Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

SANCTUS PELAGIUS MARTYR

TRAGOEDIA

<DRAMATIS PERSONAE

S. PELAGIUS
CARCERIS CUSTOS

RAGUEL
ZUNELMUS
ABDERRAMENUS
MAGUEDUS
REBMAGUEDUS
NUNTIUS
LEGATUS
MILES

MUTI

MILITES>

bar

ACTUS I, SCENA i blue

S. PELAGIUS, CARCERIS CUSTOS

PEL. Quis cardo, custos, fare, quae rerum vices?
Eccur tenebris carceris tandem lev0r?
Num pacta merces capitis est nostri data?
Num me redemptum revocat Hermogius domum?
CUST. Mutationis causa me subitae latet. spacer5
Huc te solutum vinculis sisti modo
Abderramenus iussit. Hoc unum scio.
Mox aderit ipse, cuncta, ni fallor, tibi
Cognita daturus. Eius effatum manes.
PEL. Bene est. Raguelim hic interim paucis valim. spacer10
Nisi gravi fuerit, hunc mihi accersas precor.

Exit custos.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue

PELAGIUS

PEL. Sic est, Pelaggi. Mihi votorum prope est.
Post quadriennis iam fere illuviem specus,
Tandem cupitam laetus in lucem redis.
Pericla fidei mille, sceleratum solum, spacer15
Et gentis exis impiae exosum iugum.
Sceleris revisis patriam purus tuam,
Arasque dulces patriae, et amicos lares,
Rursus ubi liber poteris et plenus Deo
Vacare, teneram ubi lacte virtutem pio spacer20
Refovere tuto dabitur, et ab avunculo
Dulces amatae haurire pietatis favos.
Dudum morarum piguit. Hic finem dies
Affert malorum, meque restituit mihi.
Sic auguratur animus. Ah, Raguel adest. spacer25

Intrat Raguel.

bar

ACTUS I, SCENA iij

PELAGIUS, RAGUEL

RAG. Quid cerno? Tne carce solutum, puer?
PEL. Sic est, amice. Tempus aliquando imminet
Dum expetitur. Regis huc iussu vocor.
Siquidem repensum repetit Hermogius caput,
Ni fallar, amimo, meque rex tandem parat spacer30
Remittere domum. Voluit alloquium suum
Hic me manere. Haec interim, Raguel, tibi
Communicare gaudia coegit fides
Amorque gratus.
RAG. spacerspacerspacerspacerspacer Gaudii in partem tui
Non me venire laetior quidquid potest. spacer35
Iniqua Martis alea, in Mauri manus
Ex quo minorem praelio Hermogium dedit,
Feroxque tradi temet in fidei obsidem
Abderramenus voluit, ex pacto suum
Dum praesul auro redimeret penso caput, spacer40
Siquidem tenellam renuit aetatam pius,
Hosti nefando credere relictam senex.
Adstare me sed voluit assiduum tibi
Comitemque tutorem quem Maurorum impia
Ne qua venenum secta suggereret suum, spacer45
Tenerumque Stygia flosculum afflaret lue.
Ex tempore illo quanta amicitiae fides
Me tibi revinxit, quantaque quam constans tui
Me cura tenuit, testis est mihi Deus,
Et tu, Pelaggi, testis accedis quoque. spacer50
Quoties timebam regis impuri dolos!
Quoties tyranni barbaras metui minas,
Vesana nec qua mentis inficeret nives
Libido, neve terror incussus fidem
Quatiet tenellam! Quanta nunc replent sinum spacer55
Gaudia! Voluptas quanta cum fidei integer
Labisque purus patrios repetas lares.
Ingenua virtus, pectoris casti nives,
Pietatis ardor, candidus morum tenor,
Constantiaeque robur infractum malis, spacer60
Meruere, video, seduli curam poli.
PEL. Cur abrogare merita sic, Raguel, velis
Tibi debita uni? Cur in immeritum caput
Transferre decora tendis et laudes tuas?
Preces, amice, potius ac gemitus tui, spacer65
Assidua cura, ac rebus in duris fides
Meruere tantum caelitum, tantum Dei
In me favorem. Fateor acceptum tibi
Refero, secundum numen, et fidei tenax,
Et sceleris esse castus, et vitae integer. spacer70
Tu mihi malorum socius, exilii comes,
Tu mihi levamen unicum in miseris ades.
Tu me nefanda sordidae seclae lue,
Contagioque reddis immunem Stygis.
Tu spiritus ad pulchra generosos cies. spacer75
Et mentis usque semina excelsa ingeris.
O quando, amice, gratiam tuis parem
Referre meritis dabitur, et amori tuo?
Tibi numen olim debitam, Raguel, dabit,
Et ipse quondam, spero nonnullam dabo. spacer80
Dum vivo certe pectori haerebis meo,
Meritisque nunquam meemora abolescet sinum.

Intrat Zunelmus.

Sed cardo crepuit. Regia huc proles adest.
Hic forsan aliquid certius nobis ferat.
Secede, Raguel, dum interim explorem omnia. spacer85

Exit Raguel.

bar

ACTUS I, SCENA iiij

PELAGIUS, ZUNELMUS

ZUN. Amice, salve. Compotes voti sumus,
Natique precibus cessit aliquando parens,
Ut spero posthac carceris adempto obiice,
Saepius amici dabitur alloquio frui,
Usuque caeptam stringere frequenti fidem. spacer90
PEL. Quid ais, Zunelme? Dubia quid verba innunt?
Aenigma texis.
ZUN. spacerspacerspacerspacerNosse iamdudum meum
Poteras amorem. Visus ex tuo tu mihi
Primum fuisti, rapuit in amorem sui
Ingenua morum suavitas, comis lepor, spacer95
Gratumque regnans ore conspicuo iubar.
Me rapuit autem corpore in pulchro magis
Inusitatus mentis excelsae vigor,
Animique vena dives, et dotes tui.
Nec inclusatus languit socors amor. spacer100
Nigro retentum saepe visebam specu,
Et saepe ludos, saepe solamen dabam.
Ah nesciebas interim quantis patrem
Pulsare precibus instititi, ut caderent tuis
Indigna manibus vincula, et lucis dein spacer105
Concederetur usus, atque alulae iubar.
Vicere tantem patrium preces sinum,
Aulaeque posthac plena libertas datur.
Quin maior etiam patris excipiet favor.
PEL. Eheu Zunelme!
ZUN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Maesta cur aegro sinum spacer110
Suspiria trahis?
PEL.spacerspacerspacerspacerspacerSpe gemo elusus mea.
Venisse gratum haec suaserat tandem diem,
Captivitatis pretia quae ferret meae.
Inane sed spes illa ludibrium fuit,
Fatuusque tenues vanuit in auras vapor. spacer115
Siquidem novercae more laetitiam dedit,
Quo maior esset mentis elusae dolor.
ZUN. In vota si non cuncta conspirent tua,
Mutata certe in melius exilii mora
Non esse debet causa tristitiae nova. spacer120
PEL. In nos, Zunelme, cognita voluntas tua est.
Agnosco studium gratus et amici fidem,
Amorque, princeps, noster, at felix minus
In te vicissim fuerit, haud certe minus
Sincerus ille est. Parce si nimium tamen spacer125
In te benignitatis officium queror
Fuisse. Gratum carceris reputas mihi
Solvi a latebra. At fallere, in patriam nisi
Simul redire datur. Haec nobis prius
Quam veniat, alia nulla libertas placet. spacer130
ZUN. Ergone tenebris carceris laetae iubar
Postponis aulae? Squallidi horrorem loci,
Tristemque solitudinem, alloquiis tui
Praefers Zunelmi?
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSis sodis quoniam sciam,
Sensus, amice, libere exponam meos. spacer135
Non carceris ego claustra, non vidui loci,
Prae luce malim libera nigrum specum
Consortiisve praefero usurae tui.
Securitatem praefero cunctis tamen
Fidei periclitantis. Haec vita mihi spacer140
Est pluris ipsa.
ZUN. spacerspacerspacerspacer Parte quid poterit tibi
In hac timeri?
PEL. spacerspacerspacerspacer Parte vel fuero mihi
Ex hac timendus. Suada nullius licet
Vitiare mores tentet, et viridem vafris
Circumvenire conscientiam dolis, spacer145
Qui tenera virtus poterit et pietas tamen
Tot inter aulae vitia et alienae scholae
Constare sectae, nilque communis pati
Contagionis? Parce graviori, precor
Zunelme, verbo. Nostra relligio vetat, spacer150
Quae vestra patitur facilis, et laudi quoque
Quae plurima datis, legis haec Christi docet
Abominanda puritas. Ipsa impigre
Cunctos domari carnis affectus iubet,
Bellumque cum libidine aeternum geri. spacer155
Non esse nobis quidpiam nostri sinit
Mutare totum gestiens hominem Deo.
At pace legis dicitor vestrae interim
Videtur illa luxui stimulos mage
Quam fraena suppeditare. Quae certe mihi spacer160
Praetendit aula cunque virtuti parum
Puraeque fidei congrua videntur fore.
Latere clausus carceris malim specum,
Vitaeque mollioris exemplo procul
Hinc amoveri.

Intrat aula.

ZUN. spacerspacerspacerspacerGenitor huc nobis adest.spacer165
Tibi spero melius ipse consilium dabit.
PEL. Mihi, spero, tamen ad carcerem reditum dabit.

bar

ACTUS I, SCENA v

PELAGIUS, ZUNELMUS, ABDERRAMENUS, MAGUEDUS &c.

ABD. Es, nate, voti compos. En puero tuis
Relaxo precibus vincula, ac aula frui
Permitto nostra. Desino ulterius tua spacer170
Damnare, fili, studia. Par natalibus
Pelagium honestat frontis augustae iubar,
Multusque vernens corpore in palestra decor.
Nullum beatae mentis indicium deest.
Meliore sorte dignus, o quantum puer! spacer175
Meruit in aula sydus hoc pridem mea
Fulsisse. Sed quas fronte tristitiae notas
Sua, Pelagge, cerno? Quid varius color
Deiecta terrae lumina, et gemitu terrorem
Frequente pectus indicant? Igitur meo spacer80
Funestum an aliquod amoris in vultu legis?
Quin fare tantos causa quae metus ciet.
PEL. Me iure, princeps magne, perculsum video.
Has nequeo subitas sortis inopinae vices
Satis stupere, quippe quod carcer modo spacer185
Duraque premebant vincla, regales novus
Vocor in penates hospes. Interea tamen
Haud video certe quam ego tantam mihi
Regis alieni gratiam officii queam
Merusisse.
ABD. spacerVirtus meruit et natae vigor spacer190
Ad magna mentis.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Mene iamdudum invida
Raptos parentes sorti qui luxi miser,
Totamque vix egressus ex cunis puer
Vidi ruentem, et iam prope extinctam domum,
Ad magna natum scilicet, princeps, ais? spacer195
Ah sinito tenebris abditus ut uni vacem
Potius dolori, et usque conformem meis
Pergam deincep colere virutem malis.
ABD. Tantas levare potius aerumnas, peur,
Et latiore sorte fortunae iocos spacer200
Pensare statui pristinos. Te quin favor
In altiorem noster extulerit gradum,
Iniqua quam sors unde deiecit prius.
PEL. Magis magisque memet attonitum tenes.
Quam loquere, princeps! Quem mihi obtendis gradum? spacer205
ABD. Quem liberali inferat siquidem manu
Abderramenus, quemque Pelagius velit.
PEL. Ad tempus obses hic tibi exiguum datus,
Aliena in aula, patrio extorris solo,
Accipiam honores, utique ponendos brevi? blue spacer210
Hac nocte quid si pondus Hermogius tibi
Pactum rependat, meque restituat dies
Ventura patriae?
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerHabet sua Hermogius sibi
Consilia, et habeat. Mihi fors habeo mea.
Tu pone curas. Mitte de Hermogio loqui. spacer215
Tui vel esse constat oblitum semel,
Vel pluris aurum facere, quam temet facit.
Utcumque fuerit, non minus amantem tui.
Hinc memet experiere quam Hermogius foret
Vel ipse. Quin et dicere ausim etiam mage. spacer220
Certe tibi experiere munificium mage.
Seu repetat igitur, sive neglectum senex
Hic te relinquat, non tua intererit minus
Haerisse nobis.
PEL. spacerspacerspacerspacerQui mihi parentis dolor!
Quid verba, princeps, ista tibi ludere volunt. spacer225
Siquidem ampla nescio quae exhibes sortis mihi
Munera, favorem regium et honores novos
Spondes, avunculique suspectam interim
Reddere dolosus tendis in memet fidem.
At iste nimium video quo vergat dolus. spacer230
Hac, scito, fraude tendis incassum tamen
Eruere amorem pectore Hermogii meo.
Illi facultas haectnus nunquam, scio,
Deerat voluntas hocce redimendi caput.
Quod ipse vere providus curam induci, spacer235
Ultroque amorem buccinas tantum mei.
Subitum favorem agnosco in immeritum caput,
Me qua decebit gratia obstrictum tenes.
Rem vero nobis facere si gratam velis,
Me conde rursum carceris, precor, specus. spacer240
Unum hoc favoris maximi ducam loco.
ABD. Ingrate iuvenis! Amorem ita rependis meam?
Siquidem dolosus audio et nocivus tibi?
Ista cumulare perge in immeritum, puer.
Quum tibi inimicum credis, hunc faciam tamen spacer245
Brevi patrem experiaris, ac odium mei
Mutes amore. Deceat haec regem ultio.
Comitate, nate, vincito interea tua
Animum obstinatum. In intimos deduc lares.
Caterva stipet regia puelli latus, spacer250
Corpusque longo carceris fractum situ
Benignioribus aula deliciis levet.
Maguede, consilio nobis est opus tuo.

Exeunt excepto Abderrameno et Maguede.

bar

ACTUS I, SCENA vj

ABDERRAMANUS, MAGUEDUS

ABD. Licetque parva fors tibi videri queat
Re super, ea tamen plurimum cordi mihi est. spacer255
Spirare nescio iste quod vulgum supra
Puer videtur. Quantus ingenua sedet
In mente candor! Corpore in toto vigor
Proh quantus, ore quantus effulget lepos!
Tenuisse carcere tamdiu occlusum piget, spacer260
Merita piget nescisse. Nunc aulae novum
Adiicere nostrae sydus hoc demum placet.
Magne futuram forsitan in usus lucri,
Si crescat ille favore nutritus meo,
Natalibus sentiat honores suis spacer265
Se ferre dignos. Obstat aut unum tamen,
Est Christianus.
MAG. spacerspacerspacerspacer Consilia nolim tua
Damnare, princeps. Libere mentem tamen
Proferre si mihi licet, haud unum modo
Quod volvis animo osbstare concilio putem. spacer270
Multiplicis illud alea pericli manet.
Impune nunquam licuit obsidii fidem
Fallere recepti. Nec feret inultus putem
Hispanus olim creditum tibi obsidem
In sacra, ritu patrio exutum, trahis spacer275
Legis alienae. Deinde quid prosit labor
Brevi redemptus forte si a suis puer
Repetatur?
ABD. spacerspacerHodierna si attulerit dies
Pretium redemptionis, haud illud tamen
Reddere redemptum urget.
MAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc fides tamen spacer280
Et sancta civilis iura bellum exigunt.
ABD. Desine, timere. Certe praestitem fidem.
Modos Christianos exuat ritus puer, red
Nostraeque cultum legis accipiat prius,
Conventa capitis pretia quod tulerim dein spacer285
Iure retinebo. Est quippe civili prior
Habenda religioni, et potior fides.
Hoc ergo superest; cardine hoc uno, rei
Discrimen agitur omne, quam primum puer
Ut ipse victus sacra Mahomedi induat. spacer290
Atque nisi vanae fallat augurium spei,
Hac luce Christi fecero abiuret fidem.

Exit.

bar

ACTUS I, SCENA vij

MAGUEDUS

MAG. Non facilis adeo spero rem facies tamen.
Abderramanus quam sibi similis patet!
Consilia siquidem nostra quo suevit modo spacer295
Rogat, simulque spernit. Hoc certus sequi
Quod mentis usque suggerat caecae furor.
Huc maestus †atenim† atirim filius tendit gradum.

Intrat Rebmaguedus.

bar

ACTUS I, SCENA viij

MAGUEDUS, REBMAGUEDUS

MAG. Quis, nate, vultu luridis inerrat dolor?
Quae causa luctus?
REB. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Taedet heu lucis, pater. spacer300
Aegresco totus. Totus in furias agor.
A te dolori petere solemen fuit
Necesse nobis, genitor, haud unquam magis.
MAG. Depone tutis auribus quidquid dolet.
REB. Favore nuper principis felix eram. spacer305
Unus Zunelmi semper explebam sinum.
Totoque solus ipse potiebar deo.
Sed hanc refixit hora fortunam brevis.
Uno dolosum refuga momento dea
Retorsit orbem. Scilicet nostrum novus spacer310
Surripuit hospes omine infausto locum.
Omnem Pelagius principem apposuit sibi.
Vix notus ille, vix in aspectum datus,
Et me Zunelmi victor excussit sinu,
Totumque solus possidet. In aulam puer spacer315
Ex quo receptus ille de vinclis fuit,
Favoris nuspiam experior iubar.
Huic totus haeret: ardet hunc unum, sui
Nostrique princeps immemor, et omnem unice
Novo probare sedulus amorem hospiti. spacer320
Heu tanta, genitor, hora si potuit brevi,
Quid tempore olim fiet?
MAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud adeo recens,
Ac, nate, credis, iste prorumpit favor.
Adire pridem carceris clausum specu
Caepit Zunelmus, solitus haud parcus sui spacer325
In puerum amoris saepe sistari notam.
Quod miror autem regis ipsius vafer
Subito veneno pectus infecit nepos.
Iam mente captus paene delirat senex
Ius fasque contra statuit alienum suae spacer330
Transcribere aulae, pignus et datum obsidem
Quem gentium usque iura violari vetant,
Recusat ipse reddere redemptum licet.
Quin Christianum statuit e pueri sinu
Eximere cultum, et legis in nostrae illico spacer335
Transferre ritum. Deinde magnorum parat
Titulis honorum tollere, et ignotum caput
Sic etenim in altum tollitur, proprii iacent.
REB. Et patimur isthaec, genitor? Impune hic ferat
Nobis honores debitos vilis nepos? spacer340
Se iactet aula tumidus, et totum sibi
Transcribat uni principis amorem? Probra!
Ferenda nunquam probra! Vindictae manus
Heu lenta nimium! Dira me rabies coquit,
Dirumpor odio. Ferre surreptum mihi spacer345
Nequeo favorem principis. Detur malo
Ni cito levamen, ipse praevertam nece.
MAG. Compesce, fili, mentis agitatae impetum.
Medela, spero, dabitur huic brevi malo.
Non sic repente, credo, vult patrium puer spacer350
Ritum abdicare. More nam pius suo est,
Tenaxque Christi. In vota ni citus tamen
Accedere velit, deseret tetricum favor,
Aut proni in iras regis armabit minas,
Et obstinatus fata properabit sua. spacer355
Alendus igitur fomite hic aliquo vigor.
Animandus arte est iuvenis, at caute tamen,
Operaque niti potius aliena iuvat.
Veniet Raguelis commodum in partes labor.
Hunc magna pueri cura sollicitum tenet. spacer360
Tempus ubi visum, clanculum adhibebo senem,
Ut fluctuanti spiritus subdat novos.
Tu, nate, tacito comprime dolorem sinu,
Et disce vultum fingere serenum malis.
Quicumque limen assecla potentum terat, spacer365
Aulaeque felix crescere propago velit.
Hoc ille primum sedulus oportet sciat,
Fallace sensus fronte mentiri intimos.

Perge ad actum alterum