Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio .
IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER SEXTUS
1. AD HENCRICUM PRINCIPEM WALLIAE OPTIMUM MAXIMUM ![]()
Optima det tibi velle Deus, verissima scire.
Haec cuicunque dedit, maxima* posse dabit.
* Magnum esse bonum est; doctum, melius; bonum, optimum.
2. AD IACOBUM, MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE, HIBERNIAE &c. REGEM OPTIMUM MAXIMUM Omnia formidant formidanturque tyranni,
Semper habet comitem vis metuenda metum.
Cur metuas, causae nihil est, rex maxime regum,
Optime rex, cause est cur metuare nihil.
3. ΥΣΤΕΡΟΝ ΠΡΩΤΕΡΟΝ ![]()
Hysteron est proteron prae-postera forma loquendi.
Exempli causa, Cant’brigia Oxonium.
4. IN DECREPITUM TERTIAE UXORIS VIRUM Prima tibi Clotho, Lachesis fuit altera coniunx.
Atropos est vitae tertia nupta tuae.
5. AMOR ![]()
Libertas - carcer, pax - pugna, dolenda - voluptas:
Spes - metuens, mel - fel, seriae - ludus, amor.
6. MINOS Qui post iustitia poscit sibi munera, Minos,
Est similis pisci: quando capit capitur.
7. DUBITANTIUS Suspicor alterutrum, scio neutrum utrumque paratus
Credere. Phoebus erit, qui mihi dicet utrum.
8. AD ADAMUM NEUTON, HENRICI PRINCIPI A SECRETIS ![]()
Mores mutat honos hominum plerumque priores.
Moris id est, non est mos tamen ille tuus.
Mutatus non mutaris, mirabile: tradunt
Se fortunae allii, traditur illa tibi.
9. AD THOMAM PUCKERING, EQUITEM ET BARONETUM ![]()
Care tuum, Thoma, si fas tam prisca referre,
Ingenium colui nobile primus ego.
Doctor ego, Puckeringe, fui, tuus, optime, primus.
Non sum quod fueram, sum tamen usque tuus.
10. TRES HAUSTUS ![]()
Prateritam primus, praesentem proximus haustus,
Venturam extinguat tertius iste sitim.
11. AENIGMA DUPLEX Dic mihi, quae fureit matri quae filia* nupsit?
Cuius erat mater mascula,** nemo pater?***
* Eva. ** Adamus. *** Deus.
12. DE FIDE. ANAGRAMMA QUINCUPLEX Recta fides certa est, arcet mala schismata. Non est,
Sicut creta, fides fictilis. Arte caret.
13. AD EDOARDUM COKE, EQUITEM, IURISPRUDENTISISIMUM IUDICEM &c. ![]()
Naturae notum tibi ius, naturaque iuris,
Lis et uterque tuo pendet ab ore cliens.
De scripto responsa, Britannus Apollo, dedisti,
Clara magis, quam quae Delphicus ore dedit.
Praesentes dirimis lites, tollisque futura 5
Iurgia, praesentes voce, futura manu.
14. INSTRUMENTUM MATHEMATICUM VULGO DICTUM A JACOBS STAFFE. AD MATHEMATICUM ![]()
Iacobi baculum tibi sumito, da mihi scalam.*
Monstrabit baculo plus mea scala tuo.
* Iacobi Scala. Gen. c. 28 v. 13.
15. SITUS TERRAE ![]()
Terra stat aeternum, Salomoni credere si fas.
Si fas Nasoni credere, terra sedit.
Fessa vacillaret tandem, si terra sederet.
Si staret, caderet. Quid facit ergo? Iacet.
16. AD PRUDENTEM ET FORTUM VIRUM HENRICUM DANVERS, BARONEM DE DANTESAY ![]()
In te fortunam virtus, prudentia casum,
Servilem superat spes generosa metum.
Te sequitur fortuna comes, prudentia ducit.
Nulla (nisi excipiam numinis) arma times.
Pergito tu, quocunque vocat rex. Te duce victor 5
Miles erit, dux te milite victor erit.
17. EPITAPHIUM MORTIS. AD MORTIS MORTEM In cruce mors obiit, nusquam de morte resurget.
Mortis erat stimulus mors tua, crux tumulus.
18. DE PAPA ET LUTHERO Papa pater multas indulgentissimus unus
Ex purgativo liberat igne animas.
Martinus Papis pater indulgentior unus
Omnibus est: omnes eximit inde Luther.
19. DE DEO ET HOMINE Ipse Deus verbum est, fecit Deus omnia verbo.
Verba homines facimus, nos quoque verba sumus.
20. AD GEORGIUM CAREW, EQUITEM, PRAEFECTUM CURIAE PUPILLORUM, 1612, IUNII 13 ![]()
![]()
Dum pupillorum commendat rex tibi curam,
Se meriti curam monstrat habere tui.
21. DE IEIUNIIS ![]()
Papa suo cur tot ieiunia servat in anno?
Ut successorem se probet esse Petri.*
* Piscatoris.
22. METAMORPHOSIS NOVA Efficiunt hominem vir et uxor amabilis unum.
Sic homo fit quadrupes, qui fuit ante bipes.
23. IN NON NULLAM Nervum inflammasti Fabiano. Iam Fabianus
Dicere iure potest, “Uror amore tui.”
24. AURUM EX STERCORE Conductor foricarum ex stercore colligit aurum,
Et duo praeterea, rusticus et medicus.
25. FRONTI NULLA FIDES ![]()
Uxoris crimen scriptum est in fronte mariti.
Vir tamen est calamus, foemina charta viri.
26. AD GUILIELMUM RAVENSCROFT, IURISCONSULTUM CAELIBEM ![]()
Coelestem vita degens in coeliba vitam,
Quod possunt pauci, tu potes esse tuus.
Cognati, natorum instar tibi sint, et amici,
Dum tibi cognatus sim vel amicus ego.
27. HISTORIA HUIUS TEMPORIS Lex fuit historiae vetus haec, ne dicere falsum
Audeat, et verum dicere ne metuat.
Haec est historiae nova lex, ne dicere verum
Audeat, et falsum dicere ne metuat.
28. DOS FORMOSAE Formosam nudam volo, nudam non volo formam.
Quaeris cum forma quid volo? Materiam.
29. VIRGO GALLICA Gallica virginitas parvarum est propria virtus.
Virginis hic titulum sola pusilla* gerit.
* Pucelle Galli virginem vocant.
VIRGO ANGLICA Ne quid vicinis concesserit Anglia Gallis,
Anglica quaeque fere virgo Platonis homo est.
30. IN NOBILEM NOVUM ![]()
Mater erat netrix, pater in mare retia iecit,
Inde tuum decorat linea longa genus.
31. AENIGMA PENELOPES AD PROCUM Est quiddam* quod pene nefas mihi dicere versu,
Hoc tibi vis totum, Pontiliane, dare.
Syllaba prima meo debetur tota marito.
Sume tibi reliquias, non ero dura, duas.
* Osculum.
32. BIAS “Omnia,” qui dixit, “mea mecum porto” videtur
Uxorem sapiens non habuisse Bias.
33. CHRYSTOSTOMUS GRAECUS AB HENRICO SAVELLO, EQUITE DOCTISSIMO CORRECTISSIME EDITUS ETONAE. AD HENRICUM SAVELLUM, 1612 ![]()
Vitam in carne pius primam Crysostomus egit.
Nunc vitam exutus corpore mentis agit.
Vivit et in scriptis, naturae debita matri
Prima, secunda Dei, tertia vita tibi.
34. PHILOSOPHI UXOR Vulcani formos Venus, Iovis inclyta Iuno
Uxor erat, nulli nupta Minerva viro.
Cur ita? Pallas enim cum sit sapientia, nulli
Nubere vult homini. Cur? Quia nemo sapit.
35. PROPRIA QUARTO MODO* ![]()
![]()
Mentitur quisquis communem Thaida dixit.
Thaida semper habet solus et omnis homo.
* Omni homini soli et semper.
36. STULTORUM PAR Claudius est mulo* simiils, Gorgonius hinno;
Quod sit iners, matri debet hic, ille patri.
* Ex equa et asino fit mulus; ex equo et asina hinnus, Var. De Re Rust. l. 2.
37. AD EDOARDUM SACKEVILLE, EX GALLIS REDUCEM, COMITIS DORCESTRIAE UNICUM FRATREM ![]()
Ingenium natura domi tibi provida mater,
Consilium peregre resque locusque dedit.
Syrenum fugiens cantus et pocula Circes,
Unde redies senior, sanior inde redis.
38. DE ZELOPTYIA ANGLO-GALLICO-ITALICA Cur Itali longe gravius quam Gallus et Anglus
Uxorum lusus, oscula furta ferent?
Bestia peior ave est; cui nupsit adultera coniunx,
Italus est quadrupes,* Gallus et Anglus aves.**
Gallus et Anglus aves, quadrupes est Italus? Ergo 5
Ex tribus his solus cornua fert Italus.
* Becco cornuto. Hircus. ** Un Cocu Gal., Angl. A Cuckold, cuculus.
39. SAPIENTA SOCRATICA Omnia me, dum iunior essem scire putabam.
Quo scio plus, hoc me nunc scio scire minus.
40. MENSA ROTUNDA REGIS ARTHURI ![]()
Inscribi septem sapientum nomina iussit,
In teriti sapiens Delphicus orbe deus.
Sic, Arthur sagaxe, eques unusquisque tuorum
In tereti mensa primus et imus erat.
41. SUBSIDIUM Regem anima et nummis ecclesia, corpore vulgus,
Nobilitas opibus corporibusque iuva.
42. NOVUS ORBIS Nescio quot Kabalistarum schola mystica mundos
Asserit, innumeros esse Epicurius ait.
At bene si numeres duo sunt, rerum ille vetustus,
Verborum, in quo nunc vivimus orbe, novus.
43. IANUS BIFRONS Ingenii virtus reminiscendique facultas,
Ista quod a tergo est, illa quod ante, videt.
44. CORPUS TERRAE Telluris lapides sunt ossa, metallaque nervi,
Pellis crusta, pili gramina, sanguis aqua.
45. AD PANNICUM. DE MAURO ![]()
Inter te dominamque sua, Pannice, Maurus
Dividit. Uxori res, tibi verba dedit.
46. IN PAULAM, ANGLICAM FUCATISSIMAM FEMINAM Fucata facie, fucosis fallere verbis,
Mos tuus. In fuco fanda nefanda facis.
Ignavum fucos pecus a praeseptibus arces,
Paula. Tamen tuus est quid, nisi fucus, amor?
47. MEDICUS ET IURISCONSULTUS Dat Galenus opes, dat Iustinianus honores,
Dum ne sit patiens iste, nec ille cliens.
48. AD EDOARDUM WOTTON, BARONEM, REGI A CONSILIIS &c. ![]()
Mortuus est, cessitque loco cultissimus heros
Qui fuit, arbitrio Palladis, ante tuus.
Non erit hoc, Edoarde, loco te dignior alter;
Te, Wottone, locus digior alter erit.
49. ANAGRAMMA. GALENUS ANGELUS Angelus es bonus anne malus, Galene? Salutis
Humanae custos angelus, ergo bonus.
50. AMOR CAECUS MALE AUDIT ![]()
Non videt uxoris delicta maritus amator.
Nullus amat vere vir, nisi caecus amat.
Nil oculo contra dominam, nil creditur auri.
Est igitur surdus, non modo caecus, amor.
51. IN DIDYMUM MERCATOREM ![]()
Artis arithmeticae didicisti, Dindyme, partes
Tres primas. Quartam disce, beatus eris.
52. ANAGRAMMA UXORIS “Insaturabilie par sunt Orcus et uxor,”* ait rex,
Unius experiens, alteriusque sciens.
Quisquis in uxorem cecidit, descendit in Orcum.
Rite inversa sonant, ucs-or et Orcus idem.
* Prov. c. 30 v. 15.
53. RESPONSIO Nuncupor ucs-or ego, non sim quasi coniugis Orcus,
Sed quia per totam sedula curso domum.
In muliere vir est, ut in Orco Belzebub? Ergo
Infernum si sit foemina, vir Satan est.
54. RELIGIOSUS Quod bene fit, male fit, nimium si fiat aperte.
POLITICUS
Occulte dum fit, quod male fit bene fit.
55. TRES DIVAE ![]()
Iuno casta, Venus meretrix, virgo optima Pallas.
Est inter divas rara Minerva duas.
56. PROTEUS ANGLICUS Utilia haec aetas in amictu et honesta reliquit,
Nos iucunda iuvant sola, diuque nihil.
57. DUO PROTEGIT UNUS. DICTUM HENRICI 4 REGIS FRANCORUM ![]()
Gallorum rex regna, inquis, duo protegit unus.
Protexere tuum nec duo regna latus.
58. ORTUS ET SITUS SOLIS Sol inter septem quartus mediusque planetas,
In quarto et medio, sol situs ut satus est.
* Quarto die creatus sol.
59. CAESARIS, POMPEII, ET CRASSI SEPULCHRA ![]()
Africa Pompeii tellus, Asiaticae Crassi,
Tertia pars mundi Caesaris urna fuit.
60. AEDES URBANAE URBANISSIMAE HENRICI COMITIS NORTHAMTONIAE ![]()
![]()
Arguit affectus domitos, mentemque polite
Compositam domini, compositura domus.
Insanas quicunque struunt ex tempore moles
Exemplo discant aedificare tuo.
61. AD ORANUM Connubio iungam stabili propriamque dicabo,
Saepe tibi dives dixit, Orane, socer.
Connubio nimium stabili tibi iungitur uxor,
Instabilis cum sit, quem profitetur, amor.
62. IN FAELICEM Per totam Faelix holosericus ambulat urbem
Qui vix toto urbes vidit in orbe duas.
Qui mores hominum multorum vidit et urbes
Mendicat panem pauper in urba sua.
63. FRANCISCUS DRAKE Ambitio Draki nullo reticebitur aevo.
Ambivit terras, per mare, Drakus anas.
64. HOMO Nil fueras (at nec potes hoc meminisse) priusquam
Natus eras. Aliquid cum morieris, eris.
65. DE PHOEBO ET NEPTUNO ![]()
Sol celer est, at sole tamen velocius aequor.
Itque reditque die sol semel, at mare bis.
66. UXOR VI(N)CTA Vincitur nisi lingua prius, non vincitur uxor.
Uxorem solus qui superit superat.
67. NUDA VERITAS. IN ALETHUM Si posset virtus (inquit Plato) nuda videri,
Mirus in hanc hominum conciperetur amor.
Vidit apud Venetos (si credere fas sit) Alethus.
Virtutes *nudas et vitavit eas.
* 4. Meretriculas, 4 virtutum nominibus insignitas.
68. DE BACCHO ET BYRRHIA Laudatur vinum simplex, cervisia duplex.
Est bona duplicitas, optima simplicitas.
69. IN GELLIAM Gellia materiae res una simillima primae.
Haec omnes formas appetit, illa mares.
70. IN PAPILUM, CANOS EVELLENTEM ![]()
Nil opus est capiti canos evellere crines,
Papile: Graecari pergito, sponte fluent.
71. NE SITIS MULTI MAGISTRI Discipulus dum vult nemo, quisquis esse magister.
Omnes discipuli, nemo magister erit.
72. HENRICUS 8 FIDEI DEFENSOR ![]()
Hunc titulum regi florum regique leonum
Florentinus homo dat tibi Papa Leo.*
* Leo Decimus natione Florentinus anno 1521.
73. AD LEONEM PAPAM Cum titulo gladium regi, Leo Papa, dedisti.
Te negat hoc titulo rex, gladioque necat.
74. SUPERBIA VITAE Ex humili licet ortus homo tellure, tumescit.
Sit licet ex nihildo nata, tumescit humus.
Sic homo, sicut, humus, supra se tollitur ipsum.
Monte superbit humus, mente superbit homo.
75. AD GUARENUM TOUNSEND IURISCONSULTUM ![]()
![]()
Non tua se ad scenam componit lingua forensem,
Non tua vox querulo prostat avara reo.
Naturae contemplaris mysteria matris,
Scripturam, leges, historiamque legis.
Tres charites, septemque artes, ter-tresque sorores, 5
Te prohibent causas dicere, nosse docent.
76. GENESIS ET EVANGELIUM SANCTI MATTHEI Explicat hic Christi genesim liber, alter Adami.
Incipit a Genesi lex, et evangelium.
77. QUIDAM, NEMO In sacris, homines animas Hebraea vetustas
Appellat, tanquam nil nisi mens sit homo.
Nemo Anglis nobody est, et quidam somebody, tanquam
Anglicus ex solo corpore constet homo.
78. AMATORIUM Si tu Zodiacus fieri, mea Lesbia, velles,
Haec ego sol fieri conditione velim.
Zodiacum in toto percurrit sol semel anno,
Ast ego te quavis, Lesbia, nocte semel.
79. AD LIBRORUM CASTRATORES Qui sapitis, nolite meum castrare libellum,
Gignat adhuc alios ut liber iste libros.
80. IN GELLIAM AULICAM ![]()
Gellia dic, sodes, multis cur prodiga praestas
Uni promissam remque fidemque viro?
Mos vetus est, et adhuc nostra servatur in aula,
Pluribus ut pateat clavibus una sera.
81. EVAE ET SERPENTIS CONCILIABULUM Peccatum peperit sermo serpentis et Evae,
Ille utinam mutus, surda vel ista foret.
82. AD ROBERTUM IONSTON, SCOTO-BRITANNUM ![]()
Ingenii, Ionstone, tui sum factus amator,
Historiae* legerem dum monumenta tuae.
Nil magis ingenium, nil ingeniosius extat
Tergeminae Britonum gentis in historia.
Excipias unum Morum de rege Ricardo, 5
Nemo Britannorum dignior invidia.
* Nondum in vulgus editae de rebus Britannicis et Hibernicis sui temporis.
83. DE SEIPSO Sum, fateor, doleoque, minorum ex ordine fratrum.
Frater opes patrias et bona maior habet.
84. VENDE OMNIA QUAE HABES, ET DA PAUPERIBUS. IN PAETUM ![]()
Consilii partem servasti, Paete, priorem,
At pars neglecta est postera tota tibi.
Nam venum bona cuncta dedisti, eademque dedisti r
Aut Veneri aut ventri, pauperibusque nihil.
85. NEC EX MALIS MINIMUM, NEC EX BONIS MAXIMUM ![]()
Optima sit quamvis, uxorem nolo gigantem.
Uxorem nanam nolo, licet mala sit.
86. SIRENUM CANTUS Si renum cupis incolumem servare salutem,
Sirenum cantus effuge, sanus eris.
87. EPISTOLA AMATORIA Nullus amor sine spe (dubius qua vivit amator),
Nujlla placet sine re spes mihi, res sine te.
88. AMOR CAECUS Ebrietas et amor similes: extinguit uterque:
Corporis ebrietas lumina, mentis amor.
89. S. T. DIVITIS TESTAMENTUM Omnia das quia nil potes hinc auferre. Dedisses,
Se tecum posses omnia ferre nihil.
90. AER, AQUA, TERRA, INFERNUM ![]()
Terra supernorum sordes immunda receptat,
Terrae immundities Orcus in ima trahit.
Quicquid in orbe mali est aliquando feretur in Orcum,
Certur ut in centrum quicquid in orbe grave est.
91. ZODIACUS CHRISTIANUS Coetus apostolicus, coelestia sidera bis sex,
Zodiacusque fides, sol mihi Christus erit.
92. ERASMI ENCOMIUM MORIAE Stultitiam non tu laudasti solus, Erasme:
Te laudant multi, stultitiamque tuam.
93. IN GYMNICUM PASTOREM Pascis oves verbis, te, Gymnice, grex alit herbis.
Scis decimare agrum, non medicare gregem.
94. IN DARDANUM Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,
Dardane. Nil in te est pingue, nisi ingenium.
95. PLACITUM ANNO 1609 INTER ROBERTUM CALVIN ACTOREM, ET IOANNEM BINGLEY ET RICARDUM GRIFFEN, REOS ![]()
![]()
Cum postnatorum lis est agitate, Robertus
Iacobi vicit filius, omen habet.
Quiod ferit reus Anglicus alter, Wallicus alter,
Scotus utrumque actor vicerit, omen habet.
Omen amo: Britones iunget iam pectora palmis, 5
Non erit in partes insula secta duas.
Postnati natorum, et qui nascentur ab illis,
Grex pastoris erunt, unius unus, amen.
98. IN DISCORDIAS NOSTRI TEMPORIS Desinit logicus res, non modo dividit. At nos
Nil desinimus, omnia dividimus.
97. EX MALIS MORIBUS BONAE LEGES Conditor insonti legem praescripsit Adamo,
Moribus ergo malis lex fuit una prior.
98. ARTICULI FIDEI 1, 2, 3, 4 Unum crede Deum, duo Biblia, symbola ternas,
Quartam, conciliis quattuor, adde fidem.
99. AD HENRICUM PRINCIPEM Ut visum fugit ursa leonem magna minorem,
Maxima spes, minima re veniente fugit.
Spes mea te spectat, fortunatissime princeps.
Tu mihi spem misero tolle, beatus ero.
100. AD LECTOREM Exuo Narcissum, quoties epigrammata scribo.
Exuat hunc, quisquis carmina nostra legit.
Perge ad Lib. VII