Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS 

1. AD ILLUSTRISSIMAM AND LAUDATISSIMAM DOMINAM MARIAM NEVILLE, PATRONAM SUAM

Te quoties laudo, nil mentior, at nec adulor.
Laudis nulla capit plusve, minusve cupit.
Non quaeris, sis laude licet dignissima, laudem:
Est inter laudes haec prope summa tuas.

2. AD EANDEM

Quae parientis onus, cum nondum nata fuisses,
Matris eras, nunc es nata, parentis honos.

3. AD LECTOREM DE SUO LIBRO

Ne tibi non placeant veror mea carmina, lector
Candide, ne placeant, lector inepte, tibi.

4. ELIZABETHAE NUPER ANGLORUM REGINAE VIRGINIS PARTUS, 1602

Scotia nobiscum gentem conscrescit in unam
Iste tuae partus virginitatis erat.
Est unire magis quam multiplicare beatum,
Tuque magis felix non pariendo parens.

5. AD HOLLANDUM, 1602

Tu non invita gessisti bella Minerva,
Anglorum Pallas dum tibi ferret opem.
Fortunae rota versa tuae est. Mors (alter Ulysses)
Pallada surripuit, Palladiumque tuum.

6. AD IACOBUM REGEM BRITANNIAE &c.

Aurea praefati venit iam principis aetas,
Bruti indivisum qui diadema gerat,
Et penitus toto divisos orbe Britannos
Uniat, et palmam pacis in orbe ferat.
Ut qui pacifice sentit, iam dicere possit 5
Omne bonum nobis ex Aquilone* venit.  

* Owenus enim Henrici 7 avus ex Boreali Wallia, Iacobus 1 ex Boreali Brittania ortus

7. AD HENRICUM PRINCIPEM

Spes Britonum, soboles tanto speranda parenti,
Dimidium matris, dimidiumque patris,
Nobilium exemplar, sed vix imitabile, morum,
Quos cuncti, quamvis pauci imitentur, amant.
Insevitne tibi pater hos ex traduce mores, 5
An dedit in mammis mater? Utrumque puto.

8. ΒΑΣΙΛΙΚΟΝ ΔΩΡΟΝ 

Nil opus auctorem hunc, nihil nunc laudare libellum.
Hoc opus auctorem laudat, hic author opus.

9. AD D. MARIAM NEVILLE, COMITIS DORCESTRIAE FILIAM, PATRONAM SUAM

Dicit te speculum formosam, fama pudicam.
Mentitur speculum nil tibi, fama nihil.
Fama malum quo non aliud velocius ullum,
Ausa tamen de te nil male fama loqui.

10. DE CECILIA EIUSDEM FILIOLA

Nemo potest animi mores effingere pictor,
Attamen mores monstrat imago tuos.

11. AD LECTOREM CANDIDUM

Optima, quae bona sunt, mediocria, quae mala, dices
Carmina iudicio, lector amice, tuo.

AD LECTOREM NIGRUM

Pessima quae mala sunt, mala, quae mediocria dices,
Carmina censura, lector inique, tua.

12. HERCULIS BIVIUM. AD NOBILEM OPTIMAE SPEI ADULESCENTEM D. THOMAM PUCKERING

Sunt qui in quadriviis triviisque insigniter errent:
Herculo in bivio maximus error inest.

13. DE VIRTUTE. AD MAURITIUM MERICK, COGNATUM SUUM

Contemnit laudem virtus, licet usque sequitur
Gloria virtutem, corpus ut umbra suum.
Est etenim virtus aliquid, nil gloria, sicut
Est aliquid corpus, corporis umbra nihil.

14. HOROLOGIUM VITAE. AD D. IOANNEM WEST, AMICUM SUUM

Latus ad occasum, unquam rediturus ad ortum,
Vivo hodie, moriar cras, here natus eram.

15. DE DEO

Tantus es, Euclides quantum comprendere nescit,
Et talis, quam nescit Aristoteles.

16. DE ATHEO

Insipiens in corde suo “Non est Deus,” inquit.
Dixit, at hoc nullus credidit insipiens.
Insipiens negat esse Deum si nemo, quis ergo
Atheus est? Nullum qui cupit esse Deum.

17. CARITAS

Ut nisi quae fit amans, coniunx est nulla fidelis.
Sic ibi nulla fides est, ubi nullus amor.

18. DIVES ET LAZARUS

Est in Euangelio, verum sine nomine, dives,
Pauper ubi aeternum, Lazare, nomen habes.

19. CRESCITE ET MULTIPLICAMINI

Primus homo fuerat primum res unica. Postquam
Facta fuit mulier prima, fit ipse duo.
Divisum postquam Deus Evae iunxit Adamum,
Ante velut fuerat, non duo, at unus erat.
Multiplicavit eum primo Deus ergo, deinde
Uniit, ut posset multiplicare magis.

20. UNIO

Unio divina est, divisio Daemone nata.
Unus enim Deus est, daemones innumeri.

21. TRES TENTATORES

Tres, caro, et immundus mundus, Satanasque, sophistae,
Hic logicus, reliqui rhetores ambo boni.

22. SPIRITUS ET CARO

Spiritus huc, illuc miserum caro me trahit: in me
Divisum imperium cum Iove Caesar habet.
Pax vobis: siquidem vos inter amabalis esset
Pax semel, in toto pax simul orbe foret.

23. HOMO HOMINI LUPUS, HOMO HOMINI DEUS

Humano generi lupus est, Deus est homo: quare?
Nam Deus est homini Christus, Adamque lupus.

24. VERBUM DOMINI

Pauca vident homines, Deus omnia praevidet, inde
Vanus homo loquutur saepe, Deusque semel.

25. VIA LATA ET ANGUSTA

Iussit ad augustam magno comanine vitam
Ire per angustam littera sacra viam.
In latum te angusta locum nisi semita ducat,
Ducet in angustum te via lata locum.

26. S. IOANNES BAPTISTA

Ant’ivit Christum Baptista, ut nuncia Phoebi
Solem praecurrit lux, aperitque diem.

27. DE AUTUMNO. AD AMICUM SUUM D. RICARDUM CONOK

Aufert arboribus frondes Autumnus, et idem
Fert secum fructus: nos faciamus idem.

28. MISERIA VITAE

Vivere quisque diu, quamvis et egenus et aeger,
Optat, id est miserum se cupit esse diu.
Invitus moritur miser et miserabilis Irus,
Hoc est, invitus desinet esse miser.

29. DE NATURA ET GRATIA. AD THEODORUM PRICE THEOLOGUM, COGNATUM SUUM

Natura obscuram lucem ceu luna ministrat,
Sol quasi splendidus gratia lumen habet.

30. CATECHISMUS

Sunt credenda tibi bis sex, orandaque septem,
Si salvus fieri vis, facienda decem.

31. DIVES

In coelum dives cur raro ascendit? Avarum
Poenitet expensi, praeterea nihili.

32. O SPES FALLACES!* AD FRATREM SUUM THOMAM OWEN

O res fallaces potius, spes vero fideles,
Quae vel ad extremum nos comitantur iter.

* Cic. pro Milone.

33. REDEMPTOR 

Unus homo nobis moriendo restituit rem
Unus et humanum perdidit ante genus.
Non ponebat enim rumores ante salutem,
Opprobrium causa factus, Adame, tua.

34. SPIRITUS SANCTUS

Ut semper veniunt ad candida tecta columbae,
Ingreditur sanctus candida corda Deus.

35. FORTITUDO

Scit sapiens, vult cuique suum ius reddere iustus,
Qui facere hoc audet, fortis habendus erit.

36. DE REGE

Lex sine rege velut lumen sine sole fuisset.
Rex sine lege, velut sol sine luce foret.
Grex regem primo legit, rex cum grege legem
Condidit. Hinc legem rex regit, atque gregem.

37. CAMBRO-BRITANNUS

Tecum participant in nomine Scotus et Anglus,
Iam tu non solus, Walle, Britannus eris.

38. ANGLO-SCOTI

Legibus inter se varii qua lege coibunt?
Iungat eos regni (lex ea summa) salus.

39. AD REGEM. HENRICUS ROSAS: REGNA IACOBUS

Candidus Anglorum celebresque rubensque colores
Secum Cadmaeas conseruere manus,
Ovigenaeque velut gemini, duo sidera, fratres
Alternae obeunt lucis in orbe vices.
Utque dies nocti succedit, noxque diei, 5
Utraque victrix, victaque saepe rosa est.
Donec quae mater* Cambrorum Mona vocatur,
Insula quam Taciti non tacuere libri,
(Felix prole parens) Oweni** Brittonis ortu
Clara, theou doron nomine, reque tulit. 10
Eius enim aeterna princeps de stirpe, rosarum
Altera cui coniunx, altera mater erat.
Post varios casus, et mille pericula regni,
Connubio stabili iunxit utramque rosam.
Quarum ne fierent aliquo divortia casu, 15
Regna maritassi tu, velut ille rosas. 

* Proverbium Britann. Mon mam Gymri. ** Hic non indignum notatu est, Britannico sanguine tergeminum Britanniae imperium occulto quodam fato restitutum; 1. reg. Scotiae per Stuartum. 2. regnum Angliae per Tyderum. 3. imperium totius insulae per Iacobum. 1 ex utroque oriundum.

40. APOCALYPSIS IOANNIS NAPIER

Nonaginta duos durabit mundus in annos,
Mundus ad arbitrium si stat, obitque tuum.
Cur mundi finem propiorem non facis? Ut ne
Ante obitum mendax arguere: sapis.

41. DEUS, HOMO

Nec sentire Deus, nec mortem homo vincere solus
Posset: utrumque facit Chrustus, utrumque fuit.

42. MORS

Mors vitanda malo, sancto invitanda, malorum
Ultimus est finis, vel sine fine malum.

43. DEUS

Immensus Deus est, quia scilicet omnia mensus.
Innumerabilis est, unus enim Deus est.

44. MIRACULUM

Miretur populus miracula: nil mihi mirum est
Praeter eum, solus qui facit illa, Deum.

45. ADAMI LAPSUS

Theilologis animam subiecit lapsus Adami,
Et corpus medicis, et bona iuridicis.

46. AD ADAMUM

Eva, parens mortis, malo te falsa fefellit,
Cumque tuum struet vae, tibi dixit ave.

47. AD PRAEDICATORES

Nuncius aurorae, prius ut se suscitet ipsum
Quam reliquos, alas explicat ante suas.
Gallorum ritu, verbi sic praeco feracis,
Ut moveas alios, tu moveare prius.

48. TENTATOR

Sic, velut in muros mures, in pectora Demon
Invenit occultas, aut facit ipse, vias.

49. MORTIFICATIO. AD AMICUM QUENDAM SENESCENTEM

Mortuus ut vivas, vivus moriaris opportet:
Assuesce ergo prius quam moriare mori.

50. HODIE

Hoc quod adest hodie, quod nomen habebat heri? Cras.
Cras hodie quodnam nomen habebit? Heri.
Cras lentum quod adest nunquam, nec abest procul unquam,
Quonam appelletur nomine cras? Hodie.

51. TIBI SOLI PECCAVI*

Subditus in legem peccat, regemque, Deumque.
Rex peccat soli (rex quia nempe) Deo.

*Psalm 51.

52. ORATIO

Christus uti clausis penetraverat ostia portis
Sic coeli penetrant invia claustra preces.

53. MARIAE MAGDALENAE FLETUS. AD COGNATUM SUUM ELIZAEUM WIN

Vana videndo vagus quicquid peccavit ocellus
Abluit erratis illacrymando suis.
Fallor, an hinc oculo plorandi infusa facultas,
Peccandi quoniam fons et origo* fuit?

 * - Gen. cap. 3 v. 8.

54. DE SPE ET METU. AD AMICUM SUUM ROBERTUM BOWYER

Divitiae atque metus comites sunt, spes et egestas.
Res optanda tamen spes, miseranda metus.
Pauperis est sperare, temereque divitis: isto
Quam sperare equidem malo timere modo.

55. MATHUSALEM MORTUUS EST

Non vixisse diu vita est, at vivere vita est.
Quid iuvat ergo diu vivere, deinde mori?

56. DE IURE ET IUSTITIA. AD AMICUM SUUM RICARDUM TREVOR, L. L. DOCTOREM

Trita magis iuris quam iustitiae via, quanquam
Iuris iter longum, iustitiaeque breve est.

57. INTEMPERANTIA. AD IOANNEM GIFFORD, MEDICINAE DOCTOREM DOCTISSIMUM

Qui fragilem longe cupimus producere vitam,
Luxuria vitae cur breviamus iter?
Nolumus, et volumus produci tempora vitae:
Nolumus a nobis, malumus a medicis.

58. AD PONTICUM

Pauper es? Haud facile est fieri tibi, Pontice, dites.
Dives es? Ex facilie ditior esse potes.

59. PHARISAEI 

Dicunt non faciunt : culpa est ea temporis huius.
Fiat quod dictum est; dicitur inde fides.

60. LIBERTAS

Si felix est qui, quae vult, habet omnia, quare
Velle solent homines quae voluisse dolent?
Virtus libertas est optima maxima. Solus
Ille potest ut vult vivere, qui bene vult.

61. CHRISTUS CUIAS?

Conceptus Nazareth, ortus tibi conscia Bethlem,
Ut quot naturae, tot tibi sint patriae.

62. CHRISTUS CRUCIFIXUS

Erranti, pereunti, aegro, via, vita, salusque,
Mors mortis pendes in cruce, cruxque cruci.

63. CRUX CHRISTI

Crux Chrustum tulit ista, crucem Christus tulit istam.
Pro nobis illum crux tulit, ille crucem.

64. DE RELIGIONE. AD AMICUM SUUM IOANNEM BOWMAN, THEOLOGUM

Arbor amoena pio plantanda in pectore cuius
In radice labor, fructibus insit honor.
Primus in orbe deos fecit timor, haud male dictum:
Est etenim pietas prima timere deum.
Fel in radice est pietas, in vertice mel est. 5
Religionis enim fons timor, amnis amor.

65. IN PRODIGUM ET PARCUM

Hic nisi post mortem veteri nil donat amico.
Ille nihil, quod post funera donet, habet.

66. CONIUGES

Uxorem vir amato, marito pareat uxor.
Coniugis illa sui cor, caput ille suae.

67. STUDIUM

Amentes fiunt studiosi scire studentes:
Nemo fit insanus, qui studet esse bonus.

68. MEMENTO MORI

Mori incertarum rerum certissima. Cunctis,
Incertum quando, certum aliquando mori.
Nullus ab occasu procul est homo, nullus ab ortu.
Nec tamen illius, nec memor huius homo.

69. BEATA VIRGO

Sponsa Dei, Patris parens, et filia Fili;
Virgo, nec absque viro; mater, at absque viro.

70. QUOD RARUM NON CARUM. PARADOXON

Commune est vitium, tamen est nil carius illo:
Res vilis virtus, rara sit usque licet.

71. BELLUA

Praeteriti spes nulla manet, spes sola futuri:
Res abeunt sine spe, spes redeunt sine re.
Dum nos praeteriti dolor angit, cura futuri,
Bellua quod praesens est capit, illa sapit.

72. RATIO

Rerum regina est ratio, naturaque mater.
Naturam ratio nos iubet ergo sequi.

73. NATURA

Natura ingenuit rationem provida nobis.
Naturam ratio nos iubet ergo sequi.

74. PARRHESIA

Libertas, infanda loqui, tibi sola videtur.
Libera linga sat est qui tacuisse licet.

75. AD MARCUM. PROBLEMA

Sis bonus anne malus quid refert, Marce? Premuntur
Iure mali, quasi vi, vi, quasi iure, boni.

76. IN ANTIQUARIOS ET NOVATORES

Stulta haec invidia est, cui cuncta recentia sordent.
Invida stultia est, cui nova sola placent.

77. MORS CHRISTIANA

Ducet ad aeternam te mors brevis, ut via, vitam.
Ut mors interitus non sit, at introitus.

78. AD CHRISTUM

Anchora spei nostrae, navis fidei, mare amoris,
Terrae sal, coeli sol, animaeque salus.
Morte tua letum deletum, mortua mors est:
Crederet at mortem quis potuisse mori?

79. PHILAUTIA

Crimina qui cernunt aliorum, nec sua cernunt,
Hi sapiunt aliis, desipiuntque sibi.

80. VITAE SANCTORUM

Sanctorum vitas legere et non vivere frustra est.
Sanctorum vitas degite, non legite.

81. PATRIA

Est domi ubique bonus, sapiens non exulat usquam.
Omne solum forti patria, et omni salum.
Exilium est ubicunque male est, patria est, ubi contra.
Patria ubique bonis, exiliumque malis.

82. IN ATHEUM

Praeteriti tibi nulla fides, spes nulla futuri:
Praesentis totum te tenet unus amor.

83. IN HAERETICOS

Aurum Virgilius de stercore colligit Enni,
Ex auro stercus colligit haereticus.

84. LAUDATIONIS MULTIPLEX EFFECTUS. AD ENCOMIASTICOS

Fit melior laundando bonus, peiorque malignus,
Cautior astutus, simplicior stolidus.

85. FESTINA LENTE

Nemo repente bonus: lente properare memento,
Virtutis quamvis ingrediare viam.
Utile consilium fit inutile festinanti.
Collige primo animum, corrige deinde tuum.

86. INVIDUS ET STULTUS

Deficit hunc ratio recta, illum mens bona, verum
Cernere dum non vult ille, nec iste potest.

87. LOGOS

Sermo Dei totus ratio est, oratio noster.
Sic logos est, loquitur quod Deus, et quod homo.

88. OPINIO

Credere vult nemo, credi sibi quisque, fidemque,
Sicut amicitas, utilitate probat.

89. ARS

Naturae in gremio Deus artes condidit, ut sit
Usque quod acquirat, quodque requirat homo.

90. APOLOGIA ADAMI

Cur ego peccati quasi princeps arguor auctor?
Non ego peccavi primus, at Eva prius.

91. SERPENS

Tentator tuus ipse, tuus deceptor es idem.
Te qui tentaret, tu nisi, nullus erat.

92. SEMPER EADEM

Unus in orbe Deus semper fuit, est, erit idem.
Cur non est eadem semper et una fides?
Una fides, velit una dies, illuminet orbem,
Unus ut in coelo sol, et in orbe Deus.

93. ORATIO MENTALIS

Sit purum pectus domus oratoria, lector
Spiritus, et mundum cor, manuale precum.

94. QUINQUE VULNERA

Pharmaca sunt potius quam vulnera, vulnera Christi,
Curat enim plagis vulnera nostra suis.

95. DE AMICITIA ADUMBRATA. AD D. IOANNEM SUCKLING, AMICUM SUUM

Dum sol obscurum radiis illuminat orbem,
Est individuus corporis umbra comes.
Quamprimum liquidus nebulis offunditur aer,
Ecce repente tuum deserit umbra latus.
Te, bona dum splendit fortuna, sequuntur amici, 5
Ut de tum lucet sol, solet umbra sequi.

96. VIRTUS

Non est in verbis virtus, at rebus inhaeret:
Res sunt non voces spes, amor, atque fides.

97. RACHEL

Sublatum natum quare fles? Cunque dolore
Perdis eum, quem non absque dolore paris?

98. SALOMON

Prudentes quot sunt, tot sunt miracula mundi.
Nam mirabilius quid sapiente viro?
At Salomon septem senior sapientibus, ergo
Octavus non est, primus at esse potest.

99. SPES

Cum mihi sit casus prudentia nulla futuri,
Quid speremve boni, quid metuamve mali?
Non despero tamen, cum spe mihi spiritus exit:
Producit vitam spes mihi longa brevem.

100. IGNORANTIA HUMANA

Vivere vix quid sit novi: mirum nil ergo,
Si quid sit nasci nescio, quidve mori.

101. CHRISTUS VIA

Ad coelos vis scire viam tibi qua sit eundum?
Ad te descendit coelitis ipsa via.

102. DE FAMA

Quaerito virtutes, virtutum spernito laudes:
Nominis est etenim gloria, non hominis.

103. FIDES  

Pythagores fides est inter dogmata princeps:
Quicquid Pythagoras dixerat, αὐτὸς ἔφη.

104. AEQUINAMITAS

Seu mortis venit, seu nondum venerit, hora,
Culpa est nolle mori, culpaque velle mori.

105. TEMPORA NOVISSIMA. AD AMICUM SUUM CAROLUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM

Tempora, si non erro, novissima prima fuerunt.
Nempe novum tempus, cum novus orbis erat.
Dic mihi iam, veterum lector studiose librorum,
Hoc tempus nostrum sit vetus anne novum?

106. VOLUNTAS

Vis bonus esse? Velis tantum, fiesque volendo.
Is tibi posse dabit, qui tibi velle dedit.

107. AD SOLEM

Phoebe bis octogies terra pulcherrime maior
Innumerabiliter cum videare minor,
Qui mihi tantillo vermi, sol tante, videris
Tantulus, heu videor quantulus esse tibi?

108. PROBITAS

Vir sapiens plerumque bono est sapientior, esto
Dummodo sit melior vir sapiente bonus.

109. HOMO

Cor nisi cura nihi. Caro nil nisi triste cadaver.
Nasci aegrotare est, vivere saepe mori.

110. MULTILOQUIUM. AD PRAEDICATORES

Sermones crebri morum sunt signa malorum.
Nam quid opus verbis est, ubi facta vides?

111. MORS CONTRA ET SECUNDUM NATURAM

Non prius auferres prolem quam dura parentem,
O mors, naturam si sequerere ducem.
Naturam in vita, naturam in morte sequamur:
Vult natura hominem vivere, vultque mori.

112. ELOQUENTIA

Facundus non est, qui multa, at qui bene dicit,
Ut nec foecundus, qui mala gignit, ager.

113. DEUS

Ut prohibent oculum nebulae discernere coelum,
Sic videt ob mentis nubila nemo Deum.
Nemo Deum vidit, pauci audivere loquentem.
Hinc tam rara fides,* at mage rarus amor.**

* Fides ex auditu. ** Amor ex visu.

114. AD PONTICUM

Saepe rogas, “Quot habes annos?” Respondeo, nullos.
Quomodo? Quos habui, Pontice, non habeo.

115. AMOR ET AMITICIA. AD CAROLUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM, VETEREM AMICUM

Natura a longa quod consuetudine differt,
Hoc ab amicitia, Carole, distat amor.

116. PRINCIPES

Prae vobis pietatem et relligionis honorem
Semper et antiquam fertis in ore fidem.
Relligio sed vos augendi accendit honoris,
Non restaurandae relligionis honor.

117. O TEMPORA! O MORES!

Cur accusat homo mores sc tempora, culpam
Moribus ascribens temporibusque suam?
Non in temporibus vitium est, aut moribus ullum:
Non vitiamur ab his temporibus, sed in his.

118. PHILOSOPHIA

Plurima scire volunt omnes, ad credere paucis.
Hinc multi credunt plurima, pauca sciunt.

119. MALUM INFINITUM

Mille modis morimur mortales, nascimur uno.
Sunt hominum morbi mille, sed una salus.

120. DE CONTROVERSIIS

Theologi certant, et adhuc sub iudice lis est.
O utinam lis sub iudice tota foret.
Theologi certant, ed adhuc de iudice lis est:
O utinam lis de iudice sola foret.
Tanta vel in nobis utinam lis esset amoris, 5
Quantus in hoc lacero tempore litis amor!

121. CHRISTUS IN CRUCE

In medio Christus latronum quando pependit.
Aut nunquam, aut virtus tunc fuit in medio.

122. TEMPORIS FILIA

Quod verum est, lateat quamvis, aliquando patebit.
Hinc et apud Graios nomen ἀληθής habet.

123. MEDICINA ET IURISPRUDENTIA. AD HENRICUM MARTIN, DOCTOREM UTRIUSQUE IURIS PRUDENTISISMUM, ET IOANNEM GIFFORD, DOCTOREM MEDICINAE PERITISSIMUM, AMICOS SUOS

Vivere naturae si convenienter amarent
Mortales, medica nil opus esset ope.
Si saperent homines, rixes avidisque carerent
Litibus, et queruli garrulitate fori.
Sic incompositus post scrinia Bartolus iret, 5
Et mus illectum roderet Hippocratem.

124. CONIUGES

Discordes nos tota domus non continet ambos.
Concordes lectus nos tamen unus habet.

125. DIES BREVISSIMA

Una dies nostrae suprema brevissima vitae.
Est etenim fini proximus ille dies.

126. QUERIMONIA VIRTUTIS

Rarus amoris amor, virtutis nullus amator.
In pretio pretium nunc, in honore honor est.
Divitiae prostant, emiturque pecunia nummis,
Et sua iam virtua praemia vilis emit.

127. DURUS PATER

In gnatum quo dure parens es parcior, hoc es
Largior. Huic moriens omnia namque dabis.

128. ORATIO AD DEUM IN MORBO

Naturae natura, Deus bone, cum mihi posse
Vivere sustuleris, da mihi velle mori.

129. AD LITIGATOREM

Si iudex tibi surdus erit, desertus abibis,
Et frustra, amissa lite, disertus eris.
Iudicibus plusquam iuri studuisse iuvabit,
Hos tibi, quam leges, conciliato prius.

130. IN BRUNONIUM

Instituere patres ideo ieiunia nostri,
Ut caro spiritui pareat, ille Deo.
Tu semper plena servas ieiunia mensa,
Spiritus ut carni serviat, illa tibi.

131. TEMPUS

Omnia fert aetas secum, aufert omnia secum.
Omnia tempus habent, omnia tempus habet.

132. CESSATIO MIRACULORUM

Abbreviata Dei, siquidem miracula cessant,
Est manus? An potius nostra minuta fides?

133. AD IRUM

Vivere te semper velles. Tu vivere semper
Non potes, at semper vivere velle potes.
At cum tam misere vivas, ego nescio quare,
Velle licet possis vivere, posse velis.

134. SCIENTIA

Iudice me, soli semperque perinde beati
Sunt, quicunque sciunt omnia, quique nihil

135. CHRISTUS

Finis noctis ut est aurora, et origo dies,
Tu finis mortis, fonsque salutis eras.

136. QUIS TU?

Queis oculos videam ipse meos, oculi mihi desunt.
Qua mentem videam, mens mea mente caret.
Si mens, una mei pars optima, nescio quid sit.
Unde tibi possum dicere, sim quid ego?

137. REGNUM COELORUM

Regnum coelorum, quo non patet amplius ullum,
Cur ad tam paucos pertinet? Arcta via est.

138. DOLOR ET VOLUPTAS

Cor corpusque dolor praesens gravat, usque futurus
Suspensum cruciat, praeteritusque iuvat.
Praesens praeterito iuvat empta dolore voluptas
Venturo praesens empta dolore nocet.

139. PETRUS

Ultimus in Solyma Kaiphas fuit urbe sacerdos.
Ut perhibent, Roma primus in urbe Kephas.

140. DE SOMNO

Si somnus nihil est nisi mors, nil mors nisi somnus,
Quo plus in vita dormio, vivo minus.

141. ROMA

Incepto fratrem Cain orbe occidit Abelem,
Incepta fratrem Romulus urbe Remum.
Roma Remi polluta recens, ut mundus Abelis
Sanguine, principium est orbis et urbis idem.

142. HOMINIS PERFECTIO

Uniuscuiusque rei perfectio summa
Est ad principium posse redire suum.
Tunc igitur perfectus homo summeque beatur,
In coelum et terram quanto revertar, ero.

143. DOMINE ADAUGE FIDEM NOSTRAM*

Non augenda fides, potius minuenda videtur,
Vix cum sint homines tot, quot in orbe fides.
Sortitur sibi quisque fidem, sibi quisque magistrum.
Nunquam plus fidei perfidiaeque fuit.

Domine, diminue fides nostras.

* Luc. c. 17.

144. IN AVARUM

Improbus Herculeum nihil ultra transit avarus,
Plus ultra Caroli semper habere cupit.

145. BONUM TRANSCENDENS

Transcendit genus omne bonum, nullisque tenetur
Finibus, est igitur nullus in orbe bonus.

146. OMNIA VANITAS

Deflerit mores, si viveret, Heraclitus,
Nostraque rideret tempora Democritus.
Quanquam, ad ridendum curas et inania mundi,
Splenis Democritus non satis unus habet,
Ad casus hominum lacrymarum rore rigandos, 5
Heraclitus, oculi non satis ambo tui.

147. IN EPICUREOS

Saepe ego de Veneris iuvenes brevitate querentes
Audivi, et vitae de brevitate senes.
Vita voluptatis brevis est, vitaeque voluptas.
Qui pariter parvi pendit utramque, sapit.

148. OPERA

Qui bene fecerunt, illi sua facta sequentur.
Qui male fecerunt, facta sequentur eos.

149. INITIUM SAPIENTIAE TIMOR

Speraret coelos nemo, si nemo timeret
Infera. Prudenti spem facit ipse metus.

150. IN BATTOLOGUM

Non contentus eo, doctas quod inanibus aures
Vocibus, et tempus garrulitate teras.
Post longo enectum sermone, levique popellum,
Temporis aggrederis de brevitate queri.
Oxonium redeas, melius distinguere discas: 5
Sermo quidem longus, non breve tempus erat.

151. IN EUNDEM

Nulla sat ut Tulli est oratio longa diserti.
Eic tua, Batte, brevis concio nulla satis.

152. IN POLYTHEOS

O stolidae gentes, quae vos dementia cepit,
Plures quam mundos esse putare deos?

153. DE INGENIO ET STUDIO

Ingenium studio si non acuatur, hebescit
Ut telum, assiduam cos nisi praestet opem.
Ingenium studiis alitur, teritur quoque, sicut
Tela terendo acuit cos, acuendo terit.

154. NOSCE TEIPSUM

Qualis sit talem se nemo intelligit. Atqui
Se meminit puerum vir, iuvenemque senex.

155. ARS LONGA, VITA BREVIS

Ut solide sapiat, nulli sua sufficit aetas,
Mors prius a tergo, quam sapiamus, adest.

156. IN MORANUM SENEM

Non dicenda modo, sed dedicenda supersunt
Multa, Morane, tibi, si bonus esse velis.
Dediscendo bonus, discendove quomodo fias,
Difficile aetate cum sit utrumque tuae.

157. AD D. T.

Dupliciter miser es, quia felix ante fuisti.
Dupliciter felix, qui fuit ante miser.

158. OMNES QUAERUNT QUAE SUA SUNT

Non quaerit Christum laicus, sua commoda quaerit.
Nec tu τὸν Χριστόν, clere, τὸν χρυσὸν amas

159. IN BRUNIONUM

Cui pestis testis, divinae creditur irae,
Tam bene, Brunoni, qua ratione vales?
In promptu ratio est, qua non capitalior ulla
Esse potest, patriae pestis es ipse tuae.

160. RESPICE FINEM

Respice principium potius, sed prospice finem,
Coelum suspiciens, despiciensque solum.

161. SENSUS, RATIO, FIDES, CARITAS, DEUS

Nil sensus ratione carens, ratio fidei expers.
Nil sine amore fides, nil amor absque Deo.

162. DE PRUDENTIA. AD AMICUM SUUM D. THOMAM BRIDGES

Utilis in rebus prudentia semper agendis,
Una est virtutum ludimagistra trium.
Nempe bonum in vita quid sit prudentia monstrat,
Ut logica, verum quid sit in arte, docet.

163. AD PARENTES

Sum tua, care pater, tua sum caro, mater: in una
Carne mea suo vos estis, et una caro.

164. PRUDENTIA ET FORTITUDO

Prudentis cavisse viri est mala, ferreque fortis,
Ut mala non metuant iste, nec ille ferat.

165. IN SUDORE VULTUS SUI

Mandere qui panem iubet in sudore diurnum
Non dabit aeternas, absque labore, dapes.

166. DE FIDE ET CARITATE. AD COGNATUM SUUM AUDOENUM GWYN, THEOLOGUM

Arbor uti plantanda prius quam fructus habendus,
Inter virtutes prima docenda fides.
Vita fide paritur, tamen haud sine amore, ut egenus
Spe vivit, sed non absque labore tamen.
Prima fides igitur, princeps amor est, quia magna
Credere, sed virtus maior amare Deum.

167. SI OCULUS TUUS DEXTER &c.*

Si quoties peccant dextri effodiantur ocelli,
Mundus in exiguo tempore luscus erit.

* Matt. 5.29.

168. ADVERBIA CHRISTIANA. AD AMICUM SUUM IOANNEM TOVEY

Adiectiva parum prosunt, adverbia multum:
Non bona tam pensat quam bene facta Deus.

169. VITAE BREVITAS

Infanti nondum nato par omne futurum
Iudicio, defuncto praeteritumque seni.
Tollito praeterum de vita, tolle futurum,
Quantillum vitae, quod tibi restat, erit?

170. LEX TALIONIS. IN AULUM

Maiorum nunquam, Aule, legis monumenta tuorum.
Mirum est, posteritas si tua scripta legat.

171. TEMPUS

Tempus edax rerum, nos et terit omnia tempus.
Nos terimus tempus: iam sumus ergo pares.

172. ABUNDANS CAUTELA. AD MICHAELEM HEYDEN, AMICUM SUUM

Nil temere facias, timide nihil, omnia caute,
Cuncta cito, sero nil, subitoque nihil.
Natura es timidus? Fortem prudentia reddet,
Nemo cavenda timet, qui metuenda cavet.

173. IOANNES AD OPPOSITUM

Concurrat veterum licet in te turba, potes tu
Hac omnes una vincere voce, nego.

174. IUSTIFICATIO

Iustificant hominem sua facta, fidesne fidelem?
Iustificat solus facta fidemque Deus.

175. DIES IUDICII

Quo respondebunt homines, et ad omnia, et ad omnes,
Iudicio tanto nam satis una dies?

176. AD MARIANUM

Oderunt peccare boni virtutis amore:
Sunt igitur pauci nunc, Mariane, boni.
Improbitas tanti, probitas tam denique parvi
Penditur, ut probrum pene sit esse probum.

177. MARIAE MAGDALENAE FLETUS

Surgunt ex uno fontes duo monte perennes,
Unde duplex salsae labitur amnis aquae.

178. DE ANIMA

Coelitus orta mihi mens, non ex traduce; nam si
Corpore cum reliquo mens oritur, moritur.

179. IN MARCUM

In lecto tua vota facis, resupinus adoras.
Quid mirum, ignavas, Marce, perire preces?
Orantis quasi non orantis inania verba
Sic audit, quasi non audiat illa, Deus.

180. INFERNUM

Ut niger in niveum nulla redit arte colorem,
Spectat ab inferno sic via nulla retro.

181. AD AMICUM PAUPEREM

Est male nunc, utinam in peius omnia vertat.
Succedunt summis optima saepe malis.

182. PARTES MUNDI

Dividitur totus partes in quattuor orbis,
Orbis quot partes, sunt tot in orbe fides.*

* Iudaica, Christiana, Mahometana, Pagana

183. DISCORDIARUM CAUSAE

Sensus quemque suus, ratio sua quemque gubernat,
Velle suum cuique est, et sua cuique fides.
Velle suum cuique est, fratrum hinc discordia, ut inter
Fratres conveniat, nil nisi velle deest.

184. LIBERALIS

Vir iustus dat cuique suum, sed te dare oportet
Divitibus suum, pauperibusque tuum.

185. TEMPERANS

Qui rerum novit causas, ac tempora servat,
Temperat affectus, ordinat acta, sapit.

186. SAPIENS

Fata regunt fatuos, sapiens dominabitur astris:
Non fatem, at fato* se regit ipse suo.

* I. e. Sapientia

187. INFANS ANONYMUS ANTE BAPTISMUM MORTUUS

Mortuus heu! nec lotus aqua, nec nomine notus,
Non habui nomen quod tibi, Christe, darem.
In libro vitae tu me sine nomine scribas:
Spes est in solo nomine nostra tuo.

188. ADULATOR ET INVIDUS

Zoilus et Gnatho non re, sed nomine, distant.
Virtutem ille bonis invidet, iste malis.

189. AMOR ET AMICITIA

Nodus amicitiae rumpendus propter amorem:
Propter amicitiam non violandus amor.

190. PETRUS ET PAULUS

Imperium gladio, sed opes sub clave tenentur.
Ditior est Paulo scilicet inde Petrus?
Esse inopem divum sua dicit epistula Paulum,
Hoc sanctus de se nullibi Petrus ait.

191. SOCRATES

Nil scis, unum hoc scis, aliquid scis et nihil ergo
Hoc aliquid nihil est: hoc nihil est aliquid

192. HOMO

Plorabas cum natus eras, fuit ergo voluptas
Nulla tibi nasci, cur dolet ergo mori?

193. THE WINDING SHEETE. AD PAULUM SEPULTUM

Ex utero matris venisti nudus in orbem,
In terram tectus sindone, Paule, redis.
Plus aufers igitur tecum quam, Paule, tulisti,
Plus reddis matri quam dedit illa tibi.

194. AD LECTOREM AULICUM

Si sapiant hic multa scholam, perpauca sed aulam,
Scito quod haec aula scripsimus, illa scholae.

195. PRUDENS SIMPLICITAS. AD AMICUM AMICISSIMUM, IOANNEM CLAPHAM

Ut nulli nocuisse velis, imitare columbam,
Serpentem, ut possit nemo nocere tibi.

196. OCULI REIPUBLICAE

Lex et relligio iunxerunt foedera, pravas
Haec hominum mentes comprimit, illa manus.

197. AD IOANNEM GIFFORD, MEDICINAE DOCTOREM PERITISSIMUM

Artis Apollineae quod sis, Gifforde, peritus,
Haud mirum: nosti corpus et ipse tuum.
Si non Galenus iubet hoc, at doctus Apollo
Iussit. Apollineum γνῶθι σεαυτόν erat.

198. CORNICULA, ANSER

Cornicula

Altera me in terris non est facundior ales.

Anser

Tu me plus loqueris, plus ego scribo tamen.

199. MISERIA IOB

Divitias Iobo, sobolemque, ipsamque alutem
Abstulit (hoc Domino non prohibente) Satan.
Omnibus ablatis misero, tamen una superstes,
Quae magis afflictum redderet, uxor erat.

200. PAUL AND WESTMINSTER. TEMPLUM DIVI PAULI ET MONASTERIUM SANCTI PETRI

Fiscus ad occiduum stat regius, et fora Petrum,
Alba nec a Petro principis aula procul.
Ad divum verbi praeco mysteria Paulum
Explicat, et merces bibliopola sacras.
Omnia conveniunt, sic Paulus ut hic, Petrus illic:
Ditior hic Paulo, doctior ille Petro.

201. IN CONIURATORES QUI 5o NOVEMBRIS, DIE MARTIS. 1605, SUBIECTO PYRIO PULVERE, CURIAM WESTMONASTERIENSEM DIFFLARE INSTITUERANT

Ex ima celsum tellure lacessere coelum,
Eque loco superos inferiore deos:
Quid, si non hoc, est imponere Pelion Ossae,
Et turrim in terris aedificare Babel,
Atque iterum in cineres Troianam vertere gentem, 5
Inque tenebrosem volvere cuncta Chaos?

202. IN EOSDEM

Ergo novam in cineres voluistis vertere Troiam,
Periuri, fato quo periere Phryges?
Non fuit infando lux Martis idonea fato:
Mercurii cinerum non solet esse dies.

203. REX AD BRITANNIAM

Fama meae mortis nuper tibi nuncia venit.
Nolito famae credere: crede mihi.

204. AD ANGLIAM, DE UNIONE BRITTANICA

Interna aeterna Britones iam pace fruemur.
Ternus enim populus qui fuit, unus erit.
Wallia cui vallum contigit, Scotia scutum,
Anglia, securam iam licet esse tibi.

205. AD THOMAM NEVILLE, D. HENRICI ET D. MARIAE NEVILLE MAXIMAE SPEI ET OPTIMAE INDOLIS PUERUM

Orte Nevillorum puer alto a sanguine, dulci
Pingitur in vultu cuius uterque parens,
Exprimis et mores, non corpora sola parentum,
Matris virtutes, ingeniumque patris.

206. IN OBITUM NOBILISSIMI D. CAROLI BLUNT, COMITIS DEVONIAE, 1606

Carole, laudandus dubito magis, anne dolendus,
Elogio dignus sis elegone magis.
Mortuus es: de te multi iam multa loquuntur,
Optima quaeque boni, pessima quaeque mali.

207. AD LECTOREM

Quae legis hic, sunt curta epigrammata, sunt quoque pauca:
Nam si multa forent curtela, longa forent.
Quae legis, sunt pauca epigrammata, sunt quoque curta:
Nam si longa forent paucula, multa forent.

208. DE VIVA VOCE ET SCRIPTIS

Sit verbum vox viva licet, vox mortua scriptum.
Scripta diu vivunt, non ita verba diu.

Perge ad Lib. IV