Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

ANGLORUM PRAELIA
LIBER II

HENRICUS VIII

spacerHuic erat a teneris annis ars bellica cordi blue
Ut reliquas dotes, condignas principe tanto.
Corporis atque animi non sit memorare necesse,
Quod fortis, clemens, humeris quod et altior ibat
Omnibus, egregie facie vultuque decoro. spacer5
Quarta a principio regni flavescere messis blue
Caeperat, aestivo terras torrente calore,
Cum rex Anglorum Henricus fera bella ciebat,
Atroces Gallos et aperto Marte lacessit.
Sollicitarat enim Romanus episcopus illum spacer10
Ad bellum hoc. Pelago transmisso classe Caletum
Pervenit, oppidulum triginta millibus implens
Armatorum hominum, delecti quattuor omni
Ductorum ex numero, Talbotus belliger, audax blue
Ponyngus, Ricius Thomas flos Cambrobritannum, spacer15
Et Somersetus, quos rex praemiserat arva
Ad Morinum, quibus est magnis Terrovana muris
Condita, robusto Francorum milite faeta.
Vere novo ut spirans stridenti flamine ventus
Verrit humum tenui stipulas cum pulvere tollens, spacer20
Raditur ut tellus uncatis dentibus ima,
Sic equites Angli rapiunt armenta ferarum,
Captivosque greges hominum pecudesque bovesque.
Omnia devastant, ferro flammaque furentes.
spacerSubsequitur princeps ter denis millibus aere spacer25
Contectis duro, Morinorumque obsidet urbem. blue
Sub rege Anglorum magnus meret induperator,
Germanique truces, duro gens strenua bello. blue
Pro mercede nihil nisi fulvum solvitur aurum.
Auri militibus radiantibus copia totis spacer30
Tanta fuit castris ut rex cudisse coactus
Nummum ex argento fuerit. Pugnantibus ampla
Munera dant animos, merces accendit ad arma.
Francorum pugnax equitatus praelia miscet,
Succurruntque suis, sed frustra infirmior arma spacer35
Turba capit, palmam bellando potentior Anglus
Aufert, lethifera transfossis hostibus hasta.
Diruta turrifragis bombardis moenia praebent
Brutigenae ingressum facilem, Gallisque timorem
Iniiciunt. Tandem Terrovana deditur Anglo, spacer40
Oppiduli capti regem decorante trophaeo.
Praevalidi regis magnae virtutis in armis
Fama per adiunctas terras pennata vagatur.
Quod postquam fieri Tornaci urbs clara videbat
Ingemit, Henrico pactum persolvit et aurum, spacer45
Angligenas passis intra sua maenia portis
Sponte intromittens. Dominorum serva novorum
Accipit ecce novas Henrico principe leges.
spacerInterea Scotiae Iacobus regna gubernans blue
Firmandae pacis causa dum Gallica bella spacer50
Gesta forent, sacram qui sumpserat ante synaxim,
Quique sacramenti se vinclo astrinxerat ultro
Observaturum quicquid promisit amico,
Finibus Anglorum grassantes intulit ignes.
Armatorum hominum decies sex millia ducens spacer55
Vastat et absentis domini crudeliter agros.
Limitis Angligenum borealis Surreus heros blue
Assignatus erat custos, qui milite lecto
Cautus in auxilium praeclaro stemmate cretos,
Scroupum, Stanleium, Latimerum, aliosque ciebat. blue spacer60
Dacrus adest, pictis etiam Cliffordius armis,
Bulmer, Buttlerus, pelagi praefectus Houardus,
Edmundusque illi socius, celebratus eodem
Stemmate tentavit primus certamen inire,
Nigris loricis ambo salsugine ponti. spacer65
Vertice Floddonis montis consederat hostis,
Cumque propinquantes vidisset in ordine belli
Erectis signis fidentius ire Britannos,
Descendebat equo, sive hunc stimulavit inanis
Gloria, seu fervens (quae non bene consulit) ira. spacer70
Ductabatque aciem primam, mox fertur in Anglos.
Sustinet inflictos duris umbonibus ictus,
Imbuit et gladios manante cruore Britannus.
spacerIam tres integras pugnatum est cominus horas.
Vulneribus Scotus acceptis cadit ense duobus, spacer75
Perfidiae meritas fuso dans sanguine paenas.
Pars fugit in patriam, pars altera caesa Scotorum est.
Ex gente Henricus rex victor utraque redibat
Inde domum, multos post haec faeliciter annos
Hostibus his domitis tranquilla pace quievit. spacer80
Facta est Angligenum boreali iniuria genti
De qua se purgans legatio missa Scotorum est.
Crimine purgato, rursum in sua regna recessit.
Hinc Scotus, hinc Anglus vario sermone fremebant:
Lis etenim fuerat de finibus inter utrunque. spacer85
Murmur erat populis male convenisse duobus.
Vix ter crescendo reparaverat aurea Phoebe
Cornua, et in solidum sese contraxerat orbem,
Quando magna manus pilis armata Scotorum,
Altera pars pedites, equites pars altera, in armis spacer90
Irrumpens caelo pluvioso, mense Novembri,
Vulcanum nostris ferrumque nocentius infert.
spacerUrbs est Carleolum circundata moenibus altis,
Finibus occiduis sita, quae sine collibus ampla
Planitie cum sit, prospectat longius arva, spacer95
Ex qua deducit praefectus regius urbe
Vicinisque locis quibus indit Cumbria nomen,
Bis mille Angligenum fulgenti ex aere catervas,
Magnanimus quas in campum Whartonus apertum blue
Ducit, continuoque fit impetus acer in hostes. spacer100
Ast illis trepidum gelida formidine pectus
Obstupuit primo congressu (numinis almi
Auxilio), victi flava sternuntur arena.
Pars fugit in sylvas constructaque rupibus antra,
Pars fugit in densas crescentes montibus ornos. spacer105
Ipse quidem Scotiae rex, qui sub colle latebat
Territus eventu, sociorum et caede cruenta,
Altarum rapidum flumen tranabat aquarum,
Flumen inundarat praelargis imbribus auctum.
Vitam igitur mersus rapidis amisit in undis. spacer110
spacerBello captorum extra caesos atque fugatos,
Ordinis obscuri ac illustris maxima turba,
Quos urbs Carleolum defessos nocte sequenti
Accipit hospitio, et moestos custodia servat.
Plebeios vincto retinebant crure catenae. spacer115
Paulo post pacto populares aere redempti,
Victorem et victum ut convenerat inter utrosque,
Ad proprios laeti properant remeare penates.
Sed pars nobilior satraparum stemmate creta
Londini celebrem celeri mittuntur ad arcem spacer120
Cursu, qua tristes inclusi degere primam
Coguntur noctem, spe libertatis adempta.
Postera nocturnas iam lux dimoverat umbras
Cum pius Henricus, miserorum haud immemor unquam,
Humanis secum de rebus multa volutans, spacer125
Mandat, captivos indutos vestibus albis
(Quas dedit ex bysso princeps, regalia dona)
Ad se per mediam deduci comiter urbem.
Tum de ingrato animo gentis perpauca locuutus,
De solita potiusque innata fraude Scotorum, spacer130
Increpuit, placido clemens tamen omnia vultu
Protulit, ut soliti sunt castigare parentes
Dum proprio obiurgant genitam de corpore prolem.
Captivi contra, verbis compluribus usi,
Plurima pro patria, pro se, pro principe dicunt spacer135
Defuncto, pariter poscentes supplice voce
De re dicturis faciles ut praebeat aures.
Annuit Henricus. Tum facta silentia tectis,
Maximus et natu ex captivis talia fatur.
spacer“O princeps inter reliquos clarissime reges spacer140
Europae, cuius cum primis bellica virtus
Exuperat, victi victorem agnoscimus aequa
Mente, nec a tali victos unquam esse pudebit.
Quis pudor a magno sterni panthera leone?
Quod si quid gravius statuas meruisse, fatemur. spacer145
Facta tibi nostrae vitaeque necisque potestas.
Mors captivorum in tanto nil laudis habebit
Principe, nil lucri miles tuus ut perimamur
Inde reportabit. Lactentes respice natos,
Consortesque tori, lachrymis quae funera deflent spacer150
Structa maritorum tanquam sint morte perempti.
Gloria maior erit nos dimisisse nocentes
(Si tamen ille nocens, peragit qui iussa magistri)
Quam crudeli hostes morti bis mille dedisse.
Sed rem ipsam oramus perpendito lancibus aequis, spacer155
Inclyte rex. Regni fines intravimus huius,
Intulimusque tuis saevos hostiliter ignes.
Nonne sua paenas nostrates morte luerunt?
Vescitur aetherea haud noster rex amplius aura,
Adversum Martem, vitam lucemque perosus. spacer160
Forsitan hoc fatum, aut potius Deus ipse volebat
Sic fieri, cuius dependent omnia nutu,
Scilicet ut clemens duo consociaret amore
Regna, duos populos animis discordibus ante
Redderet unanimes, aeterno faedere iunctos. spacer165
Nunc oblata rei bene tenditur ansa gerendae,
Quam rex arripias, et gentem utramque beabis.
Masculus existit tibi solus et unicus haeres,
Extincto nostri genti rectore, puella
Nuper nata capit manibus virguncula sceptrum. spacer170
Quod si coniuncti fuerint vinclo ambo iugali,
Sublato ob talem bellorum semine causam,
Perpetua exultans regio utraque pace fruetur.
Quid vetat hoc fieri, si suffrageris et illud
Esse ratum iubeas, quod poscimus atque precamur?” spacer175
spacerFinierat, cum quod dixit pleno ore probabant
Utraque pars, opus esse Dei concorde ferentes
Voce, duo tali si nexu regna coierent.
Rex pro praesenti respondit tempore pauca,
Dimissos iubet at tractari lautius, aedes spacer180
Cuilibet ipsorum tribui concedit in usum,
Et sumptum, vestes, argentum donat et aurum.
Praeterea ex auro captivos torquibus ornat.
Venantur timidas iuga per declivia damas,
Tensaque veloces agitant in retia cervos. spacer185
Sed sibi blanda modum statuit quandoque voluptas,
Et nihil ex omni quod suave est parte placebit.
Gratior agricolis gustu perdice bovilla,
Et prae delitiis caro salsa suilla probantur.
Frigida sic nostris proponunt rura Scotorum, spacer190
Quanquam cuncta placent, invitique omnia laudent.
Tantus amor patriae mortalia pectora tangit, blue
Natalisque soli, prae quo bona caetera sordent.
Ergo revisendi sua tecta cupidine capti,
Tandem exorata venia, dum maxima regi spacer195
Promittunt Anglo, facturos sese ut in unum
Regna duo coeant, et equis donavit et auro
Cessuros, laeto vultu super omnia gratis
Corpora dimisit captiva Britannicus heros.
spacerSummo cum applausu redeuntes accipit aula spacer200
Reginae merso solventis iusta marito. blue
Hos proceres princeps reduces quid agatur ab Anglis
Clara rogat. Vafri primo celare benignum
Henrici erga illos animum, laudare monarcham
Parcius Anglorum caeperunt, deinde dolentem spacer205
Hortantur viduam nuptum ne collecet Anglo
Filiolam, quivis potius gener advena fiat.
In sua regna vocet Gallos, gentesque remotas,
Pacem commutet bello tentantibus ultro
Fortunam quam quae dederit meliora daturam. spacer210
Has partes Scotiae proceres assensibus implent,
Finitimisque locis confestim praelia tentant.
spacerIam Scotus Henrici iustam irritaverat iram
Foedifragus, bellumque ingens tuba clara sonabat.
Conveniunt proceres solenni more vocati, spacer215
Indignum facinus clamant uno ore peractum,
Vindice ferro opus esse, opus esse et vindice flamma.
Quisque suam promittit opem, mora longior aequo
Visa omnis. Quid quod vitam impendisse iuvabit?
Ut sceleris populus queat esse Britannicus ultor spacer220
Lecti ductores, comes Hertfordensis avunclus red blue
Eduardi, regis gnati, Dudleius heros,
Quem rex Henricus classi praefecerat, ambo
Ingeniis animisque pares, sed dispare nervis
Corpore. Nam magnis pollebat viribus alter, spacer225
Iracundus, atrox, minus acer et horridus alter.
Paucis ad littus veniunt hostile diebus
Puppibus advecti, vento aspirante secundo.
Nec mora, desiliunt armato milite septi
In terram, nautis pugnam inceptantibus acrem. spacer230
Hac fugiunt illacque inimici. Tecta domorum
Quas vetus aut cespes, cannae aut texere palustres
Vulcano iniecto flammis crepitantibus ardent.
Ferventes Lithe prolapsa cadebat in ignes,
Et regio fumat circum vicina cremata. spacer235
Faeminei sexus gemitus ad sidera grandi
Tolluntur strepitu, puerorum clamor in auras.
Nil nisi triste fuit, faciesque miserrima rerum.
spacerPost ad Edenburgum nostrates castra movebant.
Hic pugna exoritur magnis clamoribus ingens. spacer240
Firmarant summo clausas conamine portas,
Sulphureo positis tormentis pulvere plenis.
Hinc Scotus adversus telis, hinc sternitur Anglus,
Percussi hi gladio, ast illi periere sagittis,
Fraxinea obstantes multos transverberat hasta spacer245
Eminus emissa, complures glande cadebant.
Pars tandem Anglorum munitam invaserat urbem,
Iactantes rapidas summa ad fastigia flammas.
Ecce Scoti fugiunt, Anglis tormenta relinquunt.
Exhorrent, ut dama canes, ut cerva leones. spacer250
Restabant muri e saxo pariesque domorum,
Caetera candenti fuerant consumpta favilla.
Mansit Edenburgi tamen inviolabile castrum
Antiquum ac ingens praeduris cautibus horrens,
Confidens adeo flagransque cupidine famae, spacer255
Dicere ut auderet suum inexpugnabile robur.
spacerSed docet eventus quae vera aut vana ferantur.
Regis tale aliquid minime mandata sinebant
Moliri in presens. Exercitus Anglicus ergo
In patriam ad socios fama praeeunte Britannos spacer260
Puppibus avehitur magno clamore tubarum,
Navibus in solita rursum statione relictis.
Postquam curvatas firmaverat anchora proras,
Heros ingreditur regis Dudleius aulam,
Summa ubi laetitia porrectis ordine dextris spacer265
Excipitur, procerum dicit recipitque salutem.
Ante omnes princeps Henricus laudibus effert
Praefectum maris, invictam cum corpore mentem
Praedicat illius verbis, et praemia iungit.
spacerSigna peragrarat rapidus vix omnia Phaebus, blue spacer270
Anglis bellorum cum Gallia porrigit ansam,
Cuius rex nuper cum diris faedera Turcis
Iunxerat. Heu nimium res est indigna relatu
Christocolam facere hoc, qui religionis amantem
Se profitens titulum pietatis vendidat orbi. spacer275
Huic igitur bello totus rex inclytus armis
Intentus, satrapis et suffragante senatu,
Arma parat prudens, assuetaque corpora longae
Militiae, fortes animos ad praelia promptos
Pectore fidenti cunctos educit ad arma. spacer280
Adsunt et proceres, et adest ignobile vulgus,
Inprimis princeps is quo Suffolcia gaudet, blue
Vectus equo insigni. Tyrio resplenduit ostro,
Auratam portans galeam, cristamque comantem;
Et quo laetatur Norpholcia, dives ovilis spacer285
Velleris, exultans aderat, dux pronus in iram,
Ast animo infracto prorsus nec Marte domandus;
Integris iuvenis comes Arundellius annis,
Pauletus, cui res est frumentaria curae,
Russellus, quos terra ferax Devonia stanni spacer290
Gignit, ad hoc bellum pollentes robore duxit.
Wallia non paucos, paucos et Hibernia misit,
Nec mortem stricto metuentes ense nec hostes,
Et pede pernici manibusque et corde valentes.
Pars regni borealis equis lectissima pubes spacer295
Contecti tunicis ex duro corpora ferro,
Alitibus cursu equitando volantibus aequant.
Antonius Brounus, quo non praestantior alter,
Corpora si spectes hominum, nec fortior armis,
Praescribente lubens equitatum rege gubernat. spacer300
spacerEx tota Anglorum confluxerat undique gente
Multa manus iuvenum, numerusque haud parvus equorum,
Cornea quadrupedum pingues quatit ungula campos,
Hastatique equites procurrere longius audent.
Iamque instructa acies procedens agmine longo, spacer305
Aereum variis caelum clamoribus implet.
Armato montes et valles milite tanquam
Vel nive vel summo de caelo rore cadente
Respersos licuit vidisse strepentibus armis,
Quorum sub radiis Phoebi perstrinxerit ocellos spacer310
Fulgor, ut intuitum Titania lumina tollunt.
Discolor, arte nova lanae praemollis amictus
Tinctus, discretas potuit monstrare phalanges:
Byssina quaeque suam praecedunt signa cohortem,
Agnoscit ductoris ovans insignia miles. spacer315
Quales se attollunt super omnia gramina flores
Vere novo, nitidis gratumque coloribus addunt
Aspectum, si quis laetos inviserit agros,
Talis erat noster totus exercitus arvis,
Progrediens picto indutus saga byssina limbo, spacer320
Splendorem solis rapidum referentibus armis.
spacerRex capite Henricus reliquos supereminet omnes,
Heros praevalidus, seu fortia brachia spectes,
Seu suras quas fulvo opifex incluserat auro,
Sive virile ducis praestanti pectore corpus, spacer325
Nulla vi domitum, nullo penetrabile ferro.
Arma illum meliore ex aere polita tuentur,
Arma ea iurasses Veneris fabricasse maritum,
Mulciberique dei vasto Cyclopas in antro.
Nam montes illic opifex celerat et amnes spacer330
Hac Ordolucos, ex illa parte Salingas, blue
Praeterea Thamesin qui recta tendit in aequor.
Eurus ab aurora qua flans sua flamina profert
Sabrinam et Trentam, demisso gurgite rivos
Oceanus quorum defessas accipit undas,spacer335
In summa nitidi thoracis margine regum
Incisa effigies, et origo stirpis avitae.
Plantagenta suum solium rex quartus habebat
Eduardus, sexti Henrici stabat imago.
Haud procul hinc ambo maternus avusque paternus. red spacer340
Septimus adiuncta cum coniuge sede locatur
Henricus, meritus Salomonis nomen habere,
Et quod erat prudens et quod pius, utraque virtus
Heroi iusto famam est paritura perennem.
Cassis habet gnatum puerum iuvenilibus annis, spacer345
Quem fera mors terris invidit sceptra tenentem.
Virgo una atque alia, at diversa matre creatae,
Haeredes regni (sic lex et iura volebant)
In galea sculptae solium regale tenebant.
Spicula curvato seu rex emiserat arcu, spacer350
Acclamant omnes illum hoc certamine primum.
Sive levem adductis contorsit viribus hastam,
Illi cessisset rursum, si viveret, Hector.
Hosti congressus districto cominus ense
Fulminis in morem similis vibrabat Achilli. spacer355
spacerDenique qualis erat princeps, exercitus omnis
Esse cupit talis, stimulus praeactus honoris
Extimulat magnas ad res virtute gerendas.
Miles erit fortis qui sub duce militat acri. spacer360
Mollem vel crassam discernit fimbria vestem, spacer359
Arma super vestis gemmis praeluxit ab Indis
Allatis, viridique oculos hebetante smaragdo.
Annexi fuerant adamas, sapphirus, iaspes.
Balteus ex auro, capulus fuit aureus, umbo
Aureus, aut si quid fulvo pretiosius auro. spacer365
Denique vel pulchrae phalerae, bullataque fraena
Artem ostentabant, et sumptum principe dignum.
Non hominem tali plebs rustica retur amictu,
Crederet esse deum. Summus Deus ipse monarcha
Terrenos celebri vult esse in honore monarchas, spacer370
Ut Salomona pium fuisse decore videmus.
spacerIam mare, quod tumidis angustum interluit undis,
Littus utrunque cito zephiro aspirante secundo
Transierant Angli, Gessoriacoque potiti
Rex sociique cibis recreabant corpora lassa, spacer375
Inducit tandem fessis nox atra soporem.
Maxima pars vigilat, cura haud sinit esse quietos.
Quae parva aut nulla est, cupidis mora longa videtur.
Cum primum Titan ab aquis emersit eois,
Terribilis tuba dat sonitum, quisque arma capessit, spacer380
Atque gradum faciunt Gallorum regis in oras.
Igniferi currus vergentia lumina versus
Est locus amplus apud Gallos, Artesia dicta,
Pascendo pecori faecundo fertilis agro,
Arboribusque scatens, quas Danorvoia gignit. blue spacer385
Hic sita conspicitur nitidis Bollonia tectis,
Littore structa maris, quam murus saxeus ambit,
Hostibus invictis invicta prioribus annis.
Occipiunt fortes hanc oppugnare Britanni,
Hanc circumvallant egestoque aggere cingunt, spacer390
Egressus spes nulla patet remanentibus intus.
spacerProximus invigilat muris Dudleius heros,
Nautarum, veniens pelago, comitante caterva.
Nautae, hominum genus impavidum, temerarium, et audax,
Quos mare fluctivagum vehementi turbine motum spacer395
Quando vadis tremulas syrtes everrit ab imis,
Non unquam gelida pavidos formidine reddit.
Non quicquid terrere potest per saxa, per ignes,
Per mare, per terras, non ulla pericula terrent.
Istis praefectus pelagi gaudebat alumnis, spacer400
Seque putat rursum tali duce nauta beatum.
Sic similis similem cupidis amplectitur ulnis,
Scilicet haec hominum pars est ex quattuor una,
A quo Bolloni metuere pericula cives.
Carolus ex alia Brandonus parte minatur, spacer405
Obsessoque loco requiem negat omnibus horis.
spacerHaud procul hinc nostri siti sunt tentoria regis,
Unde solent celeres missae volitare sagittae,
Saevaque magnificis misceri incendia tectis.
Nemo inimicorum pavidos attollit ocellos, spacer410
Nil est intra urbem totam nisi pallidus horror.
Tandem proiiciunt e moenibus ignea tela
Obsessi Galli, et propulsant fortiter ictus
Anglorum, nostros urgentque virilibus ausis.
Pugna recrudescit, metus hinc, hinc gloria fortes spacer415
Reddit, iactando certatim missile ferrum.
Confossi saevo moriuntur vulnere multi,
Pars perit ex illis maior, qui celsa tuentur
Moenia, corporibus mutilis referuntur in aedes.
Ille iacet paene exanimis, pede claudicat alter, spacer420
Disperso cerebro faciei nulla figura
Alterius, saxi iactu perrumpitur alter.
spacerPrisca oppugnandis in fortibus urbibus aetas,
Usa manu ex ligno facta testudine fertur,
Aut aries ferro solidissima cornua gestans, spacer425
Ex muro prensos lapides quasi dente revulsit.
Nil habet haec nostro quod agat modo machina saeclo,
Invenere novas artes ad bella minores.
Tormenti genus est ex ferro aut aere coactum,
Quod Franciscanus frater reperisse refertur spacer430
Ut capias paucis validissima castra diebus
Quae vix cepisses armis toto prius anno.
Sulphureus pulvis primo ut cava compleat aeris, blue
Atque modum iustum tormenti ponderis aequet,
Sit minor an maior de pondere, regula monstrat, spacer435
Ex saxo aut ferro si post imponere glandem
Contiguam satagas per perpendicula vibrans.
Credere quis vellet nisi id experientia firmet,
Ventosa vi glans admoto protinus igne
Excutitur, metamque volando per aethera tangit, spacer440
Effringens rigidis obstantia moenia saxis.
Nil valet adversum missae se opponere glandi,
Nam quae stare potest, quantumvis ferrea moles?
spacerHis circumseptum tormentis verbera glandis
Oppidulum patitur. Sonitu circumsonat aura, spacer445
In coelum assurgunt spissa fuligine nubes,
Terra et tecta tremunt, quasi turbinis ipsa furentis
Impulsu fundamentis quaterentur ab imis.
Ingeminant nostri magnis clamoribus ictus,
Cum subito fecit muri pars lapsa ruinam, spacer450
Quam coelum et pelagus tonat ipsaque castra fragore.
Nautarum dux extemplo statione relicta
Augustale subit, supplex ubi poplite flexo
Postulat ut liceat primo sibi scandere muros,
Militibusque suis ut nemo ex omnibus istam spacer455
Praeripiat laudem, quamvis laus iuncta periclo
Esset praesenti, potior quia gloria vita
Et mutanda foret muralis morte corona. note
Per se perque suos modo sit victoria parta
Mille vices adeat mortem, si forte renasci spacer460
Mille vices posset. Voto rex optimus aegre
Assensit (tanto est illum complexus amore).
Posterus utque dies optata det, annuit illi.
spacerIlle agit Henrico grates quasi nactus opimum
Thesaurum voti compos. Cum coniuge gnatos spacer465
Commendat regi, mox ad sua castra revertit.
Proxima nox cupido sibi visa est longior aequo,
Mens agilis somnum somno irrepente repellit.
Ante ortam lucem famulis de more vocatis,
Praecipit armari corpus levioribus armis. spacer470
Inde animo secum tacitus complura volutans
Expectat primum venturi luminis ortum.
Convenit minimo nautarum concio iussu,
Tanquam invitati lautis ad prandia mensis.
Tum coram cunctis Dudleius ora resolvit. spacer475
spacer“Qui nullum facinus tota memorabile vita
Ediderint, invicta cohors, migrare videntur
Hinc, ut qui structa nil dixerit histrio scena.
Nascimur ut patriam vitaque operaque iuvemus.
Aud quid in hoc mundo ignavos vixisse iuvabit? spacer480
Terra suos amplo profert cum faenore fructus,
Tempore poma ferax praescripto parturit arbos,
Malus mala parit, producit cornaque cornus.
Haec prosunt dominis, prosunt colentibus agros.
Ennumerare queo nil quod sit inutile, quod non spacer485
Foetificans affert alieno commoda ventri.
Acceptam patriae vitam nos ferre fatendum est,
Et non pro patria nos vitam impendere iustum est?
Quid vita haec hominis, placidus nisi somnus inertis?
Actio virtutis laus est certissima, cumque spacer490
Non simplex vigeat virtus, loca prima tenebit
Belligerans causas ob iustas arma capessens.
Absumpti longis animam cruciatibus edunt
Languentes morbis. In bello pulchra paratur
Mors, homo momento pugnans extinguitur horae, spacer495
Evolat in tenues laetus cito spiritus auras,
Subdimur Henrico nos et nostra omnia regi,
Numinis imperio divini. Iussa tonantis
Si voluere Dei praesenti obtrudere morti
Si nos vult, alacri parendum est mente iubenti. spacer500
Quanto est nobilius gratum praestare volentes,
Officium potius quam rege iubente coactos?
Gloria victores me, vos, aeterna sequetur,
Veram non pariunt nisi summa pericula laudem.
Nunc audite precor quorsum haec oratio tendat. spacer505
Hostem invadendum censet sacer esse senatus,
Appositis longis scandendaque moenia scalis.
Haec delegatur precibus provincia fusis,
Grata mihi. Vestrum si quilibet arripit, omen
Eventum me scite ducem promittere faustum.” spacer510
spacerDesiit ille loqui, scalas uno ore reposcunt
Nautae. Vix alacres a muris poena coercet,
Tantus amor laudis, tantaque cupidine flagrant.
Sed pius Henricus non tanti moenibus urbes
Aestimat inclusas ut certa caede suorum spacer515
Fortia lucretur cum totis oppida regnis.
Dudleium iubet ergo suis desistere caeptis.
Pauci intercessere dies, Bollonia supplex
Armis depositis Henrico porrigit herbam.
Commigrant alio Gallii portasque recludent, spacer520
Intromittentes galeis fulgentibus Anglos.
Sex hinc exierant Gallorum millia gentis.
Moenia cum domibus cum turribus occupat Anglus,
Munitaeque novis stabant custodibus arces.
Dispositis princeps certa statione catervis spacer525
Oppidulo nuper devicto praefecit illum
Magnanimum, fuerat cui classis regia curae.
Rex constipatus magnatibus aequora rursum
Traiicit, ad proprias rediens faeliciter oras. red
Dudleius vigili commissum munus adornat spacer530
Cura, sollicito percurrens pectore cuncta,
Consiliumque suis prudens hostile retardat
Consiliis, interdumque inimicos opprimit astu
Incautos Gallos, nunc Marte lacessit aperto,
Captivos faciens complures. Ense trucidat spacer535
Paene infinitos, praeclare plurima luce
Quaque gerit, late quibus increbescere nomen
Dudlei caepit, fieri eius gloria maior
Francorum terris, Henrico et gratior esse.
spacerTerve quaterve suo coniunxerat aurea Phoebe spacer535
Se fratri, revocatque repente Britannicus heros
Ad tractanda sui graviora negotia regni
Praefectum pelagi. Redeunti nobilis ordo
Gratatur reduci, gratatur et Anglica pubes.
Post menses aliquot volitat praenuntia fama spacer540
Gallos ornavisse suas cum remige classes,
Scilicet in nostras ut ab iis impressio terras
Hostilis fieret, defendere quisque parabat.
Tenduntur faculae piceae per littora ponti,
E quibus accensis certissima signa darentur, spacer545
Si quando terras nostras invaderet hostis,
Et combusturus vicos e puppibus iret.
Sol curru rapido percurrerat ora Leonis,
Gallica cum pleno perflantur carbasa vento.
Pontus iam non pontus erat, si e rupibus altis spacer550
Demissas casu quis prospexisset in undas.
Vel nemus umbrosum, vel silva frequentibus ornis
Esse videbatur, vel consitus arbore campus.
Circumclusa mari salso iacet insula Vectis, red
Anglorum littus qua pulsat fluctibus Auster, spacer555
Huc longas inimica cohors vertere carinas.
spacerFigitur a summis curvatilis anchora proris,
Danteque nauclero sua signa celeusmate claro,
Desilit in fulvam ut quisquis est animosus arenam.
Unius ecce domus congestum cespite culmen spacer560
Arsit, et agrestes habitantes Vecte coloni
Prosiliunt, saevos inque hostes tela retorquent.
Utque ferae catulis quae construxere cubile
Insidiatores venientes unguibus arcent
Inque fugam vertunt, tanta est audacia matrum, spacer565
Ore canes oblatrantes ne cominus ausint
Congredi, et invisas generi spoliare latebras,
Sic sese et sobolem charam, cum uxore mariti
Defendunt, Gallis ne praeda voracibus essent.
Acrius insistunt telis, Gallosque repellunt spacer570
Cultores Vectis. Retro fugisse videres
Francos, inque fuga resupino corpore sterni.
Elapsi cursu naves pars cetera scandit.
spacerForte per id tempus naves statione propinqua
Regales habuit, quae Portusmutha vocatur. spacer580
Istinc sex denae solventes omine fausto
Ter centum contra ratibus nova bella minantur.
Effulgent enses, tormentis emicat ignis,
Milite vim Gallis facturo transtra replentur,
Omne simul coelum resonat clangore tubarum. spacer585
Illa caeruleum fluxisset luce cruentum,
Et mare movisset rubicundo e gurgite fluctus,
Si non fortuito ratis eminus una perisset
Ex nostris. Navem hanc nautarum incuria mersit.
Diffidens subito virtuti Celta suorum, spacer590
Si pugnam facerent navalem littore nostro,
In patriam retro profugis dat vela carinis.
Sic Galli in magnum cesserunt dedecus ausa,
Sic rebus repetant infectis saepius Anglos.
At classem Henrici melior fortuna sequente spacer595
Anno flaminibus Boreae deduxit in altum.
Quam prius acceptis monitis a principe toto blue
Quae facienda forent cursu, Dudleius heros
Dirigit in terras inimicas. Nauta Britannus
Littoris hostilis fraudisque locique peritus spacer600
E ratibus parvas demisit in aequora cymbas.
His vecti ad terram remo impellente per undam
Infestis signis omni lectissima pubes
Nautarum ex numero Treporten passibus aequis
Ordine servato (qui mos est militis) intrant. spacer605
Obvius ut quisque est, is stricto sternitur ense.
Ast alius volucri traiectus membra sagitta
Occidit exanguis, faedatque cruore plateas.
Dum reclusa alius vult prospectare fenestra,
Nec conferre pedem nec aperto praelia Marte spacer610
Commiscere audet, glandis transfigitur ictu.
Omne genus telorum ad caedem immittitur atram.
spacerWinterus vix octodecim tunc integer annis, blue
Insignis iuvenis, quo non animosior alter,
Primo congressu paucos mucrone peremit. spacer615
Praestantemque ducem Gallum dum cernit ovantem,
Cui chlamys ex tenui bysso quam limbus obibat
Aureus, invadit vix sana mente tumentum.
Gallus in adversum iaculum contorsit acutum,
Vulnera nulla ferens, dilabitur irrita cuspis. spacer620
Tum Winterus ait, “Mihi nunc dabis, improbe, poenas,
Primitiae accedes nostro miser hostis honori.”
Nec mora, congrediens qua cor pulmonibus haeret
Transfodit, expirans aspersit sanguine terram
Celta, caduntque alii, pars caetera segnius urget. spacer625
Ipse inter primos praefectus regius omnes
Nomine compellat socios, hortatibus instans,
Cernere erat nullum praesens vitare periculum.
Occidit ex Gallis illi qui proximus ibat,
Noxia tam certo librabat tela lacerto. spacer630
Utque iracundo cedunt armenta leoni,
Pascua cum plenus bacchante furore peragrat,
Solus cum catulis coelum et rugitibus implens
Conspicitur, postquam taurorum carnibus atra
Sit saturata fames, lassusque recumbit edendo, spacer635
Tantus terror erat Gallis Dudleius heros.
spacerIamque volant rutili ad fastigia summa domorum
Ignes, diffugiunt teneri pueri atque puellae
Qua via nulla patetur. Duce praecipiente, popello
Parcitur imbelli. Tanta est clementia regis spacer640
Anglorum, qui se mitem super omnia praestat.
Dux iterum oppidulo combusto classe receptus
Seque suosque refert ad regis tecta Britanni.
Magna viri crevit fama his ingentibus ausis,
Gratia apud dominum fuit illa maxima regem, spacer645
Claraque per totum celebrata est gloria regnum.
spacerHenricus princeps prope lustra peregerat octo,
Et populum magna prudens cum laude regebat,
Ex quo magna soli tractavit sceptra Britanni,
Cum Deus omnipotens morbo obrepente moneret spacer650
Hinc emigrandum de vita. Proh dolor ingens,
Quot pia plebs lacrymis quam tristibus ora rigavit!
Quam graviter regni proceres planxere cubantem!
Anglia tota iacet moerens, lugrubris, et amens.
Nil opis apportant medici, nil profuit herba spacer655
Quae solet humanis membris adferre salutem,
Pharmaca nil prosunt, praebetur potio frustra.
Heu nulla tristis mors est medicabilis arte.
Ante tamen mortem, quia non adoleverat haeres
Eduardus gnatus, satraparum nomina scribit spacer660
Queis regni rerum certo pro tempore summa
Delegaretur, quorum Dudleius heros
E numero primus curat tumulare sepulchro
Magnifico lachrymans Henrici nobile corpus.

EDUARDUS VI

spacerRegi per proceres iustis de more solutis, blue spacer665
Solenni pompa gnato pretiosa corona
Induitur. Dominum agnoscunt, verumque fatentur
Haeredem patris summis consensibus Angli.
Protectoris habet nomen comes inclytus Hertford,
Accipit et clarum tribuente nepote ducatum spacer670
Somersetensem. Semeirus, avunculus alter, blue
Praeficitur classi regis. Dudleius audax
Fit Varvicensis comes (eius prima propago
Inde orta est), propriae non infima gloria gentis.
Ut quisque est ditione potentior, auctus honore, spacer675
Et nova virtutis sumens insignia fulget
Turba novi regis capitur celeberrima tectis,
Et foris altisono resonant spectacula plausu.
Omnia tempus habent. Finitis seria ludis
Tractat honoratus subtristi mente senatus, spacer680
De rebus regni, de fortibus arcibus acre
Consilium capiunt, de per loca certa locandis
Praesidiis, vel quid fieri queat utile plebi.
spacerAnte alias curae est regio vicina Scotorum. blue
Quisque recordatus pactum de virgine foedus spacer685
A summis procerum, quos diximus ante, Scotorum,
Optat coniugio duo regna coire fideli,
Aeternam pacem hinc aeternaque faedera iungi.
Quare quamprimum declinans Virginis ora blue
Ingreditur Phoebus, statuunt tentare catervis spacer690
In Scotiam immissis quae sit sententia gentis.
Atque ducem, natu qui maior avunculus esset
Eduardo, sociumque assignare fidelem
Varvici comitem, quos bellica gloria claros
Reddiderat, quos ob virtutem miles amabat. spacer695
Tertius his socius venisti, Dacre dynasta,
Quo duce bellari contra hostem Cumbria gaudet,
Cumbria fida Dacri generosi stemmatis altrix.
Indignae indigenas dominos plus semper honorant.
Huic dant militiae proceres sua nomina plures, spacer700
Auratique equites, inter quos Graius heros blue
Ob summam belli cataphractis praefuit artem,
Magnaque diversi contracta est copia vulgi.
Ante tamen Scotici quam intrarunt limina regni
Mittuntur scripti qui belli causa libelli, spacer705
Utque fidem praestent blando sermone rogantur:
Nil contracta acie facturum hostile Britannum,
Si modo servarent nostro promissa monarchae.
Frustra, si quis non vult auscultare, monetur,
Utilior frustra narrantur fabula surdis. spacer710
Arma Scotus poscit, valida contendere vi vult,
Is nec habet pensi sid id aequum, an prorsus iniquum.
spacerIusta Deo commissa Anglorum causa Tonanti
Audaces animo facit impavidosque pericli.
Cum sociis igitur terras ac arva Scotorum spacer715
Ingressus Somersetus non iniicit ignes,
Non flammas, aliquo mitis non vulnere quenquam
Afficit aut damno, sed, sumere pabula equorum
Contentus, reliquis fierent ne damna cavebat,
Nequa alia illatis crescens iniuria damnis spacer720
Suscitet infestas ad bella cruenta querelas.
Interea comes ipse tumens Arranius ira, blue
Qui regni tenera sub principe flexit habenas
Donec adulta foret, decies ter mille virorum
Fulgido in indomitos armaverat ense Britannos. spacer725
spacerForte die caedam quae luxerat ante cruentam
Varvicensis equo vectus fortissimus albo
Planitie armatos inimicos provocat ampla.
Hinc Scotus, hinc Anglus variis concursibus orbes
Conficiunt varios, protensis fortiter hastis. spacer730
Vulnifico cadit hic traiectus ad ilia ferro,
Interit ille gravi transfixus cuspide pectus.
Currit equus vacuis loca per decliva sellis,
Excusso sessore. At equi lapsurus inhaesit
Tergo alius, summo tellurem vertice pulsans. spacer735
Ante alios omnes nostros audacior Anglos
Hostes non paucos adverso pectore fixit
Dudlaeus. Nigrae spissa caligine nubes
Pulveris alta trahunt, velut ater ubi ingruit imber.
spacerTandem nostro urgente equitatu cedere campo spacer740
Caeperunt hostes, nostri ad sua signa reverti
Cum spoliis alacres. Iam vix pars quarta diei
Restabat, curruque cito labente coruscus
Phoebus ad hesperium properavit vadere pontum.
En venit e castris inimicis nuntius, orans spacer745
Ut liceat perpauca duci narrare Britanno.
Admissus pleno ducis in tentoria coetu
Somersetensis, postquam data copia fandi,
Sic loquitur. “Cur fit nostri populatio regni
Hostilis, terram in nostram quid iuris habetis? spacer750
Hoccine finitimae vicino limite gentis
Officium, innocuam ferro pessundare plebem?
Aut hinc exutis discedite protinus armis,
Aut vestri incursus praesens mox ultio fiet.
Namque ex indiginis validis exercitus ingens spacer755
Contrahitur, vobisque ferum denuncio bellum
Cras fore, ni vestras propere abscedatis in oras.
Hei mihi quod pugna haud commititur abque cruore!
Quam multo stabit victoria sanguine parta?
Quod saeva flebunt sublatis morte maritis spacer760
Maerentes viduae, vacuis solaeque iacebunt
Lectis, quod patres dilecta prole perempta
Orbati ducent misero in maerore senectam?
Horresco referens, nec vos impune feretis.
spacer“Ergo gubernator Scotiae, pietate paterna spacer765
In patriam motus, iubet haec sua dicta referre
Somersettensi: quoniam suscepit uterque
Regnorum regimen, communis causa salutis
Ambos commoveat plebis. Dabit ille Britannis
Mitis adhuc pacis leges, si cedere retro, spacer770
Angle, velis, patriam positisque inglorius armis
Confestim repetens, causa minor esse videri.
Ni facias, caedem durique extrema duelli
Expectes, tanta est nostri violentia teli.
Praeterea Huntleus comes hoc me dicere mandat blue spacer775
Somersettensi: ne effusio magna cruoris
Christicolum fiat, petit ut decernat uterque
Ferro congrediens (pugnam pars utraque spectet).
Orta potest dirimi sic controversia parvo
Sanguine, et unius praeceps contentio morte spacer780
Fracta extinguetur caepto cessante duello.”
spacerVix bene desierat cum regis avunculus infit,
“In vestra huc veni consulto regna daturus,
Non accepturus, pacis (refer obsecro) leges.
Tum cum tempus erat fuit opportuna cavendi spacer785
Hora Scotis. Nunc serio doli nectuntur inanes.
Quod comes Huntlaeus tumido me provocat ore
Decertaturus mecum, trux turget inani
More suo fastu. Privatus militat hostis,
Nec gerit imperium. Quod si privatus ego essem, spacer790
Ista quidem primus properanter ad arma volarem.”
spacerExcipit hic tali Dudleius voce loquentis
Verba ducis, verbis Scotum gravioribus urget.
“Lubrica vestra fides facit et periuria linguae
Nos ferme invitos Scoticos invadere fines. spacer795
Suscitat in sceleris vindictam numinis ira
Nostrates, Deus est qui nobis caepta secundat.
Nec si praestetis promissa venimus ut hostes,
Nil nisi quod soleant fidi faciemus amici.
Sin vim contractis armis inferre paratis spacer800
(Quod fit), rem vobis cum fortibus esse scietis.
Quis ridere minas nolit bene sanus inanes?
Terreri larvis verbisve procacibus Anglos
Creditis? Erratis toto caeloque viaque
Decepti: haec terrent aetatem vana tenellam. spacer805
Quod tibi iam mens est caedis praesaga futurae,
Vaticanansque doles tot funera moesta tuorum,
Numen faedifragis iratum hoc indicat esse,
Et dat militibus dextrum nostratibus omen.
Est exercituum solus Deus unus et idem, spacer810
Qui dedit immanem a parvo Davide gigantem
Fronte repercussa superari verbere fundae.
Hic huius iustam ob causam certaminis author
Suscepti nusquam deerit reverentibus ipsum.
Verum hoc (praeteream prudens ut caetera) miror, spacer815
Unde sit Huntlaei comitis fiducia tanta
Quod tanquam maior legem melioribus offert,
Cum sit honore graduque minor. Cur provocet illum
Ipse comes, regi qui dux et avunculus Anglo
Existat? Tumet ista suo sed natio fastu. spacer820
Quare si pugnae novus hunc incesserit ardor,
Ista isti Huntlaeo quamprimum verba referto:
Sum comes in patria, comitique aequalis honore
Vestratis gentis. Varvicum gloria nostra,
Fama per Europam cuius celebrata vagatur. spacer825
Fac decorent arces positae sub montibus eius
Nomen, et a clara genus ortum stirpe vetustum,
Ordine si spectetur honos comprendimur uno.spacer
spacer “Mane suo terras cum primum lumine Titan
Sparserit, Huntlaeum comitem expectabo superbum. spacer830
Solus congrediar soli, vel inermis inermi.
Si negat hoc, licet incedat melioribus armis,
Vel pedibus vel equo, venienti occurrere certum est.
Occurram nudus nudo, nisi lintea forsan
Corpora velarint, ut amat natura decorum. spacer835
Angligenae deni denos certando lacessent,
Vicinive Scotos vicinos, si modo vultis,
Aut ero cum solo solus pugnare paratus.
Nostra ferat primas regio, si vicero, partes.
Sin minus, inversa decedent sorte phalanges spacer840
Anglorum in patriam. Mea mors aut illius omne
Dissidium tollat, regnis pacemque duobus
Apportet, pulchrum petere est per vulnera mortem.
Hanc comes oblatam bellandi Huntleius ansam,
Si volet, accipiat, cras me fore dicito praesto.” spacer845
Haec memorans fulvi magnam vim protrahit auri,
Legeque dat certa ut domino sua dicta reportet
Nuntius Huntlaeo. Verbis simul insuper addit,
“Si comes annuerit, volet et certamine mecum
Conseruisse manum quamprimum crastina lux sit, spacer850
Absque mora hoc referens hunc quaeso hac nocte recurras,
Acceptumque auri quod habes duplicavero munus.”
His dictis uno consenserat ore senatus.
spacerSpargitur in vulgus quo pacto provocat audax
Sponte comes comitem Dudlaeus, gaudia totis spacer855
Castris magna sonant, animos sumuntque Britanni,
Magnanimumque acies Dudlaeum laudibus effert.
Vesper in occiduo fulgenti littore flamma
Emicuit, crebris nostratia castra micabant
Ignibus, emissi cursores ad speculandum spacer860
Innumeros referunt armis fulgentibus aere
Consedisse locis procul haud distantibus hostes.
Magna fuit vigilium nocturnas cura per umbras,
Praeterque excubias habitas data tessera castris.
Nostrates placido somnoque ciboque refecti spacer865
Sumptis expectant armis orientia solis
Lumina, cum roseum linquens Aurora cubile
Luce coruscanti formosa retexerit orbem.
Dum venit Huntlaeus, frustra sua lumina flectit
Huc simul ac illuc clarus Dudleius heros, spacer870
Nec rediit quamvis oblato nuncius auro.
spacerTandem, praeterita media iam parte diei,
Apparent Scoticae declivi valle phalanges
Instructae ad pugnam, infestique invadere signis
Anglos approperant. At nostri ascendere montem spacer875
Magnum interiectum, pugnae ut locus aequior esset.
Dux equitum pugnax in laeva ponitur ala.
Dextram (ubi classis erat) tutatur terra palustris.
Varvicensis habet primos longo ordine ducens.
Magna regenda acies tibi, Somersette, secunda spacer880
Cessit, postremum Dacro fuit agmen habendum.
spacerIamque propinquabant acies hostiliter ambae,
Dat tuba terrificos clangores aere sonoro,
Redditur armorumque fragor clamorque virorum.
Non collidendo se sic exaestuat unda spacer885
Fluctibus, oppugnans resonantia littora saxis,
Postquam ventipotens laxis emittit habenis
Fratres obscuro discordes Aeolus antro.
Parte Scoti adversa passu gradiuntur anheli
Acclivem in montem, confertoque agmine densant, spacer890
Inter se iunctis quisque agglomerando lacertis.
Tum cataphractorum ruit alta ferocibus hastis
Et furibunda cohors, quorum primus cadit ordo,
Exhalantque animas traiecti corpora telis.
Ast iterum admissis graviter calcaribus instat spacer895
Caetera pars equitum. Dux illis Graius heros,
Qui primo accepit cursu grave vulnus in ore.
Urget tota acies Anglorum, pectora Mavors
Belliger exacuit, crescunt ad vulnera vires.
Consulto stabat prope littus regia classis spacer900
Haud procul hinc, unde expulsae sunt pulvere glandes
Sulphureo, celeri ferventes igne catenae.
Millia bis septem sunt morte absumpta Scotorum,
Caetera pars certam quaerit fugiendo salutem.
Defessos tandem rauco tuba stridula cantu spacer905
Nostrates revocat, repetunt tentoria laeti.
O quae laetitia, et totis quae gaudia castris
Nocte fuere illa! Res est meminisse laboris
Praeteriti iucunda: grave effugisse periclum
Summa recordari secura mente voluptas. spacer910
Praecipue insignis clementia numinis almi
Succurrit. Causae iustus Deus ultor iniquae.
spacerPostera lux oritur, fugisse per avia primos
Nuncius adfertur satrapas proceresque Scotorum.
Hos montes caelo aequatos, castella tueri spacer915
Illos, hostilem nusquam apparere phalangem.
Approperabat hyems, spacia et breviora dierum
Fiebant, oritur caelo nimbosus Orion.
Ergo domum versus nostri sua castra movebant,
Horam opportunam magis expectare parati. spacer920
Somersettensi reduci gratantur, et ipsi
Dudlaeo comiti Varvici. Lecta iuventus
Nobilior bis grata redit, cui iungere dextras
Rex avet, et regis cuncti amplexantur amici,
Laudanturque animus praestans et mascula virtus. spacer925
spacerInterea Scotici proceres levitate tumentes blue
Invidiaque animi, quo spes frustrata Britannos
Falleret, assensu communi mense Decembri
Ad Gallos mittunt, Gallorum ut principis haeres
Ducat in uxorem Scotica de gente puellam spacer930
Iacobi gnatam. Si non oblata parenti
Conditio Henrico placeat, ne regna coirent
Coniugio tali, saltem hoc concedere vellet
Gallorum rector, quas certo mutuus olim
Foedere iunxit amor gentes, Gallamque Scotamque, spacer935
Ne sinat unam ex his distractam Marte revelli
Alterius pressam, vel sub ditione iacere.
Hoc agere immanes bellis crudelibus Anglos,
Anglos vere novo rostratis puppibus aequor
Esse instraturos, acies terraque pedestres spacer940
Adventaturas. Anglos molirier unum hoc,
Ut vi diripiant charae genetricis ab ulnis
Haeredem regni Scotici. Si haec praeda Britannis
Cederet, o miserae Scotiae miserabile regnum!
Genti infaelici nihil est, nisi flere, relictum. spacer945
Quare per divos omnes, per sacra rogabant
Pristinae amicitiae, memor esset ut ante puellam
Eriperet, nam saepe moras traxisse periclum
Quis nescit? Virgo si primos transigat annos
Regia apud regem Gallorum, atque educet aula spacer950
Ille sua teneram, magnum spes certa futurum
Inde bonum, gentem quod utramque iuvare valeret.
Et postquem fuerit maturis nubilis annis,
Pro Galli arbitrio nuptum cuicunque locetur.
spacerExtemplo regis mandato Gallica classis spacer955
Instruitur, veloque citae remoque triremes.
Quae postquam e portu solvissent flantibus austris,
Gurgite provectae Scotica potiuntur arena.
Mox Maria ad pictas puppes accersitur haeres,
Hic illi instratum est ornatu molle cubile spacer960
Purpureo, ex niveis turgescens cultrica plumis
Subiacet, exornant contexta aulaea carinas,
Vasaque caelatis aderant argentea signis,
Multaque praeterea quae virgine principe digna.
Conscendens virgo rostratam pulchra phaselum, spacer965
Virgineo comitata choro, stipataque forti
Milite, vela suo flatu impellentibus auris
In mare provehitur, ratibus sulcantibus aequor.
Ordo talis erat, cygnorum qualis in amne
Piscoso, medius dum primum et tertius illos spacer970
Insequitur, seriem ducentes gurgite longam.
Classis in insidiis Anglorum forte latebat,
Quam rex ipse manum nisi conseruisse vetaret
(Nam vetuit), procerumque itidem pars maxima fidis
Regi a consiliis bellum non esse gerendum spacer975
Navale ob causas iustasque gravesque putaret,
Virgo vel invitis Gallis erepta fuisset.
Virgo dies intra paucos pervenit ad oras
Gallorum, celsaque Henrici sistitur aula.
Sic leviora levi pluma promissa Scotorum spacer980
Infamem reddunt gentem, dant sanguine paenas red
Perfidiae quandoque suae, velut ante dederunt.
spacerInterea insidias sub amico nomine tendens blue
Occupat Aldernen Francus, duo millia secum
Armatorum hominum ducens. Locus insula parva est. spacer985
Mittitur huc paucis delectis navibus acer
Winterus, pulsum pavidos, duce numine, Gallos.
Quam primum vero conspecta fuisset ab Anglis
Insula, fluctivago iacitur curva anchora ponto.
Octingentorum sunt corpora lecta virorum spacer990
Omnibus ex Anglis. Iussu hi conscendere cymbas,
Attingunt celeri sinuosum remige littus.
Hic sapienter agens (prudentem nam facit usus)
Ut sublata fugae turpis spes omnis abesset,
Maiores animique viris accrescere possent. spacer995
spacerPostquam armata cohors tuto traiecta fuisset,
Ad classem cymbas Winterus milite inanes
Actutum revolare iubet, dein talia fatur.
“Anglorum virtus celebrata prioribus annis
Me monet ut similis maiorum temnere discam spacer1000
Funestam mortem, quam longior advocat aetas,
Aut morbus diro cruciatu invitat amarus.
Mors spernenda viris, ut fama perennis alatur.
En circumfuso concludimur undique ponto,
Hostis adest, forsan paulo numerosior, arte spacer1005
Belli cessurus nobis, et fortibus armis.
Strenua gens Galli. Grex hic imbellis inersque,
Fingite praevalidos inimicos viribus amplis,
Corporibus reserare viam debemus et armis.
Res magnae non absque gravi discrimine fiunt. spacer1010
In dubiis prodest generosa audacia rebus.
Quae vestris animis quo maior et acrior insit,
Hoc mihi prosterni, charissima pectora, bello
Certum hodie est, hostes nisi morte fugave domentur.
Aut vicendum hodie est, aut pulchra morte cadendum. spacer1015
Pulchra petunt fortes pulchram per vulnera mortem,
Partaque mors nostri precium sit corporis huius.
Quod siquis fugiens dederit sua terga (quod absit),
Turpiter excurrat medium moriturus in aequor. spacer1020
Cymba sit auxilio nulla huic nec denique scalmus
(Dedecus infandum), non si dux ipse venirem.
Siquis id faciat contra mea iussa, peribit
Fixus in antennis stridenti pendulus aura.
Martia magno animo procedam in praelia ductor, spacer1025
Incipiens pugnam primus dux, primus in armis.
Primi occursantis pectus manus ista recludet.”
spacerDixerat, ille operam vitamque impendere laeti
Constituunt. Mox fit clamor, tuba bellica clangit,
Instructas iubet ire acies. Ante ordine primus spacer1030
Winterus graditur praeacuta cuspide pilum
Gestans, industus corpus splendentibus armis.
Gallorum sese agglomerant duo millia contra,
Dux quorum ante alios nostri ducis aemulus audet
Contra ire incertum fretus virtute superba, spacer1035
An velut ostentans audacia pectora, forsan
Sponte recursurus si quando instare periclum
Prospiceret. Sed retro ducem Winterus atrocem
Non sinit elabi: veluti Iovis impiger ales
Quando persequitur celeri volitantia cursu spacer1040
Agmina, neglectis parvis, maioribus infert
Vulnera, divulsis depascens corpora plumis,
Sic rapidus primum ductorem provocat Anglus.
Et quoniam in campum cum pilo venerat hostis,
In Gallum paribus Winterus provolat armis, spacer1045
Devictumque ducem flava prosternit arena.
Exuvias victor, spolium detraxit opimum.
spacerInterea multo pars utraque sanguine miscet
Praelia, laethifero pensatur vulnere vulnus.
Diffugiunt Franci confossi membra sagittis. spacer1050
Insula capta armis cedit victoribus Anglis.
Wintero post res gestas ductore iubente
Naucleri clavos ad littora nota retorquent,
Multaque militibus saevae fit mentio pugnae
Cunctorum applausu, mentis testante beata spacer1055
Gaudia, quae partus solent apportare triumphus.
Parva per externas inclaruit Anglia gentes,
Nobilitata domique forisque virilibus ausis,
Clara ferebatur sublata Britannica pubes
Successu rerum, complentur cantibus aedes, spacer1060
Inflatur plenis per compita tibia buccis.
In viridi trepido saltantes cespite motu
Laeti festivas populi duxere choraeas.
spacerNemo diu foelix omnique ex parte beatus blue
Esse solet, peior sequitur fortuna priorem. spacer1065
Et veluti obscuro denigrant imbre serenum
Horriferi caelum ventosis flatibus austri,
Tum Phoebus spissis condit sua nubibus ora,
Finita rutilans mox tempestate refulget.
Quaeque modo simili perfert respublica multas spacer1070
Nonnunquam offensas, turpi turbata tumultu.
Diluit has matura tamen prudentia regis,
Atque, velut medicus sapidis medicamen ab herbis
Aegroto tradens, leviter tetro absque dolore
Sanat, ita insanis veniam dat civibus ultro spacer1075
Princeps, dum populum vult emendare rebellem.
Aut ferro resecat bene cautus putrida membra
Principiis obstans, ne pestis serpere possit
Latius, et totum corpus vitiare veneno.
Victa piis monitis, aut vi ferrove coacta spacer1080
Sedata tandem plebs seditione quiescit.
Non aliter quam cultus ager proscissus aratro
Curvo dumosas spinas cum semine profert,
Ingratos aliquot dives tulit Anglia cives.
spacerNamque sub Eduardo dum summa in pace reguntur, blue spacer1085
Ruricolas stanni Devonia fertilis armat
In regni satrapas, in relligione sacratos
Presbyteros. Stulti neque sat rationis habebant,
Quidve velint quidve exposcant. Compescuit ipsos
Arma capessentes vi communitus equorum spacer1090
Graius, et adiunctis paucis Russellius heros red
Militibus, multo sed non sine sanguine victor.
spacerEcce alia exoritur regni plebs improba parte, blue
Cui nex lex ulli curae, nec coelica iura,
Nec potuit cohibere metu reverentia regis. spacer1095
Arma manu capiunt, sociis vim inferre parati,
Omnia miscentes. Clari despectui habentur
Nobilitate vir, nulloque ignobile vulgus
Consilio imperitat. Fovet hoc Norpholcia monstrum.
Fama volat levibus sublata per aethera pennis spacer1100
Eduardi iuvenis teneras ad principis aures,
Quosdam descivisse, fidem violando, rebelles.
spacerNorvico veteri locus est conterminus urbi
Montosus, multis umbrosis consitus ornis.
Huc se pestiferum pariter genus aggregat, ingensspacer 1105
Et plebis numeris totis consederat arvis,
Lex talem fieri concursum iusta vetebat.
Censuit illustris rex inclementius illos
Tractandos, sed corda tamen mollissima regis
Parceret ut misero flexit clementia vulgo. spacer1110
Ergo fit indignis delicti gratia, tantum
Poeniteat culpae. Signata diplomata dantur.
Rustica plebs surdis (quod dicitur) auribus haurit,
A rege oblatam contemnens caeca salutem.
Ardet amore novae miseraque cupidine pugnae, spacer1115
Sicut inexpertus belli putat utile bellum
Dulceque, quod tandem sero gustabit amarum.
Arma ignitur regni procerum consensibus, arma
Iure parabantur, pedites, aliisque superbis
Expediuntur equis, nomen communiter hostis spacer1120
Et patriae et regi tenet impia turba rebellis.
Mittitur ad turbam violento Marte domandam
Varvici comes illustris, tum corpore praestans,
Tum pollens animo, multarum doctus ab usu
Pugnarum, quanto se animo ferus erigat Anglus, spacer1125
Praelia dum miscens infligit atrociter ictus.
spacerTertia iam totum lux illustraverat orbem,
Consedere suis castris Dudleius heros
Et socii, fortisque cohors quae venit ab urbe
Londino, prope Norvicum florentibus arvis. spacer1130
Quod simul audierat plebs rustica plena timoris,
Caepit se densis nemorum occultare latebris
Nusquam prorepens. Postquam iis audacia crevit,
Tempore quo motae cita perturbatio mentis
Frangitur, irrumpunt, in apertam promptius itur spacer1135
Planiciem. Nemo est visus memor esse pericli
Instantis, iunctis armati curribus omnes
Stant circumsepti, regis contra agmina magnis
Procedunt animis cantu resonante tubarum.
Pugna inter turmas committitur acris utrasque, spacer1140
Vulneribusque datis illos violentius urget
Varvicensis atrox. Tandem cum cedere campo
Hinc pudor haud sineret fugiendo pericula faede,
Illinc audaces faceret mors certa rebelles.
Una repugnando pars occidit, altera summa spacer1145
Non nisi vi superata cadit, sed fortiter obstat
Hic dux Dudlaeus, ne cunctos mactet ad unum
Ingenio perverso homines, sed pectore magno,
Quos campo ut fugerent discrimina nulla movebant.
Edicit missi praeconis voce canora spacer1150
Si quis sponte sua quae perfida ceperat arma
Proiiceret, veniamque volens oraret ab illo,
Inde domum immunis venia donatus abiret.
Quod postquam auditum est, positis plebs protinis armis
Agrestis, flexis genibus veniamque precata est, spacer1155
Motaque maerore est, piscator ut assolet ictus. blue
Tum Varvicensis comitis clementia tanta est,
Mulctam flagitii suscepti sponte remisit,
Condonans noxae quidquid fuit ante peractum.
spacerIamque gigantei consors conaminis Anglus blue spacer1160
Nullus erat. Praestare fidem modo quisque paratus
Extitit Eduardo regi patriaeque fidelis.
Excipit a bello funesto principis aula
Dudlaeum reducem, cuius resonantibus alis
Fama volat nostri turrita per oppida regni, spacer1165
Qualiter Henrico praeclare plurima rege
Gessisset, fortes bello dum contudit hostes,
Non morte horrenda, non ullis territus armis,
Nil pensi caput ille sum obiectare periclis
Unquam habuit, patriae si quando negotia charae spacer1170
Exigerent, si rex illud mandasset agendum.
O quoties parto cum summa laude trophaeo
Littore ab externo patrias remeavit ad oras,
Hostibus occisis aut ad sua tecta fugatis!
Unde sibi decus eximium famamque perennem, spacer1175
Fortunante Deo bene caepta secundis,
Complures annos peperit Dudleius heros.
Hinc merito fuit ad summo evectus honores.
Rege creante ducem, laeto Northumbria vultu
Est amplexa ducem, venerandaque principis aula spacer1180
Dispensatorem summum, hospitiique magistrum
Obsequio coluit, donec trux Atropos occans
Abrupit regi fatalia stamina vitae.
spacerInclytus Eduardus, formatus ab ubere matris,
Confestim doctis a praeceptoribus artes spacer1185
Ingenuas omnes didicit, qui Graeca Latinis
Adiungens studio paucis profecerat annis
Ut foret inferior nullo quem terra Britanna
Protulerat claro magnorum ex stemmate regum.
Nullus adaequari posset, si flexilis aetas spacer1190
In puero egresso nondum tria lustra duosque
Annos ingenii aut praecox spectetur acumen,
Quantum ad doctrinas virtutesque attinet almas.
Ille erat Europae Phoenix, quem funere acerbo
(Ut flos vere novo viridisnte carpitur horto) spacer1195
Sustulit ante diem mors immatura Britannis,
Invidet haec terris pietatem et iura colentes.
Sic pueri, iuvenes, primis moriuntur in annis,
Quos dominus suavi Deus est complexus amore.

MARIA ET PHILIPPUS

spacerSuccedit regi defuncto sceptra capessens blue spacer1200
Foemina, cui nomen Maria est, soror una duarum
Ex stirpe Henrici, quae paucis nupta diebus
Post homini externo consanguineoque Philippo,
Coniugio tali subtristes reddidit Anglos.
Namque duas gentes raro coalescere cernasspacer1205
Unanimes, patria plerunque et amore diremptas.
Hic dum cum sponsa sese novus ille maritus
Oblectat, pulchra procerum comitante caterva,
Quos vestes Tyrio decorabant murice tinctae,
Auratis limbis interlucente smaragdo, spacer1210
Quam vagus extremis portat mercator ab Indis,
Sol, cursum celerando, reliquerat ora Leonis,
Signaque sublimi complura emensus in axe
Solstitium hybernum, sparsis nive montibus alba,
Praetergressus erat. Dulcis pax inter utramque spacer1215
Gentem, nimirum Gallos florebat et Anglos.
Pax eadem Hispanos, Flandros, populumque Philippi
Iunxerat, et quoniam feriae redeuntibus annis
Non sine solenni pompa, quae mense Decembri
Fiunt, securos omnes fecere dolosae spacer1220
Fraudis, quam tacite nocturnus concipit hostis. blue
Henricus princeps Gallorum, ardore iuventae
Concitus et famae paulo sitientior, hausit
Spes amplas animo, nullum reatus esse Philippum, blue
Certe aut semivirum. Subito sacra faedera rupit, spacer1225
Flandrorum latos devastans ignibus agros,
Et pecus abducens, captivaque corpora plebis.
spacerQuod regi Hispano stomachum male movit, et omnes
Illius proceres saevas accendit ad iras.
Non dum tempus erat quo longo surgere culmo spacer1230
Alma Ceres solet et pecori dare pabula tellus,
Torrida nec terram humentem calefecerat aestas,
Quo sub coelesti miles foris axe cubaret.
Ergo dum sperata venit cupientibus hora
Armantur classis, mucrones, tela, sagittae, spacer1235
Arma parabantur caro, vinum, panis emuntur.
Suppetat vi validis genialis victus abunde
Militibus, nummi plenis conduntur in arcis,
Ut solvi possit merces pugnantibus ampla.
Cogitur e variis pugnax exercitus oris, spacer1240
Ad regni proceres mandate iubente Philippo.
Nobilis interea coniux speciosa Philippi,
Auxilium fidum charo latura marito
Mittit ad Henricum Gallum, qui funebre bellum
Indicat, rigidasque minas genti insuper addat. spacer1245
Gallia tota fremit trepido concussa tumultu,
Anglia tota fremit ferali concita bello,
Flandria et Aspurgus, Burgundia tota, Tyrolis. blue
Complures opulenta duces Hispania mittit,
Nonnullos etiam quos Martius undique terror spacer1250
Prudentes rerum multarum fecerat usu.
Omnes conspicuos oblongis casside cristis,
Tegmine ferrato clypeis fulgentibus aere.
Dux illustris adest Brunsuico nomen honoris
Sortitus, nigris, equitum vi cinctus, in armis. spacer1255
Aspectu primo turma haec fuit hostibus ingens
Terror, et immani multos vi stravit equorum.
Misit in auxilium Germania lecta virorum
Corpora, ferratas acies peditumque catervas.
Nec deerat miles Latia de gente cruentus, spacer1260
Dalmata non deerat, bello huic non defuit Hunnus.
Attamen ante alios, fiducia summa locata est
In quibus armatus valide convenerat Anglus.
Foedus amicitiae vetus id poscebat, et uxor,
Cui cum rege fuit socio commune periclum. spacer1265
Est comes in primis, cui dat Penbrookia nomen. blue
Huic tres praestantes, quorum Vigornia primum,
Bedfordumque vetus decoravit honore secundum,
Tertium et evexit multo Rutlandia fastu,
Consimilique gradu propter benefacta locatus, spacer1270
Antonii Antonius Brounus clarissimus haeres.
Cum quibus arma capit Dudlaei mascula proles, blue
Magnanimum genus ostendens quo sanguine cretum.
Palma nequit graviore premi, sed in altius arbos
Surgens erigitur, si quis modo pondere truncum blue spacer1275
Degravet et ramos, seseque attollit in auras.
Laus bello celebris, bello quaeruntur honores.
Principis hinc conflatur amor, propensa voluntas,
Atque favor vulgi, si quis pro arisque focisque
Devovet ipse caput, pro principe nulla pericla spacer1280
Evitans, quamvis mortem subiisse paratus.
Hoc erat innatum, si nemo traderet artem,
Dudlaeis: invictum animum cum lacte parentis
Imbiberant, tanti est praestantibus esse creatum.
Ultro tres fratres paribus celebrantur in armis. spacer1285
spacerQuorum primus ovans praestanti corpore prodit
Ambrosius, latis humeris, quem splendida vestis
Purpurea auratis fortem decoravit in armis.
Cuius erat lateri fraterno faedere iunctus
Mutuo, ut alterius partes defenderet alter, spacer1290
Robertus, fausto germanus sidere natus,
Utque fuit mitis, sic indole fortis et audax.
Tertius his vinclo sociatus iungitur arcto
Henricus, fidens animi, vacuusque timoris.
Hi malis fuerant tres pubescentibus omnes, spacer1295
Qualia perraro producit corpora tellus.
Quartus erat natu maior germanus, at illum
Abstulerat iuvenem mors immatura, latenti
Correptum morbo, fatisque peremit iniquis.
Hic patrem et summo proavos aequasset honore, spacer1300
Inferior nulli maiorum laude gerendis
Rebus, vis animi, vis corporis integra fulsit.
Herculeis hominem dixisses esse lacertis.
Robore praestabat, tereti seu luderet hasta
Vectus equo, seu tentaret luctamine vires. spacer1305
Ingenitus malo qualis latet arbore succus,
Talis in autumno producit poma saporis.
Sic referunt proavos Dudlaeo sanguine nati
Omni ex parte suos, et quem rapuere sorores
Fatales, et quos capiunt Hispanica castra. spacer1310
Praeterea plures quos nobilitarat equestris
Ordo manu rapiunt in Gallos bellica tela,
Millia magnates hominum bis quinque sequuntur.
spacerIam dies aderat, quando tuba Martia clangens
Has gentes multum diversas cogit in unum, spacer1315
Et monet aestivis spicas turgescere aristis
Opportuna dies: viridisntia gramine prata
Bellatoris equi producunt pabula laeta.
Gallia per totam regionem fortis abundat
Castellis, saxo salebroso ex rupe cavata spacer1320
Effoso, validis scatet urbibus undique florens,
Seu qua Hispanorum fines, seu qua aspicit Alpes
Lata pruinosas, seu qua se extendit ad ortum
Igniferi solis. Fera Gallia iure superbit
Oppidulis, fossa et munitis turribus altis. spacer1325
Hic urbs est celebris, cui das, Quintine, celebre
Nomen, habetque solum faecunda fertile gleba,
Et frugum vinique ferax. Sua castra Philippus
Cum sociis hoc fixit agro, cum cincta coronis
Urbs hominum, magno stupefacta repente timore, spacer1330
Implorat sero Gallorum principis amens
Auxilium. Nam pars praeruptas ducere fossas,
Communire potens caepit pars aggere vallum,
Pars aptare suas scalas et tecta domorum
Tradere Vulcano, pulsant alii ariete muros. spacer1335
spacerInterea tacitos nemo praesenserat astus,
Castilionaeus noctu comitantibus urbem blue
Ingreditur Gallis aliquot quos duxit onustos,
Sulphureo levibus repletibus pulvere saccis.
Haec huic fausta satis dum furtim subdolus intrat spacer1340
Oppidulum, sed non aeque faeliciter ausum,
Dux Memoranti, tibi cessit, millia ducens
Octodecim, dum sperat iter per devia tutum,
Donec nocturnis queat intromittier horis,
Incidit in validas equitum (dux inclyte) turmas, spacer1345
Ipse tuas caesa media plus parte, capessit
Caetera turba fugam captivaque corpora victor
Brunsuicensis habet. Mox sistitur ante Philippum
Dux celebris captus, vario per castro tumultu.
Ingens laetitia exoritur, coelum omne remugit. spacer1350
Hinc primum fausti belli quisque arripit omen,
Certatim rapidis tormentis moenia miles
Diruit admotis, complentur rudere fossae.
Caemento magna vi glandis saxa soluto
Dissiluere tribus murorum partibus, ampli spacer1355
Et faciles aditus loca per diversa patescunt.
Extemplo quosdam lectos ex quaque phalange,
Quaque ex gente aliquot niveis rex apparat armis,
Invadantque iubet destrictis ensibus urbem
Qua patet introitus facilis convulsaque saxa spacer1360
Dant aditum. Spissus resonat clamoribus aether,
Tympana pulsantur manibus, clangore tubarum,
Militis in strepitu clamorum obsurduit auris.
Hac Alemanni acres, istac levis Italus urget,
Illac Hispanus per murum irrumpere tentat, spacer1365
Parte alia Anglorum ferratae instare catervae.
spacerAnte alios parat Henricus Dudleius heros
Moenia praecipiti velox transcendere cursu,
Et duo germani fidentis pectoris ambo.
Attamen Henrici, dum se inclinare deorsum, spacer1370
Nescio quid rapturus, avent, tormenta cerebrum red
Aenea dispergunt, sternuntque in pulvere corpus.
Ille annis generosam animam iuvenilibus afflat,
Quem referunt socii flentes in castra peremptum,
Ut mos Christicolae est, velatum sindone, gentis. spacer1375
Ardescunt fratres vindictae tristis amore,
Ut quisque est armis inimicis obvius hostis
Sternitur infoelix, commotus fulminat ira,
Percitus armipotens et amara bile Britannus.
Impetus in miseros fit fervidus undique cives. spacer1380
Plurima turba virum tristi demittitur Orco,
Pallida mors tota conclusos territat urbe.
Qui modo Gallorum sanabile mollibus herbis
Vulnus habet, faelix reliquis censetur habendus.
Foemina clamores magnis plangoribus aedit, spacer1385
Infantemque tremens comprendit mollibus ulnis,
Huc agitata simulque illuc, formidine demens.
Flet puer, armorum tam barbarus ingruit horror,
Extendensque suas supplex ad sidera palmas
Multa Deum tacita clementem voce precatur. spacer1390
Quos naturalis capitis defecerat humor
Flereque non poterant, quibus est provectior aetas,
Corde senes imo maesti suspiria ducunt.
Ad mediam producta diem oppugnatio pugna
Perpetua durat, magna virtute Philippi spacer1395
Militis, undanti sed non sine sanguine civis.
Obsessi trepida metuebant mente ruinam
Urbi instare suae fatalaque tempus adesse.
spacerIamque acies urbem claustris intrarat apertis,
Diffugiunt miseri gelida formidine cives, spacer1400
In cellas alii obscuras, laquearibus altis
Sese alii condunt. Divis delubra dicata
Maxima turba petit, mediasque amplexibus aras
Ter miseranda tenens tutum fore credit asylum.
Armatis muros, firmissimaque occupat urbis spacer1405
Militibus victor, dominantur in aedibus altis,
Iam vacuis veterum dominorum Marte phalanges
Conspicuae, sub te, rex clare Philippe, merentes.
Diripiuntur opes Gallorum, vestis et aurum,
Et caelata fabris argenti poculi puri, spacer1410
Effractis convellit ovans Hispanicus arcis
Miles, et e tectis pretiosa aulaea revellunt
Germani, inque via proiectis culcitra plumis
Venalis nummos exponebatur habenti.
Ex lana et lino per vicos prostat amictus, spacer1415
Utque escas coqueret quae servabatur in usus
Assuetos, veteris pulchra instrumenta culinae,
Aenea cum pateris ex stanno venditur olla
Drachmis addicente palam praecone duabus.
Quicquid in urbe fuit tota pretiosa supellex, spacer1420
Gemmae vel mundus muliebris et unio caecis
Inclusus cistis fauste victoribus amplam
In praedam cessit, caelum sonat omne Philippi
Laudes, Augusti quas patris honoribus aequant.
spacerDivorum interes plebs conglomerata sacellis spacer1425
Moesta, sacrosanctis miserabilis abdita templis,
Expectant tremulo praesentem pectore mortem.
Nullam etenim poterant cives sperare salutem,
Qui Martem experti per vim subiguntur ab hoste.
Sed movet affectus animorum numen, et eius spacer1430
In manibus sunt regum animi. Quocunque voluntas
Fert sua, vertit eos, et mollia pectora reddit
Ad pietatis opus, flammus ut cera liquescens
In varia forma fictoris ducitur arte.
Regius hinc animus sedata mitior ira, spacer1435
Procurante Deo, vacuus pacatur ab omni
Offensa, reprimique manus a sanguine iussit.
spacerIam captivorum sexus utriusque coacti
Multi aderant, tenerae turbae puerilibus annis,
Parcitur et servis, sed sub custode tenentur spacer1440
Pars opulenta magis, sicut lex bellica poscit.
Inter complures praeclaro sanguine cretos
Castilionaeus, quem rex praefecerat urbi
Custodem, capitur pretio redimendus, et illic
Praesidio imposito victor sua castra Philippus spacer1445
Inde movens ad castellum se contulit Haunen,
Quod cito debellans alias capiebat et arces.
spacerHaec dum Francorum regione geruntur eoa,
Anglorum classis celeranti remige ductor,
Nobilis insigni satraparum ex sanguine Clynton, blue spacer1450
Appulit occiduas Gallorum pervigil oras.
Ter centum vasto vidisses gurgite naves,
Excelsis galeis pertingit et aethera malus.
Glandes ignivomas tormenta ex aere volutant,
Quae caput atque latus firmant cuiusque carinae, spacer1455
Exitium adverso crudele minantia Gallo.
Nobile Conquetum salsis Thetis alluit undis,
Huc postquam ventum est, signumque ex puppe dabatur,
Navibus exiliunt fusi per littora nautae.
Ante alios primus ductores attigit omnes spacer1460
Winterus terram, rutilum ad fastigia iactans
Ignem, quo rapidae lambebant moenia flammae.
Materiam praebent non tantum ligna domorum:
Vasa olei duplicant ignes, fugit incola gressu
Praepropero, muri lapsi cecidere ruinis, spacer1465
Foemina plorabat, trepido puer eiulat ore,
Cumque resistendo non sit, fugit ocyus aetas
Integrior iuvenum nullo per devia calle.
Non spolium claro Clyntoni, gloria belli
Quaeritur. Urbs et opes flammis periere crematae. spacer1470
In cineres conversa iacent, quaecunque propinqua
Oppidula, ad coelum sursum volitante favilla.
Audax castra facit Clynton hostilibus agris,
Post repetit pictas magno auctus honore carinas.
spacerActa haec Sextili. Gelido dein mense Decembri spacer1475
Deditur infoelix, Gallo oppugnante, Caletum
(Infandum facinus), tenuit quod turba senilis.
Plures imbelles, miles fuit unus et alter
Intra urbem, at multos non sustinet unus et alter.
Praesidium vetus hic neglectum, et foemina princeps spacer1480
Consilio infando ventosi antistitis usa est, Gardiner
Externis iam tum terris absente marito.
Adde istis Neptunum iratum turbine motum,
Et Gessoriacum procul hinc stans trans mare littus:
Invitis urbem hanc poterant obtrudere Gallis. spacer1485
Hispani oppidulo amisso contabuit uxor,
Quam cruciatu aegro confecerat anxia cura.

ELISABETA

spacerRegali extemplo solio regina locatur blue
Elisabeta potens, magni altera filia regis,
Elisibeta piis primos imbuta per annos spacer1490
Moribus, et sophiae studiis, instructa sacrata
Doctrina, et linguae Latiae Graiaeque perita.
Linguas Europae celebres intelligit omnes,
Quid Teuto, Hispanus, Gallusve Italusve loquatur.
Plusquam credibile est iuris rerumque perita, spacer1495
Ore verecundo, vultu facieque venusta.
Vis animi talis qualem (vix credo) videre est
Foemineo in sexu. Divinum lucet in illa
Ingenium, saecli laus, o laus unica nostri.
Revera e coelo dimissa ad sceptra gerenda, spacer1500
Virgo pacis amans, quae stat contraria bellis.
Cui vitam studiumque Deus regnique coronam
Foelicem, sanctum, cuncto splendore repletam
Perpetuet, beet, et tranquillo prosperet usu.
Postque hanc exactam vitam, studium atque coronam, spacer1505
Coelesti vita, solio, diademate donet.

Finis


spacer