Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

AD ILLUSTRISSIMAM POTISSIMAMQUE PRINCIPEM D. ELIZABETHAM, ANGLIAE, FRANCIAE ET HIBERNIAE REGINAM, FIDEI PROPUGNATRICEM

Regia nympha, soli moderatrix alma Britanni,
spacerQuae pace et vera relligione nites,
Quae vitae meritis, morum et candore coruscans blue
spacerZenobiam vincis, siqua vel ante fuit,
Iunonem sceptris, Venerem vultu, arte Minervam spacer5
spacerQuae exprimis, et plusquam foemina mente sapis,
Lenis ades, foelixque meis illabere coeptis.
spacerVultus (diva) tuus numinis instar erit.
Grande opus est, impar tanto succumbo labori,
spacerNi fausto nobis sydere, diva, mices. spacer10
Diva, mica, proavosque tuos et avita trophaea
spacerQualia, quae fuerint, per tria saecla vide.
Quorum cum teneas solium, diadema, vicesque,
spacerIllorum bellis gloria parta tua est.
Nec sane insipidum est discribere bella puellae: spacer15
spacerUt pax, sic doctae Palladi bella placent.
Hoc opus ergo precor, princeps, lege fronte serena:
spacerEn ego iudicio stove cadove tuo.
Abiiciant omnes, conculcent, nil moror omnes,
spacerUni (si possim) posse placere sat est. spacer20
Det Deus ut semper geniali pace fruaris,
spacerEt superes proavos gloria, honore, tuos.

Maiestati tuae obsequentissimus,
CHRISTOPHORUS OCLANDUS

bar

IN CHRISTOPHORI OCLANDI ANGLORUM PRAELIA  πανηγυρικόν blue

Oclandi hos quisquis trutina libraverit aequa
spacerCentones, Britonum dum canit arma ducum,
Quodam iure potest illum vocitare Britannum
spacerPhosphoron, historiae deliciasque novae,
Aurea dulcisonae qui callet plectra Thaliae, spacer5
spacerInque leves Clio cui venit alma modos.
Nec quisquam, nisi stips, caprimulgus, tressis agaso,
spacerCaudex, scurra, lapis, rabula, carpet eum.
Enthea vis tanta est, bello ut metuenda virago
spacerNon se aliunde decus tantum habuisse putet. spacer10
Tanta fides, tantusque lepos, tam grata venustas,
spacerTanta Charis, Pitho, Suadaque tanta nitet.
Suasilis Oclandi taratantara talia pandit,
spacerDum sonat altisona bella cruenta tuba.
Bella cruenta quidem, quibus usque Britannica virtus spacer15
spacerEmicuit victrix, atque brabeia tulit.
Pollice dumque habili multa effert, multa Timantis blue
spacerObvolvit velo, multa reclusa notat,
Invideat Latium, sileat iam Gallia pugnax,
spacerObmutescat Iber, murmuret atque Scotus. spacer20
Foelices Angli heroes, queis talis Homerus,
spacerTyrtausque bonis obtigit auspiciis. blue
Iam Phlegetontaeis non vestra trophaea cavernis
spacerSquallent, ut pereant ilia rupta Codro. blue

THOMAS NEWTON, Chestreshyrius

bar

ANGLORUM PRAELIA
LIBER I

Aspera quam valido gens inclyta Marte Britanni
Praelia consererent animo, quo turbine telum
Torquerent, quantis acrem ferrentur in hostem
Viribus, ante decem et sex saecula, Caesaris olim
Anglica Romanis cum regna lacesseret armis, spacer5
Nobilis historiae facunda volumina tradunt,
Splendida quae referunt populi monumenta Britanni.
Ac nisi proditio mala promovisset Iuli blue
Conatus, frustra tetigisset littora clarae
Albionis, trepidum frustra Romana iuventus spacer10
Movisset bellum, nec vectigalia magnis
Caesaribus, populo aut Romano pensa fuissent.
Quid tam invictum usquam, cui tanta potentia regno est,
Si modo dissideat, quod non capiatur ab hoste?
Quid tumido fervens rabidi certaminis aestu spacer15
Non spargit populus? Quid non discordia frangit,
Dissipat, enervat, fera cum dominatur Erynnis?
Caesar fortis erat, pugnax, animosus, et audax,
Ad finem gestis rebus memorabilis aevi
Tot populis ferro iuga sub servilia missis. spacer20
Num potuit toties sine numine victor abire?
Num gentes superare atquae arma potentibus armis?
Germanos fudit. Gens illa austera minaxque
Non Italis bello cedit, ut corporis ingens
Atque animi. Fudit Gallos, quos mascula virtus spacer25
Ornavit semper bellique domique vigentes.
Unde igitur solis Romanis gloria Martis
Seclo illo cessit, terrarum et totius orbis
Imperium Augusto, per fortia gentibus arma
Devictis, humili vel deditione subactis? spacer30
Nascente ut Christo pax scilicet alma bearet
Mortales, totam pro tempore fusa per orbem.
spacerQuaeque suas retinere vices seriemque probantur
Ordine dispositam, certus quoque terminus illis.
Primos egregiae famae bellando monarchas spacer35
Coctilibus Babylon muris, Aegyptus et undis,
Nile, tuis frugum et pecoris foecunda, fovebant.
Namque rudes aliae gentes, sed adhuc neque gnarae
Bellandi fuerant. Aliquot post saecula Graeci
Magnanimi reliquis decus eripuere Gradivi, spacer40
Si laus invictae spectetur bellica mentis.
Ausoniae gentis virtus suppressit Achivos,
Sedibus e propriis Gothi pepulere Latinos.
Sic clavus clavo, sic unda supervenit undae. blue
Est Deus omnipotens qui temperat omnia nutu, spacer45
Qui mare, qui terras, qui coeli regna gubernat.
Ille, ille armorum Deus est, qui fulmine terret,
Ille exercituum Deus est, qui donat et aufert.
Incutit horrores, animos additque viriles,
Vincere dat, victos et subiicit ensibus hostes. spacer50
Hostibus ecce manu domitis victrice triumphat
Cui primas partes tribuit divina voluntas. red
Ultimus horrendis populus fit nobilis armis,
Quem nivea glacie gelidus septentrio stringit.
Robustus populus, trux, ingeniosus ad omne spacer55
Saevi Martis opus, nimis ad fera praelia promptus,
Assuetus bellis immani corpore Teutho,
Dalmata, Polonus, Suevus, fortissimus Hunnus,
Flander, Gallus atrox, Hispanus, belliger Anglus,
Et Scotus egregiae virtutis pectore pleno spacer60
Militiae exercent opus acre, viriliter omnes.
Frigore nec victi, rapidi nec solis ab aestu
Offuscantque suae laudis splendore priores.
Immitis bellum Deus optime maxime, poenam,
Vindictam scelerum, genti cum irasceris ulli, spacer65
Criminis admissi poenas gens impia pendit,
Fortunata venit summo victoria coelo.
Ergo tota rei bene gestae gloria magno
Ascribenda Deo, qui dirigit omnia nutu.
Is mihi de bellis dicturo carminis esto spacer65
Principium, duri firmus moliminis author,
Aspiretque meis coelesti numine caeptis.

EDWARDUS TERTIUS

A magno exortus Gulielmo tertius eius
Nominis Eduardus rex imperitare Britannis
Caepit, ubi vixdum ter quinque expleverat annos. blue spacer70
Ille domi prudens consultor civibus aequa
Iura dabat, legesque in publica commoda vertit.
Numinis at cultum super omnia semper amabat.
Signa pererrarat quater omnia fulgidus axe
Aethereo Phoebus, quinto cum brachia Cancri blue spacer75
Tangeret, electo Mavortem milite tentat
Impiger, inque Scotos infestos suscipit arma
Eduardus. Verbis toto pars maxima regno
Tantae fortunae regales asperat iras,
Quippe Scoti sacrae violarant foedera pacis, spacer80
Scomma satum nuper veterisque iniuria facti blue
Accessit, Stanopi cum claudebantur in arcto. blue
Scrinia praeterea boreali Hamptone reclusa,
Reddita confractis furtim sua scripta sigillis. blue
Haec pugnaturis animos pia causa superbos spacer85
Fecerat, et vacuos belli terroribus Anglos.
Sed sermone Scotos blando si forte nephandi
Paeniteat sceleris, dederint si forte quod aequum est,
Plantageneta pius censet prius esse movendos.
Non tamen hic populus resipiscit, at improbus odit, spacer90
Ipse volens dominum Baliolum dedere morti. blue
Qui simul insidias sensit, discrimina vitans
Venit ad Angliacas mutatis sedibus oras,
Narrat et Eduardo quas gens ingrata Scotorum
In caput illius fraudesque dolosque tetendit. spacer95
Ut ferat auxilium dein supplice voce rogavit,
Admissus maesto qui vultu talia fatur.
spacer“Qui coelum et terras hominesque ferasque creavit
Providus insigni statuit moderamine rerum,
Ut foret alterius princeps opis indigus alter, spacer100
Et qui accepisset plus commoditatis haberet,
Pectore quod grato posset debere datori.
Credo etiam hoc opus immortalis numinis esse,
Quosdam infoelices infausto sidere natos
Deprimi in hoc saepe aerumnis gravioribus orbe. spacer105
Quorsum haec omnipotens? Bona quod bonus omnia laeto
Largitur vultu dona et mortalibus ampla,
Vultque sui similes miserae succurrere plebi.
Pluribus in nota re nolo ambagibus uti,
Quaere prolixi sermonis taedia pellam. spacer110
Obtinui nuper regnum patris unicus haeres,
Impositis populo durae cervicis habenis,
Securusque meos tranquilla in pace regebam,
Cum subito insurgens commoto turba tumultu
Opprimit incautum, nil suspicionis habentem, spacer115
Expugnans nostram accitis ductoribus arcem.
Quid facerem infoelix illo impendente periclo
Temporis articulo, cum nullus adesset amicus?
Numinis auxilium tacitus mecum invoco supplex.
Numen erat praesens. Venit haec sententia menti, spacer120
Effugio elapsus per apertam nocte fenestram
Concubia. Vestras hinc sum digressus ad oras.
Hoc mala gens turpem praetexit nomine culpam:
Neglectis regni satrapis populoque Scotorum
Me tibi, rex, nimium, nimium favisse Britannis. spacer125
Nunc patria careo, charis cum coniuge gnatis.
Pauper, egens erro, externis regionibus exul.
Nil restat nisi spes, miserorum triste levamen,
Aerumnis homines pressos quae haud deserit unquam,
Dum spirare queant, mihi languescentia mulcens spacer130
Pectora, venturisque feret meliora diebus.
Nostrorum (o quaeso) clemens miserere laborum.
Quod si tu fieri rerum tutela mearum
Digneris, dum me fortuna affligit acerba,
Inque clientelam susceperis omine dextro, spacer135
Reddes mutata Baliolum sorte beatum,
Nobilis et facti florebit fama superstes.
Haec mihi votorum summa est, nihil amplius opto.”
spacerExcepit tali Baliolum voce tantem green
Maximus Eduardus gentis spes summa Britannae. spacer140
“Hoc fragili variis volvuntur casibus orbe
Omnia, celsa ruit turris graviore ruina,
Adversis rebus qui nulla ex parte movetur,
Nec vi fortunae reflantis frangitur ulla,
Sed constanti animo fert imperterritus omnem spacer145
Iacturam, debet vir prudens iure videri.
Nobilis est aliis praestans, patientia, virtus.
Fortiter haec animo placidus tolerato virili.
Ipse Deus certum volet his imponere finem,
Cum visum fuerit, cum grata supervenit hora. spacer150
Tu tantum expecta paulum dum messis aristas
Attulerit, fervensque herbas produxerit aestas,
Ignipedum ut tellus alimenta ministret equorum.
Interea in gentem hanc ego providus arma parabo.
Armati regno nostro cogentur ab omni, spacer155
Quicquid et insigni conduxerit utile bello.
Fautores causae debellabuntur iniquae
Teque tua populum fraenantem sede ferocem
(Si Deus annuerit) solioque locabo paterno.”
Dixerat Anglorum princeps, regalia multo spacerspacer160
Atria complentur fremitu, scelus esse nefandum
Clamabant gentem sceleratam pellere regno
Legitimum regem, ac illum voluisse necare.
spacerPauci intercessere dies et perbreve tempus,
Egregios satrapas Eduardus convocat aptos spacer165
Militiae, lectis mox centurionibus explet
Rex iustum numerum, turmis equitum atque catervis
Dispositis peditum, numerosa pecunia tanti
In sumptum belli ex fisci depromitur arcis,
Et plaustris portanda datur, gratissima merces. spacer170
Iamque duo reges, Anglus prior atque secutus
Deinde Scotus, coram Baruico moenibus altis
Munito auspiciis dextris tentoria figunt,
Qui Scoticos iuxta Tuedam circumiacet agros.
Baruicum muris locus est firmissimus amplis, spacer175
Ex caementatis saxis, ex aggere celso,
Ut facile inclusos inimico liberet enses,
Ferre queat duros curvae testudinis ictus.
Adde quod insignis structa arx ex rupe cavata
Oppidulum exornans minitetur nubibus atris spacer180
Altius insurgens, vicinaque prospicit arva
Faeta armis pugnae omnigenis et milite forti.
Plurima per totos tum propugnacula muros,
Quae Baruicum hosti fere inexpugnabile reddant.
Tueda latus firmat, qua humectat nubifer Auster, spacer185
Tutatur pontus, Titan ubi surgit ab Euro,
Illustrans claro spaciosam lumine terram.
Pars Borealis habet, qua fiat fortior, arcem,
Indigenasque suos habitantes montibus urbi
Vicinis, Scotiam regionemque insuper omnem. 190
spacer Non tamen haec tutos tot propugnacula cives spacer
Principis aut arx haec violentis liberat armis.
Nam, postquam Anglorum per apricos agmina campos
Circumfusa cavis cinxissent moenia fossis
Aggereque egesto, ferratas claudere portas spacer195
Incepere Scoti, vulgi firmare coronis
Densatis muros et grandia volvere saxa.
Oppugnant parte ex alia molimine vasto
Anglorum solido fulgentes aere cohortes.
Pars horum portis crepitantes admovet ignes, spacer200
Ferro alii bifores tentant excindere valvas.
Illi Vulcanum iniectum restinguere contra
Totius oppiduli vicatim fontibus haustis.
Utque avido praesens vitetur ab igne periclum
Terreus ingressu portarum opponitur agger, spacer205
Arceat ut nostros, et aquis ferventibus hostes
Perfundunt aditum quaerentes ense Britannos.
Haud impune Scotus tulit, haec, pars saucia fundis
Contortis, alii missa periere sagitta.
Obsessis nec erat lucis nec noctis opacae spacer210
Tempore facta quies, animi gliscebat in horas
Ira ultrix praeceps et pugnae inferbuit ardor.
Nocte intempesta simulant se scandere muros.
Tympana rauca sonant, scalarum mentio facta
Cum clamore metus exangues incutit hosti. 215
Iamque loco hoc aditum hic, alius quaerebat in illo, spacer
Apparent tenebras per spissas vestibus albis
Brutigenae ex lino, insomnes traducere noctes
Cogitur obsessus, timor et spes urget utrosque.
spacerInterea in castris mensis processerat unus, spacer220
Dira Scotos et acerba fames in moenibus arctis
Conclusos vexat, grati penuria victus
Gliscit, et exiguus panis venundatur auro.
Piscis erat nullus, caro nulla, obsonia nulla,
Paulum acidi vini. Socios dux maximus arcis spacer225
Convocat, atque loquens sic in paucissima confert.
“Quis nescit quod nunc nostrae coguntur in arctum
Copiae, et hinc nobis non fas abrumpere sede
Deserta? Periisse fame est crudele, tremendum,
Triste genus mortis, praesertim corpore sano spacer230
Robustoque viris. Maturum decidit ultro
Pomum, immaturum manibus divellitur et vi
Admota. Quis membrorum mortalibus usus,
Quis fructus vitae, si grata cibaria demas?
Et caput atque manus praesenti morte peribunt spacer235
Si ventri desunt alimenta. Quid ergo, sodales,
Suadetis? Dedam certis ego legibus urbem?
Quam tandem fortes capient pugnando Britanni,
Inflicto captos perimentes vulnere cives,
An sinam ego ut vesana fames nos opprimat omnes?” spacer240
spacerDesierat castri praefectus dicere plura,
Cum fremit incertum stridenti murmure vulgus.
Et multis tandem placet hoc, et moenibus album red
Appensum conto tendunt velamen olivae
Pacificae signum, poscentes supplice voce spacer245
Affari regem sive e magnatibus unum.
Mittitur extemplo e castris ad moenia quaerens
Quod poscant, cum sic miles provectior inquit.
“Postulat apponi turba haec obsessa Scotorum
Gratiam eam, pactas aliquot si forte dierum spacer250
Propitio Eduardo (quae sit clementia regis)
Impetret inducias, promittit dedere castrum
Oppidulumque suum, ni qua septentrio spectat
Baruici muros manus auxiliaris ab ipsis
Regni principibus missa ac illapsa veniret spacer255
Noctu infra spacium plus vel minus octo dierum
Subsidium victum ferens, nos sede relicta
Aedibus et propriis nostro de iure Britannis
Cedemus, regi Eduardo dedemus et arcem.”
spacerObsidibus promissa datis fimare iubentur, spacer260
Hisque datis bis sex pro tempore fecit uterque
Inducias pacto. Nequit at fallacia gentis
Tecta latere diu, cuius grave pectus abundat
Fraudibus ingentis et non eget arte magistra.
Vix ter circuitu Phoebus peragraverat orbem, spacer265
Cum vigil in castris obnixius excubat Anglus,
Perque vices alii ac alii in statione manebant.
Quarta dies aderat, nimium spirantibus Austris
Littus ad occiduum sol declinaverat, atra
Nox deinde aspersit terras horrentibus umbris. spacer270
Grata quies hominum, volucrum, pecudum atque ferarum
Corpora tum molli mulcebat fessa sopore,
Curabant tantum vigiles borealia vici
Moenia, ne Scotus hac furtim perrumpere posset,
Ex pacto quoniam convenerat inter utrosque spacer275
Aut hac auxilium venturum parte petitum,
Aut arcem obsessam se dedere velle Britannis.
Ecce venit mediis tenebris acerrimus hostis
Dacetus, Scotiae satrapes primarius, usus
Circuitu circa passus ter mille remotis spacer280
A castris eques, et turmis comitantibus intrat
Anglorum fines, transmisso flumine Tuedae.
Iam quamvis inhiberet iter pons ruptus ab imo
Saxeus oppidulo propior gradientibus obstans,
Attamen excelsam venit Dacetus in arcem, spacer285
Ex sociis aliquot summersis gurgite vasto.
spacerContinuo toto Baruico clamor in auras
Tollitur, et laeta testantur gaudia cives
Voce, sed in magnum subito conversa dolorem.
Namque mali convicta doli plebs improba paenas spacer290
Quas facto meruit paulo post iure pependit.
Fama rei gestae volitans pernicibus alis
Ante diem exortam venit in tentoria regis.
Postera lux oritur, patula suspenditur obses
In cruce regali ex mandato primus et alter, spacer295
Et simili laetho decrevit dedere morti
Quoque die binos, donec foret ultimus horum
Absumptus laqueo. Tum denique sero nefandi
Poenituit facti cives, fideique solutae.
Hic procul agnoscit defuncti corpus amici spacer300
Aere dependens gelidis agitarier auris.
Dedecus ille suo generi lugebat inustum
Infami laetho, dum pendet ab arbore gnatus
Urbis conspectu, miserae spes unica matris.
Crinibus exululant passis per moenia stantes spacer305
Faeminae, et infirmis plangunt sua pectora palmis.
Sed quia dura fames malum inevitabile portis
In mediis pestis prorepens gliscere caepit,
Evacuans avidis paulatim faucibus escas
Omne penu, levat hos ex magna parte dolores. spacer310
Commentum ecce novum simile invenere priori
Invitis ut parva cohors perrumperet Anglis
Castra, et ad inclusos arma auxiliaria laetos
Inferretque cibos, spacium rursum octo dierum
Si rex donaret. Techna ridere reperta spacer315
Optimus Eduardus, votis tamen annuit istis.
Gloria, non regi praedives praeda petita est,
Quippe sagax rem tractari praesenserat astu.
spacerPax erat in castris, resupino corpore stertunt
Iam Baruicenses, et curant membra sopore. spacer320
Suavis enim stomacho latranti defuit esca.
Sol medium cursum coelo confecerat alto
Signifero, horrendi percurrens terga Leonis, blue
Praecipiti lapsu properans quo lucidus ortum
Vesper habet. Duris acies thoracibus aere spacer325
Montibus apparet procedens agmine longo,
Latis sicut oves pascentes gramina campis
Aut ubi in apricis exultant collibus agni,
Eripiunt oculis numerum, terram undique complent.
Corniger albentes aries dux eminet inter spacer330
Faemellas, animi virtute et robore pollens,
Armatusque suo telo mala dira minatur.
Haud aliter Scoticae ferratae monte phalanges
Se procul ostendunt, complentes milite campos.
Inde in planitiem glomerati passibus aequis spacer335
Descendunt, sua et audaces vestigia firmant.
Quisque suum tollit signum vexillifer, et dux
Ante omnes, capite ac humeris excelsior, ibat.
Tueda suas ultra ripas increverat illo
Temporis articulo fluxu maris. Unde sciebant spacer340
Anglis esse fugae sceleris spem prorsus ademptam,
Viribus humanis freti, non numinis ullo
Auxilio iactant elato corde superbi
Se fore victores, occidendosque Britannos
Verbere lanceolae, ac ictu mucronis, ad unum. spacer345
Sic gesto nondum bello cecinere triumphum
Inflat, spes et gens prava fovebat inanes.
Magna quoque obsesso populo fiducia crevit
Adventare suas acies campestribus arvis
Cum procul aspicerent, et quisque agnosceret arma spacer350
Patria, de bysso et procerum vexilla suorum.
spacerFryselli fratres incedunt ordine primo, blue
Gualterusque Stuard cum Cardoil atque Grehamus,
Parkeys et Gurdon, Brydus, Gramatus, et acer
Gilbertus Douglas, comes et Morreyus Abbhyn spacer355
Insignes ostro, milesque gregarius hastas
Lanceolasque manu portat thoracibus aereis
Corpora contextu, galeisque micantibus omnes.
Tristes ore minas saevo spirare videntur.
Hi clari comites aciem duxere secundam spacer360
Postremamque pares istis in honore duelli.
Moseus, inde Moris, Valam, Godenius heros,
Alanusque Stuard, cui Sotherlandia nomen
Donat honorificum, nitidis et Ruffius armis
Lynnax, et Cambel, comes Atheleius, ille spacer365
Pulcher Alexander Brus, Cetonusque, Groosque,
Lyndesus, atque alli, quorum celeberrima fama
Europae quorum per latas funditur oras
Gloria, clarorum proavorum stirpibus orti.
Ingens praeterea numerus sine nomine vulgi spacer370
Agrestis supra decies sex millia quinque
Structa acie stabant. Contra non segnius Angli
Expediunt enses, praeacuta cuspide pila,
Nervos, et binis sinuatos cornibus arcus, blue
Spicula de duro ferro limata sagittas. spacer375
Conspicuae plumis summo pendentibus ardent
Vertice, splendenti solis sub luce cohortes.
Ordinibus prius instructis rex arduus infit.
spacer“Aspectu recreor vestro, de gente vetusta
Brutigenae. Hic alacer vultus vos indicat esse spacer380
Intrepidos, mortis nulloque timore teneri.
Sic decet ingenuos dignam et me principe plebem,
Milite qui forti stipatus nobile Martis
Tentat opus, causa et pia belligerantibus adsit,
Ibit in adversos princeps audacior hostes. spacer385
De sociis mihi polliceor quod maximus olim
Tentaturus Alexander fera praelia contra
Persas, et fretus Macedum virtute, Darium
Regnatorem Asiae. Quod si quaeratur honestum,
Dignius an fieri magno quid principe possit? spacer390
Vel quid honorificum magis, in sua regna carentem
Restituam ut regem patria laribusque paternis?
Quae sit ab hoc populo nobis iniuria nuper
Non illata semel, prudensque volensque tacebo.
Faxo ego, si vivam, ut discant non temnere divos, spacer395
Iustitiam haud violare sacram, non pellere regem
Haeredem de iure suo. Scelera ista quousque,
Mi pater, omnipotens oculis Deus aspicis aequis?
Sis Deus e summis coelis acerrimus ultor
Istorum scelerum, virtutem infundito ab alto spacer400
Pectoribus nostris, hostique immitte timorem.
Propitium nobis aderit (mihi credite) numen,
Si quisque urgebit pugnando viriliter hostem.
Quod moror? Eventus praesagia sentio laeti.
Ergo agite in tenuem sublatis aera signis spacer405
Pectore fidenti, trepidas invadite turmas.” spacer
spacerFinierat princeps Eduartus talia fatus.
Extemplo Anglorum magnus ferit aethera clamor,
Ingeminantque simul “nostra est victoria, numen
Nobis aspirans stimulos in pectore versat.” spacer410
Interea totis acies munitur ab alis
Arcubus et calamis consueta ex arbore, quorum
Spicula loricas poterant terebrare trilices.
Ecce dato signo moniti clangore tubarum
Attentant alacres magno molimine primam 415
Angligenae pugnam, certatim missile ferrum
Offuscans solis spisso volat aere lumen,
Ater ut in caelo commista grandine nimbus
Orta nigrantes offundit luce tenebras
Telluri. Pavidis subito mortalibus horror 420
Incutitur, campisque petunt sua tecta relictis. spacer
Sic celeris missu lux est ablata sagittae
Fortiter audaci lignum intendente Britanno,
Sudorem multo salsum eliciente labore,
Per medias calamus dum currit pervius auras. spacer425
spacerAmbae concursant acies haesitque viro vir. spacer
Non ita Cyclopum mons horruit ictibus Aetna,
Terribilisve incude sonos Vulcanus in antro
Ignipotens vasto flammis fumantibus unquam
Edidit, alternis famuli dum brachia tollunt spacer430
In numerum vicibus, versantes forcipe massam,
Ut tonuit strepitu collisis ensibus omne
Baruicense solum, totusque Halidania collis.
Ictu pilorum sternuntur multa Scotorum
Millia. Pars tenera stridentem fronte sagittam spacer435
Accepit, terram pulsans moribunda cruentam.
Hic procul oppugnans latos transfigitur armos,
Interit ille, femur ferro confossus acuto.
Maxima pars medio succumbit pectore vulnus
Adversum accipiens rupto thorace per imum, spacer440
Qua calidum iecur adiunctum pulmonibus haeret.
Anceps congressu fluitat luctatio primo,
Impetus at postquam est factus violentior hostes
In medios, hos retro pedem ille referre coegit
Plantageneta potens. Cruor emanare reclusa 445
Carne acie chalybis rapidi torrentis ut unda
Incipit, aut pingues ubi terras irrigat Auster
Turbidus, emittens pluvias brumalibus horis.
spacerQuis fando poterit cladem memorare diei
Illius, aut lachrymis potis est aequare dolores? spacer450
Quisve occisorum numerum, vel nomina carptim spacer
Explicet, ad miserum gladius quot miserit Orcum,
Qui gemitus auditi, et quae suspiria ducta
Cordibus ex imis, animam quando oribus efflant?
O diram rerum faciem! Iacet obruta caesis spacer455
Terra cadaveribus, quae nulla sepulchra tegebant.
Ut solet in caulas postquam perrepsit oviles
Urget quem vesana fames lupus ore voraci
Sanguinis exugens rivos, desistere caepto
Nusquam praeteriens semesum triste cadaver, spacer460
Sed vivas ad oves properabit dentibus asper,
Anglus ita insequitur, caesorum corpora calcans,
Integros hostes immani percitus ira,
Obstantesque Scotos veruinis, ense, sagittis
Protelat, donec Scoticae languere phalanges spacer465
Caeperunt animis, paulatim et cedere campo.
Ingentem rursus clamorem ad sidera tollunt
Brutigenae, multumque Scotis fugientibus instant.
Et quoties inimica cohors glomeratur in unum,
Atque novum demens satagit reparare duellum, spacer470
Fessa repugnando victore porrigit herbam. blue
Sanguineum hoc tandem bellum nox finiit atra.
spacerTum tuba defessos Anglos in castra vocabat
Imperio regis, caniturque receptui ab omni
Parte cruentati campi. Tunc hoste fugato spacer475
Laetari licuit, tunc respirare potestas
Militibus, iuvat et tutos meminisse pericli
Praeteriti. Bacchus, donum Cereale, cibusque
Anglorum longam post pugnam recreat artus.
Prae nimia nemo tenebris dormivit obortis spacer480
Laetitia, narrat fortunas quisque priores:
Exacti nuper iuvat et meminisse laboris.
Interea (brevibus nihil est velocius horis)
Auroram roseam praemittens clarus Apollo
Lumine terrarum totum patefecerat orbem. spacer485
Tum memor auxilii divini Eduardus, opisque
Quam ferri erga hostes medio certamine sensit,
Ipse suos totis inflexo poplite castris
Iussit adorarent summum prece supplice numen,
Cantarent meritas laeto modulamine laudes. spacer490
“Pro nobis dominus Deus oppugnator in altis
Qui regnat coelis, sanctus ter sanctus in aevum
Omne, Deus Sabaoth solus celebretur honore
Dignus, et hunc timeant omnes per saecula gentes.
Omnia caelestis domini quis brachia nostri spacer495
Aut vim ferre queat, qui nutu concutit aequor
Fluctisonum, terram sinuosam, mobile caelum?
Eius ab Angligenis toto cantabitur orbe
Gloria. Descendit celso victoria caelo.”
spacerHis ita perfectis princeps tentoria liquit, spacer500
Inque illos ubi pugna fuit se contulit agros.
Hic ex captivis satraparum nomina discit
Bello occisorum, paulum immutata vigorem
Antiquum facies retinebat, in ore sedebat
Pallor iners, agre ut vultum dignoscere posses. spacer505
Cumque recognoscit valida de gente Britannam
Inconcussam aciem, tantum desiderat ipse
Bis sex et toto numero, si iunxeris unum.
Quae pars vulnus habet, sanatur adepta salutem
Emplastris paucis post convaluitque diebus. spacer510
Protendens igitur ambas ad sidera palmas
Exclamat, “quantum Deus, o ter maxime, quantum
Debeo! Quanta tua est in gentem gratia nostram!”
Interea ex ducibus quidam lustraverat omnem
Campum, et deciduo faedata cadavera tabo, spacer515
Vultu subtristi similis lachrymantibus ora.
Effugisse Scotos compertum aiebat habere
Salvos in patriam viginti millia quinque.
Ex tota autem acie hostili periisse Scotorum
Quinque et triginta praeacuto millia ferro. spacer520
Accedunt tristis praeclaro sanguine creti
Plusquam quingenti, clarae pars maxima gentis. spacer
spacerHaecubi cognovit rex Plantageneta, revertit
In castra ad socios, cui nuntius obvius ibat
Declarans sese Baruici dedere cives spacer525
Et pulchrum oppidulum praecinctum moenibus altis,
Si modo donaret clementia regia vitam,
Utque bona asportent illis concederet ultro.
Rex pius effusi pertaesus sanguinis autem
In bello ipsorum vitae se parcere dicit. spacer530
Sed bona constanter negat asportanda, Britannis
In praedam cessura suis, perpulchra laboris
Ad res praeclaras irritamenta gerendas.
Quid non dira fames mortalia pectora cogit?
Quid non fortuna adversa reflante? Necesse spacer535
Telum ingens. De certa igitur pepigere salute,
Et solis induti exibant vestibus urbem.
Inclytus Eduardus iam fortem possidet arcem,
Oppidulum Anglus habet, turritum, et quicquid in illo est.
Venisse in vacuas quem non ditaverat aedes? spacer540
spacerSollicitudo licet transversum pectus agebat
Principis, et varius curarum pungeret aestus,
Prima tamen cura est Balioli. Victor egentem
Adiutrice manu solio stabilivit avito,
Donatum argento, stipatum militi forti. spacer545
Post ubi praesidio imposito discedere tempus
Admonet, australes patriaeque revisere fines,
Londinum ingressus spaciosis nobile vicis
Excipitur, summo princeps affectus honore.
Gratatur reduci civis, gratatur et uxor spacer550
Principe cum parvo illustris regina Philippa.
Eduardi egregias celebrant per compita laudes.
Gloria discinctos eius penetravit ad Afros
Et Gangis ripas pernix perrexerat ultra
Fama novi belli, nostri miracula mundi. spacer555
Rex indefessus loca regni circuit ampli
Explorans urbes, terras, hominumque labores.
spacerOrrea prae cunctis aliis impensius illi
Perplacet, a Scotiae non longe limite distans.
Hic dum iura dabat, dum sontes corrigit aequis spacer560
Legibus, advenit Baliolus, concomitatus
Principibus Scotiae, veterum syncerus amicum
Ut colat, observans regem pro more vetusto.
Anglorum admissus coram prudente senatu
Regulus, hic genibus minor attribuebat honorem. spacer565
Eduardus dextra sceptrum regale tenebat,
Ornatus palla, solioque innixus eburno,
Et procumbentem roseo iubet ore levari,
Virtutem laudans vicini regis, et ultro
Officium quod praestiterat promittit, opemque, spacer570
Impeterent ipsum populi si quando rebelles.
De rebus regni, de pulchra Martis et arte
Sermo habitus nonnullus erat, iubet esse prioris
Fortunae immemorem. Laeto praesentibus uti
Inconcussum animo, reverentem numinis almo. spacer575
Ille pias contra grates submissior egit,
Protrahiturque dies variis sermonibus unus
Deinde alter, iussit cum hunc Plantageneta valere.
Regulus Alata at Baliolus Castra petivit. blue
spacerLuna suos crescendo frequens reparaverat orbes, spacer580
Avocat externas Eduardum Flander in oras
Ad consultandum de isthoc, quod possit utrisque
Post in rem verti. Cognatio iunxerat arcta
Flandrensem comitem, charamque uxoremque monarchae
Anglorum. De summa igitur rerum ante loquuti spacer585
Faedus amicitiae feriunt, celesteque numen
Accersunt testem sacrati faederis, ullis
Non dirumpendi vita superante diebus.
Flandrenses proceres summis consensibus implent
Haec ita iurantes. Quo facto navigat uncis spacer590
Puppibus in patriam laetissimus Anglicus heros.
spacerHoc male habet Gallos postquam increbescere caepit
Sparsus Parrisiis incerto authore superbis
Rumor, eis torpet gelida formidine pectus,
Urebat bilis tumidum iecur atra Valesi. blue spacer595
Quare consultis satrapis prior arma parabat
Inferre Angligenis, causas aliquas vel iniquas
Inveniens. Fraudem virtute praeoccupat Anglus.
Bellum namque ferum Gallis indicit, ut haeres
Legitimus regni Celtarum: insignia gentis spacer600
Ille suis immiscet atrox, quod avunculus orbus
Carolus e vita ad superas migraverat oras.
Cuius erat germana soror quoque sola cohaeres
Eduardi genetrix Isabella decora venusto
Vultu, de veteri producta propagine regum. spacer605
His motis causis iam Plantageneta palacras
Auri corrasit miranda providus arte,
Argenti puri massas, vel denique quicquid
Rerum praesenti bello conduceret aptum.
spacerSed prius ad comitem Flandrensem pergit amicum blue spacer610
Consultaturus trans aequora salsa, recurvis
Magna cohors armata simul provecta carinis
Eduardum stipat. Puppes iam gurgite vasto
Aere secant medium boreali flamine pontum.
Conigeros nautis validis ascendere malos spacer615
Mandat nauclerus, galea stans navita summa spacer
Innumeras puppes agitari nunciat undis
Fluctivagis. Numerus quantus foret inde rogatur,
“Quot teretes crescunt intonsis montibus orni,”
Respondet. Rursum cuiates. Voce canora spacer620
“Sunt Galli.” Tum rex navali cuncta parari spacer
Pro bello iubet ut Vulcania protinus arma blue
Expediant, nusquam caeptum deflectere cursum
Auderent, membri chari capitisque periclo.
Sol partes caeli splendenti luce secabat, spacer625
Ipse alto medius seclusis aethere ventis.
Clarus luctiferam pugnam tentare Valesus
Admonet ecce suos, prensas harpago carinas
Arctabat, vehemens bellum crudescit utrinque.
Volvitur hic praeceps imo mergendus aquarum spacer630
Flumine, et aequoreis dulcis fit piscibus esca.
Ense perit prius, enectum socii in freta iactant
Illum. Ita supplicium gemina unus morte luebat.
E galeis proiecta cavatis desuper ipsos
In Celtas grandi mittuntur pondere saxa, spacer635
Qua caput imminuunt collisaque corpora maestae
Morti dant, hominum sparguntur transtra cerebris.
spacerImpetus in Gallos crepitante fit acrior ense,
Galli propulsant illatos fortius ictus
Oblongis contis, rubro maduere cruore spacer640
Utraque pars, hostes Angli violentius urgent.
Hei mihi quis torrens lapidosus, cuius origo
Alpibus aereis hybernis imbribus auctus,
Maiori cursu patulum defertur in aequor?
Iam non caerulei pontus glaucique coloris, spacer645
Sanguineus sed totus erat. Cruor emicat alte
Vulneribus, ceu cum vitiato fistula plumbo
Rumpitur, herbosi humescunt aspergine campi.
Nemo suam quaerit certam fugiendo salutem,
Nec terret quenquam praesentis mortis imago. spacer650
Post octo integras citus inclinaverat horas
Phoebus ad occasum, media illo inferbuit aestas
Tempore, solem habuit curvi domus ardua Cancri. blue
Pugna recens ardebat adhuc, magis ira tumescit.
Accrevit virtus animis, non noctis opacae 655
Caligo dirimit, non praelia caepta tenebrae.
Haurit aquas illa atque haec dilacerata carina,
Convulsis per vim tabulis. Subsidere sensim
Sub freta vidisses, populo exclamante perimus,
Accensas naves, nec dum deferbuit ira. spacer660
Acrius insistunt furiosa mente Britanni, spacer
Sicut nunc primum ingressi certamina dira
Saevi Mavortis. Pugnae capiuntur amore
Unius interitum populi quasi triste minetur
Sidus, et aspectus Martis crudelior esset spacer665
In Celtas. Tabulata ratis non pergula servat blue
Incolumes caeca quaerentes nocte latebras.
Mors truculenta hostes ferme consumpserat omnes,
Millia triginta saevo hoc periere duello.
Ultima pars noctis dubiaeque crepuscula lucis spacer670
Inponunt pugnae finem. Victoria cessit
Eduardo illustri, summersa aut Gallica classis
Capta fere aut tota est, pauci evasere fugati.
Ascribit laudem rex Plantageneta Tonanti,
Qui iubet ut genibus diurna precatio flexis spacer675
Dicatur, meritoque Deum venerentur honore.
spacerHis ita compositis hinc Plantageneta regressus, blue
Fluctibus aequoreis traiectis, venit in arcem
Urbis Londini, quam praeterlabitur amnis
Piscosus Thamesis, famae celeberrimus inter spacer680
Albionis rivos. Tum visit nobile castrum
Vindesorense. Hic festum solenne diebus
Quattuor indicit celebrantum, huc convocat omnes
Regni primores, thalami sociasque iugales.
Ordine quisque suo praeclarus templa petebat, spacer685
Sacra facit senior, templis tribuuntur honores.
Numine placato, mensis discumbitur ostro
Instratis, pendent tectis aulaea superba.
Lympha datur manibus solito de more lavandis, red
Dona ministrantur Cereris, mox plena Lyaei spacer690
Pocula, maiorum quae signabantur avorum
Effigie Eduardi. Rex et regina sedebant
Excelsi soliis, procerum celeberrima turba
Inferiore loco. Quorum mantilia summis
Dependent humeris, dapibus vescuntur opimis. spacer695
Ter centum famuli incedebant ordine longo,
Cura quibus mensas epulis onerare nitentes.
spacerFacto ubi magnates comedendi fine quiescunt,
Exonerant dapibus mensas, iterumque lavatur.
Tum princeps pleno vini cratere propinat spacer700
Omnibus hospitibus, pateras quisque ordine siccat.
Dum celeres horas vario sermone lavarent.
Sic pius Eduardus, “certamina ludicra Martis
Mox haud iniucunda meae spectacula plebi
Exhibeamus” ait. “Proceres quid dicitis?” Omnes spacer705
Assensum praebent. Phalerae bullataque frena,
Auratae sellae, ornamenta parantur equorum,
Conscendunt et equos. Rex sculptis aureus armis
Sternaci utebatur equo, gravioribus hastis
Fraxinei ligni grandi concurritur ictu, spacer710
Aere ut hastarum summo fragmenta volarent.
Quique sui frontem vibrata percutit hostis
Cuspide, perrupto lignoque reverberat ipsum
Crebrius, hic primas huius certaminis aufert.
Nox interveniens cursum dirimebat equorum, spacer715
Rex proceresque eius repetunt convivia laeti, spacer
Noctes et coenas dixisses esse deorum.
Quadriduo exacto concertatoribus ampla
Praemia dat princeps, baccatas induit illis
Crura periscelides, quas unio mistus Eous spacer720
Commendat, flammis interlucente pyropo. spacer
Praeterea ex auro puro quod odorifer Indus
Miserat, inserta donabat iaspide gemma,
Si formam spectes duplicato ex sygmate torques.
Et statuit numerum praeclara hac classe locandum spacer725
Stirpis honorificae primates quattuor atque
Viginti, ante alios quorum laus bellica floret.
Hoc sacrum ille suos iussit servare nepotes,
Egregium sane factum, quod nulla vetustas,
Nulla aut annorum series abolere valebit. spacer730
Namque ad virtutes ingens est gloria veras
Ac oblatus honor stimulus. Mittuntur ad aedes
Inde suas satrapae regali munere dites.
spacerInterea princeps Gallorum iniurius Anglis blue
Multa patrat, gentemque Britannam provocat atrox. spacer735
Non tulit hoc placida praeclarus mente monarcha
Anglorum, comites patriae sibi quattuor audax
Adiunxit socios, Celtarum littore vastat
Occiduo positas flammis crepitantibus urbes.
Hoc agit armatus bis centum puppibus ultra 740
Quadraginta, unde exultans in regna revectus
Patria de minimis lixarum haud perdidit unum.
Mox narrans satrapis quae stet sententia menti,
Quanta sit a vafris illa iniuria Celtis.
Carolus ut matris frater discesserit orbus spacer745
E vita, utque eius sit solus et unicus haeres. spacer
Consilium ex toto vocat undique regno,
Quo fiunt isthaec sacri consulta senatus.
Principio fiscus pinguescit regius amplo
Proventu, dante ex decreto plurima cive spacer750
Quolibet, et multis (belli praesentis in usum
Suppetat ut nummus) cudentibus aurea vasa.
Quamvis imposita est nonnullis sarcina iusto red
Durior et gravior, regi dare nemo gravatur.
Caetera sanxerunt in publica commoda plebis, spacer755
Atque senatores discedunt ante vocati.
spacerArma statim iussu promuntur bellica regis,
Caelata induitur generosior arma iuventus.
Convenere equitum turmae, peditumque catervae,
E portu solvunt patrio foelicibus Angli spacer760
Auspiciis, Borea vento sua vela secundo
In pelagus proflante. Sinu Normania frugum
Fertilis excepit puppes portuque Britannos.
spacerHic ubi erant paulum recreati, castra movebant
Ulterius, multas pulsis custodibus aedes spacer765
Diripiunt. Fruges alimenta futura colonis
Condita sub tectis et avena saginat equorum
Corpora. Stramentum assuetos servatur in usus,
Horrea flammifero Vulcanus corripit igne.
Palantes parvi pueri cum matribus errant spacer770
Orbati patribus, modo qui cecidere perempti.
Haec sunt ad saevas Anglis praeludia pugnas,
Et quicunque loco campis spaciantur apertis,
Unius implebant iter agmina lata diei.
spacerPerveniunt tandem Cadomum. Pons flumine vasto spacer775
Celsus inaccessam cum villa reddidit arcem.
Tum pugna exoritur crudelior inter utrosque.
Armatos aliquot Cadomi dux collocat arcto
Ponticuli, facilis pateat ne transitus Anglis.
Brutigenae Celtas celeri petiere sagitta. spacer780
Res manibus post cepta geri. Sternuntur opaco
Pulvere laethali confossi vulnere Galli.
Unus erat captus comes, alter sanguine claro
Natus, honorificum cui Tancarvilla ministrat blue
Nomen, et agnoscunt se armis pars maxima victos spacer785
Abiectis. Muros rex depopulatur et arcem.
spacerEversa hinc villa binis exercitus alis
Arcubus armatis qui in Celtas spicula mittant
Progreditur caede et ferro late omnia faedans,
Vulnifico ceu cum grassatur lurida pestis, spacer790
Serpit et inficiens mortalia corpora tabo,
Horrifer aut quando patefactis irruit antris
Eurus et ingentes silvas et robora sternit
Flamine convellens altas radicibus ornos.
Contra aciem magnam tremebundo corde Valesus spacer795
In campum adiunctum et vicina coegerat arva.
Non tamen Angligenas adversum est ausus aperto
Tendere Marte, feris confligere fortiter armis.
Sed procul observat trepidus silvestribus errans
Colliculis quid agat vel quo paret ire Britannus. spacer 800
Cautus in hoc saltem patriaeque, suisque, sibique
Prospiciens, Gallis mandavit rumpere pontes
Convexos saxis ut pacto hoc arceat Anglis
Utque iter impediat. Cum nil obstare videret
Brutigenis validis fierent quin pervia quaeque spacer805
Ardua, Parrhisios se concomitante caterva
Contulit, extemplo trepidam praemunit et urbem,
Rupendos Sequanae pontes ante omnia curat.
Securus sibi visus erat iam Celta, meatu
Fluminis occluso. Miles tamen excubat hora spacer 810
Qualibet, incursum tum formidabilis Angli, spacer
Tum metuens urbis furibunda incendia pulchrae.
spacerAst iter accelerans Anglorum exercitus acer
Improvisus adest. Sed postquam nuncius omnes
Pontes perruptos, aditus conamine summo spacer 815
Praeclusos retulit, rex implacabilis ardet,
Multa animo secum ac irata mente volutans.
Haec demum potior visa est sententia regi,
Fluminis ingentem qui praeterlabitur urbem
Parrhisios pontem reparat rex impiger horis spacer 820
Quadraginta octo, facilis traiectio facta
Militibus. Sequanam cis flumen in ordine stantes
Ultro lacessebant hostes ad praelia Gallos.
Ex aequo tandem cum copia nulla daretur
Pugnandi, princeps movit sua castra Britannus. spacer 825
Oppidulis totis ab agris dum transit in agros
Deletis, rapidos Phaethontis crederet ignes
Undique, per terram hanc si quis vertisset ocellos
Attentus, donec miles venisset ad arva
Iuxta Cresseidis nemus. Hic tentoria fixit. spacer 830
spacerVallis amaena fuit pratis vernantibus, amnis blue
In media fluitat tenui pellucidus unda.
Hinc latis arvum spaciis acclive iacebat
Parrhisios versus quod proscindebat aratro
Rusticus indoctus festivae tempore pacis. spacer 835
Hinc latus aprici collis, iugaque ardua quercus
Cresseidis sylvae reddebant invia dumis
Commistae, hirtarum silvestria lustra ferarum.
Angli valle graves hac laxavere labores
Somno indulgentes, et post obsonia sumunt.spacer 840
Decurrit subito in campum speculator ab altis
Montibus, exclamans regem adventare Valesum,
Millibus innumeris stipatum. Dat tuba stridens
Clangorem clarum vicibus per Martia castra
Tergeminis. Angli voce una arma, arma sonabant. spacer 845
spacerContinuo Eduardus, “praeacuta capessite tela, spacer
Forti animo invicti, genus ortum a sanguine Bruti.
Vota mea altitonans exaudiit aethere summo.
In manibus vestris hodie iam praeda petita est.
Audio non regem solum, sed totius omnes spacer 850
Galliae adesse viros antiquo stemmate claros.
Cur toties victam valido certamine gentem
Victores metuent, damasque timere leones
Incipient? Clemens Deus hoc averterit omen!
Quod si armentorum sit dux imbellis, inibunt spacer 860
Nunquam armenta acrem pugnam. Cum imbellibus inquam
Pugna futura hodie est. Veniunt ut ditior Anglus
Excedat campo spoliis oneratus opimis,
Ex bysso vestes, fulvum asportabitis aurum,
Et digitos gemmis ornabitis, aere crumenas spacer 865
Signato, si stare loco, si audebitis hostes
Impetere et timidis infligere vulnera Gallis.”
spacerDixerat Eduardus, consueto copia more
Militiae instruitur, tutantur cornua lecti
Arquites armis levibus volucrique sagitta. spacer 870
Prima acie princeps heredem collocat Anglus
Imberbum, qui non dum octavum impleverat annum
Et decimum, nondum tenera lanugine malas
Texerat impuber, bellandi ut disceret artem.
Ipse locum medium pictis rex occupat armis, spacer 875
Ad loca deducens aciem propiora iugoso
Cresseidis nemori ne quid post terga pericli
Forsitan accideret. Collem sic tramite Celta
Scanderet acclivi, et locus esset iniquior hosti
Bellum incepturo. Gallus cum cedere retro spacer 880
Hostem conspiceret, praefidens ocyus acri
Addit equo calcar, ratus aufugisse Britannos.
Signa canunt, rauco caelum clamore replebat
Utraque pars. Turmas currentes excipit Anglus
Arcu curvato, lethali spicula vibrans. spacer 885
Excutit e sella sessorem saucius ictu
Bellator sonipes, tundit quoque calce magistrum.
Alter equus longa confossus arundine saevit
In socios patrios, conturbato ordine retro
Strenuus insultans antiqua cubilia quaerit. spacer 890
Post alios alii excussis vectoribus illac
Atque hac transversim, sepes fossaeve profundae
Nil iter impediunt, currentibus avia sparsim
Per loca, tellurem in cursu signante cruore.
spacerProcurrunt pedites Galli crudelia telis spacer 895
Praelia miscentes, Anglusque reverberat ictus.
Ductores primi Celtarum vulnera passi
Ense cadunt, princeps quem saevus fluminis Albis blue
Accola cognoscit regem, Lorrenius acer
Duxque Dalansonus, comes Harcourtes, Bloys, atque spacer 900
Aumarles, aliique quibus de stemmata avito
Nominis accrevit splendor, vel ab arcibus altis.
Accidit attoniti nec non pars maxima vulgi.
Fulminat ense pater princeps Eduardus, et eius
Filius impubes, illoque Britannica virtus spacer 905
Quanta sit eluxit bello, quo millia caesa
Triginta aut plus eo, campique cruore madebant.
Quod postquam fieri aspexit de colle Valesus,
Continuo celeri cursu dilapsus equorum
In patriam remeat, Gallis quod dedecus ingens 910
Et sibi turpe fuit. Nam plures ipse catervas
Abduxit fugiens tenuit quam belliger Anglus.
spacerPrincipio pugnae tantum valet esse cruento
Pugnacem bello. Post toto gaudia campo
Anglorum replet concentus musicus aures. spacer 915
Dulcibus exuviis Gallorum auroque potiti
Umbrifero repetunt nostrates vespere castra.
Mane orto solis radiantis lumine Celtae,
Rursum collecti, turbam agglomerantur in unam
Tentaturi armis mutabilis alea Martis spacer 920
Num sit, quos hi tres comites prece principe multa
Tandem exorato, ut det Marte lacessere Gallos.
Varvicensis atrox, simul Huntingtonius heros,
Amtonisque decus summum borealis adorti
Ex improviso duro certamine fundunt. spacer 925
Tum licuit tuto totis excurrere campis
Eduardo et sociis, belli iam nemo repugnat.
Galli Brutigenis sese non amplius audent
Obiicere, aut armis contra castrensibus ire.
spacer Hinc tribus exactis rex movit castra diebus spacer 930
Ad Gessoriacum littus, dein claudere vallo blue
Oppidulum et fossa caepit, cum fraude Valesi
Et prece pellectus Scotiae qui sceptra gerebat,
Anglorum invadit fines atque omnia flammis
Committit. Prudens regina absente marito spacer 935
Faedifragi incursus interclusura cohortes
Armatas cogit, nec opus monuisse colonos
Ut sint auxilio: nullo monitore gregatim
Confluxere, citas et tardius ire queruntur
Horas ad sceleris vindictam. Haud omine dextro blue spacer 940
Iam Scotus intulerat vim Dunelmensibus agris
Cum formidandum saevus bellum instruit Anglus,
Aggrediturque hostem violantem faedera sacra.
Nominis incerti Scoticae plebs obvia gentis
Sternitur, et tristi gladio cadit impia turba. spacer 945
Frusta obluctantur Scotiae comitesque ducesque,
Quorum pars iacet occumbens, pars caetera capta
Captivum corpus dedit vincentibus, auro
Et pacto pretio redimendum, bellicus ut mos
Postulat. At David Scotiae rex captus ad urbem spacer 950
Londinum fidei pendens dignissima fractae
Supplicia adductus celebri concluditur arce.
Exiguus numerus volucri pede fisus equorum
Effugit in patriam, testis certissimus Anglos
Devicisse suos, et tristia funera narrant. spacer 955
spacerFama rei gestae teneris trans aequora pennis
Pervolat, Eduardo recto cuncta ordine pandens.
Tum Gessoriacum littus circumsonat omne.
Tum magnis latos campos clamoribus implent
Brutigenae. Dolet audito rumore Valesus, spacer 960
Invidet et maesto tristatus corde Britannis
Felicem rerum successum, bellaque fausto
Omine gesta diu, tot ab hoste relata trophaea,
Non Gessoriaci tamen oppugnatio cessat.
Incola nec requiem capit ullam: vexat utrinque spacer 965
Cives, hinc vesana fames, violentior hostis,
Inde Britannorum per celsa volatile telum
Moenia traiectum. Mors undique dira minatur,
Non hiemis torpens frigus, non flammeus ardor
Aestatis potuit muris depellere regem. spacer 970
spacerUndecimus iam mensis adest, et longa videtur blue
Obsidio, Galli veniam pacemque precati
Ultro se dedunt, miseris si vivere detur
Muneris esse loco, magno pro munere poscunt.
Aeratas miles per portas Gallicus exit, spacer 975
Urbs patefacta datur firmis cum moenibus Anglo.
Nec mora, praesidio imposito rex inclytus aequor
Traiicit angustum, patriasque revertit ad oras.
Nocte intempesta salvus claram appulit arcem
Londini, cives summo venerantur honore spacer 980
Egressum puppi, et testantur gaudia structis
Ignibus et lautis positis per compita mensis.
Laetitia est eadem numerosa per oppida regni.
Multifido resonat crispata foramine buxus, blue
Gesta canit regis dulci modulamine vulgus. spacer 985
spacerEcce Dei immemores commissi criminis ultrix blue
Securos Anglos invadit noxia pestis,
Paena gravis, rigido sed longe mollior ense.
Infantes lepidi modo sano corpore morbis
Correpti mediis matrum moriuntur in ulnis, spacer 990
Atque animas aegre miseris cruciatibus efflant.
Pars, postquam in venas irrepserat acre venenum
Et cor impeteret, vitiato sanguine vitae
Sedem, oculos tollens somno torpente gravatos,
Expirat, frustra medicis sua pharmaca fidis spacer 995
Dantibus. Impatiens tetri pars altera morbi
E stratis surgit subito sine vestibus amens.
Dumque immaturae vult evitare periclum
Mortis, procumbens mediis in cursibus heu heu
Deficit, et superas auras invita relinquit. spacer 1000
Saevierat pestis bis senos improba menses,
Nullus erat pagus nec villa immunis ab illa.
Occiderant hominum et puerorum millia centum.
Sic quos non fera vis, non hosticus abstulit ensis,
Peste domi pereunt absumpti corpore tabo. spacer 1005
spacerInterea e vita discessit forte Valesus. blue
Gallorum in regnum gnatus successerat haeres
Nomine Iohannes, audaci pectore princeps,
Ante alios idem iuvenili corpore pollens.
Spe ductus patriis pellendi finibus Anglos, spacer 1010
Militis armati magnam vim contrahit, ingens spacer
Atque movet bellum diri certaminis expers.
Filius Eduwardus qui sub ditione premebat
Gasconiam totam, adiunctasque coercuit urbes,
Occasum versus, qua Phoebus spectat Iberum, spacer 1015
Hic fuit Eduardus praefectus patrius illo
Tempore. Iohannem peditum adventare catervis
Stipatum admonitus promptam produxit apertos
In campos aciem, ductor splendentibus armis.
spacerEcce tribus locus est vallatus maenibus, istum blue spacer 1020
Indigenae appellant Poyteusen. Non procul ampla
Planicies in qua ramosis frondibus arbor
Nulla viret, nec dumus inest, certaminis acris
Fit locus. Hic acies congressae sanguine totam
Perfudere atro terram. Concurritur hostis spacer 1025
Fraxineis et sessores sternunter equorum.
Victi hostes pereunt, aciei rumpitur ordo.
Celta fugit reliquus, celeri pede victor anhelus
Insequitur, stringens rapido vestigia passu.
Ut canis in latis leporem venaticus arvis spacer 1030
Cum videt, hic praedam cursu petit, ille salutem,
Alter inhaesurus ricto minitatur aperto,
Formidat saevis comprendi morsibus alter,
Sic Anglus praedae celer est spe, Celta timore
Devictus, cursu capitur pars maxima turbae. spacer 1035
spacerCaptivus quoque rex in castra adducitur, hosti
Dedere qui sese quam occidi maluit ense.
Inde Britannorum captus mandatur ad oras
Navigio celeri, servilia sub iuga missus
Disceret ut domino regi parere Britanno. spacer 1040
Plantagenta duos reges iam illustris habebat
Captivos, tenuit comites custodia mitis
Multos ambabus claro regionibus ortos
Sanguine, quos saevo bello cepere Britanni.
Attamen Eduardi viguit clementia regis spacer 1045
Tanta, et tanta animo virtus innata sedebat,
Ut pretio et pacto dimitteret aere redemptos
In patriam ad propriae consanguinitatis amicos,
Gloria consequitur reges sic bella gerentes.
Sic certare parit decus immortale duello, spacer 1050
Pastores tondere boni, haud deglubere cultris, blue
Villosum assuescunt pectus. Inclytus ille monarcha
Supplicibus parsit, sed contudit ense superbos.
spacerUndique ter faelix nisi quod trux Atropos occat
Ante diem gnati fatalia stamina vitae. blue spacer 1055
Sed prius in lecto suscepta prole iugali
Cui Richardus erat nomen, quem ex asse reliquit
Haeredem moriens, avus et cui sceptra tenenda
Legavit, regni ut leges et iura iubebant.

RICHARDUS II

spacerUndecimum puer hic nondum transegerat annum blue spacer 1060
Cum iuvenile caput gessit diademate cinctum.
Sed postquam princeps iustis adoleverat annis
Dicere non facile est quantum distaret avitis
Moribus atque animo. Fuit hic quam dispare mente,
Dissimili ingenio clarae matrique patrique. spacer 1065
At virtus animis satraparum pristina mansit.
Ille vigor regni priscis heroibus olim
Floruit ingenitus, proles ut digna parentes
Aequaret fortes animis et laude duelli,
Auderetque ultro quosvis tolerare labores. spacer 1070
Ergo primores populi (quia mente colebat
Rex pacem placida, saeva arma domique forisque
Languebant), veriti ne illos corrumpere possent
Ocia, ne populus solitis dissuetus ab armis
Degener inciperet fieri, se dedere turpi spacer 1075
Luxuriae, somno, ludis et inertibus horis.
Rege prius de re consulto, ludicra diri
Martis opus simulatum inter se bella movebant,
Atque dies totos viginti quatuor hastis
Assumptis stadio statuunt decurrere fixo. spacer 1080
Deinde idem numerus procerum pars prima lacessens
Mittit ad externas gentes qui talia pandant.
Ludus ab Angligenis mense exercebitur uno
Hosticus. Urbi haerens fabrorum dictus agellus
Extra Londini muros, spaciosus et amplus spacer 1085
Est locus, hic stadium cursuris certaque meta
Ponitur, huc veniant quacunque ex gente creati
Sanguine magnorum heroum. Certamine victor
Qui fuerit terris prosternens corpora plura
Aut plures hastas frangens, donabitur auri spacer 1090
Multa vi, capiet quamplurima ditia dona,
Praemia virtutis Richardo haec dante brabaea.
spacerHoc postquam multis innotuit, Alpes
Nubiferas ultra et citra, generosior ut mens
Cuique est externo praeclaro stemmata creto spacer 1095
Arma parans et equos spumosum traiicit aequor.
E Gallis Pauli comes advenit, eius et haeres,
Cui piscosa dabat Batavorum terra ducatum,
Complures alii quos miserat Itala tellus
Egregiae stirpis Londini tempore certo spacer 1100
Atque die, e variis orbis regionibus adsunt.
Prodit ab armisona quam Caesar struxerat arce
Anglorum rector, viginti quatuor armis
Auratis tecti magnates tramite recto.
Inde sequebantur celebris per compita lata spacer 1005
Londini, numeroque pares, insigniter albis
Sese in equis vectas, iunxere heroides illis,
Suspensae tenero baccata monilia collo,
Corpus acupictis velatae vestibus auro
Candenti, quibus in bysso pictura nitebat spacer 1110
Aurea cervorum e collo pendente catena
Materiae eiusdem: rex haec insignia gentis
Esse suae voluit. Nec pars adversa minoris
Ornatum niveis gemmis gestavit amictum.
Vectus equo quisque est ferrato tegimine et auro spacer 1115
Conspicuus, grata attonitae spectacula plebi.
spacerAd stadium ventum est per vicos urbis amaeno
Fabrorum in campo. Tum lustrant ordine longo,
Tam mirmillones quam pars contraria, pulchrum
Circuitu hippodromum. Sonipes ferit arduus auras, spacer 1120
Calcibus insultans, bullatis clarus habenis.
Praecinit inflatis clangens taratantara buccis,
Concurrunt lecti seseque labore fatigant
Viribus immensis. Iam salsus defluit imos
Ad talos sudor, veniebat anhelitus ore. spacer 1125
Hastae stridentis fractae petit aethera cuspis.
Adversum truncus praefactus deiicit hostem,
Laetitia moti cordis spectacula plaudunt.
Nox interveniens certamina caepta diei
Unius abrumpit, repetunt sua luce secunda spacer 1130
Ludicra, seque suis animo maioribus aequos
Ostendunt, magnis quaesita est gloria rebus.
Tertia lux oritur, miratur concio multis
Ex populis collecta ducum praestrenua facta,
Turbine quo vibrent hastas, et brachia quanta spacer 1135
Vi moveant, quam sitque animus generosus equorum.
Tinnitu armorum resonabat ab ictibus aether.
Gaudia quaeque dies sua decertantibus adfert.
spacerIamque quater seni rigida ludentibus hastis
Elapsi fugere dies, tempusque monebat spacer 1140
Ad nova Brutigenam properare negotia regem.
Externos rex ob virtutem laudibus effert.
Laudatos magnis ex flavo torquibus auro
Donat, et in patrias aliis dimittit onustos
Muneribus, dominos ut turgida zona gravaret. spacer 1145
At mirmillones famam pro munere poscunt
Brutigenae, capti solummodo laudis amore,
Finitaque suos pugna petiere penates.
spacerTunc tali affatur Richardum voce nepotem blue
Dux Lancastrensis, Gandavo natus in urbe. spacer 1150
“Care nepos patruo, flos inclyte stirpis avitae,
Scis credo (generi si quando iniuria fiat
Plantagenetarum) nos impatientibus ortos
Esse animis, belloque fero ius quaerere nostrum.
Maiorum fuit illa animi vis insita semper spacer 1155
Pectoribus. Pigeat cur me similem esse meorum?
Rex venerande, tuo multos pax alma per annos
Iam regno viguit, nemo insidiarier hostis
Aut audet tecum duro contendere bello.
Cum consanguineus tuus ipse et regia proles spacer 1160
Interea thalami sociam regionis Iberae,
Et patris haeredem fraudari divite regno
Per vim contemplor, quod ei dant publica iura.
Ergo pace tua liceat mihi cogere paucos
Militiam in longinquam, et quae sunt coniugis armis spacer 1165
Quaerere, iustitiam tremendo Marte tueri.”
Talia dicentem sermone accepit amico
Richardus patruum, dein circumstantibus infit
Nobilibus, “Laudo ingenium generosius istud
Ipse tuum, nostris nusquam maioribus impar. spacer 1170
Ito bonis avibus celebratas gurgite Ibero
Ad terras, et quae dos est uxoria iure
Quod gentes lato firmant communiter omnes,
Si non Hispani reddant, celer arripe bello.
Fraudari haeredes divina humanaque iustos spacer 1175
Lex prohibet, Deus auxilium melioribus adfert.”
spacerHis Lancastrensem dictis dimittit, at ille
Ocius instructa pro bello classe futuro,
Milite stipatus generoso, traiicit aequor
Fluctisonum, cum uxore pia natisque duabus. spacer 1180
Causae diffidens extemplo Hispanus agebat spacer
De pace acceptis et conditionibus offert
Argenti et auri plaustrorum protinus octo
Iustum onus, argentique decem solvenda quotannis
Millia nummorum pulchra Bayonis in arce, spacer 1185
Quae fuit Anglorum tunc sub ditione monarchae.
Anglus at Hispano contra, quae maxima natu,
Dat nuptum gnatam, sic ut coalesceret arcto
Foedere firmitae felix concordia pacis.
Rex Lusitanus (nam sic ea pacta ferebant) spacer 1190
Accipit uxorem pompa fulgente secundam
Filiolam. Mox his, caeli duce numine, gestis,
Antiquas generis repetunt ab origine sedes,
Oceano magno per sidera fausta remenso,
Dux sociique sui terram tetigere Britannam. spacer 1195
spacer Paulo post regis permissu Marleus intrat
Ille comes Scotiae per iter ventosus equestre
Anglorum fines, Londini et provocat omnes
Cuspide acuta hastae secum certamen inire.
Conveniunt proceres, princeps Richardus adesse spacer 1200
Spectator cupit hic, cupit atque ignobile vulgus.
Non tulit has bullas heros Moubraus inanes, blue
Sed conscendit equum caelatis pulcher in armis,
Sessoremque Scotum validus deiecit, equumque
Sternit humi duro ferrati verbere ligni. spacer 1205
Quo viso resonant crebro spectacula plausu.
Exanimis fractis costis iacet ille duabus,
Nec valet erectus trepidis insistere plantis,
Vicinas magis inde loco portatur in aedes.
Postque dies paucos crescente dolore laborans spacer 1210
Emoritur. Sic quem armorum quaesivit honorem
Perdidit infaelix, minor et certamine cessit.
Darellus Scotus hac Cortnaeum provocat Anglum blue
Finita pugna, popularem captat et auram,
Viribus ast impar fortunam expertus eandem est. spacer 1215
Tertius huic socius dum colluctatur arena spacer
Haud ita fortis eques semel et quater ictibus ille
Sternitur horrisonis, victum et certasse pudebat
Cocburnum, patrias petit ergo inglorius oras.
Concertatores Haubercus corpore pollens, blue spacer 1220
Pectore Courtnaeus, pulsatis vindice dextra
Externis, homines Anglos qui corde superbo
Sponte lacessissent summo afficiuntur honore.
spacerCompositis post ista domi certamine rebus, blue
Pergit ad indomitos princeps Richardus Hibernos spacer 1225
Inque potestatem multo sine sanguine saevo
Marte reluctantes redegit. Tum post breve tempus
Exuit insigni se diademate, sceptrum
Henrico Lancastrensi regale relinquens.

HENRICUS IV

spacerExcipit Henricus Quartus moderamine plebis blue spacer 1230
Anglorum, cuius patuit satis inclyta virtus
Cum pater Hispanum pro uxoris dote premebat.
Cum pater et gnatus paucis comitantibus Anglis blue
A Gessoriaco procedens littore venit
Gasconiam ferroque hostes vexaret et igne. spacer 1235
Multa viri virtus igitur celebrisque per orbem
Gentis honos cunctis pavidum incussere timorem
Hostibus Anglorum, ne quis fera bella movere
Exterus auderet, iuvenisque interfuit istis
Omnibus, in cuius iam cesserat integra partem spacer 1240
Gloria gestarum rerum bellique domique. spacer
Praeter opes magnas fuit hic rex denique faelix
Progenie pulchra. Namque inclyta quatuor illi
Indolis eximiae natos produxerat uxor,
Quorum procero, qui natu maximus haeres, spacer 1245
Corpore progressus cum pubertatis ad annos
Esset, res gessit multas iuveniliter audax,
Asciscens comites quos par sibi iunxerat aetas.
Nil tamen iniuste commisit, nil tamen unquam
Extra virtutis normam, sapientibus aeque spacer 1250
Ac aliis charus, sed in hoc eluxit imago
Pubere, quae deinceps esset gesturus adultus.

HENRICUS V

spacerHenricus genitor bis septem rexerat annos blue
Anglorum gentem summa cum laude et amore,
Iamque senescenti fatalis terminus aevi spacer 1255
Ingruerat, morbus fatalem accerserat horam.
Arripit extemplo soboles diadema paternum,
Quem flexo proceres regem venerantur ovantes
Poplite, testanturque hilari sua gaudia gestu.
Ille inter iuvenes paulo lascivior ante spacer 1260
Defuncto genitore gravis constansque repente
Moribus ablegat corruptis regis ab aula
Assuetos socios et nugatoribus acrem
Poenam si quisquam sua tecta reverserit addit.
Atque ita mutatus facit omnia principe digna, spacer 1265
Ingenio magno post consultoribus usus.
Perraro cessat vigilans in publica regni
Commoda, ceu pastor totas insomnis ovili
Prospiciens noctes hiberno sidere ducit.
Dumque sagax expiscatur possessio quaenam spacer 1270
Iusta sibi fuerit, quaeve essent iuris avorum,
Comperit infesto Francorum pectore regem
Plurima Brutigenae rectori damna dedisse.
Nec mora, consilium vocat, exponitque gerendum
Quae queat ad bellum pia causa movere Britannos. spacer 1275
Assensere omnes proceres regnique dynastae,
Saevo querendum ferro ius regis ab hoste.
spacerConfestim rebus repetendis trans mare mittit
Legatos, satrapas exculta mente, senili
Consilio, Gallo referant qui talia regi. blue spacer 1280
“Brutigenum regni haec animo fert rector iniquo
Te violasse fidem. Cur sic aliena rapaci
Attrahis ipse manu? Cur sic iniuriis Anglos red
Saevis in absentes? Semper praesentibus Anglis
Si bellum intulerint (liceat mihi vera fateri), spacer 1285
Existis causa minor, invitusque quod aequum est
Concedis. Raptum nobis aud redde Britannis,
Aut ferrum expectes, ultrices insuper ignes.
Quae blando extorquere a te sermone nequimus,
Mars dabit indomitus. Tenet haec fiducia nostrum spacer 1290
Henricum, quod erit sceleris Deus ultor iniqui.
Dicere rex iubet ista, minas regaliter addit
Mature ni mente velis resipiscere cautus
Mutata in melius, fallax est alea Martis.”
spacerHaec ubi verba Britanno a principe missus habebat spacer 1295
Legatus, Gallus caepit fervescere bile.
Gallorum fremitu praecelsa palatia regis
Complentur, gliscunt animi discordibus iris.
Rex coram cunctis ora indignantia solvit
“Quaerere regna labor, virtus est parta tueri spacer 1300
Maxima. Si celebrem famam laudemque meretur
Qui Marte adverso victor, fortassis iniquo
Evasit, populum servilia sub iuga mittens,
Nonne prius victis (animos si quando resumunt)
Gloria maior erit pedibus pepulisse catenas, spacer 1305
Excussisse iugum collo, vim vique repulsam
Propulsasse? Alia est alia faelicior hora,
Non semper fortuna manet constantior uni.
Nunc fortis Gallus tenet, ante Britannus
Partes. Vos olim fuimus (vos dicite) Troes. red spacer 1310
Post decimum tandem Tros annum sensit Achivos.
Gallia tam primum post multas coepit aristas
Florere, et duce me cristas attollere in altum,
Adversusque suos hostes audentior ire.
Vos terrete minis pueros, terrete puellas spacer 1315
Larvis, nulla viros animos spectra movebunt.
Non bullae, ostenso vel verba minantia ferro.
Quid quod adhuc vester rex est pueribus annis,
Tristis inexpertus belli? Lusu ille pilarum
Se recreare domi contentus, fulgida pilis spacer 1320
Agmina devitet, regat haec maturior aetas.
Hoc sit responsum, vos haec mea dicta referte.
Nos patrios fines, nos nostra tuebimur armis
Oppida et invito haec Gallus defenderit hoste.”
spacerHaec ubi legatis Gallus responsa dedisset, spacer 1325
Confestim caepere domum properare reverti,
Et quid Celta illis responderat ordine pandunt.
Scomma malam in partem accipens, rex caetera risit.
Principis interea naves Hamptone parantur, blue
Queis per fluctivagum pelagus foeliciter actis spacer 1330
(Namque volente Deo siluit contrarius Auster)
Rexque ducesque sui magna comitante caterva
Hostili ante expectatum potiuntur arena.
Navibus egressi devastant omnia late,
Horrea, tecta, lares faedantes igne, ruinis, spacer 1335
Caede. Feris Anglis in praedam caetera cedunt.
Henricus castris noctem transegerant unam,
Cum sol postridie terris dimoverat umbras
Exoriens, oculis hominum loca quaeque recludens.
Rothomagi fluvius qua cursu defluit acri spacer 1340
In pontum littusque suo maris impetit aestu,
Finitimosque suis humoribus irrigat agros,
Haud procul a castris ubi fluminis ostia pandunt
Rictu se patulo, senis ubi nocte dieque
Accipiunt horis praesalsi gurgitis undas, spacer 1345
Flumen aquas, et idem rursum prius evomit haustas,
Conspexere duo munitis oppida muris,
Hoc citra ripam, trans ripam fluminis illud.
spacerActutum Henricus populi iubet ambo coronas
Cingi, ferratis percelli glandibus ambo spacer 1350
Et muros duro ex ferro testudine rumpi.
Insolitum genus hoc tormenti terruit omnes
Inclusos Celtas. Pueri matresque senesque
Exangues trepidant, nec devitare periculum
Quo pacto possent, investigare volebant. spacer 1355
Anglorum pendent denso seu grando sagittae
Aere cominus, ac etiam res eminus acta est.
Interea ne quid regis conatibus obstet,
Neve Britannorum queat infestare carinas,
Armatas aliquot naves Neptunia regna spacer 1360
Inter utrasque oras regionum littus utrumque
Quae cito percurrant praemittit ad aequora princeps.
Tum sociis scalas muris adhibere paratas
Imperat, et propius belli tormenta moveri,
Quamprimum tenebris depulsis crastina lux sit. spacer 1365
Hoc ubi vulgatum est castris, et quaeque cohortes
Expediere gradu celeri se, fama ferebat
Illud in oppidulum, quod nomine dicitur Harflu.
Cras, sole exorto, ferro armipotente Britannum
Moenia cum domibus, caesis qui tecta colebant, spacer 1370
Imo aequanda solo, quod erit tum parcere serum.
Civibus extemplo tremor ima per ossa cucurrit,
Desperare suis fortunis incola coepit.
Quid faceret tali rerum conclusus in arcto?
Ante oculos mors certa, suo de principe nullum spacer 1375
Venerat auxilium, nullam sperare salutem
Conclusi poterant, placet haec sententia cunctis,
Ut tandem explorent quae sit clementia regis
Anglorum, si flecti animus prece mollior ulla
Forte queat, vitam ut saltem concederet illis. spacer 1380
Ergo bis seni sunt ex melioribus omni
De numero lecti, custos supremus et arcis,
Portis oppidulo qui progrediutur apertis
Nudato capite et demisso in pectora vultu,
Incessu tremulo. Residebat pallor in ore, spacer 1385
Quisque notam luctus pullos gestabat amictus.
spacerMartia deducti tandem in tentoria regis
Henricum his orant verbis pro se suisque,
Procumbunt et humo, senior cum supplice voce
Incepit, “Adversum te si deliquimus, o rex, spacer 1390
Ante asticta fides domino, natale solumque
Dum sumptis armis adducto cardine portas
Duro firmatas venienti occlusimus aere
In causa est, meritas apud omnia saecula laudes
In regem servata fides sibi vendicat aequo spacer 1395
Iure. Quis ob patriam mortem dubitabat adire?
Sed patriae prodesse nihil mors nostra valebit.
Si stamus contra, cuncti moriemur inulti,
Inque potestatem venient bona nostra (fatendum est)
Henrici Anglorum, atque ipsae cum moenibus arces. spacer 1400
Hactenus admissum si quid sit, mitte, precamur.
Auxiliare dies princeps nisi misserit intra
Octo praesidium (causam non dicimus), intres,
Possideas, habeas, fatis potiare secundis
Oppidulo nostro (tantum modo quaeso pacisci spacer 1405
De vita liceat). Decet haec clementia regem.
Haec animos olim virtus ornabat avorum.”
spacer“Quod petit hic Gallus pro votis auferet,” inquit
Henricus, Celtas ista sub lege remittens
Ad sedes proprias. Dicto pro tempore factae
Induciae fuerant. Elapsis octo diebus spacer 1410
Nil opis, auxilii nihil est. Promissa petuntur
Reddi: tum flentes tenera cum prole parentes,
Virgineusque chorus veteres liquere penates.
Tum populus cunctus de portis Gallicus exit spacer 1415
Moestus, inarmatus, vacuus, miser, aeger, inopsque,
Utque novas sedes quaerat migrare coactus.
Oppidulo belli potiuntur iure Britanni.
spacerMox iussu regis proclamat praeco per urbes
Albionis, si quisquam Herfleu velit esse colonus spacer 1420
Trans mare: mechanicas seu sit qui exerceat artes
Acquirendarum vel opum mercator avarus,
Seu quis tellurem curvo proscindat aratro,
Haerflu conveniant, ubi sedes certa morandi
Henrico gratis dabitur donante petenti. spacer 1425
Nec solum ille, datis gaudebit ab aedibus haeres.
Haud mora, convenere greges ad littora passim
Quaerentes ventos celeri cum puppe secundos.
Proximus et quae sit traiectus Galliae ad oras.
Quanta aderat paucis (res mira est) turba diebus! spacer 1430
Iam nullus vacuo locus est habitatior Harflu.
spacerPraesidio imposito rex castra movere Britannus blue
Caepit, ad illius cum venit nuntius aures
Praeclusum ruptis iter eius pontibus esse,
Gallorum centum et viginti millia praesto spacer 1435
Adventare, omnes loricis corpora tectos,
Ornatos nitidis galearum in vertice plumis,
Turbam equitum quantam saeclo nemo ante priore
Viderat, indomitam spaciosa per arva volantem.
Plantagenta, nihil motus tanto agmine, coeptum spacer 1440
Pergit iter, sociisque animum fidentior addit,
Semper in adversos hostes vestigia tendens,
Et quod nox propior terris inducerat umbras,
Haud procul a densis posuit tentoria silvis.
Deinde suos satrapes iubet augustale subire, bluespacer 1445
Consultaturum se de praesente periclo,
Nam ter mille illinc aberat vix passibus hostis.
Seram sub noctem sic in penetrale vocati
Quae statuunt fieri decernunt singula summo
Consilio. Ast alias inter res sole cadente spacer 1450
Militibus iussum est praecutas caedere luco
Ense sudes, quarum prudens rex edocet usum,
His ut currentes equites tellure refixis
Exciperent et equo mediis dare vulnere possent
Cursibus, occultas aciei texerit ordo spacer 1455
Anterior fraudes. Dolus est cum tendis in hostem
(Si bello diro decernas) maxima virtus.
spacerInterea caelo nox intempesta ruebat,
Corpore mortales recreant cum fessa sopore
Curarum obliti, ut vegeti ad sua munia surgant. spacer 1460
Nocte illa somnis oculos clausere gravates
Anglorum pauci. Sinuosis arcibus aptat
Pars amenta suis, acuit pars spicula dura
Cote sagittarum, penetrent quae fortius arma.
Iste creatori coeli cum coniuge natos spacer 1465
Commendat, tanquam moriturus luce futura.
Ille suos nummos exponit mortuus Orco
Mane recepturus Gallorum more vetusto.
Fulgens incautis aurora supervenit Anglis.
“Arma arma” Angligenae (ferit haec vox aethera summum) spacer 1470
Ductores clamant, “capitote arma, arma precamur.
Tela tenete manu, totis iam viribus arcus
Tendite, servetur pugnando debitus ordo.”
spacerEn dicto citius iunctae incessere phalanges,
Expectantque animis saevum ferventibus hostem. spacer 1475
Pungit equum subito cursor calcaribus unus
Qui noctu terras hostiles pervigil errans
Lustrasset, saevos Gallos et clamat adesse.
Ceu bruma media picea caligine spissus
Auster cum pluviis, sive ut nimbosus Orion spacer 1480
Excelsos montes aspectu territat atro
Cum procul est, propior magno furit impete ventus,
Atrox sic properat Celtarum exercitus orto
Sole per intentos signis fulgentibus agros.
Calce cava tellus pulsata tremebat equorum spacer 1485
Agmine densato, volitatque ad sidera pulvis,
Moverat hunc equitumque cohors peditumque caterva.
spacerAurora hac complexus erat solito arctior artus
Henrici somnus, securo ita corde quiescit.
Tandem unus comitum magni tentoria regis spacer 1490
Ingressus molli e somno tactu excitat illum,
Et Gallos intra passus bis mille meantes
Esse docet, populisque suis instare periclum.
Ergo quid ducibus mandet narrare precatur.
Rex ut erat totus discinctus amabile corpus spacer 1495
Corripit e stratis, nixus genibusque precatur.
“Summe Deus, faveas, te supplex invoco, quaeso.
Da, Deus omnipotens, da vires maxime magnas.
In te fixa mihi spes est, ne desere servum.
Hostis equis, nos, summe Deus, tibi fidimus uni. spacer 1500
Si princeps hodie fuero in certamine victor,
Numinis insignes laudes in saecula cuncta
Aede canet senior tum vir tum foemina sacra.”
Hac prece finita, struere imperat agmina princeps
Ocyus indutus vestitu, indutus et armis spacer 1505
Exilit, et mediis incessu vadit ovante spacer
Ordinibus, socios quae sit fiducia rebus
Scitatur. Laeto respondent plurima vultu.
spacerDux Eboracensis tum se inclinavit honoris blue
Causa. “Me complura movent ut tester amorem spacer 1510
Officiumque meum, ter rex venerande Britannis,
Primum in te patriamque meam. Concede quod opto,
Belli inter primos, aciei et in ordine primo
Ut locer. Occumbens pariam memorabile nomen,
Aut, nisi me vanum mentis deceperit omen, spacer 1515
Infestos gladio caedam crudeliter hostes,
Gloria praeclarum factum hoc aeterna sequetur.”
Desiit ille loqui. Tum Plantageneta levavit
Ipsum, fidentur verbis affatur amicis.
“Tu consanguineus cum sis charissimus, id quo spacer 1520
Gratius esse nihil poterit gratissimus offers,
Ingentes et ago grato pro pectore grates.
Nobilitatis opus petis, hoc concedo quod optas.
Fortibus assumptis sociis accingere gnavus
Confestim ad pugnam violento cum hoste futuram, spacer 1525
Et meritas laudes pugnando viriliter aufer.”
spacerNec mora, dirigitur pharetrati militis ordo,
Ipsorum inque duas pars maior spargitur alas,
Horrida belligerae quae portant pila phalanges
Vexillum regis circumstant densius armis. spacer 1530
Inde comes clarum cui dat Suffolcia nomen
Dextrum ductabat cornu, laevumque tuetur
Hinc Varvicensis, veteri stipatus uterque
Milite qui manibus curvaret Apollinis arcum.
Turma equitum levis hastatorum cornua firmat, spacer 1535
Atque in subsidiis, quos bellica acuta securis
Munivit, positi, magno veluti osse gigantes
Audaces aciem claudebant undique totam.
Haec manus Anglorum, facies erat agminis ista.
spacerInstructa iam acie, “quota (rex ait) hora diei est?” spacer 1540
“Qua solet in templis numen sacer ordo precari,”
Respondent satrapae, ”turrita per oppida regni
Albionis.” Tum rex “animis estote, Britanni,
Fortibus. Haec hora pro nobis presbyter orat.
Ergo agite, o iuvenes, facitote virilibus ausis, spacer 1545
Vestrorum ut similes hodie evaditis avorum,
Quorum non solum manibus propulsa, sed ipso
Gallica gens vultu prius expavefacta fugata est.
Omnis abesto timor, mors formidabilis haud est
Ingenuis. Si non hodie devicero Gallos, spacer 1550
Ultimus ex nostro reddetur anhelitus ore.
Pro me captivo redimendo nemo tributum
Solvet, nec precium dives regio Anglia pendet.”
Dixerat, idem animus cunctis. Exercitus alto
Clamore ingeminans omnes promittit ad unum spacer 1555
Ferro absumendos, si fors contraria vertat.
spacerInterim in adversos caepit procedere Celtas
Tota manus, signoque dato vexilla levare.
Ecce tubae diri cecinerunt horrida Martis
Terribiles sonitus irritamenta futurae spacer 1560
Caedis, funestaeque acies utrinque ,
Miles atrox variis implet clamoribus auras.
Iamque aberant arcu quantum valet ire sagitta
Missa viri fortis manibus. Dux “mittite (clamat), propinquant
Angligenae, vestros calamos celeresque sagittas. spacer 1565
Mittite curvatis in atroces arcubus hostes.”
Grandinis in morem, cum hibernus decidit imber,
Spicula missa volant, et clari lumen ademptum
Obscurant solis. Percusso saucius armo
Se erigit excusso sessore arrectus in auras spacer 1570
Acer equus. Credens equitatus tutius esse
In pedites nostros protensis si involet hastis,
Ocyus irrumpens praepilati agminis hirtam
Aggreditur frontem. Tum pugna recruduit ingens.
Confixi sudibus praeacutis (principis ante spacer 1575
Sicut erat monitu praeceptum) pulvere arenae
Provolvuntur equi, vitam sessoribus enses
Stricti adimunt. Pharetris ubi defecere sagittae,
Arquites sternunt adversos fustibus hostes.
spacerIpse manu magno conatu rex rotat ensem, spacer 1580
Nobilior faciebat idem pars, turbaque tota.
Omne nemus resonat pulsatae cassidis ictu
Armorum crebris tinnitibus insonat unda,
Vicinique suis colles cum vallibus aegros
Accipiunt gemitus morientum, sanguis inundat spacer 1585
Seu cum terra madet quando Saturnus et illo blue
Iuppiter inferior Mars sol radians Venus Hermes,
Luna tenet Cancrum Pisces et Scorpion udum.
Tempora transfixus praelongo Barrius heros blue
Pilo deturbatur equo, cui spiritus aeger spacer 1590
Vulnere mortifero in tenues evanuit auras.
Dux Alansonus percussus arundine lignum blue
Carne revellebat, ferrum tamen osse reliquit
Altius infixum, mors immedicabile vulnus
Insequitur, labens et equo terram ora momordit spacer 1595
Expirans, similique perit, Brabantia, letho blue
Dux tuus. Hi fuerant equitatus ordine primo
Magnanimi satrapae. Post hos cecidere secundo
Navarrae comes et tuus archiepiscopus, o Sans. blue
Praeterea comites octo periere cruentis spacer 1600
Vulneribus, trita appellant quos voce barones
Plus centum, clari generis plus mille cadebant
Sexcenti. Notique decem plus millia vulgi
Ex Francorum acie, tercentum perdidit Anglus,
Et penes Henricum belli victoria mansit.spacer 1605
Heu Eboracensis funesta sternitur hasta, spacer
Impetus in primos ubi fit furiosior Anglos,
Suffolcusque comes compluribus ante necatis
Gallorum ex satrapis vitam cum sanguine fudit.
Captivos proceres Gallos custodia firmat. spacer 1610
spacerHis ita perfectis, ditato milite praedis
Et spoliis, clarus victor post praelia littus
Ad Gessoriacum properat cum classe, penates
Transmisso pelago vetrumque palatia regum
Albionis repetit, turba comitante triumphans. spacer 1615
Cui Londinenses cives et praetor, amicti
Velleribus serum splendentibus, obviam ierunt
Mille ter extra urbem passus, hoc fecit honoris.
Hoc causa officii fecit quique ordine civis,
Ut sua significet superato gaudia Franco. spacer 1620
Urbe etiam egressus templis sacer ordo relictis
Per vicos precibus divinum numen adorat.
Voce precabatur multam resonante salutem
Publica turba suo regi, pompamque sequuntur
Ordine captivi longo victoris ad aedes spacer 1625
Principis, hospitiis Galli tractantur amaenis
Comiter, Henrico sic praecipiente monarcha.
spacerEcce Sigismundus conscensa nave Britannum blue
Ingreditur fines, quem rex humaniter Anglus
Excepit veterem gratissimus hospes amicum. spacer 1630
Nunc celeres agitant cervos damasque fugaces,
Nunc iuvat aucupium pandis haliaetus et alis blue
Infestans volucres penna trepidante minores.
Anglo cum vacua facta est occasio mentis
Induperator ait, “celebri rex inclyte fama, spacer 1635
Quae tua gesta vehit totum pennata per orbem,
Victis, iam satis est bellorum, parce, precamur.
Iam per te satis est inimici sanguinis haustum.
Immodico cur te civesque labore fatigas?
Quid petis ulterius? Decorat victoria pugnae spacer 1640
Nuper in omne foris partae memorabilis aevum.
Pax tibi sit cordi, pacem cole. Nil dedit alma
Pace Deus melius miseris mortalibus unquam.
Carolus hanc orat, legatus et illius una
Mecum, qui praesens vestra versatur in aula. spacer 1645
Leges pacificae, sublata lite, ferantur.
Auferet Henricus, Gallo cedente, quod aequum est.
Parvos infantes patribus quin aspicis orbos,
Quantaque flet matrum charis viduata maritis
Turbas? Deo domino nos factos esse memento.” spacer 1650
Ista Sigismundi paulum persuasio mentem
Flexerat Henrici, incerto qui fluctuat anceps
Pectore quid faciat, natura mitior heros.
spacerAtque procul dubio sermo valuisset amici blue
Si non, Francorum legato orante quod egit spacer 1655
Voce Sigismundus, subito venisset ab Harflu
Nuntius infaustum rursum instaurare duellum
Gallos, et diram caedem factam esse recentem
Anglorum, patratum id Rothomagensibus agris.
Uritur Henricus populorum caede suorum spacer 1660
Audita, et motus vehementi excanduit ira
Quos paucos subito numerosus fuderat hostis
Caroli et occludit de pace agitantibus aurem
Legatis, referens sectabitur ultio factum.
Induperatorem puduit pro gente rebelli spacer 1665
Quod supplex blanda prece sollicitasset amicum,
Qui vario (ut mos est) donatus munere regum
Iam discessurus sanctam cum rege Britanno
Firmat amicitiam, patrias ventoque secundo
Per freta delatus salvus pervenit ad oras. spacer 1670
Extemplo rauco stridebant cornua cantu,
Efferaque ardescens flammato corde iuventus
Undique concurrit. Iussu quisque induit arma
Principis, et tumidum conscensis puppibus aequor
Transmittunt. Patulis Normania fertilis arvis spacer 1675
Excipit expositas saxoso littore turmas.
spacerPrincipio Henrico recreato milite Teucham
Oppugnat, magno conamine Celta resistit,
Strenuus assultus propellens ense feroces.
Armis capta tamen domino parere potenti spacer 1680
Cogitur, hospitio recipitque invita Britannos.
Inde petit Cadomum, quod non sine sanguine cepit
Hostis et Angligenum. Virtus sed vera domari
Nescit, et in primo congressu fundit inertes.
Vi depugnatum est nusquam maiore locorum spacer 1685
Quam Cadomi, urbs tandem cum magna deditur arce.
Aedibus ut sacris, sic ille pepercit asylis.
Quod postquam pavidus cognoverat incola terrae,
Sanctam iustitiam tanto miratus in hoste
Relligione sacras quanta servaverit aedes, spacer 1690
Se fidei regis commitunt foemina virque
Normanus, satis et portant in castra ciborum
Militibus, corbes completas pane ferentes.
Hinc Alenconium expugnat victricibus armis
Post Argentonium, portas Constantia pulchra spacer 1695
Ultro aperit, Landum et Falesia plebe referta,
A Gallo auxilium frustra expectantia capta
Inque potestatem venerunt principis ambo
Angligenae. Sequanae ripis contermina Larcha
Proxima turrigeris muris est praeda Britannis, spacer 1700
Praeterea multi vulgato nomine pagi.
Ultima Rothomagus restat, quae mercibus, auro,
Argento, vasis pretiosis dives abundat,
Totius et caput est terrae Normanicae in ima
Parte alti montis Sequanae prope fluminis undam.spacer 1705
spacerAudito adventus Angli rumore coloni
Finitimi, villas et proxima rura tenentes,
Huc comportarunt sibi quae carissima possent,
Posse capi nullis credentes viribus urbem.
Rothomagum ductis fossis atque aggere claudens spacer 1710
Circundat valida rex obsidione Britannus.
Saxa rotans celsasque revellens machina turres
Ferrea testudo solerti apponitur arte,
Diruat ut muros praefixis cornibus altos.
Aulerici contra summis de moenibus acres blue spacer 1715
Conficiunt pugnas, ac aspera saxa deorsum
Provolvunt, teretes torquentes eminus hastas.
Magnis res animis agitur tantisper utrinque
Lintribus armatis, donec supera, infera princeps
Obstruit, occlusi qui labitur amnis in urbem, spacer 1 720
Auxilii ne quid sit, ne qua cibaria possent
Inferri obsessis. Tota grassatur in urbe
Tum demum vesana fames penuria victus.
Opprimit Aulericos imbelles ergo puellos
Et turbam magnam muliebrem extrudere portis spacer 1725
Conantur. Frustra: prohibent mucronibus Angli
Id fieri, menses aliquot duraverat acris
Obsidio, cives dum desperatio caepit.
spacerRothomagus capitur. Iamque Anglus adeptus opimas blue
Praedas in patriam perpulchra trophaea remittit. spacer 1730
Fama urbis captae vulgata: haud crederet ullus
Brutigenis clari quantum succrevit honoris
Undique, quanta omnes Celtas formido premebat.
Paulo ante interepidus iam Celta petebat iniquis
Legibus attribui pacem, fera praelia tandem spacer 1735
Extinctis bellis remover. Accessit ad ista
Tunc mala Celtarum, Burgundio fraude peremptus, note
Sparsaque civilis tota dissensio terra.
Quando ad colloquium ventum est, rex Gallus et omnes
Unanimes proceres Henricum constituerunt spacer 1740
Rectorem patriae, Catharinaque nubilis Anglo
Ut desponsetur Francorum principis haeres.
Ex his coniugibus prognata propago duobus
Terras Gallorum pulchras moderetur et urbes.
Sic fore conceptis iurabat Carolus, uxor, spacer 1745
Turbaque nobilium, verbis quos Gallia multos
Indigenas habuit, iurabat mobile vulgus.
At dedit Henricus pacem, mox regia virgo
Ducitur in pompa vinclo connexa iugali.
Brutigenae multis epulum solenne diebus spacer 1750
Concelebraverunt, matri, solatia sponsae,
Praebentesque patri. Faelicem prole parentem
Tali plebs dicit, per quam tot commoda regnis
Pax adeo faelix populis donata duobus.
Plantageneta dabat princeps iam iura duabus spacer 1755
Gentibus, effraenes ductis cohibebat habenis,
Cum memor Angligenum, cupiensque ostendere quales
Anglia, quam claras arcesque urbesque teneret,
Decernit reditum in patriam. Picta ambo carina
Ad Londinensem veniunt feliciter urbem spacer 1760
Ore verecundo nova nupta eiusque maritus.
Hic circumvecta aurato per compita curru
More coronatur maiorum regia coniux
Ingeminantes rex o vivat reginaque vulgus,
Altisonis suprema ferit clamoribus astra. spacer 1765
spacerNon ita post multo, cum iam respublica recte
Composita auxilii ulterius nullius egeret,
Rebus rex (ut erat prudens) accommodat horas,
Absentem si forte gravis desiderat aevo
Rex socer, Axonum visit trans aequora fines. spacer 1770
Quo cum venisset, clarus Burgundio narrat blue
Hostem Delphinum trepidos movisse tumultus,
Molirique dolos. Quare praemittit in hostem
Henricus turmas, eius quae frangere possent
Assultus, sed adhuc maiora negotia curae spacer 1775
Esse sibi. Nihili Delphini pendere vires,
Ut qui nil praesente viriliter egeret hoste,
A saevis biduique iter Anglis semper abesset.
Hoc agitur primum ut res frumentaria totis
Suppetat in castris. Post omnibus aere paratis, spacer 1780
In sylvanecto Delphino facta potestas
Pugnae, quam timidus campo non accipit aequo
Oblatam, numero et nervosis viribus impar.
Quas igitur pugnax ad terras venerat Anglus,
Has odit cautus iuvenis cane peius et angue, blue spacer 1785
Has refugit, sociosque loca in contraria vertit.
Si modo Bituriges animosior Anglus adisset,
Biturigum terris multum properando relictis,
Conenses Gallus fugiens invaserat agros.
Obsidet hic populum quem Celtae liberat armis spacer 1790
Dux Bedfordensis, Delphini milite pulso.
spacerInterea fractumque aestu nimioque labore
Corripit Henricum languentem febris acuta.
Caeli intemperies, sextili Syrius ardens
Virus pestiferi facit ingrandescere morbi. spacer 1795
Attamen egit iter miris cruciatibus Anglus
Afflictus, donec corpus tabescere morbo
Caeperat, atque faces mortis sentire propinquae.
Advolat Humpredus frater, Bedfordius heros blue
Advolat, effusis lachrymis deflevit uterque spacer 1800
Casum inopinatum. Rex deinde Britannicus infit,
In caelum manibus sublatis, “debeo multum,
O Deus omnipotens, dignas persolvere grates
Non valeo,. Viridis tenero quod flore iuventae
Abstrahor a mundo, nec adhuc expertus amaram spacer 1805
Fortunam. Quod in hac vita praeclarius actum est
Nobiscum, summi clementia numinis esto.”
Ad fratres conversus ait, “cur pectore maesto
Sic gemitis, cur sic pleni singultibus estis?
Fatalem venisse diem mortemque propinquam red spacer 1810
Gaudeo. Quod nemo poterit vitare, ferendum.
Per sacrum obtestor fraterni faedus amoris,
Filiolum Henricum curetis, alatis, ametis,
Semper honoretis, divino ante omnia cultu
Mentem informetis pueri. Sic dignus haberi spacer 1815
Imperio tanto famaque vigere valebit.
Uxorem magno prognatam principe prolem,
Quae merito nunc est aerumnosissima matrum,
Sustentate piis (decet haec praestare Britannos)
Officiis, vobis et sit concordia cordi. spacer 1820
Dux Bedfordensis, dux et Burgundio Francos,
Anglos Humphredus simili sub iure gubernet.
Curatum enixe iubeo hoc fieri, impero, mando.
Olim terra fuit Normania iuris avorum,
Quam ferro amissam dextraque potente recepi. spacer 1825
Hanc retinete armis, iusto hanc defendite bello.”
spacerHenrici illustris properans mors occupat artus.
Ille suae patriae decus immortale per aevum
Venturum, virtutis et indelebile lumen
Celso animo prorsus, leni quoque pectore cives spacer 1830
Non solum, at iustos hostes fideique probatae
Dilexit, niveo raro iracundior ore.

HENRICUS VI

spacerAeternae famae paulo post rege sepulto blue
Parrisiis diadema, vias et compita circum,
Iunior Henricus portat lepidissimus infans. spacer 1835
Nunquam perpetuo fortuna manebit amica
Quae circumacta suo versatilis orbe rotatur.
Hic Franci puerum regem neglectui habentes
Desciscunt, violatque fidem gens perfida sacro
Consilio ante datam, quos dux Bedfordius ultor spacer 1840
Perdomat, et facta Delphinum caede fugavit.
Rex studuit paci, postquam maturuit annis,
Tristia sanguinei devitans praelia campi.
Se non immiscens unquam civilibus undis
Captabat placidae securior ocia mentis. spacer 1845
In prece multus erat, secreto crebrius orans.
Sed tales homine populus sceleratior odit,
Fastidit, detestatur. Non convenit inter
Virtutem et vitium, lucem fugere tenebrae.
Mite ergo ingenium postquam videre Britanni spacer 1850
Delphinus comitesque eius fera praelia tentant.
Fraude domi capiunt alias, virtute receptae
Sunt urbes aliae quaedam, sublapsa refertur
Anglum spes retro, languescere pectora dicas,
Quippe erat Henricus Quintus dux strenuus olim spacer 1855
Mortuus. Hinc damni gravior causa atque doloris.
Seditio rapidis accensa domestica flammis
De summa rerum, contentio perdita flagrat.
spacerMusa sile aut mussans bella intestina Britannum blue
Lugubri percurre sono, quia vulnera tactu spacer 1860
Saeva recrudescunt veterem renovantque dolorem.
Henrici oblitis nulli Normani curae
Brutigenis, solitis propugnatoribus orba
Incassum magni Gulielmi funera deflet,
Praereptas iustis vi possessoribus urbes. spacer 1865
Delphinus totos nullo prohibente per agros
Francorum transit, prius expugnata receptans
Oppida. Perfacile est populum domuisse volentem
Tendentemque manus ultro, nec clarior ornat
Gloria vincentem fuso sine sanguine regna. spacer 1870
spacerTanta domi subito dum sunt incendia rerum,
Externos Anglus quo pacto invaderet hostes?
Ipse sibi est hostis, lacerat manus improba ventrem.
Quid quod pes summum rabida caput atterit ira,
Et civis cives scelerata mente trucidat, spacer 1875
Servus herum, dominus servum, Mars impius ardet?
Heu frater fratrem facto certamine mactat,
Vicinus vita vicinum privat. Ab hoste
Nil usquam tutum est, frustra peteretur asylum,
Quod miseris omni prodest mortalibus aevo. spacer 1880
spacerNobilitata inter plures haec sunt loca caede,
Albani fanum, Blorum, borealis et Ampton,
Banbrecum campis, Barnettum collibus haerens,
Experrectorum pagus, fanumque secundo
Albani, propior Scoticis confinibus Exam. spacer 1885
Contiguo istis habitantes rure coloni,
Maerentes hodie, quoties proscindit arator
Arva propinqua locis dentale revellere terra
Semisepulta virum sulcis cerealibus ossa,
Maesto execrantur planctu civile duellum, spacer 1890
Quo periere hominum plus centum millia caesa.
Nobile Todcastrum clades accepta coegit
Millibus enectis ter denis nomen tabere.
Ultima postremae locus ext Teuxburia pugnae,
Oppidulis his accedens certissima testis, spacer 1895
Bello intestino fluvios fluxisse cruoris.

HENRICUS VII

spacerTot peperit tam dira duorum factio regum blue
Praelia, quam litem magnus Deus ipse diremit.
Bosuorthi bellum gestum et nonnulla tacebo,
Septimus Henricus quibus est sibi nomen adeptus spacer 1900
Praeclarum celebris ventura in secula famae.
Filiolam Eduardi ducit Lancastrius heros,
Et summa rerum potitur. Sic iura volebant,
Sic leges regni et proceres petiere Britanni.
Hoc Deus omnipotens pacis confecerat author, spacer 1905
Civilisque habuit talem contentio finem.
Civibus ille suis regnat charissimus, hostes
Omnes iure ipsum metuebant. Numinis almi
Relligiosus erat cultor, pietatis, et aequi.
Versutos hominesque malos vehementius odit spacer 1910
Viginti totos charus tresque amplius annos.
Regibus externis in summo vixit honore,
Magnanimus, iustus rex, prudens atque modestus.
Henrico haeredi moriens sua regna reliquit,
Divitiasque, immensum argenti pondus et auri. spacer 1915

Perge ad liberum alterum