Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

NAENIAE
IN MORTEM THOMAE VIATI EQUITIS INCOMPARABILIS
Ioanne Lelando antiquario autore

 

IN EFFIGIEM THOMAE VIATI

Holbenus nitida pingendi maximus arte
Effigiem expressit graphice, sed nullus Appelles
Exprimet ingenium felix animumque Viati.

AETAS VIATI

Syderei peteret cum coeli regna Viatus
Tempora lustrorum nondum compleverat octo. 5

IOHANNIS LELANDI ANTIQUARII CARMEN AD HENRICUM HOUARDUM REGNORUM COMITEM IUVENUM TUM NOBILISSIMUM DOCTISSIMUM

Accipe regnorum comes illustrissime carmen,
Quo mea Musa tuum laudavit moesta Viatum
Non expectato sublatum funere terris.
Nominis ille tui dum vixit magnus amator,
Tu modo non vivum coluisti candidus illum, 10
Verum etiam vita defunctum carmine tali
Collaudisti, quale suum Chaucerus avitae
Dulce decus linguae vel iuste agnosceret esse.
Perge, Houarde, precor virtute referre Viatum,
Dicerisque tuae clarissima gloria stirpis. 15

CLARUS FONS

Caesaris orator Maurentius ostia Falae
Fluminis intravit vela secunda ferens.
Est data ducendi legatum cura Viato,
Hispanis nullus notior Anglus erat.
Urbs antiqua tenet regum monumenta duorum 20
Clarus fons, sedes pontificumque fuit.
Hic per dispositos properantem currere mannos
Invasit Thomam pestis, et atra febris.
Nobilis Horsaeus morienti lumina clausit,
Quem Durotrigum gens colit, ornat, amat. 25
Aeternum peperit clarus fons morte Viati
Nomen, et illustris fit magis inde locus.

OFFICIUM PIETATIS

Sint moestae Charites, Lubentiaeque,
Et tristes sileant sales leporesque.
Extinctus iacet en Viatus ille, 30
Ille inquam decus unicum Britannae
Gentis, cuius ab ore profluebant
Musarum numeri rotundiores.
Vos cygni pia turba concinentes
Sublimem medio locate coelo 35
Vestrum pro meritis suis poetam,
Et famam date candidi perennem.

CONIUNCTIO ANIMORUM

Me tibi coniunxit comitem gratissima Granta,
Granta Camoenarum gloria, fama, decus.
Dividet illa animos mors ingratissima nostros. 40
Non faciet. Longum, chare Viate, vale.

COMPARATIO

Qualis erat clypei dominus septemplicis Aiax,
Qualis et in bello Troicus Hector erat,
Qualis erat curru celeri convectus Achilles,
Nostra quidem talis palma Viatus eques. 45

IMMORTALIS VIATUS

Ante suos Titan radios ostendere mundo
Desinet, et nitidas Cynthia pulchra faces,
Desinet ante novos flores producere tellus
Quam pereat nomen, clare Viate, tuum.

DELECTUS AMICORUM

Candido amicorum numerum dedit aula Viato, 50
Sed tres praecipue selegit amicus amicos.
Excoluit largi Poyningi nobile pectus,
Ingenio Blagi delectabatur acuto,
Doctrinae titulo gratus Masonius albo.
Hi nunc defunctum lachrimarum flumine lugent, 55
Tergemina charum resonantes voce Viatum.

APOTHEOSIS

Inter coelicolas nuper certamen obortum.
Dissidii vero caussa Viatus erat.
Mars ait “est noster iuvenum fortissimus ille.”
Phoebus “at ingenii flos” ait “ille meus.”
Mercurius virga litem dissolvit, et altis 60
Intulit exutum corpore syderibus.

COMMUNIS DOLOR

Tristi carmine passerem Catullus
Extinctum queritur parum pudicus,
Deflet Stella suae vices columbae.
Vates molliculus, tener, cinaedus. 65
At nos qui colimus severiora,
Et Musas sequimur sacratiores
Lumen iudicii boni Viatum
Abreptum querimur dolore iusto.

ANGLUS PAR ITALIS

Bella suum merito iactet Florentia Dantem, 70
Regia Petrarchae carmina Roma probet.
His non inferior patrio sermone Viatus
Eloquii secum qui decus omne tulit.

GEMITUS TURTURIS

Aeria turtur gemitus tunc fudit ab ulmo
E medio raperent cum tristia fata Viatum. 75

MORS VICTRIX

Tu bellatorum vicisti tela, Viate,
Nulla manus mortis vincere tela potest.

UNICUS PHOENIX

Una dies geminos phoenices non dedit orbi,
Mors erit unius vita sed alterius.
Rara avis in terris confectus morte Viatus 80
Houardum haeredem scripserat ante suum.

VITA POST CINERES

Dicere nemo potest recte periisse Viatum
Ingenii cuius tot monimenta vigent.

QUERELA PHILOMELAE

Tempore non solito cecinit Philomela canora
Virtutis caderet cum prima corona Viatus.85
Cantrix cantorem merito lugebat ademptum.
Officii memor adsonuit nemus omne canenti.

MONS ACUTUS

Logueri burgus, quem nomine Montis acuti
Aetas nostra vocat, dominum gratumque patronum
Soliciis votis optabat habere Viatum. 90
Unde suas coepit paulatim expandere cristas.
Ast animis nunc spe sublata concidit omni,
Ingentem totis tectis patiturque ruinam.
Hunc Murotriges crudelia fata vocare
Non cessant, subito quae subtraxere Viatum. 95

CANTII DESYDERIUM

Extinctum perluge tuum generosa Viatum,
Cantia, quo vivo lumine maior eras.

VAGA FLUVIUS

Nuper clara Vagae facies, nunc fuscula nympha
Est luteis turbata vadis, dominumque Viatum
Sublatum queritur salebroso murmure tristis. 100
Quid quod et infelix lachrimis indulget obortis,
Verberat et curvas violento gurgite ripas?

ALAUNODUNUM

Magnanimus dum vixit Alaunia castra Viatus
In pretio stabant, sed nunc tutore remoto
Deponunt animos, et culmina celsa reclinant. 105

CLADES ELOQUENTIAE

Eloquii flumen, lumen, fulmenque Viatus
Concidit, argutum nunc silet omne melos.

LIMA VIATI

Anglica lingua fuit rudis et sine nomine rhythmus:
Nunc limam agnoscit, docte Viate, tuam.

NOBILITAS DEBET VIATO

Nobilitas didicit te praeceptore Britanna 110
Carmina per varios scribere posse modos.

VIATUS PSALTES

Transtulit in nostram Davidis carmina linguam,
Et numeros magna reddit arte pares.
Non morietur opus tersum, spectabile, sacrum.
Clarior hac fama parte Viatus erit. 115

ELEMENTORUM LUCTUS

Non facit officium solitum vis ignea coeli.
Irriguas aer solvitur in lachrimas.
Turbine ventorum montes consurgit in altos
Pontus, terra macram tristiamque refert.
Caussa quidem iusta est: sensere elementa Viatum 120
 Delicias orbis deperiisse meras.

CALCULUS CAESARIS

Carolus eximias vires laudare Viati
Caesar, et eloquium est solitus laudare Viati.
Ingenuos mores Caesar laudare Viati,
Ingeniumque probum solitus laudare Viati. 125
Caesaris unius multorum calculus instar.

PROSOPOGRAPHIA

Si quis in hac nostra non vidit gente Viatum
Haec legat, atque formam sibi colligat omnem.
Corpore procerum finxit natura Viatum,
Eius et invictis nervos dedit illa lacertis. 130
Addidit hinc faciem, qua non formosior altra.
Laeta serenatae subfixit lumina fronti,
Lumina fulgenteis radiis imitantia stellas.
Caesariem iuveni subflavam contulit: inde
Defluxit sensim crinis, calvumque reliquit. 135
Sylva sed excrevit promissae densula barbae.
Quisquis erit posthac syncerus cultor honesti
Laudibus emeritis felicem tollat ad astra
Nobile solertis naturae plasma Viatum.

VIATUS AQUILA

Summa petit magni Iovis ales et ardua tentat. 140
Talis naturae dote Viatus erat.

VIATUS ORNAMENTUM PATRIAE

Cedrinae decori sunt celsis montibus umbrae,
Malaque solicite paradiso punica culto.
Sunt teretes decori foecundis vitibus uvae.
Purpureaeque rosae, violaeque nitentibus hortis. 145
Ingenuis decori cunctis patriaeque Viatus
Vivus erat, patriae mortuus ille decus.

CORONA VIATI

Castalii fontis cum margine forte sederent
Ex hedera Musae nuper texere corollam,
Auro pingentes solito de more corymbos, 150
Circulus et postquam iustum coiisset in orbem
Quaesito Cyrrheas est inter oborta sorores
Festa poetarum quis tandem praemia ferret.
Virgenei quae prima chori sic ora resolvit
Calliope: “docto sunt munera digna Viato” 155
Dixerat, et placuit reliquis sententia nymphis.
Atrapos has illi laudes invidit acerba,
Infestaque manu vitalia stamina rupit.
Confectum Musae crudeli vulnere mystam
Eluxere suum lachrimis, gemitusque dedere 160
Talia dicentes: “potuit mors tollere corpus
Vivet at ingenium nostri sine fine Viati.”

NOBILITAS ANIMI

Intumuit nunquam fortunae dotibus amplis,
Nec se felicem duxit splendore Viatus
Aulae, nec strepitu rerum, procerumve favore. 165
Rectius ille animum studiis cordatus avebat
Exornare bonis, coeloque reponere curam.
Nobilitas haec est animi verissima magni.
Est hic thesaurus longe pretiosior auro
Nomine quo mundo distractus in aethere vivit. 170
Quid iuvat immenso nunc indulgere dolore,
Aut desyderio rapti languere Viati?
Curemus potius studiis imitarier illum
Sanctis, inque viros fortes evadere. Tandem
Sic nos efficiet quoque gloria vera Viatos. 180

ANNULUS VIATI

Annulus in digito solitus radiare Viati
Fabre factus erat, gemmaque superbus acate,
Caesaris effigies in qua verissima Iuli
Sculpta, occludendis signum spectabile chartis.
Caesaris ad summam virtutem calcar imago 185
Ingenitas auxit vires animosque Viati.

EPITAPHIUM

Urna tenet ceneres ter magni parva Viati,
Fama per immensas sed volat alta plagas.

Finis