Tessera caerulea commentariolum. Tessera viridis translatio.  

OFFICIUM NYMPHARUM

Non tamen officiis cessat pia turba dearum
Eduerdum innumeris ornare, suasque vocare
Delitias. Primae fontis venere sorores
Castalii festis redimitae tempora sertis.
Symbola candoris Charites venere. Deinde 5
Oceanitides, et pulcherrima turma secuta est
Naiadum. Dryades tum processere virenti
Fronde comas passas cinctae, facilesque Napaeae
Temporibus vernum florem, dextrisque ferentes.
Clauserunt reliquas et Oreades agmine longo, 10
Extensos humeris arcus, pharetrasque gerentes.
Omnes quae niveo multam dixere salutem
Principi Eaduerdo, modulosque dedere canoros.
Sed resonae primas partes sumpsere Camoenae.

CASTALIDES

Principis clarum celebremus ortum, 15
Cuius adventu numerosa gentis
Gaudet, ac laudat superos faventes
Turba Britannae.

Haec dies conchis niveis notanda,
Haec dies laeta decoranda fronde, 20
Dispulit quae tot miseris tenebras
Sole reducto.

Principi binas dabimus corollas
Cognitae nobis hederae sequaces,
Laurus et nostro Clario dicata 25
Nota coronis.

Litteras princeps amet, et triumphos.
Candidus doctis faveat poetis.
Victor extracto gladio superbum
Comprimat hostem. 30

Inclytum factis Edoerdus almus
Exprimat patrem, pietate matrem,
Et senis vivat generosus ille
Nestoris annos.

CHARITES

Tres sumus numero corona felix 35
Nudo corpore, simplices, benignae,
Passis vertice candido capillis,
Innexae manibus manus decenteis,
Et doctae choreas leveis rotare.
Huc pervenimus elegantis ortum 40
Eduerdi nitida notare gemma,
Nato dicere principi salutem
Laeto carmine plurimam paratae.
Salve lux patriae tuae serena
Princeps candidior nive et ligustris, 45
In cuius facie sedet venustas.
Fortunatus eris, tuumque nomen
Excelsi penetrabit astra coeli.

OCEANITIDES

Clauditur Oceano spatiosa Britannia vasto,
Nos cuius natae bella caterva sumusc.
Ille absens senior, thalamis exultat in udis,
Et nos praesentes gaudia vera tenent.
Attulimus conchas, princeps pulcherrime rerum,
Munera mox digitis apta futura tuis.
Hac nos lucidula traiecimus, inclytem, classe. 60
Adflavit zephyrus, qui Palinurus erat
Plurimus. Ignarus ne sis, latet unio conchis.
Pondere quisque suo, quisque nitore valet.
Ex illis niveo collo murenula fiet
Bella tuo, capiti sive corona tuo.65
Dive puer, famae studeas, Edoerde, perenni.
Marte foris clarus, sis quoque pace domi.
Si forte intulerit bellum tibi nauticus hostis,
Naumachia nostro munere victor eris.
Vive, puer, longum, felicibus utere ventis. 70
In placida portus stat tua puppis aqua.

NAIADES

Incolimus tacito labentia flumina cursu.
Sed cum nos Tamesis nympharum gloria prima
Admonuisset rite tui natalis, ab altis
Continuo ripis gremio defluximus uno 75
Huc alacres omnes, redimitae tempora fronde
Populea, et cannas solito de more ferentes
Dextris. Quae pia nunc perfundimus accipe vota,
Princeps. Te merito Virtus commendet alumnum
Alma suum mundo. Melior fortuna regendi 80
Det tibi successus, longae quoque gaudia vitae.

DRYADES

Fama per immensas regnorum concita sylvas,
Atrebatum et Catyeuchlanorum,
Nuntia laetitiae nostras pervenit ad aures.
Et docuit nova lumina coelo 85
Principis exortu modo descendisse nitenti,
Nubila quae procul omnia pellant.
Nos igitur querna decoratae tempora fronde
Attulimus fragrantia mella
Dulcia corticibus tibi nunc munuscula plenis. 90
Aurea iam sunt reddita nobis
Secula, iam trepidis sylvis timor exulat ater.
Iam casulas habitare virenteis,
Et iuvat ilicibus mansuras ponere sedes.
Nos igitur tenet unica cura 95
Ut tibi longaevai phoenicis secla precemur,
Et tibi maxima quaeque precemur.

NAPAEAE

De niveis inter contentio nata Britannos
Purpureisque rosis.
Dux niveae partes Urovicensis agebat 100
Mente, manuque valens.
Purpurei floris Mediolanensis honorem
Praetulit usque sui.
Gesta per undanteis civili sanguine campus
Non potuere quidem 105
Laesas bella rosas firma coniungere pace,
Temperiemque dare.
At nos quae colimus late florentia regna,
Sollicitaque manu
Colligimus vernas gemmas utriusque roseti 110
Possumus idque probe,
Omnem iuditio litem decernere vero.
Sed locus ista minus
Postulat. Ecce tibi calatho redolentia pleno
Munera grata damus, 115
Intacto candore rosas, minioque superbas.
Muneribusque tuis
Lilia iungemus coelo demissa sereno
Officiosa cohors.
Imperiis adolesce tuis: adolesce triumphis, 120
Inclyte. Laurus adest.

OREADES

Qua spectat boream martia Cambria,
Nos alpes Venetas saxa minantia
Coelo verticibus non minus arduis
Quam quis Italiae clauditur exitus, 125
Felices colimus, nostraque gloria
Apros fulminei roboris obvios
Venabli rigida cuspide sternere.
Laus nobis etiam restat et altera,
Emissa volucreis figere arundine 130
Cervos, et canibus vincere capreas.
Hic nos solivagas per loca devia
Compellans Zephyrus nescio quis celer
Sylvis insonuit nuntius omnibus.
“Vos nymphae colitis quae iuga montium 135
Natalem faciles principis inclyti
Eduerdi meritis tollite honoribus,
Et vestro domino fundite carmina.”
Nos haec praestitimus pectore candido,
Et mox continuis sueta laboribus 140
Cervorum exuviis corpora cinximus.
Arcus, ac pharetras tela nitentia,
Et nostris humeris nota resumpsimus,
Ingressaeque itiner venimus ad tui,
Orto sole, patris celsa palatia. 145
Quae cum nunc avidis cernere commodum, et
Collustrare oculis periuvet, accipe,
Princeps, accipe certissima virginum
Quid promissa ferant, votaque candida.
Supremus Venetas Iuppiter antea 150
Rupes transferet a sedibus insitis,
Et sylvis fera non ulla vagabitur,
Natalis tuus hic cordibus excidat
Quam nostri, vel opem non tibi conferant
Gestamus pharetris quae modo spicula. 155
Fortunate puer, cresce potentius.
Tithoni videas prospera secula.

Finis