Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio. Tessera rubicunda - nota textualis.

EIPHNAPXIA sive ELIZABETHA

De pacatissimo Angliae statu imperante Elizabetha
compendiosa narratio

Huc accedit illustrissimorum virorum, qui aut iam mortui
fueunt aut hodie sunt Elisabethae reginae a consiliis
perbrevis Catalogus

AD PRAENOBILEM ET IN PRIMIS ERUDITAM FOEMINAM,
UTRIUSQUE LITERATURAE ET
GRAECAE ET LATINAE PERITISSIMAM,
DOMINAM
MILDREDAM, DYNASTAE BURGHLAEI MAGNI ANGLIAE THESAURARII CONIUGEM LAUDATISSIMAM

Graecia virginibus doctis inclaruit olim,
Quarum scripta manent hodie circumlita melle
Pieridum, liquidis Pernassi a fontibus hausto.
Linguam callentes produxit Roma Latinam
Foeminii sexus multas, sed et omnibus istis 5
Laus minor in patrio claras idiomate, vivam
Nominis aeterni scribendo relinquere famam,
Quam quae nascuntur terris procul inde remotis
Nobilibus nymphis, quibus est vernacula primis
Ediscenda annis, dein multo lingua labore 10
Stricta suis numeris formae Romana novatae,
Quales nostrates non paucae nomine claro
Florescunt hodie Britannum stirpe creatae.
Utque viri docti coniungunt Graeca Latinis,
Quod magis est velut artifices et carmine certant, 15
Quo vel, Homere, tuis libris, vel quo, Maro, clares,
Deposcat si res ex tempore cuncta loquentes.
O nymphae, vos, o illustres dico sorores
Quatuor, ante alias tibi sed, M
ildreda, colenda
Attribuo primas, mihi iam precor optima fautrix 20
Ut sis auxilio, tege me velut altera Pallas
Aegide, ne liber hic mordicem sentiat ictum
Dente Theonino corrosus, Zoilus atrox
Omnis abesto procul. Si nos tutabere vulto
Et fulgore tuo lustrans, accedere nusquam 25
Invidus audebit. Sic formo tutus asylo
Tanquam conclusus discrimina nulla verebor.
Inferiora scio longe virtute potentis
Reginae mea sunt agresti ducta Camoena
Carmina, iam fidi civis sed certa voluntas 30
Apparere potest, rem si modo ponderet aequus
Candidus et lector, non verba examinet acri
Iudicio, nec sit limae censura severae.
Clarior extollat si quando buccina pacem,
Et cupio et iubeo flammis mea charta cremetur. 35
Interea, heroina tuae mea scripta dicavi
Tutelae, vestrum peto ne aversare clientem.
Hoc tua nobilitas, niveique in pectore mores
Exculto, pietas mentis super omnia poscit.

DIGNITATI TUAE ADDICTISSIMUS
CHRISTOPHORUS OCLANDUS

AD LECTOREM CANDIDUM

Carmina si placeant grandi turgentia fastu,
Quaere poetarum, lector amice, libros.
Forte quod augustae plus maiestatis haberet
Dicas de tanta principe vatis opus.
Digna quidem fateor quam decantaret Homerus 5
Carmine Moeonius, quam vel Apollo lyra.
Non ego sum vates, veniam dabis (oro) petenti,
Si gravior iusto sarcina onusque premat.
Ars virtute minor mea tantae principis, alti
Buccina quae fuerit plena sonorus opus. 10
Si reliqui taceant, cur non mea Musa loquetur?
At cum quis culto doctior ore canat,
Tunc volo candenti chartas has igne cremari.
Principis interea hoc carmine claret honos.

IN CHRISTOPHORI OCLANDI ELISABETHAM

Multa laude tuum delectum, Oclande, beasti,
Materia versus nobilitante tuos.
Nam quid nobilius sol nostra principe cernit?
Quam quaecunque canit Musa, latere nequit.
Cuius honor quanta sit maiestate, fatentur 5
Pace huius regum praelia victa patrum.
Sed magis ingenii miror solertis acumen,
Quod famae video consuluisse suae.
Namquue tuum illius si carmen honoribus impar,
(Quos digne quaenam Musa sonare potest?) 10
At tibi quantus honos! Quam magnae gloriae palmae,
Mole oneris succubuisse senem?
Hanc quicunque canet, canet impar, cuius honori
Ullam viderunt secula nulla parem.
Fortunati ambo, tu carminis huius honore, 15
Illa quod egregio carmine digna gerat.

RICHARDUS MULCASTER

AD OCLANDUM, DE EULOGIIS SERENISSIMA NOSTRAE ELISABAETHAE
POST
ANGLORUM PRAELIA CANTATIS DECASTICHON

Recte post Martis lituos pacalis oliva
Suggeritur calamo, cane poeta, tuo.
Scilicet ut fervens Martem laudaverat aetas,
Palladis expetit ramus habere senem.
Ex Martis lituos ornas, virgamque Minervae, 5
Grandia sive canis, dulcia sive canis.
Seu pacem seu bella refers, in utraque Camoena
Vel deus exprimitur, vel dea maior eo.
At mihi si credes, cantus imitabere cygni,
Funeris ut sit laus Elisabetha tui. 10

THOMAS WATSONUS

ARGUMENTUM

ATRIMONIUM Henrici Octavi regis et Annae. Censurae academiarum Italiae et Galliae contra Papam. Anna regina triumphali curru per urbem Londinensem vecta, in fano divi Petri occiduo, ex auro puro gemmis intersperis corona induitur. Anna uterum gestat ex Henrico. Natalis Elisabethae septimo Septembris. Post triduum infans baptizatur, et in fide ex more ecclesiae confirmatur. Elisabetha per feciales Walliae princeps declaratur. Somnium Annae reginae quo admonita est intra xxx dierum spacium se e vita migraturam. Educatio Eduardi fratris et Elisabethae sororis in unis aedibus. Post mortem Henrici regnat Eduardus, et ante decimum septimum aetatis annum completum fato concessit. Maria imperante ecclesiae afflictio. Complures Angli exules. Comes Courtneius in suspicionem quasi parum certae fidei in principem venit. Idem accidit dominae Elisabethae. Illa autem innocentiae suae fidens, quae semper optima, non semper tuta, numine propitio liberata est. Maria morbo sublata, ineffabili cum laetitia populi Anglicani omnium regnat Elisabetha. Primum ab ea de religione consulitur, deinde de regni rebus. Illustrium virorum catalogus, qui aut fuerunt aut sunt reginae Elisabethae a consiliis. Pax Angliae per viginti tres totos annos. Virtutes Elisabethae breviter commemoratae. Rebelles in agro Dunelmensi nullo sanguine fuso victi et fugati. Hiberni una cum sociis ob fidem in principem violatam poenas dant. Votum authoris ut regina Elisabetha diu vivat, diu regnet, semper vincat.

Regali extemplo solio regina locatur
Elisabetha potens, magni altera filia regis,
Elisabetha piis primos imbuta per annos
Moribus et sophiae studiis, instructa sacrata
Doctrina, et linguae Latiae Graiaeque perita. 5
Linguas Europae celebres intelligit omnes,
Quid Teuto, Hispanus, Gallusve Italusve loquatur.
Plusquam credibile est iuris rerumque perita,
Ore verecundo, vultu facieque venusta.
Vis animi talis, qualem (vix credo) videre est 10
Foemineo in sexu, divinum lucet in illa
Ingenium, saecli laus, o laus unica nostri.
Revera e coelo demissa ad sceptra gerenda,
Virgo pacis amans, quae stat contraria bellis.
Altius ut repetam pandens ab origine magni 15
Filiolae regis natalem, quave creatus
Matre diu tristes mira perfuderit Anglis
Laetitia, foelix sub fausto sydere partus.
Praeclaram Henricus sacro sibi iunxerat Annam
Coniugio, illicitum lata sub conscius esse 20
Lege Dei, fratris laetari coniuge, fratris
Amplius Arthuri sponsa gaudere iugali,
Quam rex viginti iam totos tresque per annos,
Imprudens aut ignarus divinitus ore
Moseos hunc nexum prohiberi foedere lecti, 25
Duxerat (heroum coetu suadente Britannum).
Tanta rependatur ne dos uxoria fratre
Defuncto. Verbis istis, diplomate misso,
Romanus probat hoc praeses (si est cognita forsan)
Quod licet uxorem germani ducere fratris 30
Germano fratri, fuerit si forte superstes.
Paulo post huius rescissa probatio facti
A Gallis, iurisque Italis utriusque peritis,
Ut sua doctores taceant suffragia nostri
(Quos omnes decorat sacrae professio legis) 35
Arguit effrontem Papam complura patrare
Tanquam lex subiecta sibi coelestis, et ipse
Non si subiectus legi, pars caetera sicut
Subiicitur capiti Christo, quae ecclesia vera est.
Nam caput est unum Christus, cui corpus ovile est 40
Christicolum, capita haud duo sunt, est corpus ubi unum.
Hinc primo accepit trux immedicabile vulnus
Bestia, convulso longis ex cornibus uno,
Communita novem latum quae territat orbem.
Et sacer afflatu divino praecinit olim 45
Venturum vates, fera quod frendebit inermis
Bellua, surreptis reliquis sibi cornibus, omnes
Quam terrae reges signato tempore nudam
Destituent, maculis nigris et turpiter hirtam.
Ergo Dei verbo bene fortunantibus astris, 50
Henrici sacrum sancitur regis et Annae
Coniugium, et digno pompae celebratur honore.
Quam procerum primi magnorum pluribus ornant
Stipati famulis. Fuit illis byssina vestis
Versicolor, satrapaeque togis fulgentibus auro 55
Conspicui, grandi gestabant pondere torques,
Illustris digito preciosas foemina gemmas
Induit, et tereti baccata monilia collo.
Dependent aulaea domus laquearibus altis,
Palladis arte forent veluti contexta peritae. 60
Omnia laetitiam signant, puerique virique,
Virgineusque chorus laetum paeana canebant,
Multiplici varios inflata foramine buxus
Artificis parit ore sonos, per compita laetam
Vidisses trepido saltu gestire iuventam. 65
Haec hilaris populi frons oblectare monarcham,
Exhilarare nova poterat cum uxore maritum.
Ast uteri extenti postquam regina tumore,
Indicium haud dubium concepti seminis, aedit,
Vah quibus elata modis Britannica tellus, 70
Vah desiderio quanto pars nobilis ardet
Anglorum, ut patri nascatur mascula proles!
Extemplo ad flavi turritam Caesaris arcem
Regali princeps comitatu ducitur Anna,
Unde redit regni maiorum more coronam 75
Sumptura ex puro gemmisque nitentibus auro,
Huic Anglo multam populo dicente salutem,
Nestoris huic annos, huic omnia fausta precante.
Interea cives, bigis dum transit in albis
Vecta triumphali curru regina, satelles 80
Purpureo indutus passim quam stipat amictu,
Suffitium faciunt, tanquam fumantibus aris
In templis divum populi pia vota voverent.
Non secus ac levibus culmis aestatis aristae
Suffultae totis denso stant agmine sulcis, 85
Spectatorum oculis ne possit terra videri,
Laeta seges sensim ventis huc fluctuat, illuc,
Confertim populus vico sese ingerit omni
Irrumpens, completque vias ut stantibus esse
Vix locus, intuitu defixus in unius uno. 90
Ecce etiam tenues fluitans quae fistula nuper
Eiaculatur aquas purum iam fudit Iacchum.
Deinde domus paries cuiusque tapetibus alte
Velatur, viridis delectant floris odores,
Aspectusque simul venerandae principis auxit 95
Gaudia, mirifice plebis cursantis ab una
In vicinam, et post alias aliasque plateas,
Et mulcet varii carmen modulaminis aures.
Phoebus ad occasum vergens iter aspicit Annae
Coniugis Henrici deductae regis ad aulam 100
Augustam, occidua Londini in parte locatam.
Postera lux oritur. Petri delubra petentes,
Anglorum bustis ubi humantur corpora regum,
Heroes praeeunt bini et longo ordine bini,
Ut domus ampla petit, natalis et exigit ordo. 105
Hos fecialis ab his serie disponit honoris
Quemque sua, et socii paludamenta gerentes
Solennem specie pompam regaliter ornant.
Post satrapas albis camerata petorita bigis
Reginam ostendunt populo, splendentibus ostro
110
Vestibus, insertis gemmis, adamante, smaragdo,
Ore venustatis pleno, gestuque decoro.
Heroinarum coetu comitata suarum
Ingreditur templum supplex, et numen adorat.
Hic mediis precibus capiti de more corona 115
Imposita est illi, facit et pia vota sacerdos,
Omnipotens beet ut fructum thalamumque recentem.
A templis proceres sacris rediere peractis
Ad solenne epulum, sed quo prius ordine cuncti.
Designator erat magnus Norpholcius heros, 120
A cyathisque fuit comes Arundellius, ornat
Oxonium thalami praefectum nomen honoris
Attribuens, clarae stirpis pars caetera laeto

Fungitur officiis animo. Deponitur auro
In stratis mensis large diffusus Iacchus, 125
Porrectumque manu plena genus omne ciborum.
Hoc epulum regale remotis finiit hora
Lancibus, hesperio cum sol conterminus orbi
Salsas Oceani festinat lambere lymphas,
Iret et ad Lybiae gradibus declivibus oras. 130
Post epulum in reditu reginae perstrepit aula
Principis Henrici, nitido sua gaudia vultu
Significans, novies mutarat Cynthia vultus.
Instabat decimus post sacra iugalia mensis,
Virginis et nondum Phebus percurrerat ora, 135
Fixus in intuitu coelestis syderis, Hermes
Quod sibi ceu proprium gaudens habitacula sumit.
Literulas Hermes et mores provehit errans
Candidulos, notat ingenium super omnia foelix.
Quod si exaltatus coelo sit Iupiter almae 140
Coniunctus Veneri, solque hiis accedat amico
Aspectu, Deus o bone, qui sic dirigis astra,
Vimque addens adimensque ut fert tua sacra voluntas,
Fortunatus erit partus, regnabit honore
Auctus magnifico, sparget sua dives abunde 145
Dona, nec inveniet dantis largitio fundum.
Preditus ingenio summo bene consulet, audax
Ad virtutis opus, nec abhorrens praelia Martis.
Efficit hoc Deus, haud planetae cursibus intra
Empyrei coeli sphaeras, quia numinis errant 150
Iussu planetae, nam nil sine numine possunt,
Nilque valent, sed in his Deus est, qui destinat horam
Natalis pro velle suo mortalibus, author
Qui creat: ut reliquae res, est planeta creatus.
Septembris (Deus hoc voluit) quae septima lux est 155
Consecrata venit Domino volventibus annis,
Parturiit coniux Henrici principis Anna.
Ut dolor increvit, praescripto sedula nutrix
Perstat in officio, matronaque nobilis instat
Auxilium latura suum, cum pondus in auras 160
Maturum genetrix enixa puerpera languet,
Certa tamen veraeque salutis signa dabantur.
Postquam pulchellae faciei prodiit infans
Compositis membris, speciosam ut caera liquescens
Fingitur in formam, populo mirante, periti 165
Artificis manibus, tensis ad sydera palmis
Foemina conclamat senior, “benedicite Christo
Praesentes domino, vos o benedicite Christo.
Virgo beat matrem, virgo modo nata patremque,
Britannos omnes posthac haec virgo beabit. 170
Haec sola est nostra spes et solatia gentis.”
Rex pater invisit celeri sua gaudia passu
Matrem et filiolam, verbis solatus amicis
Languidam adhuc illam, carnisque doloribus aegram.
Mox de baptismo satrapis mandata dabantur, 175
Praefuit ordinibus dux quo Norpholcia gaudet,
Cui fuit in manibus candoris virgula miri.
Omnibus (ut iussum est) ad sacra lavacra paratis,
Molliter incedunt duce connivente barones,
Regali passu post hos comitesque ducesque. 180
Clara ducissa suis teneram portabat in ulnis
Infantem, totum velatam syndone corpus,
Et segmentatus super hac fulgebat amictus
Exterior, serie cui limbus iaspide longa
Spectantum splendore suo perstrinxit ocellos. 185
Heroina frequens sequitur fidique ministri,
Obsequio ad nutum famulantur ad ostia templi.
Londinensis adest hos inter episcopus, alba
Indutus (de more) stola, numerosaque turba
Mystarum. Argento ex puro fluviale lavacrum 190
Ponitur in baptisma, fidem sponsoribus ultro
Dantibus, Elisabetha ut verum est insita membrum
Corpori, habet Christum caput, hoc ecclesia corpus.
Cantia metropolin tenet, archiepiscopus eius
Totius Albionis primas, Norpholca ducissa, 195
Marchionissa quoque Exoniae, pro infante ministro
Observaturam praecepta fidemque Tonantis
Conspondent, parvae cum primum adoleverit aetas,
Virgo fide domini mox confirmatur Iesu.
Tum rex armorum tales vocalior aedit 200
Ore sonos, “vivat multos foeliciter annos
Elisabetha, diu proles patris inclyta vivat,
Et patre defuncto Britannis imperet haeres.”
Acclamabat amen populus, testudine fani
Quae repetita ferit supras vox crebrius auras, 205
Aetheris ut totus resonaret viculus ictu.
Hic consponsores vitae foelicis ut omen
Infanti ex auro puro dant singula dona
Singuli, in his sculptae magnorum antiquitus arte
Effigies regum, quibus aedita virgo triumphat. 210
Tres pateras primo portat Dudleius heros
(In reditu a templo nam portabantur aperta
Dona manu clarae stirpis praelata virorum.)
Dona secunda levat praeclarus Houardus in altum
Crateras ternas. Preciosi fulva metalli 215
Pocula, quae sparsim baccis ornata rotundis,
Fitzwatere, ferens recto ordine tertius ibas.
Ultimus et quartus comes, o Vigornia, vester
Ingreditur, cuius nitido grave pondus in auro
Caelato sensere manus gestaminis ambae. 220
Iamque replebatur turbis redeuntibus aula
Principibus, heroes vultu sua gaudia produnt.
Heroinae hilares, hilares regnique dynastae.
Cella vel ignotis patefit vinaria cunctis,
Omnes exhilarat curarum Bacchus abactor. 225
Hiis ita confectis grates rex omnibus egit,
Dimisitque domum multos, at deserit aedes
Regales nunquam clari pars maxima coetus
Ex satrapis, semper nutum famulantur ad omnem
E cunctis collecta locis generosa iuventus. 230
Insuper ut fidum populus testetur amorem,
Iure sacramenti se firmiter obligat Anglus
Prognatae sese soboli ex utroque parente
Postmodo syncero semper fore corde fidelem.
In tota terra facit hoc non unus at omnes. 235
Interea tenera crescens aetate puella
Gratia apud numen civesque adolescere coepit.
Cum primum fando norat sermonibus uti,
Ingenii magni specimen, clarae indolis aedens,
Admirari omnes sua verba coegit in horas. 240
Sponte sua poscit libros artesque doceri.
Vix elementa suis contemplabatur ocellis,
Nomen eorundem nisi ter preeunte magistro,
Tanquam edocta duos menses callebat ad unguem,
Iudicio varias cito discernente figuras. 245
Tantum profecit (debet res mira videri)
Regia perpaucis ediscens virgo diebus,
Ut quidvis posset nullo legisse iuvante.
Sic nil difficile est, res ardua nulla volenti,
Virtutis studio grandem fallente laborem. 250
Delicium matris roseo virguncula vultu
Se fore Britannis columen spes auxerat amplas.
Linea quae coecas noctes aequalibus horis
Atque dies spaciis signatis noctibus aequat,
Absentem procul hinc solem transmiserat Arcton 255
Versus, inire suo signum coeleste paratum
Cursu, quae domus est Veneris (fert fama) diurna.
Ver aperit pulsa tunc terram grandine, coelo
Frigus iners abigens, gremiumque humoribus implens
Telluris. Tunc ridet ager, tunc omnia vernant, 260
Tunc Philomela suo cantu modulisque canoris
Nocte intempesta vigilantum recreat aures.
Tempus erat cum grata quies mortalibus aegris
Induxit somnum, lassataque membra fovebat,
Rex cubitum et simul discedit regia coniux. 265
Ille suum thalamum, petit haec penetrale propinquum,
Finitimo variis fragranti floribus horto,
Et terit ingratas horas studiosa, libellos
Dum legit (a teneris nam sic consueverat annis)
Ante sua obrepens somnus quam membra gravaret. 270
Ast ubi sic multam ad noctem vigilasset in alto
(Heroinarum de more) recondita strato,
Commendat precibus corpus animumque Tonanti
Suppliciter fusis, altoque deinde sopore
Obruta, perplacide curarum oblita quievit. 275
Iam transacta fuit nigrae pars altera noctis,
Iam siluere canes, siluere hominesque feraeque,
Morpheus apparet sub avito cognitus ore
Reginae (multis iam messibus ante sepultus)
Promissa barba, canus caput, atque ait, “Anna. 280
(Qua sopita, sibi tamen experrecta videtur)
Ne timeas, magni regis (mea filia) coniux.
En avus, en tuus hic adsum, qui liber ab ullis
Mundi praestigiis coelestibus asto ministris,
Et fruor aeterna vita. Sic vivere vere est 285
Vivere, vita mori vestra est. Accingere (quaeso)
Accleraque tuo cum sanctis sponsa venire
Christo, coelum habitans superas qui condidit arces,
Grex suus ut regnet secum. Pax, gaudia vera,
Vera quies ibi sunt, rerum mutatio nulla. 290
In terris quid honor valet? Aut quid gloria regum?
Quid tibi divitiae regales? Byssina vestis?
Purpura quid prodesse potest? Quid gemma, quid aurum?
Reddere num mentem meliorem? Tollere morbum?
Num mortem casusve queant arcere molestos? 295
Omnia quae terris insunt scito esse caduca.
Tu coelum specta, tu coelica quaerito regna,
Omnibus in Christum credentibus ista parantur.
Cur tecum loquar haec praesens attentius audi.
Invidia infernis accitis anguibus orbem 300
Terrarum infestans regum dominatur in aulis,
Et quo quisque magis pius est, studiosior aequi,
Charior et regi, et quo quisque potentior extat,
Sentiet a pravis se tanto odiosius iri
Dente Theonino rosum, quod forte latenter 305
Fiet, et occulte, linguae ne sentiat ictum
Loethalem, donec stamen trux Atropos occet,
Et vi Parcarum coenum volvatur in imum.
Maximus Anglorum (scis) latis legibus heros
Concilio in summo (mystis orantibus illud 310
Et populo et satrapis) comperta fraude doloque,
Quem ficta semper pietate tetenderat effrons,
Mandavit ne Papa suo quid iuris haberet
In regno, neu sint eius diplomata posthac
Missa, lucro quorum praesul ditescere posset. 315
Rex ergo ditione sua prudentior illum
Expulit, ast eius fautor non rarus in aula
Restat adhuc, metuitque diu ne fraus male tecta
(Proh scelus) in speciem iam tandem erumpat apertam.
Ne sibi sit (Christi populo, per soecula multa 320
Decepto) grandi pietas simulata pudori.
Principe te metuunt miseram florente ruinam.
Te si sustulerint iuvenem crudelia fata
(Namque id agit pars prava) canent pleno ore triumphos,
Credentes ultra nihil impendere pericli. 325
Attamen aereo non bis prius aethere Titan
Conficiet cursum quam rex simulachra deorum
Lignea (praestigias Papae rasaeque catervae)
Funditus e templo consumptis auferet igne
Flammato trabibus, confringet saxea duro 330
Saxo. Tota domus purgabitur area Christi.
Intra vestrates, o foelix Anglia, fines
Promulgante suum princeps praecone cavebit
Edictum, ne quis statuas male sanus adoret.
Haec non aspicies fieri miranda superstes. 335
At faex invecti Romano a praesule vasis
Non nisi post mortem Henrici eicietur ab Anglis
In Romam, unde fluens primis a fontibus hausta est.
Tum puer eximiae virtutis, criminis insons,
Restituet (divis etiam dilectus) Iesu 340
Dogmata, spurcitie lateri quae prorsus adhaesit
Religionis ut obrepens hedera incubat ulmo
Abrasa, pessumque ibit sex amplius annis
Vana superstitio gentis, foedissimus error.
Optimus hunc iuvenem Deus ante vocabit ad astra, 345
Tramitis a recto quam fallax gloria mundi
Seducat, stimulisque suis caro, pessimus hostis
Irritamentis tetris Acheronta sub imum
Particulam peccans divinae merserit aurae.
Finiet imperium pueri huius septima messis. 350
Nupta viro posthac mulier dominabitur Anglis
Accersens Papam, regio ista relapsa retrorsum
Ficta colet simulachra deum, papalia iura.
Si quis vel mutire Dei reverentior ausit,
Materna aut lingua sacrata volumina volvat,
355
Aut ex hiis doceat quantum caput orbis aberret
A vero, praesul pompa Romanus inani
Suffultus, ius ut divinis legibus aequet
Ipse suum, structo reus ille cremabitur ignem
Dura levis flammis fient pulvisculus ossa. 360
Ecce malis tantis tua parva medebitur infans,
Iamque tenella geret post sceptrum patris adulta,
Solamen magnum patriae, solamen amicis.
Qua regnante diu, coelis ea fata feruntur

Britanni populus foelix, erit Anglia foelix, 365
Et longa tali sub principe pace fruetur.
Mercibus Indorum ditescent undique cives,
Papa relegatus fallax ad littora Tybris
Ausonii propria ditione iubebitur esse
Contentus, voenumque domi protrudere merces. 370
Hic iuris papalis erit tum terminus Anglis.
Vestra dabit proles Papae immedicable vulnus.
Non post idolis genua incurvare licebit
Amplius, aut statuis bene olentia thura cremare.
Hinc papae incassum furibunda movebitur ira, 375
Dentibus infrendens et quaeret tollere prolem
Paryenon insidiis structis, quae numine coeli
Protectore suo semotis hostibus aevum
Pace colet, seros ornabit honoribus annos,
Pace suos placida cives, sua regna beabit. 380
Non tamen in claram bacchari desinet atrox
Reginam pus ore vomens et virus ut aspis,
Promittet coelum verbis (quis crederet illud?)
Principis obsequium quicunque reliquerit ultro,
Cum pacto hoc miseros re vera in Tartara mittat. 385
Qui regnat summis illam tutabitur astris,
Nobile foeminii sexus feret unica nomen
Elisabetha soli moderatrix magna Britanni.
Tu, mea progenies, fatis foelicibus impar
Filiolae in terrae, melioribus utere fatis. 390
Numinis arbitrio Deus (ut lubet) omnia vertens,
Te e mediis mundi pompis et honore vocabit
Mundano, sacri subito ad consortia coetus,
Nullae ubi sunt lacrymae, sed quae neque dicere lingua
Novit, non hominum sub coelis audiit auris 395
Gaudia, merx fulvis non commutandi metallis.
Forti sis animo, tristis si nuncius adsum,
Insperata tuae velox necis advenit hora,
Intra triginta spacium moriere dierum.
Hoc magnum mortis solamen habeto futurae, 400
Elisabetha suis praeclare filia gestis
Nomen ad astra feret patris matrisque suumque.”
Dixerat, et citus in tenues evanuet auras.
Principis extemplo solvuntur membra timore,
Atque diu pugnat secum, pugnando soporem 405
Excutit, accurrunt moti clamori ministri
Sedulo quaerentes quid ita experrecta paveret.
Illa tacens teneros circumfert tristis ocellos,
Tandem “vos narrate mihi, si quis fuit (inquit)
Ante thorum nostrum” (vigiles namque undique stipant 410
Reginam et regem vetere de more Britannum
Dum sopor altus eos habeat). Referentibus illic
Nullius auditam vocem speciemve stetisse
Visam tum magis his verbis exterrita dixit:
“O miserere mei, Deus optime maxime, parce 415
Ancillae, clemens servae peccata remitte.”
Haec secum tacite, converso corpore fatur:
Astantes dominas (nam magna frequentia circum
Nobilium steterat,) “iubeo vos crastina dum sit
Orta dies rursum vestris requiescere stratis.” 420
Pars matronarum longo prudentior usu
Non procul a stratis reginae mollibus Annae
Considet, observans quid poscat, quid velit, aut quid
Imperet. In nitidis iam longa silentia tectis.
Princeps nil loquitur, sed secum multa volutans 425
Mente sua ex cunctis retulit sua somnia nulli.
Iamque dies aderat curas quae demit edaces,
Exhilarat cum corda hominum sua lumina Phoebus
Emittens, aegros moestosque ad ludicra suadet.
Sola nec egreditur thalamo Britannica princeps, 430
Nec foris incedit nymphis comitantibus ipsam
Ut prius, indulgens nimium tristata dolori
(Ah sors crudelis) moeori laxat habenas.
Hoc ubi in Henrici narrarat certior aula
Nuntius, heroes vultum demittere tristes, 435
Et famuli heroum tristes, rex denique tristis
Reginam invisit, moestam blando ore salutans.
Cum non blanditiis tamen expiscatur acerbi
Moeroris causam, lacrhymis se avertit obortis.
Ipsa dies quandoque levat cunctando dolorem, 440
Spicula vulnificae curae quandoque retundit.
Illustris princeps ubi rem perpenderat omnem
Altius, atque memor demum illa pericla ferenda,
Non ea (siqua nequis cautus vitare) dolenda,
Post aliquot speciosa dies prodibat amictu 445
Regali, et viridi meditans spaciatur in horto.
Accedens matrona potens tum forte petebat
Nescio quid flexis genibus, prognata parentum
Stemmate magnifico, cuius cernebat amorem
Synercum, summamque fidem perspexerat ante 450
Multis in rebus, prior “o fidissima nostri
(Dixit) primum hoc est, sunt praemia tuta silenti,
Mando tibi cuiquam ne nostra arcana recludas,
Nullus adest, solae sumus, et data copia fandi”
(Foeminei alma cohors sexus nam longius ibat). 455
Os aperit dictura, simul labra comprimit haerens,
Tandem ait, “In stratis cum me sopor altus haberet,
Testibus exclusis ancillis, mortuus olim
Heu nuper specie heu avus apparebat eadem
Qua mihi, quam quando vitales carperet auras, 460
Notior iile fuit, longo et sermone docebat
Morte instare mihi venturo mense propinquam.”
Nobilis hic mulier lachrymas stupefacta profundens
Singultim dixit, “Deus hoc averterit omen!
Turbati mera ne cures figmenta cerebri, 465
Quicqid id est quod te maceraverit, exime menti.
Ex animo laeto florescens pullulat aetas.
Ante diem cordis venas dolor enecat angens,
Constringensque suo praecordia forcipe tundit.”
Anglorum interea monet adventare monarcham 470
Praetexta ornatus venerabilis assecla regis,
Ut se oblectaret spaciosis splendidus hortis.
Anna volens mentis moerorem fando fidelis
Egerere in gremium sociae memor ordine pandit
Phasma suum, in patriae quae sunt oracula divum 475
Commoda de clara nonnulla propagine regis,
Quae ventura forent, rogat et ne futilis esset,
Utque fidem gnatae praestet, quae parvula posset
Post olim de se bene compensare merendo.
Tum regi coniux venienti inclinat honoris 480
Causa, cui miri princeps ostendit amoris
Argumenta sui. Gradiuntur passibus ambo
Aequatis, plebique dabant spectacula laeta.
Sol Veneris signum transiverat axe diurnum
Aetherio, paucosque gradus in sydere iuncto 485
Fixerat, Anna brevi mercatur morte perennem
Vitam, depulsis coelestia gaudia curis.
Discite vos vivi quid dira calumnia possit,
Invidia alterius vitae comes arcta beatae,
Et falsis linguae commista venena susurris. 490
Religio cultusque Dei verissimus alte
Submersus tanquam candens sub pulvere pruna,
Extulit orbe caput nostro geniale sub Anna
Principe, quae manibus plenis tribuebat egenis
Munera quoque die, claudos coecosque fovebat. 495
Vos, viduae tristes, illam sensistis ademptam
Ante diem, charis pueri vos patribus orbi.
Ducit Iohannam Semeiri semine cretam
Uxorem Henricus, quibus orta est mascula proles
Indolis egregiae puer ingenuique pudoris. 500
Pieridum fuit hic sacrarum verus alumnus.
Infanti consors soror Elisabetha dabatur:
Matre sua primis annis orbatus uterque.
Henrici fuit at vigilans ea cura parentis,
Hiis ut praeficeret studiosior arte magistros 505
Eximia, certisque die dividitur horis,
Excultos libros solis cum lumine poscunt,
Nunc hoc, nunc illud puer et pia virgo studebant.
Mentibus amborum primo instillatur Iesus,
Vita, salus vera, et via recta timentibus ipsum. 510
Scriptorum post hoc veterum civilis in usum
Dogma magisterii, deinde artes principe dignae.
Cognitio accrevit rerum magis ingeniumque
Mirifice excultum charos facit esse monarchae
Henrico, cunctis, satrapis, populoque Britanno. 515
Elisabetha praeit ternis prope grandior annis,
Inferior sexu, quia sed maturior aevo
Sic ut ab invidia laudemque decusque pararet,
Aemulus et frater praeeuntis honore coactus
Acrius ad veram virtutem calcar haberet. 520
Cessat, agitque aliud: tenerae nunc byssina vestis
Illi est manibus, digitis quam mollibus aptans
Pingit acu. Flavae spectans opus esse Minervae
Diceret, inserto lymbis variantibus auro.
Nunc sese exercet (sumpta testudine) chordis 525
Pluribus aut paucis, artis diatesseron aedens.
Vix variaret avis voces Philomela recisas
In tot divideretque tonos, quot pollice pulchro
Contactu et facili digitorum virgo tenella
Eliceret, tantam cunctis mirantibus artem. 530
Sive parata illis instructis prandia mensis
Apponebantur, semotis porticus escis,
Sive teneret eos, redolens seu floribus hortus,
De virtute fuit, de religione, sophorum
De dictis olim sapienter semper in ore 535
Sermo pius, sermo verax, certissimus index
Pectoris a prava peccati labe remoti.
Arte Palaemonia tantum profecit uterque,
Et soror et frater, iam sic sua Graeca Latinis
Iunxerat, exiguo spacio ut legisse libellos 540
Vel semel est nodis intellexisse reclusis,
Totius immensi merito ut puer unicus orbis
Iure vocaretur Phoenix, virgo altera Pallas.
Interea genitor mortem grandaevus obibat
Henricus. Quantum luctus quae mentibus Anglum 545
Insaevit, tantum studium rex parvus ovandi
Omnibus infundens, variis ad gaudia ludis
Invitat (clavo clavum pellente) Britannos.
Elisabetha capit patre legatore quotannis
Amplos proventus, vectigal principe dignum, 550
Excelsasque domos, argenti pondera et auri.
Rure igitur procul a celebri se continent urbe
Sola, gubernatrice sua comitata verendae
Quae maiestatis praclarae et foemina stirpis
Semper adhaerebat lateri praeeuntis alumnae, 555
Multa monens pro re nata, compluribus hortans
Consiliis, fido suasuque quid utile, quid non.
Iam decimo aetatis quartum vix iunxerat annum,
Et poterat matura viro pia virgo videri.
Ecce venit magno stipatus avunculus alter 560
Principis Eduardi famulatu ad virginis aedes,
Et teneram satrapas multa ambitione procatur.
Virginis extemplo pudibundae obsurduit auris,
Nec quid Hymen vellet peteretve uxorius heros
Attenta est, votique procus dimittitur impos. 565
Ille iterum multis variisque rogatibus instat,
Donec respondens matronae interprete lingua
Frustra commonuit moliri hoc regia proles,
Mature melius tantis desistere coeptis.
Altius infixum menti immotumque sedere 570
Vigineae, sese thalamo sociare iugali
Ne velit heroum cuiquam, memorem esse parentis
Magnanimi unde sata est, cuius sit filia regis.
Quis tantam vim animi illius, cui mollior aetas,
Non admiretur? Genus alto a sanguine regum 575
Quis non suspiceret? Generosaque pectora parvae
Principlis, oblati thalami fugientia taedam.
Ergo suis raro tectorum moenibus exit.
Nec fratrem invisit regnantem rarior urbem
Ingrediens celebrem, gravibus cum forte vocata 580
De causis. Regi vultu tunc reddit honorem
Composito, coram praesens dicitque salutem.
Moxque suum accelerans iter ad sua tecta reverti
Maturat, locus hanc latos qui prospicit arvos
Fontibus et fluviis vicinior, arbore quercu, 585
Et tilia tremulis foliis, mons consitus ornis,
Delectatque sonis diversa sonantibus aedon,
Et turdus procul e caveis vepreta frequentans.
Hic studiis intenta suis quae ornare creatam
Magno rege sua poterant cum laude et amore 590
Cunctorum, summi hii, medii, aut imi ordinis essent.
Regia virgo suae transegit tempora vitae,
Defuncto vita patri post iusta soluta,
In quibus aethereo coelestia signa refixa,
Phoebe, polo vice visus eras percurrere sexta, 595
Praetervectus equis calidum spirantibus ignem.
Interdum quaeritur sine principe patre relictam
Se solam, flocii mundi ludibria pendens
Pars hominum maior quae demiratur et optat,
Immiscens sese stulte civilibus undis, 600
Cum tuto possent intra sua tecta latere.
Rursum animos salvo germano principe tollit,
Inscia venturae quae coelitus est data sortis,
Sumptibus ut magnis aleret regalia tecta.
Grandibus ut nolens intersit coetibus olim. 605
Septimus Eduardum iuvenem nece sustulit annus
Prepropera, decus Anglorum gentisque Britannae.
At Maria Eduardi regni succedit habenis,
Confirmans iterum regno papalia iura,
Consilioque novas leges sancire vocato 610
Molitur, latas a fratre perosa priores.
Uncta oleo furit hinc bacchantum percita ritu
Turba sacerdotum, flammas et sanguine pascit.
Si quis erat pietatis amans et numinis almi
Cultor, ei rapidis torrentur viscera flammis. 615
Ast alii monitu superum (sic credere fas est)
Voci auscultantes Christi, fugiendo saluti
Consuluere suae, patria, patre, matre relictis.
Quae post Eduardi mortem conversio rerum
Transtulit in varias alieno pectore partes 620
Brutigenas, favet hic externis, ille perosus
Mystarum rabiem, tantis obstacula quaerit
Opportuna malis, cum iam (proh dedecus ingens!)
Seditio exoritur, regnorum pessima pestis.
Nunc istos laesae nunc illos quaestio torquet 625
Maiestatis, habet multos custodia clausos
Firma viros, atro pars plurima deditur Orco.
Utque parum certae fidei Courtnaeius heros
Insimulatur, eique dies in carcere certus
Dicitur incluso, commota mente sacerdos 630
Iracundus, atrox et inexorabilis ardet,
Omnia tuta timens. Odio quoque tenditur acri
Suspicio vehemens in te, clarissima princeps
Elisabetha, caputque tuum, quod vixeris insons,
Quodque animi candor culpa noxaque remotus 635
Hactenus invidiae renitens hebitarit ocellos.
Ah livore tumens sacer obliviscitur ordo,
Implacata cohors spumante exaestuat ira,
†Furfuris† eiusdem donec custodibus agna
(Arcebat Deus ipse lupos) committitur arctis 640
Asservanda locis, ut libertatis adempta.
Haec intellectum divinum afflictio lenis,
Poena dabat lenis, nempe ut prudentior esset,
Multorum annorum quod longo quaeritur usu.
Tristibus haecque tuum commista afflictio curis, 645
Prudentem faciebat avum, qui septimus eius
Nominis Henricus Salomon rex dicitur alter.
Ac veluti gravitate resurgens dactilus alta
Erigitur, magis et quo flatibus Aeolus obstat,
Altius arbor eo ramis se porrigit amplis, 650
Sic linguis virgo inclarescit edacibus, et quam
Degravat invidiae vis perniciosa, fidelis
Nobilitat mentis tollens ad sydera virtus.
Quid nisi quod purum est syncero in vase requiras?
Subtrahit et clam se multo sycophanta rubore
655
Suffusus, sero pravos voluisse nocere
Poenitet insonti, fragilique illidere dentes
Qui cupit, infringet solido incisoribus asper.
Ast commota animis intentos condolet astus
Successisse parum mystarum prava caterva, 660
Atque novas technas in idonea tempora differt,
Promittens regnum sibi spe, si forsitan haeres
In casses optata refectos praeda veniret.
Interea omnigenis tormentis effera turba
Admotis saevit: tellus madefacta cruore 665
Christicolum regerit decursus sanguinis atros.

Heu carnem mollem puerorum devorat ignis,
Foemina masque perit nulla ratione virilis
Foeminii aut sexus habita. Nam creditur hostis
Esse Dei, Papam si quis pius asserit hostem 670
Esse Dei, veros Christi qui tollit honores.
Nominat et nigrum visu fallaciter album
Deluso: talis commenta fascinus arte est,
Qualem non unquam populi videre priores,
Corporis ut tactus, gustus quoque torpeat omnis. 675
Hanc vim corporeis si demas sensibus, auris,
Coelum oris, digitusve, in quem servabitur usum?
Heu vasta regio Britannica mersa Charibdi
Desperare suae coepit gemebunda saluti.
Ex improviso donec coeleste misertum 680
Numen, terrarum nutu quod concutit orbem,
Ima altis rursum commiscens alta profundis,
Anglorum afflictis adhibet medicamina rebus.
Detracti celsaque ruunt a sede potentes,
Latriam tribui qui mandavere polito 685
Ex ligno idolis, statuisve ex aere corusco.
Defunctam Mariam lugubri voce sacerdos
Deflebat summis ausus vix hiscere labris,
Qui paulo ante Dei debacchabatur in ipsum
Filiolum, plangens (submisso murmure) luget. 690
Non aliter quam si crepitante ciconia rostro
Ductorem batraxωn crudeli vulnere tollat,
Tota silet vicina palus, vox stridula plebis
Voce coaxantis ranarum faucibus haeret,
Et metus erepti ducis omnes pectore reddit 695
Attonitos pavido: tantum est ductore carere.
Sublatis igitur Papae fautricibus alis,
Principe sublata cuius pede firmior ibat,
Papa fugit. Solio patris regina locatur
Elisabetha sui, matri ceu Morpheus ante 700
Dixerat in somnis. Lux haec venerabilis Anglo,
Haec est illa dies albo signanda lapillo,
Qua pia iure haeres virgo diadema paternum
Suscipit, exhilirans Anglorum pectora moesta.
Septima quae decimae lux est coniuncta Novembris, 705
Omnibus, ut foelix, semper celebrabitur Anglis.
Qua pompa princeps audita morte sororis,
Ad Londinensem turrim sit ducta catervis
Et turmis equitum, sene concurrente, virisque
Et pueris, et heris, ancillis, virginibusque. 710
Non mihi si centum sint ora sonantia linguis,
Si Musae ingenium totumque Helicona dedissent,
Gaudia persequerer, plenis quibus Anglia vicis
Perstrepuit, pagusque omnis quibus ignibus arsit
Circuitu toto regni, quae plurima signa 715
Laetitiae immensae per compita lata dabantur.
Quid referam populi concursus arcta viarum
Densantis, voces media clamantis in urbe
Londino “vivat patris unica gnata superstes,
Henrici vivat virgo pia principis haeres, 720
Imperitetque suis princeps longaeva Britannis
Elisabetha diu, victrix domito hoste triumphet,
Cui rosa rubra domus decus est regalis et alba.”
Splendida solennis mox fit celebratio pompae.
Heroes, satrapae, magnates atque dynastae, 725
Officiis adsunt omnes solennibus, ostro
Ornati, quibus est princeps gestura coronam
Ex auro nitidam, quibus est actura Tonanti
(Cui coelum sedes) ex toto pectore grates.
Ad Petri fanum pervenit regia virgo, 730
Turba preces fundit, simul Elisabetha precatur,
Imposita est capiti gemmis inserta corona.
Vota facit populus, facit et pia vota sacerdos
Ut foelix faustumque Deus velit esse regenti
Omne quod incipiat, conatus principis omnes 735
Promoveat, Deus esse velit conaminis author.,
Omnibus ex solito sacrorum more peractis,
Finitoque epulo regali, mentio facta
De regni rebus, de cultu numinis almi
Restaurando interum, qui spurca labe repletus 740
Corruerat, sordet ceu nigra aerugine ferrum.
Solertem princeps attente mente senatum
Sistit, et ex toto est indicta gerousia regno.
Religio ante alias res, dein respublica curae
Omnibus. Extemplo patefit divina voluntas 745
(Ante latens) trito vulgi sermone Britannis.
Distribuit princeps doctis et munia dignis
Praesulibus, lingua qui disseruere diserta
Contra oppugnantes orandum idiomate noto,
Atque Deo summo quae sunt optanda petenda 750
Vulgari lingua, quam quisque intelligit. illud
Esse quod edoctus Paulus vehementior effert,
Arguit, inculcat, mortale valere precando
Nil genus, accidens nisi cor consentiat ori.
Eiectis paleis purgatur ut area multo 755
Usque laborantis servi sudore, revulsis
Ut nitet ampla domus quas struxit aranea telis:
Sic, prius idolis confractis, templa fricantur
Cuncta scopis, quicquid fuit abradentibus uncis
Dentibus obscoenum, spurcum, verbove repugnans 760
Sacro, religioque erectis cultior ibat
Iam pedibus, Christusque Dei cognoscitur agnus,
Offensas delens mundi peccataque tollens,
Voenalis populo non indulgantia Papae.
Rectius ut rebus (voluit sic ordo) sacratis 765
Consuleret cultum tuum stabiliret, Iesu.
Ut regno atque sibi princeps prudenter agendo
Prospiceret (nec erat factum hoc sine numine sacro)
Ex cunctis paucos melioribus eligit acri
Iudicio, quibus est usu prudentia longo 770
Collecta, ingenium quorum doctrina polivit,
Nominis aeterni quibus inclarescere fulcris
Anglia foeminei sexus sub principe cepit.
Ecce a consiliis Bacon eques aureus, alti
Et magni ingenii, cui culta scientia legum, 775
Saepe notata etiam celebri facundia coetu
Nominis attraxit splendorem, mortuus ut iam
Vivat, splendescatque eius post funera virtus,
Nomophilax summus magni custosque sigilli.
Cuius honorificam sedem Bromlaeius heros
780
Occupat, et tanto dignus censetur honore
Iudice regina, praeclaro iudice coetu
Nobilium, leges trutina qui ponderat aequa,
De summo tollens iure ut rectumque bonumque
Emergat, mediam sedem virtute tenente. 785
Deinde locum coepit, Wintonia, marchio vester,
A conservando thesauro claruit ille
Principis, in regno hoc multa gravitate verendus
Paulo post fatis concessit grandior aevo.

Ante alios istosque omnes reflante sinistra 790
Fortuna, cuius princeps instante periclo
Est experta fidem syncero corde profectam.
Primus adest ducens fidos Cicillius heros
Complures secum, ac in sacrum voce senatum
Principis eligitur primus, nunc grandior aevo, 795
Confectus senio, studiis maceratus, et aeger
Saepe suis pedibus, graviora negotia canos
Ante diem accersunt crines, curvamque senectam.
Qui quater est decimus vix tunc expleverat annum,
Somni perparcus, parce vinique cibique 800
In mensa sumens, semper gravis atque modestus,
Nulliusque ioci: semper sermone retractat
Seria, sive silet meditatur seria semper,
Religionis amans verae, studiosior aequi,
Ad magnus natus res nostra aetate gerendas, 805
In patriam cuius studium, propensa voluntas
In cives, amor atque fides in sceptra tenentem,
In magnis regni solers sapientia rebus,
Ultra Europam illi peperit memorabile nomen.
Nec iam consiliis pollens florescere primo 810
Coepit. In Eduardi defuncti claruit aula
Regis, consultor prudens iuvenilibus annis.
Inter primores regionis quando procellis
Exortis cautus studuit sedare tumultus,
Dumque alii sulco subsidunt gurgitis imo, 815
Et puppim feriunt stridenti flamine venti,
Prona ruit celeri lapsu pars una deorsum,
Ipse decus sedemque suam nomenque tuetur.
Quo pacto Maria prudens se gesserit Anglis
Imperitante, foros velo obducente quod alto 820
Pendebat malo (magnis quia cedere praestat
Fluminbus, contra niti aut obstare furori
Currenti certum et parit exitiale periclum)
Denotat indiciis hominem apparentibus illum
Vere prudentem, mediis quod in hostibus annos 825
Sex totos Cayphae multum exosusque cohorti
Degeret illaesus, per vicos, compita, et urbem
Se ostendens populo. Cum pars bona longius exul
Tempora contereret, Deus hunc servavit in almae
Principis obsequium nostrique in commoda regni. 830
Regum legatos orantes audiit aure
Attenta, responsa quibus dedit ore diserto.
Nestor conciliis, qui nunc Burghlaeius heros
Sylvis, praediolis latis, et ab arce vocatur,
Et fisci custos aeraria publica curat. 835
Cognoscens causas summo (res digna relatu est)
Et studio, et cura lites secat ocyus, ut non
Praestolans spacium bidui triduive moretur,
Omnes exuperans hac laudis parte priores,
Ni poscant plures magni res ponderis horas, 840
Nec queat exculpi longo sine tempore verum.
Iure sit haec magni laus prima et vera dynastae.
Ex isto numero comes Arundellius heros
Maximus, hospitii praefectus principis unus,
Penbrocique comes cum primis nobilis alter 845
Hospitii fuerat regalis uterque magister.
O Clyntone, tuae concessa est regia classis
Tutelae, totos ter denos circiter annos.
Consulisse tribus nec et haec tibi gloria parva
Principibus, veterum satraparum sanguine clares, 850
Multa gerens pelago praeclare, multaque terris.
Hunc decorat comitem grandi Lincolnia fastu.
Principis a cameris designabatur Houradus, ,
Iracundus homo, ac leni clementior aura,
A duce patre satus, claro duce fratre refulgens, 855
E terris senio confectum hunc curva senecta
Sustulit, inque suum venit Sussexius heros,
Deinde locum satrapas praeclarus, fortis et audax,
Elisabetha tui speciosi corporis acer
Et fidus custos, discrimen adire paratus
860
Quodlibet, invicto Mavortis pectore campo.
Cui victus persaepe herbam porrexit Hibernus,
Quem pugnis fulgens ornat victoria parta
Sanguineis, sed laus huic maxima iudicis aequi.
Cum Maria e vita princeps decederet Anglum, 865
Reginam tum forte suis Petesatus Agellus
Cum nymphis tenuit, stipante satellite corpus.
Advolat huc subvectus equo Dudleius heros,
Cui color hybernae similis nivis, ardua cervix,
Pulchelli clunes, tergum pectusque decorum, 870
Qualis Alexandri toto celebratus in orbe
Bucephalus, qualis prognati Castoris ovo
(Ut fama est) sonipes, ferus iste per omnia talis
Calcibus insultans sublimes verberat auras.
Nam rite edoctus puer a domitoribus artem 875
Est gavisus equis succussatoribus uti.
Huc postquam ventum, coram et data copia fandi,
Procumbens genibus flexis reddebat honorem.
Hic iam Robertus Dudlaeus corpore pulchro
Proceroque virens quam commendaverat aetas, 880
Principis ex iussu satrapas equitumque magister
Ascriptus dominam semper comitatur, equestre
Ingreditur quoties iter, inservitque magistrae
Proximus a tergo, fidus velut alter Achates.

Accipit atque suae virtutis praemia iusta 885
Nomen honorificum, proventus ubere terrae
Praelargos, magis celsis cum turribus arces,
Quem laeto comitem dives Leicestria vultu
Agnoscit, merito veneratur et Anglica tellus:
Quippe loco positus sublimi, pectore miti, 890
Mansueto, ac humili, cunctis fit amabilis Anglis.
Livor et invidiae vibrantia spicula mentes
Multorum prava deturpant faece veneni,
Hec est invidia satrapas alienus ab omni
Omnibus hic prodesse studet, nec velle nocere 895
Cum possit, semper fit illius hactenus ingens
Gloria. Dat manibus plenis prolixius ampla
Xenia, structa domus senibus testatur alendis
Varuici, testatur idem simul annua merces
Impensis donata suis, Coventria testis 900
Esto, ubi verba Dei sacratus praeco renarrat.
Ultro accedit ad hos comes Huntingtonia clarum
Cui tribuit nomen, famam Borealis adauxit
Praefectura soli, qua longo tempore gesta
Consilio multo, multa gravitate fideque 905
Egregiam sibimet laudem quaesivit, amorem
Principi et obsequium, pacem patriae atque salutem.
Hic veterum libros ineunte aetate studendo,
Qui Graece sophiam, vel qui scripsere Latine
Volvit, collusor puero post seria regi, 910
Magnorum antiqua regum de stirpe propago.
Praeconem hic sacrum satrapas attentior audit,
Exprimit et vita morum pietate relucens.
Antiquo comes a Varuico clarus in armis,
Stemmata conspicuo magnorum clarus avorum, 915
Excelso prorsus conserta pectore pugna,
Contemptor mortis, potior cui gloria vita.
Bedfordi comes pietatis cultor et aequi
Religione pius, Christi professor Iesu,
Munera qui miseris donare assuescit egenis. 920
Sunt a consiliis Anglorum principis ambo.
Hiisque dynasta potens dominus praenobilis Hunsden
Accedit, cuius fuerat matertera pulchra
Reginae genetrix, Henrici nobilis uxor.
Quid cunctos memorem? Superest tamen unus, et ille 925
Undique non minima memorandus laude parentum,
Stemmate ab antiquo, sed illis clarior ipse,
Henricus Sydnaeus, eques gemino ordine splendens,
Quem ter legatum dominae vice sceptra tenentem,
Iusque ministrantem iam vidit Hibernica tellus, 930
Nec vidit modo, sed sensit, verita est, et amavit,
Ut nemo unquam alius (vulgo notissima res est)
Intrarit maiori illas cum gentis amore
Rexerit obsequio, luctuve reliquerit oras.
Sola nec illius testatur Hiberna laudes, 935
Verum etiam Albionis pars altera Cambria, cursu
Interlabentis rapido divisa Sabrinae,
Praefecti illius praeconia grandia narrat.
Cuius praesidio iam multos tuta per annos
Floruit, ut dubium sit eo foelicior almo 940
Praeside laeteturne, an iudice gaudeat aequo.
Iampridem dives legatum Gallia vidit
(Elisabetha) tuum, praestanti corpore pulchrum.
Nec, Pari, nos capiet torpens oblivio vestri
Qui vel in adversis fidus consultor agebas 945
(Quando tuam ad dominam non dum revoluta corona
Est regni) famulum frugi frugique ministrum
Multorum insidiis, male quas struxere, reclusis.
In sacrum electus coetum hunc Norpholcius et dux,
Maturae perit hic aetatis flore recedens. 950
Smithus et ingenio foecundo literulisque
Omnigenis laudatus erat, qui consuluisse
Noverat, et recte, atque probe, sublatus iniquis
Parcarum fatis, parva requiescit in urna.
Franciscus Knollus grege sit numerandus in isto, 955
Constans atque gravis, vir religiosus et acer
Defensor fidei, qui ne quid triste videret,
Neve pios homines calido crudeliter igne
Torreri, mystis nimium bacchantibus Anglis,
Deseruit natale solum, patriamque relinquens 960
Inter Germanos externis maluit oris
Longius hinc moerens ingratam ducere vitam
Atque mori in templis quam ficta idola tueri.
Nec reducem foelix laetis vidisset ocellis
Anglia, nec multae potuit possessio terrae 965
Huc revocasse virum, nisi quod regina locata
Elisabetha patris solio diademate cincta
Regnaret, vinclo cui consobrina propinquo
Francisci coniux ad nutum serviit omnem.
Huius maiores animi virtutibus ante 970
Annos tercentum pollebant corpore vasto,
Et forti intrepidoque simul, cum tertius olim
Eduardus contra Gallos fera bella moveret.

Plurima praeclare tunc Knollus fortiter armis,
Plurima quae poterunt valde oblectare legentem 975
Annales nostros, generosa hinc orta propago
Florescens hodie florere nepotibus horum
Et dedit atque dabit, pietas si numina flectit
Longaevi patris, si mens sibi conscia recti.
Ambrosius Cavus sequitur, dein splendidus Hatton, 980
Ille satellitii regalis ductor ovanti
Pectore, Moecenas studiosis, maximus altor
Et fautor verae virtutis munificusque.
Sadlerus calamo, sectis Mildmaeius arithmis,
Artifices sciti, longo quos extulit usu 985
Virtus, multarum vivax prudentia rerum
Lautaque res, suadent, dant consiliumque monentque.
Officii exactor regali in limine Croftus
Qui mediis stabat pugnis crudelibus olim,
Corpore nunc decorat praestanti principis aulam. 990
Reginae in regni rebus librarius alter
Est Walsinghamus, legatus principis Anglum
Parisiis degens fieret cum maxima caedes,
Sanguinis innocui cum facta effusio magna est.
Vir pius, excelsoque animo, vi muneris emptus 995
Nulla, qui nulla potis est corrumpier arte.
Commendatus item variis virtutibus alter
Wilsonus, dudum vita migravit ab ista.
Utitur his princeps, est consultoribus usa
Iampridem, quid enim recte fit, quid bene sanus 1000
Consilium dubia si spernas utile mente.
It sine consiliis pessum respublica, quae si
Iustitiae trutina sacrae et lancibus aequis
Pensiculata suum gratis dant cuique, beatos
Constituunt cives et foelix undique regnum. 1005
Altas aedificat solers sapientia turres,
Per quam traducunt reges foeliciter aevum,
Pax vigit his terris, et pleni copia cornu
Florigeris late frugum diffunditur arvis.
Sic solet a coelis dominus benedicere genti, 1010
Sic bene fit populo et terrae quae numen honorat,
Pectore quae toto Iovam timit omnipotentem,
Et sapit in domino, namque haec sapientia vera est
Scire Deum, gnatumque suum quem misit Iesum
In mundum hunc, a delictis ut purget opertis, 1015
Credentes in eum nigranti liberet Orco.
O natale solum sapias precor, Anglia, parte hac,
Ut grate agnoscas Iovae benefacta potentis
Omnia, et ut semper des grato pectore grates!
Quid maius meliusve dari mortalibus optes? 1020
En dedit affectam divina mente magistram
Imperii, quae cum docta, ingeniosa, severa,
Et mitis, veneranda, pudica, animosa, verenda,
Sceptra manu tenera moderetur, commoda princeps
Tot tibi contulerit, quot regum nemo priorum, 1025
Ut quae vera Dei sit religione fruare.
Tres et viginti gaudentes pace Britanni
Annos tranquilla terraque marique vagentur
Immunes damni, quod fert lachrymabile bellum.
Nec pacis studiosa domi solummodo cives 1030
Tutata est, voluit toto conamine mentis
Atque voluntatis propensae inhibere furores
Externi populi, telo sibi vulnus acuto
Infligentis, et in mortem sub Marte ruentis
Horrisono fratri cum multa vulnera frater, 1035
Vicino dirum loethum cum proximus infert.
Velle ominum est praevertentis sub numinis umbra,
Perficit at re velle suum sine numine nemo.
Quod pars forte hominum graviore miretur iniqua
Supplicio plecti, latet aut haec cognita soli 1040
Causa Deo mundi moderanti cuncta suopte
Arbitrio, cuiusque opus alti machina coeli.
Nobilis et praestans est ignoscentia virtus,
Haec quanquam potis est, si vult, excelsior et vis
Mentis inest, iram strictis compescit habenis, 1045
Delictis muctam gravibus quandoque remittens.
Hoc privata prius non dum diademate sumpto
Fecerat, hoc facit et princeps diademate sumpto.
Illata est vehemens a magno iniuria rege,
Qui multus calido spes concipiebat opimas 1050
Pectore, bile tumens aliena rapacior acri
Attraxit, si pace mihi fas vera fateri
Magnanimi regis, contra praecepta Tonantis,
Alterius quod iuris erat cupiebat avarus,
Persolvitque suo mox dignam crimine poenam, 1055
Mulctatus medio mortis mercede triumpho.
Elisabetha domi consedit nescia facti.
Quis propugnator nostra pro principe tanta
Confecit subito celeri miracula nutu?
Quis causam regni tanto defendit ab hoste? 1060
Quis, nisi qui coelum, terras, et temperat aequor?
Quid nurus extincto dilecti patre mariti,
Aggressusque novi trux eius avunculus autor,
In Scotiam mittens Hyberno sydere Gallos
Complures, saevo pars quorum turbine mersa 1065
Fluctibus in mediis magni tentaminis asprum
Nesciit eventum, vallo pars caetera clausa,
Et fossis Lythae in gremio mutare coacta
Quas coepit sedes, in vestros, Gallia, fines
Avehitur, proprias repetens per dedecus oras. 1070
Externo Deus hanc ut defendebat ab hoste
Reginam nostra, sic nullo sanguine fuso,
Ecce domi nostra post haec pro principe pugnans
Istius regni Boreali in parte morantes
Dignatus fuerat cives superare rebelles. 1075
Quos Varvicensis comes et Sussexius heros
Perdomat, Houardus vix pugna clarus equestri
Incoepta, Scotiae montes fugavit ad altos,
Serius accepto sapit et piscator ab ictu.
Quid nulla dubiave fide lucratur Hybernus? 1080
Pestiferae fervens qui seditionis amator,
Aut sylvis tegitur mediave palude cubare
Assuescit, socius non illius advena stricto
Cogitur herois Graii procumbere telo?
Navibus egressus aderas, Wintere, tuasque 1085
Bombardas sensere suum proscindere vallum
Hispanus, Papae et stipatus milite ductor.
Elisabetha domi foelici pace triumphat,
Spero, triumphabit quot Debora rexerit annos,
Cui vitam studiumque Deus, regnique coronam, 1090
Perpetuet, beet, et tranquillo prosperet usu.
Postque hanc exactam vitam, studium, atque coronam,
Coelesti vita, studio, diademate donet.

Amen

Finis