Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i
APHRONIUS solus

Phantasta? Hercle Phantasta vel me iudice 240
Solus exit inter homines qui norit bonos
Mores. Profecto mihi placet mirum in modum,
Erit ille semper intimos inter meos
Posthaec. Chrestophilus ille atque Philomathes
Erunt apud me stultuli philosophuli. 245

Nam literati haud saepe morati optime.
Phantasta quam prae his manibus ita digne osculum
Affigit, affabre sic
flectit, reflectit genu!
Inter mortales deus est, ita superat viros
De plebe corporis totius gestibus 250
Et lingua quam volubilis! Sese obtulit
Mihi nuper in plana via quam homines vocant
Plataeam latam, quum salutem diceret
Quam copiose! Χαῖρε quod verbo sonant
Alii, iste sic protraxit ut sententiam 255
Putaret aliquis qui ante non audiverit.
Quia delectavit multum me, transcribier
Curavi furtim verba Phantasta nescio.
Exemplar hic est ad manus. Ehodum ista sunt:
Non ego beatum quod solet vulgus diem 260
Opto, sed annos gaudii plenos novi,
Quot vixit olim Nestor, ut vates canunt.
Quam vel umbram exosculor, plantam et pedem.
Totus libens liquesco in obsequium tui.

His ego truncus iners, et inanimis, hercle mihi 265
Os fuit obstructum, non poteram verbum addere.
Memoriae tradam haec. Vitam paciscar meam
Si quem saluto proximum haud silentem fecero.

ACTUS II, SCENA ii
CHRESTOPHILUS, APHRONIUS

CHR. Iam tandem liber sum factus. Quam misere meae
Aures fuere patientes! Metui male 270
Aeternam surditatem verborum aggere,
Insulus, mendax ita me Phantasta obruit.
Credo hunc mater cum utero gestarit suo
Linguas avidius appetisse, ita factus est filius
Totus lingua. Librum puto haud perdidicit alium 275
Quam qui De Verborum inscribitur Copia.
Sed actum mecum lubens confiteor, bene est,
Habeoque quasvis gratias summas tibi,
Deorum quisquis eras, qui sic me liberum
Dedisti ab hoc fluxu et verborum aggere. 280
APH. Non ego beatum &c.
Si nunc ex votis aliquis mihi dederit se obviam,
Paratur illi satis ampla salutatio.
Sed eccum Chrestophilum, commode in laqueum incidit.
Phantastae machinis philosophum hunc obruam, 285
Quo se defendat non habebit. Adibo eum.
CHR. Quis hic? Serva me, Iuppiter. An hic Phantasta redit?
Sic potius ipse Cerberus triceps canis.
AFR. Non ego beatum &c.
<CHR.> Ha, ha, he. Aphronius hic est noster, homo quem maxime 290
Velim Phantasticari. Pol caepit bene.
Videbo an possit pergere. Pro certo scio
Ad non ultra venit ad columnas Herculis.
Aphroni summum generis humanis decus,
Dilecte nobis plurimum, accessu tui 295
Haec me beavit hora, quam posthac volo
In animi grati signum observare ut sacram.
Namque hanc dicabo precibus et votis meis.
In terris non est quicquam respectu tui
Quod flocci facio, magis amplexu hoc gaudeo 300
Quam clausus Pamphilus Thaidis amplexibus.
Non me fefellit, est iste, ut praedixeram.
Non poterit progredi. Videte ut sudor est
Totus, quam morte peior est talis labor.
Phaetontis isto more sic pro munere 305
Poposcit paenam, currum moderandum dedit
Phantasta, regere quem ignorat. APHR. Chrestophile mi,
Quid agitur? Ut vales? CHR. Homo ad seipsum redit.
Et vivo valeoque, ut vides. Sed quomodo
Tu valeas quaesitu dignius? APHR. Cur dignius? 310
CHR. Videre siquidem novus et alius. APHR. Novus
Et alius? Quid ita? CHR. Non es, per Iovem,
Aphronius ille talis, qualis nunc eras.
APHR. Tibi prorsus idem semper ut soleo tuus.
CHR. Sis, oro, semper. Sed, sodes, dic quid novi. 315
APHR. Novi? Nil novi. CHR. Quam facete. Nosce te
Scio. APHR. Nosce me nil nosse. CHR. Quam lepidum est caput!
Dic serio num de Philomathe tu nihil?
APHR. Cur aliquid ego de hoc homine? CHR. Loquitur siquidem
Fama hunc amare, potiturum pariter ferunt 320
Amore. APHR. Dic, sodes, et cuius dicunt retibus
Hunc esse captum? CHR. Virginis pulcherrimae
Sophiae. APHR. Dic cuius? CHR. Dico Sophiae. APHR. Vera tun’
Refers? CHR. Non ipsa veritas est verior.
APHR. Credibile est? Miseret hominis. Sed nequeo tamen 325
Quin rideam. CHR. Quid est? APHR. Nihil, certe nihil.
Quoddam facetum rediit in mentem mihi.
Ehodum silebis? CHR. Muto narras fabulam.
AFR. Ergo de Sophia tua quae sit sententia?
CHR. Est ipsa credo castitas. APHR. Ergo putas 330
Nostrum hunc ducturum virginem castam satis?
CHR. Puto scioque. APHR. Scientia tua probabilis
Tantum est. CHR. Non possum, fateor, rem tam lubricam
Veram esse demonstrare. APHR. Sed tempus fuit
Monstrare quando possem quam esset lubrica. 335
CHR. Fuisse tempus laesa quo Sophiae fides
Narras? Quo te probares et certissime?
AFR. Quo ego? Cur non ego? Me virum spero putas.
Vir ipsi placuit Cynthiae. CHR. Sed tu, scio,
Non poteras Sophiae, quamvis vir. Mendacium 340
Hoc, quicquid erit, audire volo. Mirum mihi
Videre dicere. APHR. Mentiri mirum est. CHR. Quidem
Non est, nam scio te mentiri. APHR. Dico tibi,
Mulier facilius vincitur quam dicitur
Verum. CHR. Igitur sensit Sophia qualis vir sies? 345
APHR. Quantusque pondus molis istius tulit.
CHR. At iam si gravidam fecerit gravitas tua,
Quid pater? APHR. Id scilicet noster curet pater.
Habebit nobis gratias multas, scio,
Quod tantos feci profectus, cum noverit, 350
Idque his Athenis, ut abundavi praeceptis ego
Et institutis sophiae. Sed patrem narras? Patris
Ad aures nunquam veniet. Iste Philomathes
Curabit istud vulnus, si verum refers.
CHR. Spero igitur illi te non ingratum fore. 355
APHR. Non ego. Sed tu cuiquam ne verbum cave.
CHR. Prius narrabunt lapides. APHR. Est qui me in foro
Expectat. Eo, Chrestophile, tu interea vale.
CHR. Quodcunque hic asinus garrit, eam honestam scio.
Nil suspicatur de bono qui vir bonus. 360
Sed en Philomathes tristior solito venit.

ACTUS II, SCENA iii
PHILOMATHES, CHRESTOPHILUS

PHIL. Heu quam indecora pauperi res est amor!
Largiri amantem convenit, egestas nequit.
Critonis aedes indies viso, miser,
Intrare limen sed pudet, nummus deest. 365
Munere mea etiam Sophia mulceri cupit.
O Sophia, vitae sola solamen meae,
Ne te fruar me sola paupertas vetat.
CHR. Salve, Philomathes. Te video maestum, quid est?
PHIL. Chrestophile, quem prae caeteris fidum mihi 370
Comitem et benignum semper expertus fui,
Nihil est meorum quod tibi occultum velim.
Me Sophiam amare te haud latet, nequeo frui.
Amat illa solum, sed tamen soli negat
Opibus carenti nubere. Est aliis opus. 375
CHR. Ea te, Philomathes, digna, tuque illa es satis.
Sed forte nimium deperis, dignam licet.
PHIL. Amor esse nimius non potest, cum sit bonus.
CHR. At amoris aestus nimius est etiam boni.
Attende quid agas. Itane properato est opus? 380
PHIL. Qui verus amor est odit, haud patitur moras.
CHR. Mora sed dolorem lenit et amorem potest.
PHIL. Trahit at periclum. CHR. Non item praeceps amor?
Ad coniugalem quisquis accelerat thorum
Saepe hoc meminerit, sat cito, si sat bene. 385
PHIL. At coniugalem quisque affectum induit,
Verum hoc reperiret: ni cito, non sat bene.
CHR. Verum est, sed animum reprime, recreemur iocis.
Demitte Sophiam tempus in praesens tuam,
Desipere nunquam qui solet, recte haud sapit. 390
Excogitabo si queam quo te iuvem.
Aliquod remedium huic tempus inveniet malo.

ACTUS II, SCENA iv
PHANTASTA, PETINUS

PHAN. Sed ubi servus? Heus, Petine petitule.
PET. Qui me volare nunc iubes? Praesto en tibi.
PHAN. Qualis videor? Dic ingenue, nonne ego 395
Athenis dum laute, et late, laeteque victito
Lucernituentes, noctilucas, vestilaceros sciolos
Multis anteverto parasangarum spatiis?
PET. Infinitissimis. PHAN. Illi ita assidue assident
Ut stultescant devorandis dum libris inhiant. 400
Ego potu et motu tripudio, huc illuc volito,
Plusque ego sapio quam mille illi stolidi rhetores.
Plus mihi negotii esse volo in corrigenda corrigia,
Circinnis concinnandis, poliendis vestibus
Quam pallidi in pallidis isti lucubrones chartulis. 405
Plus mihi decoris esse iudico in hac modi formula
Quam in rhetorum centuriis ad pelliciendas virgines.
PET. Exotica forma delectamentum est unicum.
PHAN. Farraginem isti farinam ego verborum ingenii
Subcerniculo pollinceo, ut cribro pollinario, 410
Sermonis mihi flosculi genialiter excidunt.
Flexanima suadae medulla ingenue reor.
PET. Imo ego si quod ingenue sentio dicerem libere,
Te quoddam elegantiae numen senserim.
PHAN. Isti inurbani, nugivenduli rhetorculi 415
In ambiendis virginibus ita rhetoricantur insipide,
Ita metuunt, stupent, haesitant, rubicant
Apud Areopagitas quasi quid capitale dicerent.
Pudenter ista impudice postulant negare ut doceant.
PET. Iste demens non intelligit peripatum Aristotelis 420
Barde illud meras nugas et inane serio
Deblaterat fastidium ad usque purgatis auribus.
<PHAN.> Nil de fucanda facie, accurandis vestibus,
Colloquendi novis formulis et exactis osculis
Famelici de famigeratis famigerulis his tabulis 425
Ne somniant. Singulare ego inventum esse iudico. PET. Certissime.
PHAN. Lunam ego insanisse autumo Endymionis ut
Ob formam descenderet, mei non item.
PET. Fortasse metuit ne cornutam hanc dederis,
Cum tibi nec immerito talis neglecta esset species. 430
PHAN. Sed, mi Petine, ego cuius in amorem catervatim ruunt
Omnes, in amore Sophiae aliquantum teneor.
PET. Haec in te praeteriens ita oculos dedit emissitios
Aspectu ita lepido et perurbano (ita visa est mihi),
Ut te amare sat sentiam. Nec frustra, indubie. 435
Quasi esca amoris illex perlecebrae, haud fuerit
In ipso gestu, vultu, decoro tuo habitu!
PHAN. Hanc ego amo perdite. PET. Nec erit, scio, amor perditus.
Gaudebit sine controversia te hanc dignaturum gratia
Vel aliqua. PHAN. Ego ideo dum qua poteram 440
Faelicius compos fieri amoris meditor
Istas lepide. PET. Ut soles omnia. PHAN. Composui literas
Quas eius in manus tradere te volo, Petine.
PET. Nullatenus ego merito insimulari sinam.
Ne Mercurius faelicius, ocyus, Iovis exequitur imperium. 445
PHAN. Tua fide facies, mi Petine, mi festive nebulo.
Ego tamen inde tu magis ut sapias legam:
Mars Venerem voto fruitur,
Phantasta Sophiam deperit, vita fruatur.
Martis votum Phantastae vita est, tu mihi
450
Et vita, et votum, si vivo tuum est.

Si voveo meum est, me enim vovere,
Si per te vivam, tibi volo.
Tuus, si non, nullus, PHANTASTA

ACTUS II, SCENA v
PHANTASTA, SOPHIA, PETINUS

SOPH. Quam tu in alienis, Philomathes, amoribus implicitus 455
Tuam neglectam tam diu patiris Sophiam!
Quam mihi illibatam conscio pudicitiam et stabilem!
Ego vel Philomathis coniux, vel nullius moriar.
Utcunque de me senseris, tibi soli meam
Alii licet acriter ambiant, spondeo fidem. 460
PHAN. Heus ego Sophiam oppido mihi obviam video.
Verbis hanc lactabo ego ad miraculum
Elegantulis. Cominis agam, iam eminus literis.
Millena salute Phantasta impertit Sophiam
Dilectam, delicatulam, logodaedalam virginem. 465
SOPH. Salve, Phantasta. Aeque serio, an forsan rudius?
PHAN. Nosti hic Athenis quam ego de omnibus audio
Magnifice, et qui de me in vulgus grassantur rumusculi?
SOPH. Tuum scio, Phantasta, vulgus in amorem rapier.
PHAN. At ego philosophulos istos luridos haud demoror. 470
Hos mihi in clientes et servulos, cum sim aulicus, volo.
A quadra, a matulis. PET. Mihi ad imperium et libitum.
SOPH. Aequum est, mehercule. Hi etenim nimis sapiunt
Ut eos in socium aut dominum aptari sinere.
Sed quid mihi imperat Phantasta? PHAN. Mutuo te amore meo 475
Gaudere vellem, Sophia. Irrita esse oratio nequit
Si me vel ab extra intueri sine invidia poteris.
SOPH. Non est in te boni ut tibi inviderem aliquid.
PHAN. Non tibi arridet haec pluma? SOPH. Dignum capiti operculum.
Haud esse leve ingenium haec pluma arguit. 480
PHAN. Crus mihi coronant nonne amanter hae periscelides?
SOPH. Nihil interest, Phantasta, tuum ubi diadema gestites.
PHAN. Extorquere amorem nonne poterunt duriusculae?
SOPH. Dignae mehercule, quas prae te Phantasta ego amem.
PET. Certum est me in dominam habiturum hanc Sophiam. 485
PHAN. Hoc ego te exotico annulo donabo, Sophia,
In arrham amoris te amare dignantis mei.
SOPH. Munusne capiam stulti amatoris licet?
Sapiens iuvari se vel a stulto sinet.
Diis pol habendae gratiae, quod amore ego digna habeor 490
Phantastae ita morati ad stultitiam neutiquam
Rhetoricantis ita sapide, vestiti ita graviter.
Grate annulum excipio. PHAN. Sed non gratiis.
Digno haud negabis osculum? SOPH. Digno haud negem.
Hunc osculari num sinam? Labio tenus 495
Potis est potiri, cordis amplexu nequit.
PHAN. Signabo amoris semper duraturi syngraphum.
Sic mea nunc perenniter valeas precor, Sophia. (Exit.)
SOPH. Amori ego tuo perenne valedico serio.
PET. Vale, mea iam nunc domina. Ego praesto ad omnia. (Exit.) 500
SOPH. Ubi tu, Philomathes? Hos ego verbosos coniuges,
Sycophantos plane moratos ex animo execror.

CHORUS
TEMPUS, MOTUS

TEMP. Motus, quid agitur? MOT. Vis loquar verbo? Nihil.
Motumne statuis ubi locus nullus? Vale.
Aliumque comitem quaere qui magis adiuvet. 505
TEMP. Iterum relinquor? Nunc deest etiam locus.
Hunc, hunc sodalem proxime accersam. LOC. Quid est? <Ingreditur Locus.>
Quid quaerit istud Tempus annosum et rude?
TEMP. Spacium locumque. LOC. Num quis alieno in loco
Meliore quam quo dignus? Aut digno minus 510
Quam meruit? Istud Temporis crimen vetus.
TEMP. Hunc tu benigne corrige errorem. LOC. Semel
Tentabo causam Temporis, quanquam locum
Proprium cuique dare sit immensus labor.
Removete paulo longius vestros pedes. 515
Quid hic sedetis? Vester hic non est locus.
Sic impudentes vendicant primos locos,
Nec vestra sedes ista. Meliorem locum
Exopto. Murus corpus solidum et vetat.
TEMP. Quae iam sequuntur gratiae ut maneat locus, 520
Tua cura tractet, sedulo cura. LOC. Volo,
Simul esse iubeo quemque contentum loco.

Perge ad Actum III