fecisse ventrem. SOPH. Dii boni! Quid tu paras?
PHIL. Fortuna nostrum si modo incaeptum iuvet,
Parabo dotem, Sophia, praegrandem tibi.
SOPH. Quod mihi parabis, hoc tibi paratum scias. 835
PHIL. Scio. Nunc igitur te gravidam fieri volo.
SOPH. Hem rursus gravidam? PHIL. Dico rursus, te volo
Gravidam videri. SOPH. Vis? Quid,. ut in utero feram?
CHR. Non feram, at aviculam. PHIL. Nempe pulvinar geras
Plumis refertum, vel consimile quidpiam. 840
SOPH. Pariam ergo aviculam? PHIL. Spero Phaenicen mihi.
SOPH. Fortasse regulum, vel minutum animalculum.
Nihilve potius? CHR. Fiet hoc aliquid nihil.
SOPH. Sed quid paratis, obsecro? Quodnam hoc genus
Monstri est? CHR. Ausculta. Attentus ego sum in vestrum bonum, 845
Tua et opus est arte ad hanc rem quam paro.
Videte quid agam? Chrysophilii iste filius
Aphronius iactitavit se amplexus tuos
Habuisse. SOPH. Quid est quod audio? CHR. Verum tibi
Narro. SOPH. Ain’ verum? CHR. Nescio an facto tenus 850
Verum, tute illud nosti, sed verum scio
Quod iste sic dixerit. SOPH. Ut amplexus meos
Homo iactitaret hic luto lutulentior,
Aspectu cuius vel vulto ipso nauseo!
PHIL. Quid ergo vis? Ut vindices iniuriam? 855
SOPH. Quid nolo? PHIL. Finge te gravidam ex eo.
SOPH. Ira intumescam, gravidam ut odio me sciat.
CHR. Tu, Crito, neptis promove causam tuae.
Chrysophili ad aedes pergito, et factum exprobra.
Indignum exclama facinus, ut natum daret 860
Alii in maritum, quando natus id dedit
Alii, maritus uxori quod debuit.
CRIT. Sed quid si filius constanter perneget?
Factum probare qui licet? CHR. Adest hic, qui afferet
Ipsius verba Aphronii. PHIL. Sed quid si pater 865
Spondebit Sophiae natum, ad has angustias
Redactus? CHR. Ne metue, spondebit prius
Possessionum amplarum partem maximam.
CRIT. Aphronius hoc ex dote persolvat sua
Quicunquem famam per probra alienam eripit. 870
Haud facile dicas quo sat hunc plectas modo.
CHR. Has vos ciete turbas tantum in nuptiis,
Alia relicta mihi sint, ego partem geram.
Vos ambo abite, dolum ut adornetis meum. 875
Meam, Philomathes, tu mane et technam adiuva.
Atque exit ecce Aphronius, hunc statuo aggredi.

ACTUS V, SCENA ii
CHRESTOPHILUS, PHILOMATHES, APHRONIUS

CHR. Aphronie, quid fit? Tibi paratae nuptiae?
APH. Paratae. Anaeae placeo, placet illa et mihi.
PHIL. Uterque utrique convenit, par et iugum.
APH. Hodie maritus, perbrevi fiam pater. 880
CHR. Fortasse. APH. Certum est, sat vires meas scio.
PHIL. Expertus adeon’? APH. Saepe sat Athenis meas
Sensere vires faeminae. CHR. Memini quidem
Dixisse te de nepte Critonis mihi,
Tui quod illa corporis molem tulit. 885
APH. Saepissime illa tulit, et experta est virum.
PHIL. Quin ergo et illa gravida est si tam sis potens?
APH. Fortasse partum abegit (ut multae solent).
Sed fabulari me iam haud vacat. Me alia avocant,
Statim adero. PHIL. Pereas, proprio ut indicio sorex. <Exit Aph.> 890
CHR. Stultum impudentem lingua mulctabit sua.
PHIL. Plus gloriantur saepe qui faciant minus.
At, Sophia, castam te scio, hic quicquid rudat.
CHR. Tu propera ad illam, Philomathes, verbis bonis
Solare ne labascat et prodat dolum. 895
PHIL. Propero libenter. CHR. Ego propero ad Autarchiam,
Quae me tam amice accepit. Atque ipsa en venit.

ACTUS V, SCENA iii
CHRESTOPHILUS, AUTHADIA, AUTARCHIA

AUT. Chrestophilus hem bonus et egregius vir est.
AUTH. Mihi videtur optimus. AUT. Vellem nimis
Chrestophilum habere Chrysophilii in loco! 900
CHR. Dea hospitalis, quantum ego debeo tuis
Amoribus! Non credo sic Danae Iovem
Excepit, auri quando sub specie in sinum
Descendit eius, sicut me Autarchia mea.
AUT. Chrestophile, fateor, gratior es auro mihi. 905
Nam friget aurum, nec faces Veneris alit.
Durum et grave etiam corpus ut avari senis
Magis iuventae fervidus sanguis placet,
Amplexus et mollis, par pari gaudet frui.
Chrestophile, quantum Chrysophilo praestes scio. 910
Me sors beasset, si hunc mihi dedisset virum.
CHR. At servus ero, quem sors tibi negavit virum.
Officia semper prompta praestabo tibi,
Et quod opibus haud potero, supplebo fide.
AUT. Quid mihi opus opibus? His satis abundat senex 915
Coniux, et habeo quod mihi sufficiat probe.
Tu, si placebit, particeps fies meae,
Sortis meum ut quod sit libere dicas tuum.
AUTH. Secretius nec cor tibi fuerit tuum
Tua quam Authadia. AUT. Cuius ego nitor fide. 920
CHR. Tibi et Authadiae, si queo, rependam hanc fidem.

ACTUS V, SCENA iv
ANAEA, PHILOMATHES, SOPHIA

AN. Excede nostris aedibus, meretrix. Abi,
Scelesta. Sponsum tu mihi ereptum venis?
PHIL. Anaea, parce, ne malum accumules malo.
Sat ipsa misera est. Si viro placuit tuo, 925
Non huius hoc est crimen, illius magis.
AN. Pol si huc redieris, lumina effodiam tibi. <Exit.>
SOPH. Ioculare. Vereor ne me accersam malum.
PHIL. Confide, Sophia, nil tibi obtinget mali.
SOPH. Meam ista quantum vulnerant modestiam! 930
Heu! Sic amorem ludis, Philomathes, meum?
An digna videor merita quae vapulem probris?
PHIL. Tace oro, Sophia. Cuncta succedent bene.
SOPH. Mihi te sequenti tu bonam famam eripis?
PHIL. Aphronius illam eripuit, ego reddam tibi, 935
Et auctiorem probus hic efficiet dolus.

ACTUS V, SCENA v
CRITO, CHRYSOLPHILUS, CHRESTOPHILUS, AUTARCHIA, AUTHADIA

CRIT. Tu dives es, Chrysophile, nos cives sumus.
Heus tu, familiae decus ego tuebor meae.
Tantumne nepti iniuriam fieri sinam?
Aut ducat illam aut debitas paenas luat. 940
CHRYS. Patrasse negat hoc filius. CRIT. Sero negat.
Patrasse dixit, testem habeo dignum fide.
CHRYS. Quis ille testis? CRIT. Hospes est hodie tuus
(Quod laetor), a me ne subornatum putes.
Chrestophilus ipse vir rei et famae integrae. 945
<CHRYS.> Chrestophile, num sic filius dixit meus
Vitasse semet Atticam hanc iuvenculam?
CHREST. Dixisse certum est. Cur neget? Dixit mihi
Et gloriatus insuper. CHRYS. Dictum nega.
APH. Ehem haud honestum est. CHRYS. Ergo quid agendum est mihi? 950
CHREST. Chrysophile., locuples tu satis, nati hoc probrum
Paucis talentis expia. Nurus haec tua
Mulctam hanc abunde reddet Aphronio suo.
Sponsum reperies forsitan pauperculum
Honestioris ordinis et oris virum 955
Qui dote victus ductat, haec quem approbet,
Nec Crito dedignetur. CHRYS. O utinam mihi
Talem reperias virgini sponsum Atticae!
CHREST. Conabor equidem. Tu Critonem mitiga.
CHRYS. Hoc faciam. At audin’? Coniugem exora meam 960
Ne facinus istud filii indigne ferat.
CHREST. Satagam. Licetne paucis te, Autarchia?

ACTUS V, SCENA vi
PHANTASTA, PETINUS

<PHAN.> Ain’? Sophia praegnans tam cito? Hoc mentis meae
Vigore factum est, facere nam hoc volui (scio).
Accessit etiam quod et eam affabar modo 965
Atque osculabar, oris afflatu mei
Praegnans repente est facta, apud Iberos uti
Animalia ibi concipere de afflatu solent.
<PET.> Factam esse gravidam Sophiam ab Aphronio ferunt?
<PHAN.> Feruntne, fieri num potest? PET. Crito Atticus 970
Adduxit ipsam, gravidam ab Aphronio probat.
Aphronius etiam dixit in multis locis
Sui quod illa corporis molem tulit.
PHAN. Aphronius illam? Sophia quia meretrix, vale.
Adulteratam Aphronius ut Sophiam luat 975
Res quam decora? Qui malum fecit, ferat.
Sed istud ipse nonne et ulciscar scelus?
Id cogitabo, facere me temere haud decet. <Intrant Authadia et Chrestophilus.>
AUTH. Chrestophile, quis vir ille? CHR. Quid si vir tuus?
AUTH. Utinam daretur, nam mihi hi mores placent. 980
PHAN. Atat! Quod istud numen? Annon est Venus?
Ipsa est. Diana est potius, haec casta est magis.
Diana certe est. Ecce quam variis modis
Vultum subinde mutat et faciem novat.
Iam nube condit caput, et en rursus micat. 985
Agnosco, sic est. Dea suboffensum modo
Me cum videret antelatum quod mihi
Endymiona dixeram, praesens adest
Iniuriam ut compenset. PET. Astutam deam.
<PHAN.> Fortasse et ipsa hanc virginem impraegneverat. 990
Sibi ne illa me praeriperet. PET. Hem laudo salem.
<PHAN.> Quam amore digna est! Nam salutabo prior.
An ut illa me salutet expectem prius?
Deliberandum est hoc diu ut faciam semel.

ACTUS V, SCENA vii
<CHRYSOPHILUS,> APHRONIUS, ANAEA

<CHRYS.> Aphroni, te pol optimum ostendis virum. 995
Patrem esse placuit antequam sponsus fores?
Turbare num sic nuptias decuit tuas?
Excutere Anaeae mentem et ingenium patri?
Famam et familiam propriam, et alienam simul,
Maculare probris? Hoc virum ingenuum decet? 1000
An sic Athenis vivitur? Vita est probra.
APH. Tetigisse nunquam me Atticam hanc Sophiam scio,
Sed confitebor, iudicent ut me virum,
Nec deprehendi vanus aut mendax volo.
Heu parce iuveni qui senex nunc es, pater, 1005
Iuvenem fuisse te recordari potes.
Nasci senes nos illico a pueris decet?
CHRYS. Agnosco, sed tu in posterum sapias magis,
Honestiorem spero te coniux dabit.
APH. Iam tu hinc, Anaea, intelliges quod vir siem. 1010
AN. Aphronio Anaea hoc facile condonat suo.
Spero meliorem te quod experiar virum,
Sed amare Sophiam ne velis rursus rogo.
APH. Non faciam, Aphronio Anaea prae cunctis placet.
AN. Hanc alere prolem (natum cum sit) quem decet? 1015
APH. Quae peperit ipsa, populus id curet licet.
CHREST. Curabo hoc egomet, reliqua si cedant bene.
AUT. Chrestophile, facies optime, et quod te decet.
SOPH. Sat Sophia novit, cuius haec iniuria
Res transigatur, haud merita tantum probrum. 1020
PHIL. Ne, Sophia, conturberis, ego probrum auferam.
CRIT. Facias id, Philomathes, quod probum ingenium sapit.
Misereri Sophiae te decet. SOPH. Sophiam magis
Miseret Philomathis, qui sine indignis modis
Sophia potiri pauper haud potuit sua. 1025
CHRYS. Si tu, Philomathes, coniugem hanc Sophiam velis,
Egomet talenta bis decem solvam tibi.
Superaddet istis septies centum minas
Crito, ipse e summa vere solvendas mihi.
PHIL. Conditio nobis perplacet, at uxor magis. 1030
CRIT. Eamus intro ut syngrapha haec constent tua.
CHREST. Faetum ego, Philomathes, (non tuum, hunc dicam meum)
Qui spero probus et aureus fiet puer.
AUT. Bene cuncta peragis, Chrestophile. CHREST. Superest adhuc
Ut Authadeae huic aliquid efficiam tuae, 1035
Sibi ne haud placere dicat ea quae tot placet.
PHANT. Est virgo custos mont<ium et> nemorum.
Diana princeps magna multos incolas
Suo illa in orbe praediaque et sylvas habet.
Mea si sit ista, quantus ego princeps ero! 1040
Huic me applicare non pudet, faciam ut decet.
CHREST. Phantasta, salve. PHAN. Chrestophile, item salveas.
<CHREST.>Ter pulchra virgo, digna quoque quam tu colas,
Mitit salutem quam potest etiam dare.
PHAN. Hem diva! Cultum narrat, an digna ut colam? 1045
Quod nomen illi est? CHREST. Authadiam se vocat.
PHAN. Est quam augurabar, nomen ecce αὐλῆς θεά.
Dea virgo, nomen, numen et lumen tuum
Agnosco, quae sis sat scio. Non est novum
Videre superos veste in humana deos, 1050
Endymiona nec luna gratum habuit magis
Phantasta tibi quam serviet. AUTH. Solus places
Et dignus es, Phantasta, qui placeas mihi.
Mihi et ipsa magis hinc placeo, quod placeam tibi.
AUT. Chrestophile, quam sis omnibus amicus bonus, 1055
Vel hinc liquebit. Quis satisfaciet tibi?
CHREST. Autarchia haec quod approbet satis est mihi.
AUT. Phantasta, nostros tu quoque intrabis lares.
PHAN. Famulabor, haud futurus ingratus comes.

PHILOMATHES EPILOGUS

Mihi sat peractum est, utinam et vobis foret! 1060
Omnes Philomathes estis. An factum est satis?
Fortasse nimum, verum et in nimio est satis.
Sophia Philomathes gaudet, Aphronius sua
Fruitur Anaea, Chrysophilus Autarchiam
Retinet, sed illa est dignior Chrestophilus. 1065
Inservit Authadia coniunctim tribus,
Sed solus hanc Phantasta prae reliquis capit.
Hic indecorum aut turpe meditamur nihil,
Honesta res sub ludicro geritur typo.

CHORUS

QUI. Quiesce. TEMP. Tempus imperat silentium. 1070
PHIL. Et ego libenter Tempori morem gero.
TEMP. Quies, quid agitur? QUI. Quod decet, quiescitur.
Nonne esse tempus iam quiescendi putas?
Iners poeta deficit in actu ultimo,
Prolixitate peccat. Heus, requie est opus. 1075
TEMP. Fateor. Quiescas ergo tu primum et tace.
Nam lassa nugis turba, scio, requiem petit,
Quam dabimus. At si quid minus gratum fuit,
Succedet infinitum. An id vultis? Labor
Et cura nostra dum voluptati studet 1080
Vestrae, licet cum taedio longo dabit.
Sed tacita iam nox urget et Tempus silet,
Et vos silere cupio, vel placide loqui.
Quod restat unum, manibus in vestris situm est.

Finis