Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio..

ACTUS III, SCENA i
CHRESTOPHILUS cum inventis literis

Nollem repertas hoc modo. Lectas dolet,
Aliena siquidem arcana scrutari haud decet.
Istas esse Aphronii literas certum est mihi. 525
Sed en Philomathes, si quid admoneat sequar.

ACTUS III, SCENA ii
PHILOMATHES

Quid epistolis lectitandis ita studes serio?
Ecquid novorum? Nunquid amorem continent?
CHR. Non hercle, in istis nil ego serii invenio.
Tu legas oppido, deinde Aphronium ludere 530
Porrigitur, consilii dum compotes per literas fecerit.
PHIL. Gloriabitur hic forsan suas ita divulgari literas,
Cunctis maritum se futurum ut faciat palam.
CHR. Opus est stultitiam qui corrigat paedagogo magis.
Quam qui se regere nesciat ut dominetur coniugi! 535

ACTUS III, SCENA iii
CERDOUS

Quis me infaelicior est homo? Qui ita intempestive ebrius
Amiserim literas. Domini somniculose res egerim?
Quaesitum Athenas literas alii, amissum ego venerim.
Quis unquam ita inebriantes hos crederet Atticos?
Cum ego postremo huc veneram, ita me crebris poculis 540
Hausticos studenticos choppinare docuerunt, omnibus
Ego quod ludibrio factus perturbarem omnia.
Sed ego quod consilium capiam ut recuperem literas?
Quosdam hic astrorum a consiliis,
Philomathen, Chrestophilum, qui amissa arte restituant. 545
CHR. Nunc nostro quod commento obsecundet video.
Tu arte has literas ubi reperiat dicito
Aphronio, tum deinceps quasi ariolatus dicito.
De adventu famuli, literis praedicito, et nuptiis
Exinde certum est cum laude tu ut risum moveas. 550
<CERD.> Hos ego rogabo iuvenes, quos video obviam.
Generosi, ubi Philomathis, Chrestophili, astrologos
Quos dicunt, hospitium est? CHR. Parum in his Chrestophilus sapit.
At ille quem quaeris Philomathes callet admodum.
Is ipsus est quem vides. CERD. An iste est? Pace tua, 555
Mihi in perdendis literis infortunium contigit
Quas in mandatis dederit mihi fidens herus.
Tua si mihi ars has reddere potuerit,
Non abibis indotatus, et sine omni gratia.
PHIL. Tu Chrysophili Megarensis es servus, annon? CHR. Rem tenes. 560
PHIL. Tu reducendum ad nuptias tuum veneras herulum
Quem temulentum dederant bibaces iuvenes.
CHR. Deus bone! Quo hoc genio praesenserat? PHIL. Tuas literas
Post horam ad hospitium si veneris curabo reduces.
CERD. Dii te deaeque sospitent. CHR. Hac si vice ad te redeant 565
Posthac cavendum sobrie mandata ut peragas.
CERD. Quam mihi fors fortuna hoc fortunavit iter,
Cum, uti spero, inciderim hosce in auxiliarios meos!
Miror ego hunc in illis divinandi divinum spiritum. (Exit.)

ACTUS III, SCENA iv
<APHRONIUS>

APHR. Calculatores hi novi aut se fallunt, aut meum 570
Longe exsuperant ingenium, quod ego magis sentio.
De glacie ista bimestri nihil certi statuunt,
Ex stella forsan nupera hoc erratum provenit.
Utinam in aliquos inciderem peritos magicos
Quos in ipsos daemonas imperium exercere dictant, 575
Et nescio quae stupenda edunt miracula.
Quid? Philomathen, Chrestophilum video? Salvete oppido,
Me ita qui torquet scrupulus. Ego vobis iniiciam,
Fortasse de hoc coniicere vos potestis aliquantulum.
PHIL. Quid est, Aphroni? APHR. Certe de bimestri frigore 580
Nil profitentur magici? Quid in causa? Tu an noveras?
PHIL. Magnus profecto scrupulus qui vexet abecedarios.
Non est quod ita a me pueriles quaeritare nugulas.
Ego vel de tua te fortuna certiorem fecero
Postea eventura. APHR. Deus bone! An hoc faciet quispiam? 585
PHIL. Ego dum contemplarer huius diei in horoscopo
Varios ad aspectus syderum, domosque rerum vices,
Tibi etiam hodie literas traditurum servulum
Paternum, ad nuptias inde te ut avocet Megaram
Vidi, et quod novercam subinduxerit novam pater. 590
APHR. Mira nimis ita ista sunt, ut futura ego prorsus dubitem.
Haec ego eventum probare si spexero, fidem in posterum
Adhibebo omnem. CHR. Ego huius arti ita creduo
Ut me posse in haec iurare secure sentiam.
Ista dum fiant, abi tu expectatum domi. 595
APHR. Expectaturum diutius vereor quam par has literas. (Exit.)
PHIL. Ne suspiceris. Nuncius veniet brevi.
Quam cicur animal! Facile naso ut ducitur!
Abeamus intro et rideamus plusculum.

ACTUS III, SCENA v
CRITO, SOPHIA

CRIT. Dic, Sophia (nam te plurimi uxorem petunt, 600
Pauci at merentur), quem rogo tandem tuis
Simul et meis molestiis finem dabis?
Tibi de marito satis adhuc constat tuo?
SOPH. De me paternam, patrue, quod curam geras
Agnosco, meritas et tibi grates ago. 605
Sed coniugalem virgo cur curam induam?
CRIT. Sapis. Moleste coniuges vitam trahunt,
Perditaque sero caelibum agnoscunt bona.
SOPH. Tales querelas coniugum saepe audio.
Sed enim puella sibi dari probro autumat. 610
Si virgo vitam peragat exortem thori,
Quasi pulchra satis aut non fuerit, aut non bona —
CRIT. Bona vis videri? Sis bona et fac sis tibi
Formosa. Tua sed forma cur alios beet?
Speculum intuere, forma tibi placeat face. 615
Crede mihi, formam si viro utendam dabis,
Vel minuet illam, vel minus amabit brevi.
Te fruere, Sophia. Non sapit, qui non sibi.
SOPH. Esse sapientem non reor soli sibi
Qui sapiat, esse aut id bonum quod non beat. 620
Sed virginalis vita sat Sophiam decet.
CRIT. Sed tu maritum vis, scio, et quem vis scio.
Amas Philomathen. SOPH. Dignus ut ametur vir est.
CRIT. Fortasse, sed tu cogita num par tibi.
Solet esse tractus dulcior pari iugo. 62
SOPH. Ubi par voluntas, animus, et mores pares, 5
Et parilis aetas, paria. Quid plura exigis?
CRIT Tu nobils, par nobili ut nubas viro.
SOPH. Satis ille semper nobilis, qui sat bonus.
Par sanguis est mortalium, haud sunt impares 630
Quos titulus aut sors impares impar facit.
CRIT. Sed dives an inops vir sit attendas decet.
SOPH. Opto locupletem, malo sed amantem satis.
Sine amore dulcis esse non locuples potest.
CRIT. Sed saepe dulces et satis amantes viros 635
Molestiores saeva paupertas facit.
SOPH. At qui est amantum verus et constans amor
Minus molestam saepe pauperiem facit.
Sat me Philomathes diligit, si sat tamen.
Satis se amari quis vir aut mulier putat? 640
Fingunt se amare caeteri, vere hic amat.
CRIT. Tibi sic videtur credulae. Sed quid rei est?
Cur has ad aedes rarius solito venit?
SOPH. Heu metuo culpa ne sit hoc factum mea,
Quae tam proterve nuper excepi virum. 645
Sed dulciorem cum redit pol me sciet.
Iniurias haec labra pensabunt suas.
Iras amore, iurgia rependam osculis.
CRIT. Sed quid si amare desiit? SOPH. Superi hoc vetent,
Ut me Philomathes deserat! Testor deos 650
Aut hic amore aut nemo potietur meo.
Illi vel inopi Sophia iungetur sua.
CRIT. Quid ergo? Sumptus unde supplebit tuos?
SOPH. Excogitabit aliquid (ut spero) sibi
Chrestophilus, illi assiduus et amicus comes, 655
Satisque locuples aliquid effectum dabit.
CRIT. Nec Crito deerit, si quid est quo vos iuvem.
SOPH. Quam dignus es quem patris observem loco!

CHORUS

TEMP. Locus, quid agitur? Aliquid, aut prorus nihil?
LOC. Nihil. Locumne quaeris, ubi vacuo est opus? 660
Hic plena sunt (non dico stultorum) omnia.
Vos vacua spatia vultis, hic nimium loci
Corpore repletum. Tempus ignarum, vale,
Alium sodalem, qui magis prosit, pete. (Exit.)
TEMP. Iterum relinquor? Iam mihi vacuum deest. 665
Heu! Metuo ne sit vacuus et inanis labor.
Prodesse si quid poterit, hunc comitem petam. <Ingreditur Vacuum.>
VAC. Tempus nefandum, quo vocas? Trahis ad necem?
Si corpus aliquod tangat, heu, pereo miser.
Decede paulo longius, nasum feris. 670
Nullus sequatur. Quis, quis a tergo premit?
Me nemo sentit, sum supra caelos, nihil,
Hodieque vestram in gratiam in terris ago.
TEMP. Ut vacua Momi lingua sit, inanis labor
Calumniantis. Quae manent curae tuae 675
Commendo. Verum sedulo cura. VAC. Volo,
Et moneo ut omnis fugiat a vasto meo.
Nemo movere aut vivere in vacuo potest.

Perge ad Actum IV