Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, SCENA i
ANAEA, AUTHADIA

AN. Mihi fore maritum curator Chrysophilus perhibet
Aphronium, uxoris esse aiunt vitam lepidam. 680
Nonne est, Authadia? AUTH. Dolet, quod haud experta loquar.
Aliis ego licet minus, mihi nimis innupta placeo.
Ast ego festivam auguror. AN. Mihi vestes novae
Et elegantes fore confido, praeterea
M mihi servi serunt, et quae collaudant famulae. 685
Habebo et filium meae multo puppae similem.
Athenas ego mittam, et alicuius divitis dabo
In coniugium haeredi, quin et illis erunt liberi.
AUTH. Quam tu faelicior me multo! Ita omnes stolidi,
Ut locupletes tantum stultulas serio ambiant. 690
AN. An mihi agendum est nihil? AUTH. Imo discendum prius
Incedere noviter et vestiri, calamistris comam
Inurere ornate, gestu salutare humillimo.
AN. Quid ego haec ut faciam? Deus bone! Quam nitida fuero,
Si talia didicero! AUTH. Nulla est quae melius doceat. 695
Placere vel cuilibet mei mores solent.
Utinam mihi maritum similem dii faciles dederint!
Tua tibi pecunia maritum Aphronium dedit.
AN. Quid? An emptus mihi maritus? Quo tandem pretio?
AUTH. Non hunc emebant tibi, sed parabant opes. 700
AN. Si tibi maritum compares, nummum dabo
Aureum, tu exinde possis optimum emere.
AUTH. Ego vili ita pretio noli maritum mihi.
Amore mihi, haud nummo, volo coniugem,
Quem mores magis alliciant. AN. Tu mores dixeris 705
Mihi perdiscendos aliquos. An domum ibimus?
Ut me tu instituas clanculum ne pudeat.
AUTH. Agedum, sequar. Ego aeque cito utinam
Coniugii haud indigni fierem particeps!

ACTUS IV, SCENA ii
APHRONIUS

Mira haec Philomathis indoles, et ingenium perspicax, 710
Qui mihi praedixit vere adducendas literas.
Et ipsos video.

ACTUS IV, SCENA iii
APHRONIUS, PHILOMATHES, CHRESTOPHILUS, CERDOUS

APHR. Est ita, ut dixti fore,
Non uno errabas punctulo. Subitum pater
Vult reditum. Itineris vos volo comites mei.
Certe Philomathen video, perdoctum virum. 715
CHR. Quam nollem, egenus, Meritus, cui melius foret.
Inimica studiis dura paupertas bonis.
APHR. Mihi servus esse si velit, vestem libens
Victumque dedero, meque herum inveniet bonum.
PHIL. Herumne? Prudens nemo? Quem servum velit? 720
APHR. Uxorque mihi si filium pariat mea,
Tradam docendum. Video nam doctum admodum.
CHR. Sicne eruditos, asine, decorandos putas?
Te pol ob istud, si queo, ulciscar satis.
Miseret Philomathis, quem probum et doctum scio. 725
Aliquid voluto in mente, quo forsan iuvem.
CERD. Me perdidisse literas, aut ebrium
Fuisse, herili filio haud dicas. PHIL. Tace.
APHR. Valete, vos parate. Nam comites volo.
CHR. Nos te sequemur. Philomathes, Sophiam tuam 730
Invise, nullus moneo, nam invisas, scio.
Non ibis absque munere, hanc strenam dato,
Et si advocemus nuptiis, adsit, mone.
PHIL. Quam mihi benigne, Chrestophile, facis!
Ibo et statuto tempore occurram. Vale. 735

ACTUS IV, SCENA iv
PHANTASTA, PETINUS

<PHAN.> Certum est adire me Sophiam. Curandus habitus,
Ne, ut solent scioli, hanc adorirer ruditer.
Ubi speculum, Petine? Mihi arridere ut videor
Speculum Phantastae! PET. Ut amicus est alter ego.
PHAN. Pete pecten. PET. Accersitum eo et redeo 740
<PHAN.> Non est satyricus. Dentatus cum sit, haud mordet tamen.
Ubi scopula, ne quod linteum vestes inquinet?
Ne plica disconveniat. Illud quomodo
Collare quod suffulciat piquadillium?
PET. Non Gallicarum largius fieri reor. 745
PHAN. Satis paratus, Sophia, nunc fronti tuae
Me accomodabo. Da, puer, vestem novam,
Vetus ille nimis est, usus horis sum tribus.
Si quis unquam (uti fabulae) Narcissus fuerit,
Mihi non dissimilem autumo, ita mores meos 750
Supra modum admiror. Nonne ego aspectu vel unico
Unam Athenarum luctam in ditionem traxerim,
Qua omnes, omnigenae, omnifariae artium tricae
Potiri haud potuerunt? Sed speculum barbae vitium
Haud parum aspectui obtulit. Corrigendum prius 755
Me ad tonsorem conferam. PET. Tu eris compto comptior. (Exeunt.)

ACTUS IV, SCENA v
AUTARCHIA, AUTHADIA

<AUT.> Heu! Quam molestum misera coniugium fero
Morosi, avari, frigidi, ingrati senis,
Qui noctu tussem, interdiu nummos crepat,
Nec coniugale praestat officium viri! 760
AUTH. Quid, domina, tristeis fundis in vanum sonos.
Cui vir placere negligit, placeat sibi.
AUT. Haec Authadeae perplacet sententia,
At vix pudicam coniugem et honestam decet.

ACTUS IV, SCENA vi
APHRONIUS, CHRESTOPHILUS, PHILOMATHES, CERDOUS, AUTARCHIA, AUTHADIA

APH. Megaram appulistis, gratulor vobis iter 765
Faustum fuisse. Patriae en limen domus.
CHR. Gaudemus etiam, Aphronie, te salvum patri
Nos reddituros ut fidos socios decet.
PHIL. Sum paene fessus tantula quamvis via
Succussione vectus et tardigrado equo. 770
CERD. Ast insequutus sum loro, aliter tardior
Adventus esset. Raro scholaris bonum
Conscendit equum, nam nobilem haud facile regit.
Sed, here, dominam ecce meam, quae prae foribus
Adventum expectat. APHR. Salva sis, mater mea. 775
Pietas in parentem me tibi obstrictum tenet,
Officii et humilis erga te amoris vinculum.
AUT. Grate appulistis, singuli: tu, Aphronie,
Domum ut ad paternam, vos ut eius hospites.
APHR. Chrestophilus illi nomen, huic Philomathes. 780
AUT. Uterque gratus. Sed quid eximium micat
Chrestophilo in isto mentem quod allicit meam?
CHR. Hem rara species, digna quam persequar modis
Omnibus et ambibo, si modo faveat Venus.
Aliena in re non negligam proprium bonum. 785
AUT. Eamus intro. Nate, duc comites tuos,
Tuus ut parentem aspectus exhilaret senem.

ACTUS IV, SCENA vii
PHANTASTA, PETINUS, SERVUS CRITONIS INTRO

PHAN. Concinne ego iam Sophiam quaesitum propero
Ut nos inter nos de nuptiis colloquamur parum.
Tu fores pulta, Petine, exeuntem opperiar. 790
PET. Actutum fiet, evocabo ego impetu aliquem.
SERV. INTRO Quos nostras fores arietat? PHAN. Ubi uxor Sophia?
SERV. Uxorem an vere dicas nescio, ast hoc scio,
Aphronii ad nuptias profecta est Megaram.
PHAN. Quid audio? Ad nuptas Megaram Aphronii Sophia 795
Profecta est? Quid, ut Aphronius ducat Sophiam?
Ego certe dignum pretium ob stultitiam fero
Si quid mei amoris moribus lucretur meis.
PET. Hic forsan boni corvi est ovum malum.
PHAN. Certum est me experturum hanc fallaciam, 800
Etsi quo dolo potero impediam nuptias
Megaram appulistis propere a Megara.
Euclidem ad Socratem venisse Athenas ferunt
Muliebri in habitu. Ego Megaram Athenis abeo
Muliebre ingenium Sophiae hoc in habitu ut probem. 805

CHORUS

TEMP. Vacuum, quid agitur? VAC. Quid agere in pleno potest
Vacuum? Ista turba philosophiam nimium sapit,
Vacuumque abhorret. Tibi novum comitem para.
TEMP. Tandem quis aderit Tempori afflicto comes?
Hic acquiescam, bene mihi in mentem venit. 810
Nam proxima Quies veniet. Accedas, senex
Similis mihi, mecum nunc exul miser. <Ingrediuntur Motus et Quies.>
MOT. Motus Quietem tempore educit suo.
TEMP. Scenam hanc tuere si potes, si non potes
Adsis benevolus et voluntatem indica. 815
QUI. Pacata requies non solet multum loqui.
Nisi me tumultus aliquis aut strepitus rudis
Expellat, adero fidus et faelix comes.
TEMP. Si te repellant, me quoque repellent brevi.
Nam sine quiete cuncta habent tempus breve. 820

Perge ad Actum V