Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


MORUS
SIVE
MORUM INTEGRITAS SUO SANGUINE PURPURATA blue

ARGUMENTUM

spacerThomas Morus, natione Anglus, dignitate a rege secundus, vir fuit ob singularem vitae integritatem, eximiam literarum ingeniique (teste Erasmo) celestium geniorum consimillimi suavitatem, et acumen cum summis aetatis sui viris facile conferendus. Is sub annum seculi superioris 35mum ab Henrico Octavo Angliae rege, cui plane in deliciis erat, ut eliceretur ad comprobandum suo suffragio divortium, quod per id tempus cum Catharina Hispana meditabatur rex, omnibus machinis pretentatus est. Tandem rex, cum operam suam plane perdere intelligeret, amore in odium converso, statuit eum per sceleris sui administros circumventum e medio quamprimum tollere. Quare, lata sanguinaria illa lege qua pontificis maximi auctoritas vero vicario obrogatur, in Angliae regem intra regni sui fines transfertur. Morum in eandem legem iurare (ut aiebant) recusantem maiesatis accusant, condemnant et morte mulctant. Ita Stapletonus in 3o, Thomas Sanderus in <De> schismate Anglicano red et alii. blue

PERSONAE

HENRICUS OCTAVUS rex
BRANDON Suffolciae dux
AUDLAEUS Mori successor
CROMUELLUS religionis evertendae praecipuus administer
ADVOCATUS REGIUS
KINGSTONUS Londinensis arcis praefectus
MORUS
BONUS GENIUS ANGLIAE
FAMULUS
MARTYRES ALII
NUNCIUS

PERSONAE MUTAE

SATELLITES blue
LICTOR
CHRISTUS
FISHERUS Roffensis episcopus
EDUARDUS, MARIA, ELIZABETHA liberi Henrici

SCENA i blue

Rex pro more collo Mori innitens, remotis arbitris, cum illo agit de divortio cum Catharina approbando, sed frustra. Morus a rege impetrat rerum publicarum vacationem.

spacerREX Quam lubentes in ore isto totoque vultu integritatis et fidei sanctissimo domicilio acquiescimus! Quam securi sum animi, amores mei More, his innixus in cervicibus, quibus imperii nostri pondus atque maiestas tanquam Atlante coelum sustentatur!
spacerMORUS Agnosco, rex clarissime, illustres erga minime meritum amoris plane regii notas, quibus sustinendis impares esse debiles confecti senis humeros facile intelligo. Foelicissimum regni administrum, tantaque principis munifcentissimi florentem gratia Anglia nunquam peperit.
spacerREX Imo vero, More, beatiorem principem, dum utor et fruor consiliorum meorum moderatore, orbis terrarum gentiumque omnium nec habet nec aliquando habuit.
spacerMORUS Uni Deo, maiorumque suorum virtuti felicitatem reges debent suam.
spacerREX. Nec Dei dona nec partam maiorum virtute gloriam tueri queunt reges, nisi sapientibus amicorum monitis pareant ipsi.
spacerMORUS Imperare regum est, parere ac regi subiectorum, quorum haec praecipiua in terra felicitas est, si dum salutaria suggerunt consilia, benigne a rege audiantur suo.
spacerREX Felix diu aut omnino rex esse nequit, quisquis amicum fideliter prudenterque monentem aspernatus fuerit. Immane pondus est regnum, nullis regum lacertis sustinendum, nisi in partem oneris veniant consiliari fideles. Atque utinam, More, quemadmodum in publicis regni curis adiutore te prorsus ad animum meum facto semper usus sim, sic quoque item privatae atque domesticae causae meae fautorem aliquando habeam. Dudum intelllexisti quanta mihi res in religionem venerit. Coniugem quidem nactus sum (si tamen coniux dicenda est), lectissimam sane spectatissimamque faeminam, omnibus sanctitatis notis insignem. Sed (quod te minime fugit) germano fratri meo legitimo matrimonio prius iunctam, atque ea re me illa fui nefas esse, omni asseveratione affirmant, idque non obscure canere divinam ipsam legem sacrorum codicum monumentis consignatam. Hinc orti mihi solicitudinum aculei, hinc acres iniecti scrupuli, qui ita dies noctesque animum convellunt atque conserpunt meum, ut nullam quietis partem, donec eis solvar, capere queam. Tuam igitur hac super re sententiam avidissimis impridem auribus expecto. Te enim auctore fretus, ac conscientia officii mei munitus, nullam malevolorum calumniam extimesco, maloque coniugi, potentissimo orbis Christiani monarcha longe indignissimae, nuncium remittere, blue seu potius innuptas red nuptias rescindere, quam punctum temporis haerere in animo meo religionem.
spacer
MORUS (Tacite.) Quam blanda red conciliatrix est et quasi suimet lena ipsa natura! / blue Ego vero, rex illustrissime, auctorem me, quem in re tanta sequare, minime idoneum esse profiteor. Alia enim fuit ab ineunte aetate vitae meae ratio quam ut nodos huiusmodi (qui ad aliud spectant forum) expedire me posse confidam. blue Verum enimvero quantum ipse coniectura assequi queo, nihil tanti hac in causa esse videtur ut religionibus impeditum te credas, quo serius iure utare tuo, connubiumque interposita pontificis summi, hoc est ipsius Dei filii, auctoritate sacrosanctum, tot praeterea annorum longinqua serie et usu, ac suscepta prole nobilissima confirmatum, ratum, firmum, fixum arbitrere. Secure navigas, dum in ea veheris navi ad cuius clavum sedet Petrus.
spacerREX Ast reclamat doctissimorum antistitum gravissima auctoritas, irritum, infectum, ipsius Dei ac naturae legibus repugnante esse, red florentissimarum tota Europa academiarum ad unam omnium manet consensus. His tu omnibus unus refragere?
spacerMORUS Tu vero, si me audis, rex sapientissime, ad eorum doctorum sententiam potissimum accedes qui nec prece nec pretio a fide et religione deduci se patientur. Hieronimum et Augustinum red orbis lumina testes de coelo locupletes tibi, si lubet, devocabo, quos tu sexcentis novorum dogmatum architectis facile anteponas. Sed quid ego Augustinos aut Hieronimos laudo, cum columnam habeas usquequaque immobilem, ecclesiae inquam ortodoxae oraculum, cuius effatis nullus unquam error intervenire potest? Neque vero ista tanquam a me temere effutita accipias velim. Effabor enim quod res est, quoniam ita iubes, Convenerunt apud me iterum ac saepius, iussu tuo rogatu acceresituque meo, viri utriusque iuris periti summi, <con>tulimus capita diligenter sane, et accurate sacrarum paginarum volumina evolvimus, priscorum patrum scripta pertractavimus, iura vetera cum recentibus contendimus, omnia denique sagacissime odorati sumus, oculis animisque in id unum intentissimis, ut si quem forte iuris apicem excutere possemus qui causae suffrageretur tuae, arriperemus cupidissime. Verum nihil egimus, nuptias quas suscepisti certas stabiles divino humanoque iuri praeclare consentientis esse asservant quamplurimi, negat antiquorum omnium quem vidi nemo unus. Quare per Deum immortalem, rex clementissime, leva me aliquando perdifficili hac provincia in qua procuranda onus Aetna gravius sustineo, dum voluntati principis optimi, et de me summa omnia meriti minus obsequi liceat.
spacer REX Attamen red nulla mea gratia teneare, More? Nihil te moveat tantus honorum cumulus, nihil dignitas regiae maiestati proximi, tibine cogitanti quidem, nedum prensanti a me ultro collata, ut de severitate sententiae tuae mea causa tantulum flectas? Unam duntaxat vocem absque te deposco controversiae meae fautricem, quae (coelum ipsum testor) totius regni instar mihi erit.
spacerMORUS Nimirum hoc unum illud est pulcherrimum donum, quod prae omnibus aliis mihi largiaris velim, ut conscientiae integritatem meae, quae mihi non dicam regni unius, non totius orbis sed beatae instar immortalitatis erit, sanctam, incorruptam atque illibatam esse patiare. Quid enim mea intererit, o rex, excellenti apud te auctoritate ad exigui temporis gloria floruisse, si summi numinis gratia, si immortali gloria aeternum excidam? blue Quod ne aliquando contigat en ad pedes tuos accidens omnibus te votis oro obtestorque, da publici muneris vacationem. Liceat per te supremo me magistratu abdicem. Concede aetati iam praecipitanti ac prope decursae, ut quod superat vitae tempus uni Deo devovens ad supremum mortis certamen, ad momentum illud ex quo consequtura pendet aeternitas, per otium me comparem.
spacerREX <Tacite.> Proh pectus indomito adamante septum! Altiores in homine isto racides egerunt mentis inviolatae candor atque constantia quam ut ullis a me machinis labefactari queat. Cum ardescit plane animus acerbitate iracundiae, coram tamen collectam in imo pectore indignationem effundere nequeo, tanta viri reverentia percellor atque coerceor. < / > Exurge, More, postulatis tuis inviti licet concedimus. Cedo annulum aureum primi praesidis insigne. Aliis in rebus, uti consuevimus, fideli tua opera deinceps abutemur.
spacerMORUS Debitas tantae benignitati grates, qui solus potest, rependat Deus. Resignavi, revixi. Iam totus tuus sum, Iesus regum rex, animae meae deliciae unicae. Exit Morus.

SCENA ij blue

Rex indignatus repulsam se a Moro tulisse apud Brandonum Suffolciae ducem, Cromuellum et Aud0laeum querelas deplorat. A Cromuello via suggeritur qua in fraudem inducatur Morus. Audlaeus Mori loco supremus Angliae cancellarius creatur.

spacerREX Abi hinc cum anilibus religionibus ac scrupulis tuis, qui pestem tibi neferiam brevi machinabuntur. Ingratum caput! Hancine mihi persolvis gratiam pro beneficiis tot ac tantis, quanta potuit regalis magnificentia triboli clave apud te figere? (Intrant Brandonus, Cromuellus et Audlaeus.) Faxo bene penitus persentiat quam atrox crimen quamque insolens flagitium sit supplices regis sui preces ludibrio habuisse. Revocate illico proditorem, pereat hic ante pedes nostros contrucidatus. (Brandone abire properante.) Subsiste, quo praeceps ruis? Non sustinebo os hominis gravissimum. Singulae quas mittit voces mentis indices ab omni fraude et labe sanctissimae totidem ferrea vincula iracundiae meae iniicient. Teneo, decretum est. Numquam amplius hisce oculis hominem conspicabor. Veneratores aliqui plurimarum palmarum, blue perfrictae frontis, proiectae audaciae, certi nebulones, quibus nihil unquam nefas erat in facinore, antiquae gravitatis viro opponendi, qui qua iure qua iniuria illum in quaestionum iudiciorumque inexplicabiles laqueas coniicant, quibus ubi semel irretitum tenuero, citra tumultum et periculum per ludum et iocum hominem conficiam. Adeste consilio et auxilio, proceres, regemque vestrum ulciscimini, novo et inusitato contumeliae genere lacessitum.
spacerBRAND. Pergit itaque pertinax ille senex regiis mandatis obsistere?
spacerREX Obfirmatus plane ineptiis suis callum pertinaciae precibus nostris et promissis obduxit. Scelus quoque sceleri accumulat et Romanae urbis pontifici, capitali hosti nostro, spreto imperio nostro, mordicus adhaerescit. Nec hic probrorum finis. Repudiato coram ac contumaciter annulo nostro, amplissimam quam illi ultro detuleramus dignitatem in summam maiestatis nostrae contumeliam accepit.
spacerBRAND. Quae crux, quis tandem cruciatus tanti sceleris atrocitati par esse potest?
spacerREX Vos itaque rationem ac viam architectamini quae in exitum exitialem quamprimum praecipitetur. Certum enim est supremum de illo supplicium sumere. Verum acuto nobis homine et expedito opus est. Cromuelle, quid videtur? Non solet tibi haerere aqua, blue cum doli, machinae, praestigiae ad fucum cuipiam faciendum commoliendae sunt.
spacer CROM. Non longa opus est circuitione (mea quidem sententia) ut in plagas omnino inenodabiles sua ipsius red pertinacia induatur ac iuguletur senex. Nihil tibi, o rex, deliberatius esse certo scio quam crudelissimam Romani praesidis tyrannidem e finibus imperii tui penitus exterminare.
spacerREX Recte tenes. Idem facere certissima sententia est, nec a proposito his quoque consilio (coelites per omnes iuro) ulla me vis, ullius auctoritas aut preces unquam dimovebunt. Quid tum postea?
spacerCROM. Siscatur illico lex qua coniunctae clanculum cum Anna Bolena nuptiae pactae atque legitimae esse iubeantur. Annectatur insuper tanquam hasta amentata in quemlibet obtrectatorem pro arbitratu regis contorquenda, tabella artificiosa qua supremus et unicus secundus Deum immortalem ecclesiae Anglicanae moderator ac caput solus Angliae rex renuncietur. Instituatur deinde in hanc sententiam iusiurandi formula, in quam teneantur omnes principes et populus conceptis verbis iurare. Qui secus fecerint, his supplicium in maiestatis reos constituti solitum certissama poena esto. Tum vero coram iudicibus in eam rem a rege delectis sistantur, et potissimum quos suspicatur rex praeter caeteros divortio suo cum Catharina Hispana obtrectaturos, et cum primis ipse Morus reliquorum omnium coryphaeus. Si iureiurandum red hoc pulcherrimum iuraverit, vicemus, agesque rex victor splendidissimum de pertinace hosti triumphum; sin pervicaciter abnuerit, iam cervices in iudicii laqueos inseruit, relinquiturque telis iudicum ad regis arbitrium confodiendus.
spacerREX Acutum (per Stygem) ac veteratorium commentus, (Tacite.) ac Cerbereo catulo dignissimum! / Macte ingenio vaferrimo, Cromuelle. Pro hac stratagemate ad annuos proventus tuos decies mille aureorum nummum e monachorum bonis addiciemus.
spacerCROM. Nimium profusa est liberalissimi principis beneficentia. Sat foret praemii regi placuisse.(Tacite.) Nummorum vero additamentum, ut verum loquar, nequaquam contemnendum esse censeo.
spacerREX Agite, proceres, quod exordium est huius telae, id perbelli textum videtis. Restat ut omni celeritate ad optatum exitum perducatur. Audlaee, tu annulum hunc de manu nostra accipe, supremi consilii nostri praeses primus esto. Sitque illud primum specimen solertiae tuae, ac grati pariter erga nos animi testimonium. Morum iudicio circumvenire atque opprimere. Quocunque se verterit, quicquid demum cavillatus fuerit, haec summa esto: nisi sacramento hoc obligari se sinat, damnetur, pereat.
spacerAUD. Ne metue, princeps. Caput hoc tibi hac in causa oppignero. Nisi nostris artibus circumscriptus opprimaur et cadat, Audlaeus pro Moro regi poenas expendat. (Tacite dum exeunt caeteri.) Parum est quod postulat. Facinus multo hoc audacius minore precio a me mercatus esset.

SCENA iij blue

Dum otio optatissimo, quo Deo soli vacet, sibi ipse gratulatur Morus, missi a rege Brandonus, Audlaeus et Cromuellus impium iusiurandum ei proponunt, et dolo malo ac mendacio circumventum in vincula duci iubent.

spacerMORUS (Manu tenens crucifixum.) Vicisti tandem, dulcissime Iesu. Errabundam ovem tuam pius pastor ex longinquo intervallo in sinum tuum rursus revocasti. Te duce et auctore a servitutis periculosae fluctibus aliquando tandem emersimus, et quem portum a primis temporibus aetatis summo affectavimus opere, in eum (heu sero nimis!) casibus gravissimis et magna tempestate iactati peroptato invehimur. Ad te, coeli rector salutisque humanae reparator, tota mente atque omni animi impetu confugio, in suavissimos amplexus tuos toto amoris pondere feror. Tibi me, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totumque trado. Et vere unus dies, horula una tecum et ex praeceptis tuis acta peccanti immortalitati infinitis partibus anteponenda. Sic sic iuvat vacuis dignitatum titulis, splendidisque nugis exutum volaticae fortunae ludibria antevertisse. In perbeato hoc otio, in quo soli Iesu vacat animus, nobis admodum patet quod ille feriat, cui ullo pacto intervenire queat. (Fit streptus pulsantium ad fores.) Sed unde fragor isteinsolitus? Non solent fores meae eiusmodi turbulento impetu incudi. (Fit secundus strepitus et intrat famulus.)
spacer
FAM. Adstant prae aedibus armata militum manu septi Suffolciae dux, Audlaeus et Cromuellus, vim nescio quam et arma intentantes, nisi statim intoducantur.
spacerMORUS Brandonus, Adulaeus, Cromuellus? Ita? Viri nimirum honestissimi et regi imprimis chari. Pateant extemplo fores, omni humanitate introducantur. (Exit famulus.) Sed satellites isti quid sibi volunt? Quid tanto impetu in domum irrumpunt pacatissimam? Quorsum ista pertinent? Praesagit animus tempestatem. Contractam regis frontem coactamque in nubem, iam tum cum e conspectu eius me reciperem, facile animadvertebam. Sed ut ut res ista acciderit, tu, Christe, cordis mei gubernacula moderare, et de caetera non quod ego volo, sed quod tu vis. (Osculatur crucifixum, et abdit sub togam ad sinistrum latus. Intrant Audlaeus, Brandonus, Cromuellus, profectus arcis Londinensi, satellites.) Salvete, proceres charissima regi capita.
spacerBRAND. Sic tibi, More, salus a nobis vicissim referenda erit, quemadmodum regis salutem tibi cordi esse comperiemus.
spacerMORUS Bene habet, viri illustrissimi. Ergo adhuc semel saltare licet seni, salva enim mihi sunt omnia. Nam testes mihi sunt superi, rex ipse testis est clarissimus, nihil mihi in omni vita salute regis sanctius aut antiquius esse potuisse.
spacer AUD. Sunt ista verba, mera verba, More. Non amplius passurus est rex sibi abs te verba dari. Veniamus itaque ad rem ipsam quam sic paucis complectimur. Paratusne es attestari solemnis iurisiurandi religione interposita regis nuptias cum Bollenam ratas atque legitimas? Regemque solum ac supremum ecclesiae Anglicanae moderatorem et habendum et nominandum esse? Responde ad haec dilucide, sine fuco ac fallaciis.
spacerMORUS (Tacite.) Omen detestabile avertat Deus! / Rex igitur Bolenam duxit?
spacerAUD. Prorsus duxit.
spacerMORUS (Tacite.) Infaelicem Angliam! / Mehercle sane nimis senem premitis. Rei gravitas maturiorem desiderat deliberationem. Paucorum dierum inducias posco.
spacerAUD. Mandatum regis omnes intercludit cunctationum vias. Ex tempore respondum dandum.
spacerMORUS Per mihi difficiles aedipol conditiones proponitis, ea siquidem a me exquiritis quorum ignarus sum ac plane insciens. Consultendi sunt prius pontificii iuris interpretes, red ne temere red alioqui et inconsulte divinum numen interposuisse videar.
spacerCROM. Non est cur interpretes causere, cum sis ipse iurisperitusque consultissimus. Sed dic sodes verum, More, et quaestiunculam istam animi causa positam pro tua humanitate dissolve. Finge tibi amplissima utrisque ordinis blue auctorate me Angliae regem pronunciari. Anon non me regem diceres?
spacerMORUS Hercle sane sine dubio. Sed quid tum inde?
spacerCROM. Fac insuper ab iisdem ordinibus accidente assensu regio iussam esse legem qua ego idem pontifex maximus consalutandus essem, non etiam me ut papam venerare?
spacerMORUS (Tacite.) Meliora, Deus! Praeclarum scilicet custodem ovium, ut aiunt, lupum! / Quaenam ista, Cromuelle, a profanis ad sacra, ab humanis ad divina tam repentina transitio? Age porro tu finge cogitatione eosdem quos dixisti regni ordines iussisse Deum quem colimus nullum esse, solum Cromuellum vice numinis a cunctis adorandum. Annon propterea tu tibi persuasurus esses ut es divinitate red derepente praeditum? Haud opinor asseverabis.
spacerCROM. Nimirum igitur nec magis tu in rege ecclesiae Anglicanae summum ius agnosces, quantumvis id ipsum a cunctis regni ordinibus lege sanciatus. Confecta res est, proceres. Tenetur vulpecula suis captiunculis implicata.
spacerBRAND. Comprehenditur manifeste versuta hominis improbitas.
spacerMORUS Acutum enimvero dialecticum! Quidquid in solum venit blue effingit et efficit. Cromuelle, bona venia inferatur id solum quod conficitur: non meum consectarium istud est sed a te afficitur.
spacer AUD. Frustra tergiversaris, More. Frustra perfidiam tuam solitis artibus sustinere contendis. Honestissimis testibus in crimine perspicuo teneris. Kingstone, manum reo iniice, eumque in custodiam compinge donec rex certior factus illud quod fieri velit deliberaverit. Exeunt Audleus, Brandonus, Cromuellus.
spacer
MORUS Quam facete ludimur! Quam concinne nobis imponitur ab hominibus non tam in disceptando argutis quam ad quidlibet configendi licentiam liberis! O chara mihi Angliam, quam me tui miseret! Homines isti quibus religionis sanctitas red et innocentium sanguis tam vilia sunt, heu, quam funestam patriae suae securim inflicturi sunt! Sed parendum est ministris regiis. Eatur ad hospitium quod suavissima Dei providentia ab aeterno tempore nobis praefinivit.
spacerKINGST. Hospes mihi quidem pergratus eris, More. Sed quod valde doleo, ad hospitium te ducam parum liberale. Testor coelum, nihil mihi acerbius potuisset contingere.
spacerMORUS Quid ita, Kingstone? Num tantum malum suspicere carcerem, quem ego in bonis numerandum censeo? Etenim mundus hic universus non aliud mihi quidem nisi carcer videri solet, ex quo omnes ad causam dicendam suis singuli temporibus evocabimur. Quod autem meus carcer aliorum carcer minor futurus sit, id adeo beneficii loco habendum. Nam e malis, ut nosti, minimum semper est eligendum.
spacerKINGST. Tu quidem pro more pie iuxta ac lepide! Verum durus tibi erit carcer iste, nam in mandatis habeo ut in angustam latibram te contrudam, victumque tenuem ac parum tibi suppeditem. Dabis veniam, uti spero, More.
spacerMORUS Ego sane perlibenter. Imo age, iungamus dexteras, Kingstone, si quam diu apud te fuero in custodia de angustiis domicilii, de victus cultusve penuria vel tantulum tecum expostulavero, nihil moror domo me tua quam mox extrudito, et ad aediculam meam tanquam ingratum hospitem remittito.
spacerKINGST. O virum meliore dignum hospitio! Ut in carceris ipsius limine velut in convivia iocatur!

SCENA iiij blue

Morus in carcere orans ad supremum certamen vires colliget. Ab arcis praefecto ad iudicium evocatur.

spacerMORUS (Ante crucifixum flexis genibus orans.) Bene plane mihi est, dive Iesu. Pulcherrime es red mundi salus. Perbeate es, red o beatitatis sempiternae pignus, Anglorum deliciae, animae vita meae. O quam bene est mihi tecum versanti! Heu quam male mihi foret ad temporis momentum a te divulso! Egone ut a recta conscientia, ut a tua causa propugnandae ullius criminationibus, ullo excogitatae carnificiendae genere deterritus, dum anima spirabo mea, vel transversum unguem discedam? Iniuriarum insanae moles, invidiae aculei, tempestates contumeliarum, secures, eculei, mortis mille per supplicia exquisitissima repetita, levia sunt, si in alterams librarum lancem imponatur amor ille quem innumeris astrictus nominibus tibi debeo. Deliciae sunt si conferantur cum vi acerrima immanium tormentorum quibus amore mei flagrans mea, mea atrocissima scelera expiandi causa excarnificatus es. Omnibus votis exoptanda sunt, modo vel sic te expotiar. O cassae regum minae et inania fulmina! Quam hebeti et obtusa acie pectus feritis aeterni numinis vero timore communitum! O sordida mihi principum terrenorum studia, blanditias, gratias, cum Christi Iesu coeli terrarumque domini fulgentissimos gloriae radios intenta mentis acie intueor! (Intrat Kingstonus.)
spacer
KINGST. Properato opus est, More. Iam ad curiam praeiverunt iudices. (Pergit orare Morus.)
spacer
MORUS Quam tardae mihi fluunt horae! Puncta temporis singula me punctim enecant, donec e crassa hac mortalitatis meae concretione segregatus animus sursum rectis lineis ad caelestem illum locum subvolat, ubi praesentis tui ac tanquam amici cum amico suaviter colloquentis potestas fiat nunquam interpellanda.
spacerKINGST. Religioni pene <probrum> est a tam praeclaris studiis sanctum hominem avocare.
spacerMORUS Per te ipsum, Deus gloriae, per vulnera ista tua omni fulminis flamma potentiora ad mortalium animos amoris tui ignibus consauciendus, ne patiaris e manibus elabi illustrem hanc palmam, nobilissimum hunc triumphum tamdiu concupitum, tanto mentis ardore adamantum.
spacerKINGST. Tempora! Tempora! Quem virum deperditis! Exemplum innocentiae, iustitiae imaginem, specimen pietatis. Sed premimur temporis angustiis. Heu, More, considere iudices. Iam citaris ad tribunal.
spacerMORUS. Ain’ tu? Illuxit aliquando optatissimus ille dies, quo obscuram hanc lucem cum sempiternae gloriae claritate commutaturus sum?
spacerKINGST. Iam hora diei nona est, praestolatur te curia. Graviter mulctabor ipse nisi mature te sistas.
spacer MORUS Propero ire, Kingstone, Tantum intervalli concedas modo quantum satis est ad vestem mutandam. Splendidissimo enim vestitu ornatus hodie in publicam prodibo.
spacerKINGST. At ego tibi vehementer auctor sum, sententiam ut tuam potius quam vestem mutes. Obsecro te maiorem in modum, More, noli malevolis calumniae ansas dare. Te enim regio senatui regique ipsi magnifice hoc vestitum apparatu arroganter insultare velle certissime criminabuntur.
spacerMORUS Prudenter sane ac peramanter. Pareamus igitur amici monitis optime nobis cupientis.

SCENA v blue

Morus ad tribunal sistitur, maiestatis imminutae accusatur, condemnaur, capitis plecitur.

Intrant Audlaeus et regius advocatus colloquentes submisse. Brandonus, Cromuellus, officiales.

spacerAUD. Praeclare rem tenes, in eo enim cardo causa vertitur. Nisi me valde fallo luculenter hominem concalefaciemus.
spacerBRAND. Commeminisse oportet ultimi ac serenissimi regis mandatum, videlicet, nisi in curiam palam se iureiurando obliget, nullum reo esse posse gratiae locum.
spacerCROM. Sed et illud par est vos minime oblivisci. Sive assensum iureiuando dederit sive destinuerit (si ullam vos speratis ab regina nova inituros gratiam) spem gratiae plane nullam Moro praebendam esse.
spacerAUD. Opportunum monetum. Dabimus operam pro virili parte ut clarissimae reginae mos geratur. Producatur itaque reus. Nos interim compleamus tribunal. Sua singuli loca in subseliis occupent. (Introducitur Morus a praefecto cum satellitibus. Advocatus regius pro sua dicendi gravitate accusationis summam circumscripte complectatur.)
spacerADV. Agam equidem quoad feret facultas constanter ac libere, ac fretus intelligentia vestra, iudices, disseram brevius quam causa desideret. More, extolle manum altius. blue (Inspicit chartas.) Hic Thomas Morus equestris nuper ordinis splendor, et apud regem vel gratia singulari, vel amplissimae dignitatis gradu nemini toto regno secundus, hodierna luce apud vos iudices eiusdem regis et universi regni nomine, de immunita maiestate regia postulatur, quod, Tartarea quadam contumacia instinctus atque sufflatus, summam ac iustissiam serenissimi regis intra ditionis suae fines in homines et res sacras potestatem ius ac iurisdictiones malitiose, perfide ac scelerate denegaverit, dispexerit atque respuerit. Cui quidem crimini quam vere affinis sit, cum testimoniis clarissimis revincitur. Tum sua ipsius pertinacia atque in eadem sententia ad hanc usque horam perseverantia luce hac clarius coarguitur. Quanta vero sit huius sceleris perniciosi atque pestiferi indignitas, ut mittam caetera, vel inde liquido constat, quod cum nulla sancta societas nec fides regni sit, sequatur necesse est ut qui alterum in eodem coelo solem machinatus fuerit, alteri (quantum maxime in ipso situm est) aeternas tenebras effundat, quique alienum superbissimi dominatus iugum suis ipse cervicibus imposuerit, nec ille aliud quiddam propositum habere potest quam ut legitimum suum principem de regali solio praecipitem perturbet, patriam suam intestinis seditionibus ferro atque incendio devastet, omnia denique humana atque divina iura funditus pervertat. Quae malorum Ilias ne communem patriam demergat et obruat, vestrum est, iudices, pro ea qua polletis plurimum prudentia ac nota in regem fide consilio vestro antevertere, et, quod ego a vobis regis ipsius et nomine et verbis vehementius efflagito, reum hunc, caeterorum perduellium antesignanum, iudicii vestri telis quamprimum conficere.
spacer AUD. Strenue, praecise ac graviter pro more suo advocatus regius. Audivisti, More, accusationis capita. Affer si quid habes cur damnationem subire non debeas.
spacerMORUS (Tacite.). Quamvis animae meae pro iustitia praefundendae cupidissimus sim, cum tamen martyrium unius Dei donum esse certe sciam, nec sit mihi hactenus satis exploratus sitne clementissimus Deus tam excellentem gloriam impertiturus necne sit, omnem interim respondendi cautionem adhidebendum esse censeo. / Ad postulata vestra, iudices, responsionem affero brevem illam quidem, sed tamen quae litem adversum me contestatam momento decidere debeat. Sic enim affero me hoc ius, hanc iurisdictionem, qua depostulor, in regiam dignitatem convenire omnino nunquam inficiatum esse.
spacerAUD. Nae tu, More, dulcissimi oris homo es, qui testes iuratos spectatissima fide viros periurii palam arcessere non dubitas. Sed nequaquam sic abibis, etiamnum ius iurandum hoc lege scitum accipis an non?
spacerMORUS Me plane fugit eiusmodi legem latam fuisse.
spacerAUD. At nos tibi denunciamus latam, omnemque suffragiis comprobatam esse.
spacerMORUS. Forte per ignorantiam iuris.
spacerAUD. Ergo per te iuri repugnat?
spacerMORUS De hoc ego nihil affirmo.
spacerAUD. Nequicquam tempus conterimus. Vobis quid videtur, assessores illustrissimi, suffragia vestra palam ferte.
spacerBRAND. Apertum crimen est, negare non audet.
spacerCROM. Citra controversiam de maiestatis damnandus est.
spacerAUD. Pronunciemus igitur sententiam capitis in perduellem. red
spacer
MORUS <Tacite.> Palmam tenemus manu, apertius iam et liberius paulo agendum. </> Date veniam, iudices, extremamque emorituri senis vocem excipite.
spacerAUD. Fare, sed ad rem presse et paucis.
spacer MORUS Ego, iudices, quae Dei est in me benignitas, ecclesiae orthodoxae filium me et modo esse et semper extitisse, nec unquam a pontificis Romani, summi in terris vicarii Christi, communione vel digitum discessisse agnosco, prae me fero, et honestissime glorior. Acceperam autem olim eiusdem pontificis potestatem ac iurisdictionem legitimam quidem et laudabilem esse, sed tamen humano tantum iure in Dei ecclesiae introductam, non divina praescriptione fundatam et stabilitam. Quocirca cum coniectura providerem rem Anglicanam eo propendere ut necesse foret bene anticipatum animo perspectumque habere, qua tandem ex origine pontificia haec dimanaret auctoritas, septennio ipse controversiae huius accuratissimae pervestigatione me penitus dedidi et deprehendi, animadverti, perspecue intellexi potestatem ac iurisdictionem Romani pontificis, quam vos temere (vel levissime dicam) antiquitatis non modo legitimam, red laudabilem, et necessariam, verum etiam divini iuris divinaeque praescriptionis esse. Haec sunt, iudices, mentis meae sensa sincerissima, haec firmissima sententia, haec fides sancta et inviolata, pro qua propugno, in qua et pro cuius defensione sanguinem, vitam, animam promptissime profunderam.
spacerBRAND. Contumaciam non ferendam!
spacerCROM. Quid cunctare, iudex, quin sententiae tuae fulmen in perduellem vibras? Pro parte regis reum ad supplicium deposco.
spacerAUD. Aequa et honesta postulatio est. Quare de tribunali iudicium capitis in sontem sic pronuncio.Thomas Morus perduellionis reus, hinc ad locum supplicio destinatum recta perducitur, ibidemque securi mox feritor, caput cervicibus praecisum supra pontem Londinensem in loco omnibus conspicuo pilo affigitur. Et sic Deus animae tuae misereatur.
spacerMORUS Amen. Summas, immensas, immortales tibi gratias ago, benignissime Iesu. Numen tuum caelo terraeque venerandum, omnes omnium saeculorum mortales immortalesque red spiritus aeternis laudibus prosequantur.
spacerAUD. Lictor, securim expedi et damnato ad supplicii locum praefer. Tibi, Brandone, curae erit ne qua supplicii mora interponatur.
spacerBRAND. Libenter has mihi partes assumo. Probe enim intelligo operam me novae reginae augistissimae navaturum. (Exeunt Audlaeus, Cromuellus, advocatus.) Vides iam, More, quam in loco obfirmata tua te adduxit pertinacia.
spacerMORUS Quid mihi, Brandone, pertinaciam exprobas, cum iam modo rogatu praefecti arcis hominis mihi amicissimi sententiam meam plane immutaverim?
spacerBRAND. Ludis me, More.
spacerMORUS Quod res est, tibi narro.
spacer BRAND. Praefecte, me hic tantisper operire, optatissmum hunc nuncium princeps ego regi deferam. Morus iusiurandum comprobat.
spacerMORUS Pace tua, Brandone, nihil dum eiusmodi ex ore meo excepisti.
spacerBRAND. Quid iste ludus, More? Nunquid aiebas modo sententiam te tuam immutasse?
spacerMORUS Prorsus aiebam. Consilium enim erat magnifice ac perelegante ornatu comparatum red me hodie in publicum dare, verum amici hominis persuasu inductus consilium mutavi, nec aliter ac vides vestitus prodii.
spacerBRAND. Itane vero? Sic nos etiam num morti proximus ludificaris? I, lictor, perduellem illico ad supplicium rape. Tuque, More, intelligas oportet per interdictum regis minime tibi licere longo apud populum sermone supplicii tempus ducere. Si quid in mentem venerit ante mortem enunciandum, verbo absolvendum est.
spacerMORUS Regis praescripto studiose obtemperabimus. (Dum ascendit pegma.) Kingstone, porrige, amabo, ascendenti dexteram. Nam ad descensum quod attinet facile patiar ut me mihi permittas. (Positis vestibus et crucifixum manu tenens.) Quando mandatum regis impedimento mihi est, quominus quis sit animi mei sensus ac status, quae vitae ac mortis meae rationes pluribus exponam, non aliud arbitror acroama hoc potissimum tempore commemorari posse, vel ad causae meae aequitatis illustrius quam quod ab altero illo Thoma Cantuariensi, olim antiste ac cive meo clarissimo usurpatum fuisse acccepimus, tum cum alterius Henrici Angliae item regis seu iussu seu permissu districtos iam in caput suum percussorum enses, ob eiusdem pene nobilissimae causae propugnationem cerneret, ego pro Deo meo mori paratus sum, et pro assertione iustitiae et ecclesiae libertate, cuius ego ultimae vocis meae vos omnes quotquot hic adestis testes appello. (Flexis genibus.) Per te oro te, red Christe Iesu, mea causa cruci suffixe, per, inquam, truculentum hoc tormenti genus, miserere animae meae, tot ac tam nefariis sceleribus astrictae. Miserere Angliae in ruinam luctuosam, ni maturam opem feras, iamiam prolapsurae. Cruor iste meus amore tui mox profundendus, tuo pretiosissimo ac vere divino sanguine coniunctus atque commistus et meis et patriae meae malis promptum et salutare medicamentum afferat. Lictor, ictum tuum praestolor. (Lictore securim demittenti trahuntur cortinae. blue Fiant tenebrae, sequuntur fulgura et tonitrua.)

SCENA vj blue

Regi necem Mori deploranti bonus Angliae genius gloriam Mori et sociorum in eadem causa martyrum ostendit, denunciatque vindictam scelerum Henrico et eius liberis divinitus emittendam.

spacerREX (Solus.) Quod malum portentant nobis horribiles isti fulminum iactus et crebriores solito fulgurum emissiones, indignantis numinis certissima argumenta? Male auguratur animus immanum flagitorum conscientia convictus, ista in caput meum contorqueri tela. (Intrat nuntius.)
spacer
NUNT. Vive, rex, securus et foelix. Pervicax senex contumaciae suae poenas dedit. Vixit Morus. bluespacerREX Ergo oppresso ore cervices dedit lictori Morus?
spacerNUNT. Dedit, et ictu primo concidit cadaver capiti diminutum.
spacerREX Infaustum nuncium! E conspectu nostro te confestim proripe. <Exit nuntius.> Iacet itaque cervicibus revulsum venerandum illud caput, cuius consiliis imperii nostri dignitas toties illaesa stetit? Eius par orbis non habet. Periisti, Thoma, sydus Britanniae fulgidissimum, regum amor, candidissimae sinceritatis sedes, gratiarum omnium et leporum suavissimum domicilium? O facinus nullis meis lacrhymis eluendum! O scelus nullo meo aut meorum sanguine unquam expiandus! (Iterantur tonitrua et fulgura.) Num crepant orbis axes? Num tota caeli machina in caput nostrum ruit? <Intrat angelus.> Angelus stricto gladio armatus e nube desilit. Quis tu? Et unde? Qua confisus audacia stricto ense regi comminare?
spacerANG. Compesce turgidum fastum tuum, atrox tyranne. Genius sum ego cuius in tutela est infaelix per te Angla. Beatorum sedibus delapsus, ut bella contra te a superis suscepta, ut minas, terrores, supplicia, omnia denique irati numinis flagella tibi, inferis devotum caput, denunciem. (Deducuntur vela et apparet in caelo Christus. Hinc Morus, illinc Roffensis, tum alii duo martyris, angelis supra capita eorum palmas et coronas tenentibus.) blue Cernin’ ut isti qui tibi nuper despicatui et irrisioni fuere, quorum innocentem red sanguinem ad ludibrium impudentiae per saevissimos cruciatus ludibundus effudisti, cernin’ ut iam in spirituum beatorum ordines cooptati perpetua pace, blandissima red mentis securitate bonorum omnium affluentibus copiis exaggerata perfruuntur, atque apud iudicem sibi propitium tuis decumanis maleficiis vehementer irritatum vindictam celerem exposcunt? (Canunt martyorum laudes duo angeli.) blue

1 Vivite pugiles, fortia pectora,
Vivite patriae maxima decora,
Vivere pergite non morituri.

2. Pristina sileant saecula milites,
Taceat fortes Dardanus Hectoras,
Romaque veteres prisca heroas.

AMBO Vobis caeli sacra progenies
Vobis propria capite insignia red
Vestris debita meritis praemia.

1. Mora vos trucibus sola haereticis,
Malleus ingens hostibus impiis,
Pacis lumina, fulmina belli.

2. Fortes patriae servatores
Sanctae robora religionis
Orbis sydera, gaudia caeli.

1. Iamque sacratos circum vertices
Iamque beatas circum dexteras
Pennis gloria volat argenteis.

2. Etiam toto largius impetu
Fusi reparant damna cruoris
Flumina nectaris immortalia.

1. Dum sua trudens saecula saeculis
Beata fugit et redit aeternitas
Vivite pugiles procul a curis.

2. Dum sua revocans gaudia gaudiis
Fluit et manet aeterna beatitas
Virtute vivite non morituri.

spacer MARTYRES Vindica sanguinem servorum tuorum, Deus noster. (Christus Moro fulmen, Roffensi gladium tradit. Pergit Angelus.)
spacerANG. En fulmen Moro, gladium Roffensi commodat, ut his armati telis a te ac posteris tuis omnibus sacri sanguinis sui severissimas poenas expetant. (Alia parte aperitur scena et apparent Eduardus Sextus, Maria et Elisabetha, instar statuarum.) blue Age huc oculos tuos iam converte, et in funesto hoc theatro tuorum fata lege. Suscipies tandem filium istum, quem per tot flagitia, perque effusas in omni intemperantia libidines tantopere concupiscis. Sed filius eiusmodi qui e matris suae visceribus crudeli ferro effosus, prius parentem a qua vitam hausit lucis usura privabit quam lucem ipse aspiciat. Filium sui iuris nunquam futurum, sed venenato poculo ab illis ipsis viperibus quas tu iam sinu foves illi propinato praematura morte exinguendum, blue ultimamque prolem seu marem seu foeminam ex pestifero tuo semine procreandam. Secundo post te loco Britannicum imperium optimis legibus temperabit Maria, meliora patre digna filia. Haec purum Dei cultum, sacra ac caeremonias priscas fremente nequicquam Tartaro instaurabit, membrumque abscissum ac prope iam emortuum capiti suo postliminis restituet. blue Faemina annos Mathselamios commeritura, nisi (proh dolor!) inexpiabilis patris impietas brevissimum ei gloriae et recte factorum curriculum circumscripisset. Tertio post patrem loco tyrannidem occupabit postrema ex nefanda tua stirpe proles ex teterrima illa lupa per incestos amores suscipienda. blue Filia quae totum patrem totamque matrem una induet, in gentem Anglicanam ad vindictam scelerum ac turpitudinum a parentibus suis admissarum ab irato numine immitenda, flamma temporis, naturae portentum, ac sexus sui infama propudium. Haec paterna feritate inflammata et furens tenues illas quidem pietatis pristinae reliquias ferro ac flammis, omnique cruciamentorum acerbitate disturbare, absumere, ac funditus exterminare connitetur. Nec desistet debacchari donec inchoatam ab impii parenti bonorum omnium cladem atque excisionem, quoad eius fieri poterit, perficiat et complet. Et hic terminus esto abominandae prosapiae tuae. Vecors, vesanum ac consceleratum caput, reputa paulisper tecum quis tibi tunc futurus sit criminum tuorum sensus, cum morbo ingravescente et impendente ultimo illo et formidando vitae tuae momento, ob oculos tibi obversabantur violata a te apostolorum principis sacratissima iura, usurpata per inauditam impudentiam Dei filii, ac supremi iudicis tui summa in terris potestas. Tum praeterea tot hominum innocentissimorum offusus sanguis, sanctimoniales, Christoque desponsatae virgines vexatae, bonis omnibus exutae, infelicissimo generis humani hosti in praedam propositam. Tot templa atque caenobia compilata, eversa, solo aequata, ac patrimonium pauperum Christi sanguine coemptum a religiosis veri numinis cultoribus ad profanos et detestandos usus aversum. Tum denique perque tot saecula miserorum hominum millia tuo exemplo tuorumque assectorum ductu, persuasu, coactu e illustris suae ecclesiae othodoxae gremio avulsa atque in sempiternas inferorum flammas praecipitata. Quis horror! Quae desperatio! Quot furiae pectus tuum tot flagitiorum conscium ardentibus Tartareo igne taedis exagitatabunt, discerpent, dilaniabunt, heu, heu, miserrime hominis omni miseratione indignissimi? Tot tibi si forent corpora totidemque animae quot in caelo fulget sydera, quotquot in vastissimo oceano fluitant aquae stillae, in scelerum tuorum poenas haudquaquam sufficerent.
spacer MARTYRES Vindica sanguinem servorum tuorum, Deus noster. (Exit angelus et deducuntur cortinae.)
spacer
REX Tot mihi si forent corpora, totidemque animae, quot in caelo fulgens sydera, quotque in vastissimo oceano fluitant aquae stillae, in scelerum meorum poenas haudquaquam sufficerent? Fateor, peccata mea veniam mereantur multam. Sentio ah, sentio: libido, arrogantia, iracundia ferreis catenis me captivum ducunt. O duram et inexpiabilem peccati servitutem, ubi diuturna peccandi assiduitate et usu inveteravit animus! Nec viro unquam ulli furor meus pepercit, nec foeminae libido, nec mihi parvus sceleris red vindex Deus. Lata est sententia, fixum statutum, aerea in tabula incisum est decretum. Periimus, aeternum periimus. Prudens sciensque ad sempiterna inferorum incendia praeceps feror.

Finis