Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

INTERLOQUTORES

PHILOMATHES
CHRYSOPHILUS senex avarus
PHANTASTA stolidus generosus
APHRONIUS filius Chrisophili
SOPHIA
AUTARCHIA
AUTHADIA
ANAEA mulier inepta
CHRESTOPHILUS socius Philomathis
CRITO senex patruus Sophiae
CRITONIS SERVUS
CERDOUS servus Chrysophilo
PETINUS servus Phantastae
IANUS, TEMPUS, MOTUS, QUIES, LOCUS, VACUUM
(chorus)

<CHORUS>

Ianus protrudit Tempus.

TEMP. Quid, Iane, me protrudis invisum in locum?
IAN. Ut crimen illic ubi sit admissum luas,
Ut laesa turba videat authorem mali,
Et ut severis manibus explodant reum.
TEMP. Ignosce, sacrum numen, et tacitus pudor 5
Sit paenitenti paena, qui semper magis
Ingenua torquet corda quam paena aspera
Et aperta. IAN. Non sic noxa transibit tua.
Iani calendis dona cum quisque optima
Offert amicis, pessimas nugas agis? 10
An sic querelam instituis ut populus magis
De te queratur? TEMP. Pace si liceat tua
Proferre, nullas protuli nugas ego.
Nam verus est et serius noster dolor.
Etiam querela iusta, sed quereli male 15
Egere partes. IAN. Nomine egerunt tuo.
Quare ipse punieris ipsorum vice.
“Hic ille (clamo), hic ille delirus senex
Scio meministis, fixa nam resident mala
Qui sic calendas lusit, illusit meas.20
Ut vestram, amici, laederet patientiam.
Exigite paenam, urgete pro meritis senem.
Nam trado vobis.” TEMP. Linquis, o linquis. Manus
Quae liberabit, venia quae dabitur reo?
Tantum silete dum novas curas paro, 25
Novos labores, spero, meliori omine.
Quis nempe melius temporis abusum iuvat
Quam Tempus? Et tentabo si priscus favor
Me nunc iacentem suscitet, lapsum erigat.

ACTUS I, SCENA i
PHILOMATHES, SOPHIA

PHIL. Cum iam periodum consensus fecerit tuus 30
Laborum (si quis saltem sit in amore labor)
Mentemque cum iam iunxeris menti meae
Ut fiat unus qui fuit duplex amor,
Da nunc quod superest (proximam quam diis amo,
Mea Sophia) diem, quando coniugii deum 35
Contractus huius testem faciemus. Nam adhuc
An plena dicam nescio mea gaudia.
SOPH. Ergo maritus cum fies plenum tuum
Putabis gaudium? Id summum superi duint!
Nae cantilenam coniux cantabis novam 40
Eritque tua vox caeterorum coniugum.
“Molestiarum cumulus heu quantus latet
In hoc coniugio! Mulier heu quantum malum!
Uxorem duxi? Non, dolorem. Faeminam?
Feram, vel aliud peius hoc animal novum.” 45
Me quale monstrum dixeris coniux cum ero!
PHIL. Deos deasque testor, uxorem bonam
Putavi semper monstrum, tam rarum est animal.
SOPH. Deos deasque testor, infidum virum
Nunquam putavi monstrum, tam frequens est animal. 50
PHIL. Quid ita, mea Sophia? SOPH. Quid ita, mi Philomathes?
Uterque ne sit monstrum. Praeter haec ego
Ut mulier timida forte, cui pectus minus,
Prodigia semper metui, nec vellem mihi
Terror ut ad nostrum propius accedat thorum.55
Quodque esse dicis uxorem monstrum bonam,
Fortasse quo sim bona minus operam dabo,
Ne fugiant reliquae mulieres consortium.
PHIL. Natura quae sit mulierum narras bene,
Quae monstra ne sint monstra quoque volunt. 60
Mihi chara Sophia crines alterius tuos
Vis esse? Faciem non tuam num vis tuam?
Talis conditio sexus est vestri novis
Istis temporibus, faeminam ut qui nunc videt
Pictoris esse credat, haud naturae opus,65
Dubitet an bellua an sit progenies viri,
Equinam namque sinciput iubam gerit
Muliebre, ut imitentur turrigeram deam.
Adeo res rediit ut si quae matrona sit
Moribus honestis, quaeque vestita ut decet 70
Piam, modestam, caeterae mirentur hanc,
Ridere puduit dicere. Sophia, has fuge.
Mihi placebit si te istae fugiant quoque.
SOPH. Natura quae sit hominum tu narras bene.
Hoc prae se ferunt nobis ut recte consulant, 75
Sua sequi verba nolunt, haud aequi interim.
Ergo tui mores non risum ut moveant volo
Habitusque noster pariter ut mos est erit.
Recti tenebit error et apud me locum
Ubi factus ille publicus. PHIL. Quid si mea 80
Fortuna tales sumptus non poterit pati?
SOPH. Quo cautiones tendant iam video tuae.
Male placent ergo temporis mores novi,
Quod ferre secum sumptus non raro solent.
Bone vir, enarra quam tu ducturum putes? 85
Credo mulierem, sumptus hem nomen sonat
Mulieris, ferre quae si non poterit tua
Fortuna, nunquam crede te mulier feret.
Mihi dos est nulla, tantundem est etiam tibi,
Consensu in isto certe consensus malus. 90
Dedi me sponsam tibi fore, fateror, fidem,
Verum ista fidei iuncta conditio fuit,
Ea te additurum nempe quae ad victum satis
Utriusque, et animus non petet plusquam satis.
I nunc ista para, si potes, in crastinum. 95
Haec pro responso tibi sint, in tempus vale.
PHIL. Quid hoc? Sint haec pro responso, in tempus vale.
Hem. Certe quam sim posthaec perpetuo male
Habiturus memet ego scio. Dixi male?
Male dixi, Sophia faeminarum pessima. 100
Potin’ es audire? Sic posthaec oculos tuos
(Potin’ es audire?) dico fascinantes videro,
Tum, Iupiter, ego dixi, in aeternum vale.
At credo non audivit. Ita facile meus
Proh dolor! extingui non poterit ardens amor. 105
Sed cogitare liceat haec quid sit. Quid est?
Mulier. Et ipsa ut materia formam appetit,
Ita virum mulier. At nudam formam appetit,
Ita virum mulier etiam. Sic solita est et sic solet.
Ter quinque Sophia non annos adhuc 110
Vidit. Quod si vidisset credo curasset virum,
Licet indigentem, nudum. Sed ut aliae solent,
Haec solita non est mea Sophia, quia Sophia est.
Excogitandum est aliquid. Quamvis hoc aliquid quid est?
Futurum prorsus nescio, sed certum est fore 115
Aliquid quod vota facta perfecte dabit.
Chrestophilum adibo ut consulat si quid potest.

ACTUS I, SCENA ii
CHRYSOPHILUS solus

Ephesi talenta mihi novem, Thebis decem,
Totidem Corynthi debita expecto indies.
Mihi mille Athenis Crito debebat minas, 120
Verum has minores esse centenis tribus
Intelligo. Hoc effecit Aphronius mihi
Dum frustra Athenis annuos sumptus facit.
Non placet ut illic amplius vel rem meam
Suumve tempus perduit, stultum induat. 125
Sat ego peritum filium Aphronium reor
Peculiari scribere ita valeat modo
Nequis imitetur. Scire quid plura expetat?
Qui sumptuoso literas sequitur gradu
Et lucra spernit, stultus est, doctus licet, 130
Rem facere recte si queas. Si non queas,
Quocunque demum rem facere possis modo.
Hoc sapere solum est. Nil sapit, qui hoc non sapit.
Expertus egomet sum satis quantum boni
Pecuniarum quaestus et cura afferat. 135
Nuperrime obiit Corydon opulentus satis.
Fidei is reliquit unicam haeredem meae.
Meus hanc Aphronius coniugem ut ducat volo.
Revocare Athenis filium est certum mihi.
Sed consulenda est uxor, invita hac nihil 140
Aedibus in istis facere mihi tutum arbitror.
Quicunque iuvenem duxit uxorem senex,
Facto placere cum nequit, verbo est opus.
Eho quis intro est? Evoca huc Autarchiam.

ACTUS I, SCENA iii
AUTARCHIA, CHRYSOPHILUS

AUT. Quis me evocavit? Tun’ eras, Chrysophile? 145
CHRYS. Cum par tecum cura filii esset mei
De reducendo Athenis te consultum volui.
Illic ita in vanum tempus simul et opes prodigit
Ut si meae tu sententiae velles assensum dare,
Huc nobis concreditae et curandae virgini 150
Amplae herciscendae dotis gratia iungendum volui.
AUT. Non est, mi vir, quod me in consilium voces.
De tuo quid ego noverca statuerem filio?
CHRYS. At quo me amore et illum te decet prosequi.
AUT. Eo ipso, mecastor, stultum senemque ego iuxta habeo. 155
CHRYS. Sed an consilium placet? AUT. Abunde. Coniugium inter iuvenes
Multo erit aptius. CHRYS. Vera narres. AUT. At damnum verius
Ego sentio. Cum nondum efferbuerat adolescentia
Si nupta fuissem gratius esset multo autumo,
Sed in tua nihil est virilitate quod accusem coram. 160
CHRYS. Sed mitte ista, tua mecum stat sententia
Ego quod accersam Aphronium. Tu Cerdoum ut exeat
Effice, cura tum Anaeam mores ut ediscat tuos.
Abi intro. AUT. Digna sat morata Aphronio,
Perapta tibi talis est uxor viro. 165
Sic labia similes paria lactucas habent.

ACTUS I, SCENA iv
CERDOUS

CHRYS. Adesto sis, Cerdoe. Tibi sat Athenae cognitae,
Nisi te ebrietas illic aliorsum dederit.
CERD. Quid an adhuc tu memor istius delirii mei?
Ut hercle illic sunt combibones strenui! 170
Ut vel te ex stulto protinus insanum darent!
Nullibi ego magis hospitales vidi generosulos.
Ast ego cavebo in posterum nec si me ludificent.
CHRYS. Dictum factum inveniam. CERD. Hoc totum est quod velis?
CHRYS. Non. Ad Aphronium filium literas tradendas tuae 175
Committam fidei. Fac sis tu ut cures sedulo.
Ut ducat Anaeam, hunc volo ut deducas domum.
CERD. Probe factum, hercle, quod ita mature filii
Adproperes nuptias. Sat bene sit si sat cito.
Scortari aliter flagitium non est adolescentulo, 180
Et quem aliquae iuvenem expetunt, senem respuunt.
CHRYS. Quid, an tu mihi seni amantem Autarchiam haud putas?
CERD. Utcunque si me audiet te ingratiis aliquem
Subintroduceret aemulum, qui expleret gaudium.
CHRYS. Sic me ludificas, verbero? Te ad iter accingito. 185
Ne amittas cave literas. Critoni etiam Attico
Adesse diem solutione dictum dicito.
CERD. Nil tibi in hanc curatio sit rem, in reditum vale.
CHRYS. Perverse nequam hic est nebulo. Ast hunc ego potius
Quam perfidum patiar, verbis cum parcat haud auribus. 190

ACTUS I, SCENA v
PHANTASTA

Miserum est philosphus animal, insipidum pecus,
Imbuere mentem dogmate alieno suam
Qui solet. An ille sapiat? Haud reor. Is magis
Sapit, suo quicunque iuditio sapit,
Ego quod abunde facto, nec fallor, scio. 195
Et cur Platonem, cur Aristotelem morer?
Cur mirer (isti quod solent)? Quin quod decet
Efficio, docti ut dogma sequantur mea
Platonicisque ut sint pares Phantastici.
Mea secta numero vincit, et sapientia. 200
Ego vel ipsa fronte perspicio librum
Nomineque ab ipso mage scio authorem integrum
Quam lucubronum haec turba quae nocte ac die,
Gallina ut ovis incubat, studio assidet.
Terere scholarum limina et strepitus pati 200
Iam pudet. Ineptit tota Athenarum schola.
Versari in aula regis alloquio frui
Procerisque submonere quod facto est opus
Nobilium in oculis, faeminarum affectibus
Regnare, cupide conspici, a cunctis coli 205
Media in corona <caeteris> stupentibus,
Sententias profundere admirabiles,
Hoc pectus istud regium, hos mores decet.
Nisi me hic Athenis regio tam belle sita,
Nisi dulcis aura blandiens anhelitu, 210
More parasiti pectori insinuans meo,
Quasi ut hic manerem supplice ambiret prece,
Ego an hic manerem? Neutiquam. Sordent mihi
Mores scholasticorum et ingenium rude.
Aphronius unus dignior reliquis mihi 215
Videtur. Ille nam meos mores probat,
Sapit. Hunc adibo, caeteros flocci aestimo.

CHORUS
TEMPUS

An adhuc placemus? Nemo qui arridet sibi
Placuisse dicit? Mortui sunt hic loci
Et nullus animi motus est. Nonne audio,220
“Mala quae fuere rursus in peius ruunt?”
An haec sussurat nemo? Sunt aures mihi
Tenerae ex recente vulnere, et fingit timor
Quae neque moveri posse, nec tolli putat.
Nihil ago solus, sum nimis tardus senex. 225
Agile caput motumque iuvenilem petam.
Accede, fili, qui patris gremio lates,
Qui tempore moves, te move pro tempore,
Hos quasi sopitas concita. MOTUS Ita moveo pedem,
Ita vitam inesse doceo. Concives mei, 230
Salvete. Nam movere vos quadam vice
Partes in omnes video. Nunc huc et statim
Illuc rotati volvimur. Vobis ego
Optabo motu semper in melius vehi.
Et cum ego relinquo, sede tranquilla frui. 235
TEMP. Quae iam sequuntur fabula ut moveat, tuae
Commendo curae. Sedulo cura. MOT. Volo.
Nollem hic adesse plumbeos, quorum pedes,
Fortasse capita, quasi luto fixa haereant.

Perge ad Actum Alterum