Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i

RAGUEL

RAG. Quo vado demens? Quis spei est super locus?
In quae pericla cura me caecum rapit
Mancipiati muneris! Cuius meum
Causa furori regis expono caput, spacer775
Siquidem infidelis, profugi, incesti, impii.
Qui me suosque prodidit et ipsum Deum?
Qui Christianum transfuga excussit iugum,
Inque Mahometis turpe concessit nefas?
Eheu, Pelaggi! Iuvenis, fragilis nimis!spacer780
Huccine recessit pristinae meritis vigor
Animusque fidei pertinax? Tam cito cedis?
Quae praeferebas illa quo constantia,
Quo cessit illud pectoris robur tui?
At cum tenello rigidus in puero nimis, spacer785
Virile quaero robur. Incussus metus,
Minae tyranni, forsan inflictae quoque
Poenae, pusillum terrefecerunt sinum.
Dandum timori est aliquid et menti suis
Nondum politae viribus. Potius nocens spacer790
Ego ipse. Dandum crimini est siquidem mihi
Cessisse iusso regio, et puerum sibi
Tam facile credidisse. Debebam minas
Temnere furentis regis, et certam necem.
Constantiaeque decuit exemplo meae spacer795
Animasse teneram iuvenis in lethum fidem.
Sero licet ibo, suumque Pelagio minax
Casum exprobabo. Maguedus accessum dabit,
Scio, violentis ille consilium improbat
Pridem tyranni, et clanculum nobis favet. spacer800
Consilia iam nunc huius exquiram viri.
Peream. parum hoc est. Videro puerum modo.

Exit.

bar

ACTUS III, SCENA ij

ABDERRAMANUS, ZUNELMUS, MILES

ABD. Num iussa, miles, tortor exegit mea?
MIL. Quin iussa, princeps, paene superavit tua.
Animam sub ipsa est creditus puer rota spacer805
Efflasse. Tandem redditus at aegre sibi est,
Vix ut superstes ipse nunc auras trahat.
ABD. Bene est. Puellum sistito actutum mihi.

Exit miles.

Ne, nate, frustrae lachrymae et questus tui red
Toties prohibiti patris exacuant minas.spacer810
Dehinc obstinato mitte pro puero proces.
Decet voluntati obsequi patris mage,
Nec deprecare fata quae meruit puer.
ZUN. Plecti meruerit, esto, Pelagius nece.
Ast obsecrari liceat hoc saltem, pater spacer815
Ut melius ipse consulas famae tuae,
Neu sancta fidei iura &c.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Libertas, puer,
Quo tendit iste? Tune consilium patri?
Tu’n aequi iniqui quippe praescribas modum?
Prudentiam dehinc disce reveri meam spacer820
Consiliaque improbare si tacite audeas,
Monere scito haud esse genitoreum tuum.
Hinc temet ocyus eripe, aut faxo puer &c.

Exit Zunelmus

bar

ACTUS III, SCENA iij

ABDERRAMANUS, PELAGIUS

ABD. Miserande iuvenis! Tortor heu niumium fuit
In te severus. Corrigi volui quidem, spacer825
Non sic volebam membra disrumpi tamen.
Me misericordia fateor tangit tui,
Pariterque patior ipse, quae pateris mala.
Non insalubris, spero, quas tuleris tamen
Paenas futuras, mihique solamen fore spacer830
Benignioni vulnera ut sumam manu,
Et tu vicissim sentias quam sim bonus.
PEL. Sortem, tyranne, mitte miserari meam.
Non graviantur quae patior ut putas mala,
Nec tanta, nec tot, plura quin Christi lubens spacer835
Causa subirem. Sic pati non est pati,
Animamque ponere causa hac nostri est moris.
Supplice precabar ipse quod pridem prece
(Meam probarem numini ut duris fidem)
Hodierna tandem praestitit nobis dies spacer840
Testorque caelum laetior nusquam dies
Fulsit Pelagio. Perge quid caeptum est opus,
Absolve, metamque adde votorum necem.
Aiasve paenas, alia supplucia irroga.
Sac mitis esse poteris, hac tantum via spacer845
Sic sic amores ipse merueris meos.
At fraudulentis parce blanditiis fidem
Tentare porro, ni velis aliquod tui
Odium excitare.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerPectus intractabile!
Quae iuncta pervicaciae et virtus simul! spacer850
Ah cur iniquae penditur causae, puer,
Praeclarus ille mentis intrepidae vigor.
Praeiudicatae corrige errorem scholae.
Potiorque sensum norma rationis regat.
Trutina librari cuncta rationis decet. spacer855
Scio occupavit credulus mentem furor,
Et falsa nimium fabula in nostram fidem
Cum lacte pueris usque quae suevit suis
Ingerere Christianus. Errores mihi
Totos refellere liceat. Age sis, tuos spacer860
Expone sensus ratio Mahometis sacra
Odisse sic quae suadet, aut Christi schola
Quid sanctius habitur quidve divinum magis.
PEL. Est talis aetas nostra, te ut pudeat virum
De relligione velle verborum mihi spacer865
Movere litem. Pudeat at quanto magis,
Cum mentis acies ipsa suppliciis hebet.
Quod scire cupias vestra cur nobis tamen
Lex improbetur, pondera e multis quidem,
Referre tantum pauca rationum lubet. spacer870
Quid ego esse sancti, quidve divini putem,
In lege cuius turpis impostor caput,
Quae nulla putri fraena luxuriae iniicit,
A qua libido rebus in pulchris solet
Ipsa aestimari?
ABD.spacerspacerspacerspacerspacerVera quin isthaec putas? spacer875
Figmenta crede potius et nugas meras.
PEL. Figmenta prohibent credere errorum greges.
ABD. Praevaluit orbe paene iam toto tamen
Religio nostra, grande documentum satis
Esse rationis usque conformem quadrae spacer880
Deoque gratam.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerGrande documentum mage
Quid vis minaxque possit armorum furor.
Quos trahere vestros nequeat in partes mala
Licentia, atque praepotens nimium flagrum
Per se voluptatis amor, hos ferro, minis, spacer885
Flamma, rapinisque et metu iniecto necis,
Cogere solitis in impiam invitos haram.
Mahometus ipse testis, et quotquot dein
Saracena terris pestis exhibuit duces:
Mars his Venusque numina fuere unica. spacer890
Hos sequita usque vestra relligio deos,
Et esse tam nunc illa per terram frequens
Numinibus istis unice acceptum refert.
ABD. Proh cassa veri fabula!
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer At veram tamen
Abderramenus ipse sat nobis probat. spacer895
ABD. Probrum pudendum! Capior heu laquieis meis.
Quis esse veram reputet at vestram tamen,
Portenta rerum tanta quae credit fides,
Mens credere hominis nulla quae sani queat?
Hominem Deumque scilicet eundem simul spacer900
Trinumque et unum, et stulta nescio quae id genus
Figmenta, pueri quae satis et ipsi improbent.
PEL. Quod veritatem legis ad Christi attinet
Haud miror illam quippe non sapere tibi.
Est altior enim et sanctior quam ut sensui spacer905
Carnique sapiat. Nec decet mysteria
Tibi verenda ut explicem. Gemmas vetor
Proiicere porcis.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacer Video meditaris, puer,
Opprobria tantum. Ratio suadebit nihil
Mortem pavisce.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer Mortis haud terrent minae. spacer910
Optata votis veniet haec tandem meis.
ABD. Perpende sana mente quo ruas prius.
Natura nondum cognita est lethis tibi,
Nec de propinquo mortis horrorem inspicis.
Considerandi serium hic tempus dabo, spacer915
Spatioque linquam temet exiguo tibi
Sed ante moneo, haud consitam rosis viam
Calcabis. Aspera mage quam reputas erit.

Exit Abderramenus.

bar

ACTUS III, SCENA iiij

PELAGIUS

PEL. Fallere, tyranne! Nulla pro Christo necis
Conditio fuerit acerba. Deliciae, rosae, spacer920
Hac lege nobis ipsa, quantumvis gravis
Mors aestimabitur. Imo deliciae, rosae,
Mi Christe, causa fuerit occumbere tua.
Da dura, saevi mille da lethi vices,
Dummodo placere poscar hoc pacto tibi, spacer925
Dummodo probare detur hoc pacto fidem,
Non dura, saevi mille non lethi vices
Renuam subire. Fateor haud dignos dedi
Hucusque questus, barbaro ni regno mihi
Quod exulandum tandiu a patria foret, spacer930
Et quod periclis tenera prostaret nimis
Obiecta virtus. Christe, nescieram tuum
In me favorem. Decora nescieram mihi
Quae tu parabas, quamque constanter mei
Curam gerebas. Patrio extorrem solo, spacer935
Dulcique amicorum esse divulsum sinu
Tu me volebas, viverem ut nudus tibi
Morererque nudus, victima ut amoris tuvi
Et nunc remotus, solus, orbatus, miser,
Omnique destitutus humano licet spacer940
Solamine videar esse, tu meum tamen,
Tu, Christe, praesens omne voluisti mihi
Solamen unus esse. Proh quanto magis
Ab hoc amandus, Christe, Pelagio venis!
Sentio flagrare pectus insolita face. spacer945
Stimulos amoris sentio subdi novos.
Ardeo, peruror, totus in cineres eo.
Caeli favorem agnosco. Tu praesens Deus,
Caeleste totus gaudium inspiras fibris.
Tu dulce membris nectar affundis meis, spacer950
Lacerumque nusquam corpus inflictas sinis
Sentire poenas. Cur in immeritum favor
Cumulatur iste, quasve de tantis tibi
Laudes Pelagius, Christe, muneribus feret?
Ah tibi cruoris quidque in venis latet, spacer955
Tibi, Deus, omni fusus e vena fluat.
Te fracta membra, te per avulsos dolor
Testetur artus. Ossa dissiliant tibi
Fractumque mille corpus in partes erat.

Intrant Raguel et Maguedus.

bar

ACTUS III, SCENA v

PELAGIUS, RAGUEL, MAGUEDUS

MAG. Fac ergo cautus usque celaris ducem. spacer960
RAG. Recede tutus. Iura contestor pia,
Haud prodet, usquam lingua quam sanxi fidem.

Exit Maguedus.

PEL. Superi! Raguelem cerno.
RAG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerNum gravis sumus? red
Quid subitus horris? Mente quid trepidas, puer?
PEL. Heu, quid pericla in tanta te, Raguel, tulit spacer965
Proiicere vitam? Vetita cur repetis loca?
Ah fuge, fuge precor, amice, crudeles minas
Saevi tyranni, ex morte te certa eripe.
RAG. Proh quanta nostrae cura te vitae tenet!
Vitam minoris facio quam credis, puer. spacer970
PEL. Dolorosa frons, quid loquitur involitus rigor?
RAG. Haud miror autem me quod a te iam velis
Longe remotum, quippe mihi suades fugam,
Praesentia ut ego temet ingrata levem,
Raguel Pelagio dum hospes est nimium gravis.spacer975
PEL. O dura verba! Saevus o linguae rigor!
Raguel, amice!
RAG. spacerspacerspacerspacerNomen haud illud decet
Meruisse amici nomen ut deinde exuam.
Titulus pudendus ille iam nobis venit.
PEL. Attonita mens est, horror it gelidus fibris. spacer980
Ah cur amaris lancias probris sinum?
Cur dura passum, totque seminecum malis,
Acerbiore, amice, supplicio enecas?
RAG. Supplica quereris. Querere degenerum magis
Animi timorem.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer Num quid aliquando velit? red spacer985
Num mente veniunt ista de sana putem?
Ah nulla, Raguel, nulla supplicia queror:
Non quae tyrannus cumque supplicia irroget.
Quin ipse, Raguel, gravia quantumvis mage
Supplicia praestes, omnia ego Christi lubens spacer990
Subibo causa.
RAG. spacerspacerspacer Quippe quem Iudas novus
Iam prodidisti.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerQuod ais, heu Raguel, nefas!
Egone Christi proditor? Vecors ego
Desertor audio fidei?
RAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInfandum nimis
Scelus patescit. Quaerere ambages dolis spacer995
Mitte simulatis.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer Testor astrorum faces,
Iusti tribunal testor extremum Dei,
Est purus animus sceleris, est Christi tenax
Sibique constans. Nostra nec quicquam edidit
Fide alienum lingua, quantumvis fidem spacer1000
Omni tyrannus quatere supplicio fremat.
RAG. Falsum tyranni ergo rumorem serit?
Fidesne puero salva?
PEL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuin letho brevi
Decoranda pulchro.
RAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO quanta Raguelis sinum
Laetitia cumulat! Me, puer, nimium beas. spacer1005
Ah mihi, Pelaggi, parce si facilis nimis
Aures sinistrae credulas famae dedi,
Si voce dura &c.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer Amice, cur crucias sinum?
Fidei et amoris quippe tu veniam rogas?
Heu mitte, quaeso, mitte quae gravant preces. spacer1010
Huc mox tyrannus aderit. Ah potius tuae
Consule saluti, potius his exi locis,
Ut vivat in te magna pars saltem mei.
RAG. Quin detur una potius, ah, tecum mori.
PEL. Heu rex propinquat! Ah peris, Raguel, peris. spacer1015

Intrat Aberramenus.

bar

ACTUS III, SCENA vj

ABDERRAMENUS, PELAGIUS, RAGUEL

ABD. Quid cerno? Monstrum ut vipera hic nigrans queat
Repsisse! Miles, claude sub aedes specu,
Facinore dignam exogitem ut tanto necem.
PEL. Amore, Raguel, ergo sic nostri peris?
Sors o Pelagio dura!
RAG.spacerspacerspacerspacerspacerspacer Maerorem fuga. spacer1020
Raguel abunde vixit, et laetus &c.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSonos
Abrumpito statem, miles incestae Stygis.

Exit Raguel.

bar

ACTUS III, SCENA vij

ABDERRAMENUS, PELAGIUS

PEL. Vilis tyranne! Non satis habueras meum
Lacerasse corpus? Nomen et famam quoque
Lacerare pergis? Meque degenerum asseris? spacer1025
Me proditorem numinis, Christi fidem
Posuisse fingis? Turpis in legis probra
Iurasse? Reges lingua non mendax decet.
ABD. Haud iste nobis animus ulterius, puer,
Ut contumacis ferre iam linguae velim spacer1030
Convitia. Rabie atque terribili ferox
Dolore venio, mortis aut vitae ocyus
Utramlibet sententiam addicas tibi.
Tuus ipse iudex, et ego facturus ratam.
PEL. Si Christianam velle tutam fidem, spacer1035
Si nolle vestrae cadere in nefas scholae,
Sententiam hoc sit dicere in memet necis,
Est dicta pridem. Rursus at dicam tamen.
Dum spiro Christum, iuro, nil rapiet mihi.
Huic laetus ipsa morte testabor fidem. spacer1040
Abominor cum lege Mahometem sua,
Detestor usque gentis impurae focos
Et usque detestabor.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEst dictum, puer,
Satis superque. Tradito, satelles, neci
Ne vero parcam lictor infligat necem. spacer1045
Uncis arator tota pectinibus cutis.
Mordace cruda vellitor ferro caro,
Et mille lacerum corpus in partes eat.
Tum quidque ingeniosa carnificis manus
Cudelioris addere exitii queat, spacer1050
Hoc impii omne fundat in pueri caput.
PEL. O laeta tandem Pelagio sententia!

Exit Pelagius.

bar

ACTUS III, SCENA viij

ABDERRAMENUS

ABD. Quo fulminantis pertulit vultu minas!
Qua fronte saevae nuntium accepit necis!
Iusto tonabam tristius lethi genus, spacer1055
Formidinem incutere tentabam ultima.
Num torsit oculos? Pallor an subiit genas?
Num quae pavoris digna minimi dedit?
Tanto haud puelli robore armari solent.
Plusquam virile pectus hic certe gerit. spacer1060

Intrat Zunelmus.

bar

ACTUS III, SCENA viiij

ABDERRAMENUS, ZUNELMUS

ZUN. Quid audio, pater? Pelagium addixsti neci?
ABD. Quam meruit obstinatus.
ZUN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO saevum patrem!
Quid dico patrem? Tu mihi tyrannus mage.
Busiris alter, Phalaris es, et alter Nero. blue
ABD. Religio damnas, nate, quid fieri iubet? spacer1065
ZUN. Religio? Fieri potius affraenis tua
Quod iussit ira. Iuris in pueri fidem
Quid namque habebas?
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNate, conspectum fuge
Patris asperati. Metuo ne in proprium ruat
Furor paternus sanguinem.
ZUN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ah utinam ruat! spacer1070
Misero fatebor munus hoc aliquid foret.
Te poenitebit, credo, saevitiae brevi.

Exit Zunelmus.

bar

ACTUS III, SCENA x

ABDERRAMENUS

ABD. Me poenitere caeperat, fateor, prius.
Nimium severus, fateor, in puerum fui.
Quo rabidus eheu compulit mentem furor? spacer1075
Iusto ferocior ira properavit necem,
Mentemque nimium caecum eripuit dolor.
Ah video, tandem video. Quid video tamen?
Quae lucta refluas pectus in curas trahit?
Anime, quid agitas? Tam cito an ponis minas? spacer1080
Impune nobis igitur insultet puer?
Nil iussa faciat regia, et amorem nihil?
Probris favorem prosecet nostrum nepos?
Occidere meruit, occidat. Ah insons tamen
Quid meruit? Ipse potius ah nocens ego, spacer1085
Mihi quid agendum quippe cum pueri fide.
Quid iuris esse poterat in mentem obsidis
Ad vota siquidem traherem ut invitam mea?
O facinus atrox! Triste proh nimium scelus!
Merito tyrannus audio vel cum meis. spacer1090
Ita furere et ita cogere tyranni solent.
Pueri vel ipsas poterit immites feras
Movere casus. Saeva vel tygris fleat,
Lugeat et ursa, et rigidus in lacrymas silex
Mollescat. Ipse durus immotus tamen spacer1095
Abderramenus unus. Heu moveor tamen.
Quin ergo revocem barbaram sententiam?
Imo revocabo. Excubitor, huc aliquis statim.

Intrat miles.

I, curre, miles, sisto Pelagii necem.

Exit miles.

Sed quis citatus advolat? Metuo fuit. spacer1110

bar

ACTUS III, SCENA xj

ABDERRAMENUS, NUNTIUS

NUNT. Heu facinus atrox, luctuosum eheu nefas!
ABD. Cecidit Pelagius?
NUNT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cecidit. Ah, princeps, parum est
Quod quaeris. Atrox refero, lugendum nefas.
ABD. Quid triste portas> Fare quae trepidae vices.
NUNT. Eheu Zunelmus!
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid ais? Heu natus meus, spacer1115
Meus Zunelmus.
NUNT.spacerspacerspacerspacerHeu manu occubuit sua.
ABD. Occubuit? O dii! Fallere. Zunelmus meus?
NUNT. Ut Pelagium audiit ultimam ad paenam rapi,
Zunelmus advolat ipse supplicii ad locum.
Vix aderat inter ferreas quando vices spacer1120
Pelagius expiravit. Hic vero gemit
Lugubre Zunelmus. Tum ense nudato furens,
“Sic, sic,” clamat, “ulciscor patris.”
Illico ministri qui prope at frustra advolant.
Visceribus ensem merserat capulo tenus. spacer1125
ABD. O Styx! O Acheron! Tartari o dirum nefas!
Zunelmus eheu cecidit! Heu meus, meus
Zunelmus! Horror noctis, umbrosum Chaos,
Involve terras. Merge sceleratum diem.
I conde, titan, conde luctiferum iubar. spacer1130
Umbrae nigrantes, rapite sub Sygios lacos,
Abderrameni rapite malefaustum caput.
Nate, comitabor. Nate, te ad Stygem sequar.
NUNT. Heu parce, princeps, parcite furori, precor.
Nondum supremum gemuit at natus tamen. spacer1135
ABD. Quid ais? Superstes spirat etiamnum puer?
Nimium beasti.
NUNT. spacerspacerspacerspacerHuc ecce coram adducitur.

Intrat Zunelmus.

bar

ACTUS III, SCENA ULTIMA

ABDERRAMENUS, ZUNELMUS, NUNTIUS, MILITES

ABD. Fili! Zunelme! Nate!
ZUN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCrudelis pater.
ABD. Ah, nate, fateor, fateor ah nimium fui
Crudelis. At tu vive, mi fili, precor. spacer1140
Heu, nate, vive. Vive ne patrem eneces.
Eheu supremum gemuit. Et lentus moror?
Ibo sub umbras. Ibo, transnabo Styga,
Natum revisam.
NUNT. spacerspacerspacerspacerSiste, rex. Heu quo ruis?
ABD. Heu sic, Pelaggi, luimus an caedem tuam?spacer1145
Severa Nemesis! Rigidus at iustus polus!

Ad maiorem Dei, deiparae, St Ignati, St. Xaverii, sanctae ecclesiaeque gloriam

Finis