Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER DUODECIMUS
sive appendix epigrammatum Ioannis Audoeni, quorum pleraque iam primum publici iuris fiunt
1. ![]()
Praeter virtutem nihil immortale tenemus.
Mens manet et virtus, caetera mortis erunt.
2. FIDES CHRISTIANA ![]()
Omnis nostra fides pendet ab historia.
3. REGULA VITAE Esto multorum, soli tibi notus, amicus,
Et quod vis alios ipse silere, sile.
4. DE MODO FACIENDI LAPIDEM PHILOSOPHORUM ![]()
Nescio, vel, si forte scio, me nescio scire.
Quod scio, Socratice me scio scire nihil.
5. DE ROSA ![]()
Quo nares perfundat, habet rosa suavis odorem.
Quo contractantem pungat, acumen habet.
6. AD EFFIGIEM DOMINI THOMAE EGERTON, BARONIS DE ELLESMER, ANGLIAE CANCELLARII ![]()
Virtutis quicqunque oculo vis cernere formam,
Ecce tibi virtus huius in ore viri.
Libertas quanquam pictoribus atque poetis
Audendi semper quidlibet aequa fuit,
Carmine mentitum nihil hoc liquet esse poetam, 5
Mentitus nihil est pictor in arte sua.
7. DE IOSEPHI SCALIGERI DISCESSU EX GALLIA ![]()
Absentem nunc Gallia te desiderat unum:
Dum tua te tenuit Gallia, nullus eras.
8. AD IACOBUM FETZERUM, IURISCONSULTUM PATRITIUM NORICUM Fluxarum contemptor opum, cupidusque videndi
Vera per omne solum, mira per omne salum,
Impiger extremum currens Fetzerus ad axem,
Per terram aeternas et mare quaerit opes.
9. AD IOACHIM MORSIUM
Mors ius non habet in teIn libro, Ioachime, tuo mea nomina scripsti,
Dignus es in libro nomen habere meo.
10. DE THOMA FARNABIO COMMENTATORE SENECAE TRAGOEDI. AD LECTOREM ![]()
![]()
Qui tantum modo lectus erat lectissimus auctor,
Nunc intellectus, non modo lectus erit.
Suspensum Senecae te littera nulla tenebit,
Farnabii dum te spiritus intus agit.
11. DE THOMA PANTSCHMANO ![]()
Gallinas pingues, perdices, et phasianos
Divitibus mittis, pauperibusque nihil.
Mittere personae vis convenientia cuique,
Mitte cibos miseris, divitibusque famem.
12. IN GULONEM QUENDAM Hausisti quot ferre tuus quit pocula venter:
Pocula non laedunt paucula, multa nocent.
13. NOBILITAS CUIUSDAM HUGONIS Cum sis vir nihili, vis nobilis, Hugo, videri.
O Hugo nugo, nobilis es nebulo.
14. ONUS EBRII ![]()
Per varios haustus et per tot pocula Bacchi
Tendimus in lotium.
15. IOCUS DOMINI OWENI ![]()
Ad hunc ita allusit Paulus StocmanusIn vivo vitam, mortem, redivivaque membra
Cernere si cupias, hoc epigramma legas.
“Caelebs es? Vivis. Moreris sociate? Resurgis,
Si viduus,” Morsio cautus Oenus ait.
16. MORABANTUR SIMUL IN DIVERSORIO LONDINI JACOBUS FETZERUS, IACOBUS MORSIUS, ET MATTHAIAS LEIUS; AD HOS CUM VISERET OWENUS, PRAESENTIA EIUS ITA GRATULATUR FETZERUS ![]()
Hoc erat in fatis, at numine fata reguntur,
Quod nos coniuncti tres in amore sumus.
CUI REPONSUM AB OWENO Ultimus huc veni: ter tres heic ante fuistis.
Non tamen ad Musas venit Apollo novem.
FETZERUS ITERUM
Ad Musas gratus venit Apollo novem.
17. OWENUS DE COELIBATU SUO “Ipsa mihi quamvis uxor Sapientia detur,
Uxorem nolo ducere,” mundus ait.
At Martinus ait, “Sine coniuge vivere nolo,
Ipsa licet coniunx sit mihi Stultitia.”
18. AD M. L. ![]()
Tu duc Stultitiam, mihi sit Sapientia coniunx.
Tu regito uxorum, me mea nupta regat.
19. IMITATIO HUIUS EPIGRAMMATIS “Etsi sponte mihi Sapientia nubere vellet,
Uxorem nollem ducere,” mundus ait.
“Coniuge,” stultus ait, “non vellem sponte carere,
Praesto licet coniunx sit mihi Stultia.”
Ast ego malo meis, quam istorum, sensibus uti, 5
Non bene mundus ait, non bene stultus ait.
Sit tibi Stultitia, at mihi sit Sapientia coniunx:
Illa tibi, magis haec sed mihi nupta placet.
M. MATTHAIS LEIUS, AVRILLARIENSIS
20. VITAM REGIT FORTUNA NON SAPIENTIA ![]()
Caeca dea est rerum rectrix, Fortuna vocatur.
Non minus at coeci, quos dea coeca regit.
21. IN LINUM Quaerit avarus opes, Linus ambitiosus honores.
Nanus avaritia est, ambitione gigas.
22. UTRUM VIR AN MULIER GENEROSIOR ![]()
Ortu nobilior quam vir suus Eva, quod illa
Nata viro, terrae filius ille fuit.
23. HENRICUS OCTAVUS FIDEI DEFENSOR ![]()
Quod defensorem fidei te Papa vocarit,
Solius fidei scilicet, omen habet.
Tutorem fidei te Papa vocavit. Ab illo
Tuta triumphavit tempore sola fides.
24. AD AMICUM IRACUNDUM Ira solet ratione, licet sit maxima, vinci,
Ira licet Goliath sit, ratioque David.
Sit licet ira brevis, non expedit esse furorem.
At quoniam furor est, expedit esse brevem.
25. DE FINE MUNDI ![]()
![]()
Christophorus mundum nuper, duce nave, Columbus
Non procul a nostro reperit orbe novum.
Occidui tandem fines invenimus orbis.
Suspicor hinc, mundi quod prope finis adest.
(26. = VII.90, cum gestant sacra biblia pro portant mysteria )
27. ORBIS CHRISTIANUS Europa est nutrix fidei, fuit Asia mater.
Quid sibi, quod reliquus vendicet orbis, habet?
(28. = VI.81, cum genuit pro peperit)
29. DE HOMINE ET MUNDO Rerum plus mundus microcosmo continet in se.
Errorum cosmo plus microcosmus habet.
30. AD QUENDAM ![]()
Uxoris crimen scriptum est in fronte mariti.
Vir tamen est calamus, foemina charta viri.
31. DE EQUIS Quantum vadit equus, tantum valet (Italus inquit).*
Si nunquam titubas, o eque, vade, vale.
* Il cavallo tanto vale, quanto va.
32. DE PRIORIBUS EPIGRAMMATUM LIBELLIS Carmina nostra legens populus mihi plaudit, at ipse
Sibilo. Nummorum est nil mihi namque domi.
33. DONATISTA Donatistarum nostro damnabilis aevo
Haeresis est, olim sancta ea secta fuit.
(34. = VI.68, cum Sit bona pro Est bona)
35. FOEDERATORUM AMICITIAE ![]()
![]()
Fecit utrinque timor dubitantum foedera regum,
Factaque firmat amor, firmaque frangit honor.
36. AD QUENDAM OENOPOLAM LONDINENSEM Diique deaeque omnes pretio prostare iubentur:
Cum Cerere et Baccho, venditur alma Venus.
Tu Baccho, Veneri pretium facit uxor, uterque
Impius: ipse deum vendis, et ipsa deam.
37. IN QUANDAM CURIALEM VENETAM, QUI NOMEN “IUSTITIA” ![]()
Iustitia in sese virtutes continet omnes.
Continet in se omnes “Iustitia” ista viros.
38. AD IUSTINAM VENETAM Iustitiae quam tu studiosior altera non est.
Nam, Justina, tibi non nisi recta placent.
39. AD CONDISCIPULUM QUONDAM SUUM IOANNEM PENNY, IURISCONSULTUM, 1607 Tu, quoties adversa premunt me, sis mihi praesto.
Tu mihi praesentem, nam potes, affer opem.
40. CEDANT ARMA TOGAE. AD * * * ![]()
![]()
Romanae Romana togae non praetulit arma
Doctus eques, quo non doctior alter eques.
Quid sibi doctor eques velit haud intelligo, curve
Cum ferat ipse togam, praeferat arma togae.
Quod fuit in nostris osculis mirabile, nuper 5
An domino factum est istud, an a domina?
41. BRITANNIA Quatuor in partes divisa Britannia, quarum
Anglia pars maior, Cornubiumque minor.
Quae fuerat Britonum regni pars Anglia quondam
Maxima, nunc minimae nomen habere potest.
42. AD FICTI AMICI EPISTOLAM RESPONSIO Promisit quiddam tua nuper epistola magnum,
Promissi tanti praestitit illa nihil.
Verba mihi charta bona candidior dedisti,
Facta attramento sunt nigriora. Vale.
43. ENCOMIUM MORIAE Uxorem qui vir laudat, qui laudat amicam,
Qui dominam, laudat quid nisi stultitiam?
44. LAUS ASINI. AD DAMIANUM Scripserunt asini laudes hoc tempore multi:
Legimus et laudes, o Damiane, tuas.
45. IN POLYDORUM ![]()
Nomine mutato terras quascunque petisti,
Vitasti famae spicula mille malae.
Mutari toties tibi nomina nil opus esset,
Mutares mores si, Polydore, semel.
(46. AD I. SP., 1607; =VI.51, cum Spensere pro Dindyme) ![]()
47. AD QUENDAM OXONIENSEM In quamquam te, Marce, quod actu non sit honestum,
Utile contendit Tullius esse nihil.
Est autem iucunda tibi, nec inutilis uxor.
Doctores dubitant, an sit honesta, tamen.
48. MARS ET VENUS Mars quondam incoluit Romam, Cythereaque Cyprum.
In Cypro nunc est Mars, et in urbe Venus.
49. IN PRINCIPIO ERAT VERBUM ![]()
Verba homines facimus, fecit Deus omnia verbo.
Ipse Deus verbum est, nos quoque verba sumus.
50. SALES ![]()
Mel torvi Samson invenit in ore leonis.
In se salsa aliquid sic ioca mellis habent.
51. SIR JOHN LACK-LATIN Ioannes quondam caruit sermone Latino,
Vestitu, victu, nunc et honore caret.
Sir John Lack-Living
(52. = VIII.32; vide notam ad loc.)
53. STULITIAE DIVISIO ![]()
Summam stultiae nil scire genus fuit olim,
At nunc stultitiae est maior, habere nihil.
Me miserum, qui stultitiae genus unus utrumque
In me deprendo: nil scio, nil habeo.
(54. = II.217)
55. AD EDUARDUM NOEL, DE AMANTISSIMA EIUS UXORE ELIZABETHAE, BAPTISTAE HICKS, EQUITIS AURATI, FILIA ![]()
Ut Iuvenalis ait, dos est uxoria lites.
Suspicior, affirmat quod Iuvenalis, ego.
Si lis, ut dixit vates, uxoria dos est,
Duxisti ditem tu, sine dote tamen.
56. (I.) ![]()
Omnia dispereunt mundo quae pulchra videntur,
Divitias subito sors inimica rapit.
Perpetuo durat virtus doctrinaque rerum,
Inque illam sors nil, quod dominetur, habet.
Haec tibi sola potest laudemque decusque parare, 5
Te facit haec veris delitiisque frui.
Hanc, studiose puer, vigili tibi quaere labore,
Hec tibi prae cunctis sit potiore loco.
57. (II.) Clarior haud natos sequitur laus ulla, parentes
Quam si dilectos debito honore colant.
Hos coelestis enim sequitur benedictio patris,
His datur fato prosperiore frui.
Cum tibi iam mortem sentiret adesse Tobias,5
Haec charo nato tum documenta dedit,
“Hoc, fili, cures, ut toto tempore vitae
Afficias matrem gratus ubique tuam.”
Hinc Salomon solio surrexit protinus alto,
Ad se cum matrem cerneret ire suam. 10
Omnibus in rebus naturae hoc lexque requirit,
Omnia gubernans haec iubet atque Deus.
58. (III.) Qui vitam turpem et sceleratam vivere gaudet,
Nec unquam tenuit foeda patrare mala,
Vulnere lethifero tam saucius est miser ille,
Ut nunquam plane convaluisse queat.
59 (IV.) Passibus ambiguis fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certo tenaxque loco.
Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos,
Et tantum constans in levitate sua est.
Finis
![]()