Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i

PELAGIUS

PEL. Quis me reclusum turbo scelerata procul
Eripiat aula? Dexter infando meum
Quis extricabit genius e laqueo pedem? spacer370
Quis me perustis sive glacialis poli
Subieciat oris, sive qua tostas plagas
Flammante nimius concoquit titan rota,
Ut sic vel inter Caucasi rabidas feras,
Vel faeta monstris Lybica quos arva abducat, spacer375
Inter cruentos duxero dracones dies?
Si non pericli tutus, at labis tamen
Scelerisque purus. Mene proh †tñors† auribus
Hausisse probrum? Pene sum sceleris reus,
Tot interesse scelera ut horrescam scelus. spacer380
Sciet aure dura excluserim infandum nefas,
Fastidiosus ruperim amplexus licet,
Et blandientis oscula repulerim viri,
Placuisse turpi crimen est regi tamen,
Subesse tectis crimen est ipsis mihi. spacer385
Egone Christi ut falsus eiurem fidem?
Egone turpi profugus adscribar gregi?
Prius ah dehiscens terra recludat Stygem,
Meque Phlegethontis rapiat absorptum vadis,
Te perduellis sancta quam violem fides, spacer390
Aut dulce Christi ignavus excutiam iugum!
Quis pepulit auris sonitus? Heu me quo feram?
Sed est Zunelmus.

bar

ACTUS II, SCENA ij

PELAGIUS, ZUNELMUS

ZUN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDetur optanti tuo
Hic precor, amice, paululum alloquio frui.
Ferocitatem liceat indolem queri spacer395
Torvamque mentis indolem et cordis tui
Damnare silices. Rigidus, intractabilis,
Amarulentus ipse cur omnes fugis,
Amatus unus omnibus? Nostrae tibi
Cur splendor aulae displicet? Cur te eripis spacer400
Lucem perosus? Cur fugis amicum iubar,
Viduis mavis condere tenebris caput?
Nil non amicum cernis et pronum tibi.
Ipsius etiam possides regis sinum.
PEL. Haec ipsa suadet ratio Pelagio fugam. spacer405
ZUN. Quin mage faventis occupes sortis bona,
Ultroque blandis explicis zephyris sinus.
Surgere favore regis in caelum queas.
Opes, honores ecce te quanti manent!
PEL. Sincera labis vita, relligio integra, spacer410
Abominandis casta mens erroribus,
Deo fidelis anima, caeloque imminens,
Opibus mihi potiora, vel terrae Ioves
Quoscunque honores prodiga cumulent manu.
ZUN. Aetatis ipsa vere Zenonem induis. blue spacer415
Totus Catonem fingis impubes puer.
Socratica mitte. Laeta frons iuvenem decet.
Tristi severam linque virtutem seni.
PEL. Virtus in omnem congrue aetatem cadit.
Sed quam iuventae pulchrior nulli quadrat. spacer420
At cum, Zunelme, cudis inamoenos iocos,
Non ista veniunt mente sincera scio.
Ni fallor etenim et ipse virtutem colis,
Amasque in aliis. Quam geris larvam exue,
Miseris iocosi neutiquam arrident sales. spacer425
ZUN. Amice, fateor et ipse virtutem probo,
Sed laetiorem, sed magis facilem probo.
PEL. Periclitantis laeta virtutis nequit
Frons esse.
ZUN. spacerspacerPace dixero tamen tua,
Fecoculus mihi visus est nimium patri. spacer430
Decuit amicas fronte blanditias pati
Benigniori.
PEL. spacerspacerspacerMe patris reverentia
Semper, Zunelme, debita tenebit tui,
Amorque gratus, dummodo decorum minus
Nil moliatur ipse, nec nostrae vafris spacer435
Circumvenire tentet illecebris fidem.
Sin aliter experietur haud memet tygrim
Ferociorem.
ZUN. spacerspacerspacerAt metuo ne inimica patri
Offensa libertate mens saevum furat.
Vereor periclum triste conflaris tibi. spacer440
PEL. Nullum timendum iudico periclum magis
Quam blandientis perfidos frontis dolos.
Certe pericli si quod immineat gravis,
Acceptum id omne, quidquid est, referam tibi.
Me tuus in has adduxit amor angustias. spacer445
Sincerus ille forsan, at certe parum
Consultus. Igitur aliqua si nostrae tibi
Superet salutis cura, genitorem roga
Claustris ut iterum reddat hoc caput suis.
Id poteris exorare. Nam facilis putem. spacer450
ZUN. Eheu, amice!

Intrat Raguel.

PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTendit huc Raguel gradum.
Huius mihi precor detur alliquio frui.

Exit Zunelmus.

bar

ACTUS I, SCENA iij

PELAGIUS, RAGUEL.

PEL. Raguel, ut opportunus afflicto venis!
Heu luctuosas sortis afflictae vices!
Heu me misellum, perditum, afflictum obrutum! spacer455
RAG. Meliora dederit numen. Haud adeo premunt
Lugenda, spero, fata. Consilium mihi
Abderrameni cognitum, accepi dolos,
Nec quantus urget nescio tenellam fidem.
Omnia Maguedus nota Ragueli dedit. spacer460
Cessisse te vitium audii nondum tamen.
PEL. Tantum absit unquam mihimet adveniat pobrum!
RAG. Quid ergo metuas?
PELspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMetuo regemque et suos.
Haec ipsa tecta metuo, meque ipsum et omnia.
Ut firma perstet metuo ne titubet fides. spacer465
RAG. Ergone tenerum territant pectus minae?
Mortem pavebis, vivere aeternum Deo
Quae dederit?
PEL. spacerspacerspacerspacer Utinam, oh, ad neces ventum foret.
Non ipse quasvis degener fugerem vias
Latatiare Lethi. Testis est caelo Deus, spacer470
Sic hoc amore est pectus impavidum malis,
Nec savientis percitum regis minis.
Nunc alia terrent: metuo blanditias vafras,
Lenoncinantis metuo mollitiem scholae
Nimiumque longas barbarica in aula moras. spacer475
Metuo torpeat tenera ne sensim fides
Mentemque corruptela paulatim attrahat
Pravos in usus sordidae sectae.
RAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMetus
Salubris ille est. Quamdiu metuas ita,
Et labis expers stabis, et fidei veges. spacer480
Ad hoc vocandus sedulo in partes Deus.
Propriis nec usquam viribus niti decet,
Tantoque caeli fidere auxilio magis,
Quanto columinis cernis in tete minus.

Intrat Abderramenus.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
ABDERRAMENUS, PELAGIUS, RAGUEL

ABD. Superi! Quid hoc est? Vulpe cum annosa puer?spacer485
Huc fare, mystta, te quid iniussum stitit,
Aut quue temeritas insciis nobis tulit
Limen subire regium?
RAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOfficii tulit
Me ratio proprii, et cura iampridem mihi
Commissa pueri.
ABD.spacerspacerspacerspacerspacerspacerSeduli partes agis spacer490
Custodis.
RAG. spacerUt ego spero, non elangiudi.
ABD. Alter videre puero propemodum parens.
RAG. Bonitate id adeo meruit innato puer.
ABD. Documenta, dic amabo, quae puero ingeris?
RAG. Mediam periclis doceo virtutem integram spacer495
Praestare, mentem labis expertem, et fidem
Dignam tonanti.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerSpernere et reges quoque.
RAG. Mens quippe si quos caeca transversos agit,
Fallaciosis ruere virtutem artibus.
ABD. Procacitate musssitas nimia, senex. spacer500
RAG. Bonis mihi nihil video indignum auribus
Dixisse.
ABD. spacerProh audaciam effrontem viri!
Bene est, abunde est. Hactenus satis animi
Curationis est datem puero tuae.
Hinc te recipere poteris, et posthac novumspacer505
Quaerere pupillum
RAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Pacta non sinit fides.
ABD. At ipse iubeo.
PEL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste, rex, eheu precor.
Hoc ne magistro separes orbum caput,
Et mihi levamen unicum exilii †pater†.
RAG. Sic obligatam frangis Hermogio fidem spacer510
ABD. Fidem tueri, quo decet, novi modo.
Tu cede iussis, mysta, neu rursus meam
Ausis in aulam ponere iniussus pedem.
RAG. Paenis at olim debitis spero tamen
Contempta fidei iura foedifragus lues,spacer515
Nec hoc inultum tulerit Hispanus probrum.
ABD. Si Martis iterum lubeat Hispano vices
Tentare, necdum cladis acceptum satis,
Enses reclusi, fractus in novam chalybs
Acuatur aciem, dextra quod semel measpacer520
Iam fulminavit. Frendeat domitas furor
Iras redintegrare. Quin omnis ruat
Sociata in unum turba Christiadum caput,
Abderramenus rursus e contra traham
In bella Martem, fulminatricem impiger spacer525
Armabo dextram, et clade saturabo nova.
RAG. Quae lingua sueritmagniloqua siquidem dare.
ABD. Qualem ipse nuper valle Iuncaria dedi. blue
RAG. Cruore qualis Maurico Duricum recens
Tumefecit amnem, et barbarum excussit iugum. spacer530
ABD. Nimium moreris, mysta. Iussorum memor
Hinc iam successe.
RAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerChare mi puer vale.
Memento duris pectus infractum geras,
Neu crede laetis.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacer Rumpito segnes moras.

Exit Raguelis

PEL. Quieis me reliquis ergo, mi pater, malis!
Heu sequar euntum.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste — vel — miles — manum. blue spacer535

bar

ACTUS II, SCENA v

ABDERRAMENUS, PELAGIUS

ABD. Cur vertis ora?
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDure, mos geritur tibi
Lacrymis geratur nunc sine vicissim meis.
ABD. Ne, me Pelaggi, tuleris hoc aegre precor,
Si duriusculum huic seni me gesserim.
Simulatione fatebor amota tibi spacer540
Licet oderim ipsum, Pelagium constans amo.
PEL. (Aside.) Non versipelli facile me capies dolo.
ABD. Nec ferre studium potuit alterius meum,
Praestigiator ut iste veteranus, malis
Animi tenelli sensa deciperet dolis, spacer545
Bene quippe novi te ille terriculis studet
Vanis replere, penitus obsessam tenet
Errore mentem, nosque et imperium docet
Sprevisse nostrum. Sapere tu †sedenim† incipe.
Documenta temne stulta, ne dicam impia. spacer550
Sapientiorque factus oblatum accipe
Sortis favorem.
PEL. spacerspacerspacerspacer spacerMene tam vilem putas
Animum, tyranne, gerere? Degenerem quidem
Sic esse quoniam iudicas, quod sit quoque
Opinio tui, nunc mea vicissim accipe. spacer555
Hunc esse tete existimo, ad summum nefas,
Cui sit voluntas maxima, ingenii nihil.
ABD. Primum furorem ferre patienter decet.
Fors detumescat ira cum egeritur dolor.
PEL. Stolidus aperto nectis insidias die, spacer560
Et suspicacem caecus invitas avem
Ad visa retia. Sapere quin doceam puer
Sive sapuisse potius. Actutum nimii
Caudam videndam mihimet anguineam exeris.
Celare pravos decuit aliquantulum dolosspacer565
Cautoque Stygium prodere venenum halitu.
Patriae parumper decuit usuram mihi
Cessisse relligionis, et non tam cito
Animo tenello prava consilia edere.
Sic forsan usu noxio ac longa mora spacer570
Aulaeque consuetudine impura tuae
Nostra potuisset quippe fragilitas capi,
Foedaeque sensim pertrahi in morem scholae.
Iam vero postquam vile consilium patet,
Cautus tuos, ne metue, vitabo dolos. spacer575
ABD. Cur his favorem prosecas nostrum probris?
Amica cur male audiunt studia tibi?
Quin age, residat caecus aliquando furor
Mihi redde dextram in gratiam tandem veni.
PEL. Ut mea, tyranne, dextra iungatur tuae? spacer580
Potius in unum tygres et pavidas iube
Coire damas.
ABD. spacerspacerspacerExue ferocis, puer,
Animi rigorem. Disce quod prosit tibi,
Quod noceat.
PEL. spacerspacerspacerspacerAgnus quippe quod praesit sibi
Lupo magistro discet.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEn me quae gero spacer585
Mitem bonumque, tanta quem nondum probra
Acuere, meritum fulmine ut ruerem caput.
Mutare caveas, obsecro, tyranno patrem.
PEL. Tyrannus esse poteris, at pater nequis.
ABD. Odia prae amore nostra ne malis, puer.spacer590
PEL. Tuum nec odium metuo, nec amorem aestimo.
ABD. Tantillus infans spiritus quantos gerit!
Quam non domandos facile!
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi possent quidem
A te domari, fateor, exigui forent.
ABD. Caveto memet provoces nimium, puer. spacer595
Illos domandi forsan inveniam modum,
Et citius etiam, et certius quam tu putes.
PEL. Obscura loqueris, explica sodes minas.
ABD. Eventus explicabit. Interea tamen
Memento qualem tetricus sortem abnuis, spacer600
Quantos honores, quanta fortunae bona,
Quanti et favorem regis.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAd vomitum redis. blue
Repetita toties nauseam prorsus creant.
Denique memento, et sit semel dictum satis,
Tuum favorem scilicet, honores tuos,spacer605
Titulosque, teipsum, et legis infandae modum,
Eodem haberi prorsus a nobis loco.
Detestor omnia meque vel nudum aestimo,
Et clariorem et esse maiorem omnibus.
ABD. Quo plus amoris monstro eo insultat mage. spacer610
PEL. Quin ultionis sensa prohiberet nisi
Lex Christiana, mucro viruti mea,
Opinionis vilis illatum probrum,
Ulcisceretur ipse, nec puer licet,
Regem virumque metuerem ferro aggredi. spacer615
ABD. Macte, puer, animis. Spiritus magnos fore
Magnis erit opus, credi mihi, brevi tibi.
PEL. Magnos fovebo, ne time, et vitam prius
Quam mentis isthoc robur eripies mihi.
ABD. Certe entheatam mentis eripiam luem. spacer620
PEL. Tu vero magnum quippe quantumvis crepes,
Nihil usque facies.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerFaxo vel nolens tamen
Christi profanum nomen eiures, puer.
PEL. Christi verendo nomine indignus forem,
Si robur omne posset et terrae et Stygis,spacer625
Sinu id meo extorquere. Proh quanto magis
Abderramenus utique si ignavus queat!
ABD. Linguam procacem ferre nec porro decet,
Nec ipse possum. Pertinaciae, puer,
Est iam satis nimiumque concessum tuae. spacer630
Hucusque sudum memet expertus Iovem es.
Iovem experire denique tonantem decet,
Et fulminantem. Miles, hinc puerum rape
Domitumque virga sistito rursum mihi.
PEL. Abderramenus quantus en tandem tonat, spacer635
Idemque quantus fulminat.

Exit Pelagius

bar

ACTUS II, SCENA vj

ABDERRAMENUS

ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt erras, puer.
Nondum tonare coepimus. Tantum furor
Praeludit istis. Dabimus exemplum brevi
Quid ira denique regis incensi queat.
Non tanta linguae tulimus, ut putas, probra, spacer640
Impune non sic regium incestas caput.
Simulare volui et mite consilium prius
Adhibere. Posse furere me demum scies.
Brevi videbo Christus an posset tibi
Animos furori subdere aequales meo.spacer645

Intrat Zunelmus.

bar

ACTUS II, SCENA vij

ABDERRAMENUS, ZUNELMUS

ZUN. Me pedibus ecce, genitor, affusum tuis.
ABD. Resurge. Fare, nate, quid supplex rogas.
ZUN. Vides amici supplicem, genitor, vice.
Ut parcat ira Pelagio natus rogo,
Neu cruda laccessent &c. blue
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCapite pro indigno rogas. spacer650
Infanda tulimus probra. Supplicii parum est
Quod irrogavimus. Amplius meruit adhuc
Puer obstinatus, et amplius tulerit brevi
Nisi resipiscat.
ZUN. spacerspacerspacerspacerPrecibus hoc saltem precor
Concede nati, ut verbere aspersum levi.spacer655
Rursum recipiat carceris puerum specus,
Neu sic reluctantem aula detineat dehinc.
ABD. Quae, nate, mentem causa mutavit? Modo
Nam liberatum carcere sodalem tibi
Iungi volebas.
ZUN.spacerspacerspacerspacerPatrium invitums tamen spacer660
Ut cogeretur exuere cultum puer
Nunquam volebam. Fateor optabam mihi
Dari sodalem, liberum at volui tamen
Suique iuris esse.
ABD.spacerspacerspacerspacerspacerConsilium meum
Haud, nate, mancipatur ad normam tuam. spacer665
Quidquid volebas flectere statutum mihi est
Vel obstinatum frangere. Inceptum est opus,
Oportet absolvatur. Ulterius nihil
Si fecero, at certe eruere Christum volo
Ex obstinata mente, vel mergam Styga. spacer670
Hoc per supremum iuro Mahometis caput.
ZUN. Per si quid usque meritis obsequio fui,
Per cura si quae fili tangit patrem,
Ne, genitor, hoc precor accidat mihi probrum,
Ut mortem amori referat acceptam meo spacer675
Suae Pelagius.
ABD. spacerspacerspacerspacerMitte, non gratas patri,
Fili, querelas.

Intrat Pelagius.

ZUN. spacerspacerspacerTrahitur huc rursus puer
Qua fronte, quo ferre ore conspectum queo.
Heu, mi Pellagi, parce si nequeam patris
Lenire mentem. Parce carnifici tuo spacer680
Fateor malorum causa &c.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuod cerno probrum?
Hinc impotentem mentis auferto ilicet.

Exit Zunelmus.

bar

ACTUS II, SCENA viij

ABDERRAMENUS, PELAGIUS

ABD. Me posse demum cernis irasci, puer.
Siquidem paterni specimen exiguum quidem
Dedimus furoris. Quidquid est illud tamen, spacer685
Revocasse sensum spero bonitatis meae
Tuaeque pertinaciae.
PEL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFateor quidem
Tanto favore gratiam dignam satis
Referre nequeam. Sentio demum bonum
Abderramenum esse, atque munificum mihi. spacer690
Existimabam quippe crudelem fore
Nimiumque saevum. Errore sed mentem tuo,
Rex, liberasti, spemque meliorem exhibes.
Memet beatum vota vel supra mea.
ABD. Hunc ego salubrem gratulor mentis spacer695
Mutationem, Gaudia accumulas mihi.
PEL. Me gratulari potius et oportet tibi.
Mutatio voluntatis haud ulla est meae
Quae sit ea cumque, mentis at omnis tuae.
ABD. Quae nectis involucra verborum! Expedi. spacer700
PEL. Aperta videor et obvia locutus satis,
Qui quippe vafris abte pugnabas dolis,
Et dignitati consonis parum artibus.
Nunc factus hostis vero generorus mage,
Pugnas aperto Marte, nec fraudes moves. spacer705
Mutationem hanc gratulor, princeps, tibi.
Abderramenus denique hoc placet modo.
ABD. Siccine, puelle, regium ludis caput?
Nondum luisti, video, poenam satis.
PEL. Non vota paenae fateor aequarunt mea. spacer710
Magis placebis plura si dederis pati.
ABD. Proh obstinatum, tetricum, edurum caput!
Nullum favori linquis ulterius locum.
Exuere amorem cogor, invitus licet,
Et iam tyranni indure saevitiam decet. red spacer715
Raptum, satelles, trade carnifici ocyus.
Torquenda tristis membra distendat rota,
Rumpantur artus. Intimas lente conquat
Edax medullas flamma. Poenarum genus
Omne aggeratur. Vita servetur modo. spacer720
PEL. Mihi nunc adesto, Christe! Da magno parce
Cartamini animos. Militem dignum duce
Da te Pelagium.

bar

ACTUS II, SCENA viiij

ABDERRAMENUS, NUNTIUS, LEGATUS

NUNT.spacerspacerspacerspacerspacerOrator Hermogii tuos,
Auguste princeps, poscit affatus modo.
ABD. Orator inquis? Ac ab Hermogio quoque spacer725
Ut hospes importunus hic nobis adest?
Huc siste, coram ducto, at solum tamen.

Exit nuntius.

Quae iussa tulerit suspicor nimium satis.
Repetat Pelagium, reddere at nunquam sedet,
Non si †omnis† repetat armatus minis red spacer730
Hispana pubes. Tegere consilium tamen
Aliqua iuvabit fraude.

Intrat legatus.

LEG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAb Hermogio tibi,
Princeps, salutem plurimum missus fero.
ABD. Quae iussa portas, fare quod mandat senex.
LEG. Conventa tandem presul appendit tibi spacer735
Redemptionis pretia, Pelagium simul
Per me remitti mandat ex pacto domum.
ABD. Legationis unicum si hoc caput tuae est,
Poteris remensum legere vel vacuus iter,
Vel quod tulisti si placeat aurum refer. spacer740
Hic mihi Pelagius linquitor.
LEG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn ergo abnuis,
Princeps, redemptum reddeere ex pacto obsidem?
Ex iure repeto gentium et fidei datae.
ABD. Haud iura valeant gentium aut fides data
Ex manibus extorquere Pelagium meis. spacer745
I, nunciato praesulo orator redux
Non me tenellam velle Pelagii fidem
Credere periculo patrii rursus soli,
Neque Mahometis asseclam tutum fore
Cum Christianis.
LEG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPelagius Christum exuit? spacer750
ABD. Meliora docto quippe Mahometes placet.
LEG. Probrum nefandum! Quidquid est tradi obsidem,
Quem viride nondum reddidit iuris sui
Aetati aevum, poscit Hermogius suo
Suoque porro nomine Ordonius iubet. blue spacer755
Ni reddere velis metue bellorum minas
Et non lacessenda temere, Hispanus furor
Quae stringat arma.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDidicit Hispanas minas
Abderramenus temnere. Armatos quoque
Frangere furorem doctus et plusque semel. spacer760
Si bella placeant, bella non lentus dabit.
At tu protervis desine interea minis,
Violare praesens regium, orator, caput,
Celeremque regnis eripe ex nostris fugam.
Vel testor astra dignitas prosit parum, spacer765
Princepsve cuius ipse personae geris,
Quin ultionem regis irati feras.

Exit Abderramenus.

LEG. Tantumne Raguel passus est segis probrum?
Sic ipse curam quippe commissi sibi
Gessit puelli? Adibo continuo senem, spacer770
Adures meritis tinniant faxo probris.

Perge ad actum tertium