Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
CRANCUS

Crancus, dum alii intus epulantur, speluncam aperat ubi Chrysocancrio suas pecunias defoderat.

CRAN. Si quis hereditaria spe captus otiose se habet, nec rem suam agit sedulo, red
dignus est mea sententia qui et re et spe cadat, nec quicquam deinde acquitat boni spacer1165
Omnem operam collocavi hodie ut meo non deessem commodo. Itaque ad divitiis
eruendum thesaurum nihil non attuli quod terram scrutari possit atque aperire quod
intus est. Hic enim designavit diabolus esse vinae aperendae locum. Dum vero alii
epulis et hilaritati student, incombam ego huic operi aurifodinario, et quam, nisi
mortuo Scombrione, haereditatem adire non licet. Huic vivo surrpiere, si fieri id spacer1170
commode possit, prudentiam puto. Itaque sic aggredior opus. Et ecce successit haud
male. Remoto enim hoc obice patuit thesauri locus. Descendam celeriter. Nam res in
praecipiti posita est.

bar

ACTUS V, SCENA ij
MORS, CRANCUS

Mors a Chrysocancrione ad vocandum iudicem missa Crancum e spelunca exeuntem videt. Mox viso sene ad iudicem accersendam festinat, Crancus vero se abscondit.

MORS Ad iudicem huc vocantum misit me furiosus senex. Ipse vero, quem medicus
haud potuit, curavit se amentia. Quasi enim podagrosus non esset, ita gradificat gradus. spacer1175
Sed quid hic video? Ligones et instrumenta fossoria? Nimirum hic vineae aguntur
Chrysocancrionis rei. Speculabor hinc eventum. Iam enim fur exiturus est.
CRAN. Nullus, credo, testis hic est.
MORS Nisi Mortem adhibeas.
CRAN. Bene res se habet. spacer1180
MORS Tu tamen hanc habuisti male.
CRAN. Hucusque evasi periculum.
MORS Non, credo, evades patibulum.
CRAN. Libenter huic oneri submitto me.
MORS Tanquam asinus aureus. spacer1185
CRAN. Nunc vero fugio. At perii. Hei mihi, hic adest senex. Quin hic abscondo me?
MORS Quin ego iudicem huc advoco?

bar

ACTUS V, SCENA iij
CHYSOCANCRIO, CRANCUS

Chrysocancrio videns speluncam apertam, suspicatus quod res erat, in eam descendit, in qua a Cranco, obsera eiusdem ore, vivus sepelitur.

CHRYS. Fures, latrones, harpagones. Sed nullus hic est qui audiat. Quin fores perfringo?
Sed expectare hic melius est magistratus adventum. Nam plus iam timeo foris quam domi
At quid hic video? Me miserum! Quid factum est in atrio domus? Amisi spem, vitam, spacer1190
omnia, meque, et, plusquam me, mea bona. Nummos, nummos, hei mihi, nummos perdidi.
Pereo. Nec usquam conspicio furem, At, at, stat me supendere. Descendam tamen huc red
prius. Si vero nihil hic invenio, sepulcrum habeo.
CRAN. Habebis igitu, nam ego te sepeliam. Tumulavi hic senem, ut nummi fiant
superstites. Aptissimus enim hic est locus, in quo condantur divites. Nunc abeo, ante spacer1195
reurrectionem forte non visurus senem. At diabolus huc exit. Is prodet me sine dubio.
Quid faciam?

bar

ACTUS V, SCENA iiij
DIABOLUS, CRANCUS

Crancum diabolus Scombrioni prodiens, non nisi creditis sibi in manus Chrysocancrionis bonis, acquiescit. Quo facto Crancus diabolum furti accusaturus herum evocat.

DI. Heus, redde nummos quos furatus est. Exi huc, Scombrio.
CRAN. Iam perii, nihil sum.
DI. Exi dico spacer1200
CRAN. Non igitur taces?
DI. Heus, Scombrio, dormis?
CRAN. Tace, dico, et do tibi dimidium.
DI. Non exis igitur?
CRAN. Habe totum et tace. spacer1205
DI. Aequum iam postulas.
CRAN. Heus, Scobrio, here.
DI. Non taces tu?
CRAN. Exi huc ocyus.
DI. Tace dico. spacer1210
CRAN. Heus Scombrio, dormis?
DI. Vae capiti tuo.

bar

ACTUS V, SCENA v
SCOMBRIO, CRANCUS, DIABOLUS

Scombrio diabolum bona patris furatum credens conviciis eum insectatur. Tandem, acceptis ab eo pecuniis mitigatur, adveniente vero iudice turbatur.

SCOM. Quis me vocat?
CRAN. Ecce fur iste diabolus vult te decipere.
SCOM. Hum quid hoc est? spacer1215
DI. Non taces, impudens?
CRAN. Ereptum tibi it paterna bona.
DI. Mentiris, furcifer.
CRAN. Vide si mentior, iam crede oculis.
DI. O impostor! spacer1220
CRAN. O innocens!
SCOM. Etiamne me deceptum is, o praestigiator carnificentissime? Num Evam me putas
aut Adamum, ut ego credam tibi? Eia, Crance, praestitisti te servum gnavum hodie.
DI. Imo mendacissimum.
CRAN. Tun’ igitur es, o sancte diabole, qui me mendacii nunc arguis? spacer1225
DI. Non tu mihi credis igitur?
SCOM. Non tu etiam mihi?
DI. Quid tibi crederem.
SCOM. Quod tibi crediturus non sim.
DI. Age factis crede. Haec tibi habe. spacer1230
SCOM. Hem mean’ ergo sunt ista?
DI. Tam ista tua sunt quam tu iam es meus.
SCOM. Vin’ ut ego osculer tuum lepidissimum frontispicium?
DI. Imo a fronte usque ad rotunditatem osculari me licet.
SCOM. Age iam credo tibi, sed faciam hoc quando mihi libet. Sed quid hic turbarumspacer1235
est?
CRAN. Ecce iudex huc advenit. Periimus, here.
SCOM. Vereor ne luiturus sim hanc diaboli benevolentiam.

bar

ACTUS V, SCENA vj
IUDEX CUM APPARITORIBUS, MORS, CRANCUS, DIABOLUS, SCOMBRIO

Mors, adducto iudice, dum hrancum furti accusare conatur, non invento sene, ab ipso Cranco et Scombrione homicidii, diabolus vero furti postulats ex sententia iudicis condemnantur et varie deluduntur.

IUD. Obserate has fores ne cui ingressus vel egressus pateat. red
MORS Tenete Crancum ibi. spacer1240
CRAN. Imo potius tenete diabolum.
DI. Imo tenete Scombrionem.
SCOM. Imo Mortem tenete.
MORS Me? Quid feci?
SCOM. Interfecisti patrem meum. spacer1245
MORS At is vivus est.
SCOM. Negas excessisse igitur?
MORS Non nego.
SCOM. Aequum facis.
MORS Sed dico e domo. spacer1250
SCOM. Hem, ubi igitur est?
MORS Quasi tu hoc nescias.
SCOM. Qui vero hoc sciam?
MORS Imo iam, credo, scisti et sensisti.
SCOM. Imo tu iam desipuisti, credo. spacer1255
MORS Heus Crance. Numquid tu etiam non vidisti senem?
CRAN. Imo vidi.
MORS Dixisti tu vere.
CRAN. Sed sepultum.
MORS Hem, sepultus est antequam mortuus? spacer1260
CRAN. Imo antequam natus.
MORS Nugas agis. Num igitur mori sine me potuit.
CRAN. Quis ais?
MORS Aio non potuisse mori sine me.
CRAN. Aio hoc etiam. Quid iam opus est testibus ubi tu crimen fassus es? spacer1265
MORS Quod tandem crimen?
CRAN. Quod senex sine te non sit mortuus.
IUD. Res est clara, tenete igitur Mortem.
MORS. Quin me audis?
IUD. Tace, audivi satis. spacer1270
MORS Audi dico. Nam certum est non est mortuus.
IUD. Qui hoc probas?
MORS Quia in caelo esse non potest.
DI. Neque in inferno est adhuc.
SCOM. Forte igitur est in Purgatorio. spacer1275
DI. At hoc multo minus. Nam secundum doctrinam meam non datur ullus tertius
locus.
CRAN. Quid si sepulchrum infernus sit?
DI. Haec etiam opinio est satis trita apud inferos.
CRAN. Est etiam satis calva apud nos. Tu interea cremandus est propter spacer1280
haeresim.
SCOM. Quin igitur damnas hunc oro haeretico qui Purgatorium negat?
IUD. Recte mones. Tenete ergo diabolum ne seducat populum. Sed procedamus
ulterius. Quis hic accusat Crancum?
MORS Ego. spacer1285
CRAN. Cuius rei tandem?
MORS Furti.
DI. Verum est. Nam furatus est Chrysocancrionis bona.
MORS Vidi ego hisce oculis.
CRAN. Quasi vero vel tibi essent oculi vel tu verum testimonium ferres, cum sis spacer1290
diabolus.
IUD. Verum dicit, absolvo igitur Crancum.
MORS. Absolvis furem igitur?
DI. Quid quod suis manibus mihi bona tradidit?
CRAN. Habuisti tu igitur? spacer1295
DI. Non nego.
CRAN. Num tua erant?
DI. Non erant.
CRAN. Satis igitur te furem praedicas.
IUD. Ita est. Qui enim bona habuit, is furtum fecit. spacer1300
CRAN. Iudicasti rectissime.
DI. At iam habet Scombrio.
SCOM. Transeat hoc quod ego iam habeo.
DI. Sed habuisti a me.
SCOM. Transeat hoc etiam quod tu mihi dederis. spacer1305
DI. Ergo tu furtum fecisti.
SCOM. Nego tibi hanc consequentiam. Ex dono enim habui a te quod tu furto
abstuleras.
DI. Satis est quod habuisti.
SCOM. Sed rem patris. spacer1310
DI. Sed non tuam.
SCOM. Sed mortui.
IUD. In expedito res est. Absolutus est Scombrio.
DI. Quin mihi unum adhuc respondent. Numquid rem patris habes?
SCOM. Omnino. spacer1315
DI. Numquid recepisti a me?
SCOM. Fateor. red
DI. Numquid igitur ex pacto meus es?
SCOM. Verissime.
DI. Eamus ergo. spacer1320
SCOM. Sed post mortem tamen.
MORS Non tibi dixi hoc ante, ut caveres?
DI. Quin igitur tu hunc interficis?
MORS Age, Scombrio, numquid vitam mihi debes?
SCOM. Maxime Cur istud rogas? spacer1325
MORS. Quia pater tuus mortuus est.
SCOM. Interfecisti eum tu?
MORS. Non ego quidem.
SCOM. Ergo non est mortuus. Quid iam vis?
MORS. Nescio certe, nam causa cecidi. spacer1330
SCOM. Sed esto, sit mortuus. Quid inde?
MORS Vellem ut orares.
SCOM. Et tu?
DI. Nullo modo.
MORS Hem, non vis orare hunc? spacer1335
DI. Cur ita?
MORS Ut possit mori.
DI. Hem, vis ut perdam hunc?
MORS Cur ita?
DI. Quia oraturus est. spacer1340
SCOM. Quid igitur faciam ut hos duos inter se reconciliem?
CRAN. Age, here, immortalis es. Nam Mortem vicisti et diabolum.
SCOM. Miror cur iam non sim in caelo post immortalitatem meam.
DI. Diridet nos? Quid faciemus?
MORS Discamus sapere in posterum. spacer1345
IUD. Eamus nunc intro ut examinemus caeteros.

bar

ACTUS V, SCENA vij
GRINCO, MUSICUS CUM SOCIIS

Dum iudex ad militem et veneficam examinandam domum ingreditur, Grinco cum musicis exit, thecam testitudinis civis, quos a coquo abstulerat, repletam manu portans. Orto vero inter ipsum et unum red ex musicis qui thecam ab ipso repetebat iurgio, et viso apparitore quem coquus ad furem persequendum secum adduxerat, musico dat thecam. Ipse vero testudinem in manu tenet.

GRIN. Iam postquem ventrem saginavi, valedico coquis et cum vobis musicis in
maximam redeo gratiam. Quin et iam sum totus musicus. Nam ventrem gero quasi
tympanum, qui sonos etiam editurus est sua vi atque invitis auribus. Quod quod habitus
vester me eripuit hodie iudicio quod intus fit de mea matre et milite spacer1350
Frangicostonide. Testudo sum, nisi multum iam recreor hac testudine, cuius vel
sola theca mihi multa hodie suppeditat bona. Sed quid stamus hic?
MUS. Abite hinc domum, o socii, dum ego hic Scombrionis liberalitatem expecto.
GRIN. Vale igitur.
MUS. Quo tu abis, Grinco? spacer1355
GRIN. Domum cum tuis sociis et meis combibonibus.
MUS. Mane sis mecum.
GRIN. Iam non est otium.
MUS. Dico iterum mane.
GRIN. Dico iterum non vacat. spacer1360
MUS. Non abibis hinc ante me.
GRIN. Tu ergo ante me eas.
MUS. Redde thecam meam.
GRIN. Habebis postea.
MUS. Iam volo ut reddas. spacer1365
GRIN. Iam nolo ut habeas.
MUS. Vin’ igitur ut apparitorem vocem? Sed ecce, opportune unus huc advenit. red
GRIN. Quin igitur hanc habeas tibi. Sed permitte ut teneam hoc barbiton.
MUS. Tene igitur, sed mane.

bar

ACTUS V, SCENA viij
COQUUS, MUSICUS, GRINCO, APPARITOR

Inventis in theca cibis, Musicus, qui eam habebat, ab apparitore coram iudice sistendus abreipitur. Interea Grinco dolo extorquet thecam cum cibis a coquo, eique dum pugnaturus eandem repetit, testudinem in caput impingit, ut nec videre nec expedire se ab illa possit. Quo facto, absconsurus se speluncam, ubi Chrysocancrio inclusus a Cranco fuerat, aperit, sed senis aspectu territus alio cum praeda fugit.

COQ. Apprehende hos fures. spacer1370
MUS. Nos? Quid enim mali fecimus?
COQ. Sustulistis mihi paene mediam ovem cum integra artocrea.
MUS. Accusas igitur nos?
COQ. Imo vos.
GRIN. O coctissime nebulo, accusas tu nos? Credis musicos furare tuas artocreas? spacer1375
COQ. Examina hunc imprimis.
GRIN. Examinet igitur, nihil metuo.
APP. Nullum hic invenio latibulum in quo aliquid condi potest.
COQ. Accede ergo ad hunc.
MUS. Securus sum, accede, spacer1380
APP. At hic nihil est.
COQ. Aperiatur haec theca.
MUS. Aperi igitur, furcifer.
GRIN. Dii huic coqui dent maximum malum.
APP. Hem quid hic est? spacer1385
MUS. Perii, Grinco, tua causa,
GRIN. Imo periisti tua. Cur igitur non dimisisti me?
COQ. Quin hunc latronem sistis coram iudice?
APP. Veni mecum.
GRIN. Imo trahe ad crucem. Nam huius me pudet, qui ausus sit dedecorare unam spacer1390
ex liberalibus scientiis.
MUS. Tu etiam me accusas?
GRIN. Quin tu facis officium tuum?
APP. Veni igitur cito.
MUS. Pereo innocens. spacer1395
GRIN. Salva res est igitur. Iam ne cibi pereant condiendus est coquus. Age huc ades,
coque. Videam quid sustulerit a te.
COQ. Satis credo propter quod suspendi debeat.
<GRIN.> Hem tuan’ ista sunt omnia?
COQ. Imo omnia. spacer1400
GRIN. Mentiris. Nam haec theca est mea. Proinde ex hac theca facio hypothecam, blue
et totam mihi possessionem vendico cum omnibus suis melioramentis.
COQ. Non te intelligo.
GRIN. Ergo iuristas consule. Hi sciunt quid dico.
COQ. Redde sis mea bona. spacer1405
GRIN. Redi sis tuo commodo, ne tibi grande aliquod concinnem malum cum istocce
malleo.
COQ. Cave ne frangam tuum malleum et caput.
GRIN. Cavebo ut potero.
COQ. Oh, oh. spacer1410
GRIN. Posui igitur coquum in brodio. Nunc vero abscondo me. Ecce autem commodus
locus, si removero hoc obstaculum. Latendum hic est usque ad noctem, deinde
redeundum cum hoc praeda domum. At at! Diabolus, crede, hic est. Nam teneor
pedibus. Oh oh, in paenas incidi infernales, credo, ob gulam meam. Evasi tandem,
sed aegre. Nollem adhuc vivus in infernum descendere. Sed fugiendum est. Nam hinc spacer1415
video surgentem unum mortuum. Non tamen relinquam haec spolia, quae lege belli
debentur mihi.

bar

ACTUS V, SCENA ix red
CHRYSOCANCRIO, COQUUS

Chrysocancrio, existimans coquum, cuius caput in ventre testudinis impediebatur, furem esse, et ideo conari se abscondere, eum apprehendit. Ipse vero, ratus senem Grinconem esse, pugnis eum ad terram prosternit.

CHRYS. Ubi sunt homicidae isti qui me sepelierunt viventem adhuc? Sed ecce unum
conspicio abscondere volentem suum caput. Non tamen effugiet manus meas. Iam
nebulonem capiam. Teneo ergo te, o furcifer? spacer1420
COQ. Cepi ego te, o trifurcifer?
CHRYS. Adeste, cives, ferte opem.
COQ. Clamas etiam, verbero?
CHRYS. Subvenite dico.

bar

ACTUS V, SCENA x red
IUDEX, SCOMBRIO, MUSICUS, CRANCUS, CHRYSOCANCRIO, COQUUS, DIABOLUS, MORS, GRAMPOGNA, FRANGICOSTONIDES

Iudex cum caeteris qui intus erant, clamor excitus, pugnantes separari iubet. Musicus et coquus ad mutuam restutionem sib faciendam ab eodem domum dimittuntur. Chrysocancrio se a Morte pane deceptum agnoscens vivendi rationem in melius mutare proponit. Diabolus vero et Mors, videntes se a nullo credi et causa sua excidentes, in aulam delusi redeunt.

IUD. Quid hic rei est? Separate hos duos. spacer1425
SCOM. Numquid iam ex inferis rediit meus pater ut nos exagitet?
MUS. Servate quaeso meum barbiton.
CRAN. Quin ecce fere devoravit coquum.
CHRYS. Tenete imprimis hunc furem qui abscondit suam faciem.
SCOM. Valde suspiciosum est, quando quis non audet ostendere suum caput. spacer1430
IUD. Quem furem vis teneri? Nam hic est coquus.
CHRYS. Sit coquus, habere tamen potest furtivos digitos.
COQ. Tenete Grinconem ibi.
IUD. Ubi? Nam hic nullus est Grinco.
COQ. Imo ipsus est quem manibus tenui. spacer1435
IUD. Numquid igitur Grinco est iste senex?
COQ. Quid mihi cum senecibus? Grinconem volo qui abstulit meos cibos.
MUS. Non ego igitur hoc furtum feci.
IUD. Abi hinc ergo cum tuo barbito.
MUS. Sed quis reparabit mihi? spacer1440
IUD. Is qui fregit.
MUS. Nimirum coquus.
COQ. Quin meum fregit caput.
IUD. Tu ergo eius caput, ille tuum curabit barbiton.
MUS. Non tamen sic decedam de meo iure. spacer1445
CRAN. Cave sis. Nam ius pertinet ad coquum.
IUD. Convenite igitur inter vos et abite.
COQ. Quis igitur mihi cibos restituet?
IUD. Qui sustilit.
COQ. At is est Grinco. spacer1450
IUD. Vidisti eum.
CRAN. Non potuit, credo, prae barbito. red
IUD. Ergo nihil probas abi.
CHRYS. Quis iam reddet mihi nummos meos?
IUD. Quem accusas? spacer1455
CHRYS. Coquum.
IUD. At is nihil vidit.
CHRYS. Ergo Scombrionem filium.
SCOM. Ergo tu vivis, pater?
CHRYS. Quidni? spacer1460
SCOM. Doleo plurimum.
CHRYS. Quid igitur de me putas?
SCOM. Putavi te esse mortuum.
CHRYS. Sepultus quidem eram.
SCOM. Ergo non longe distabas a mortuo. Sed quis tibi fecit hanc iniuriam? spacer1465
CHRYS. Quam vero?
SCOM. Ut te iam sepultum huc adduceret.
CHRYS. Venio accusatum te furti.
SCOM. Ergo venis frustra. Nam fecit diabolus.
CHRYS. Hem diabolus hoc furtum fecit? spacer1470
CRAN. Imo sine dubio.
DI. Imo fecit Crancus.
CRAN. Ego? Interroga igitur iudicem.
DI. Imo interroga Mortem.
CHRYS. Mortem? Ubi est? spacer1475
MORS En adsum ut tibi serviam.
CHRYS. Sed tu dictus es Thanatus.
MORS Imo Graece, Latine vero Mors.
CHRYS. Hem. Ergo Graeca sunt quae mihi paene exitio fuerunt.
CRAN. Mactavit fere usurarium linguae Graecae inscitia. spacer1480
CHRYS. Iam video omnibus studendum Graecis esse qui mortem cavere volunt.
SCOM. Vel saltem non orandum.
MORS Exemplo igitur tuo.
IUD. Studete Graecis igitur.
DI. Imo nunquam orare potius. spacer1485
MORS. Imo numquam credite diabolo.
CRAN. Imo nec Morti.
MORS. Quaere hoc?
CRAN. Quia me furti accusaturus es.
MORS. Certissime. spacer1490
CRAN. Deinde testem adducturus es diabolum.
MORS Rem ipsam dixisti.
CRAN. Non vis tamen ut credamus huic.
MORS Treanseat hoc.
CRAN. Ergo nec tibi, qui huius adducturus est testimonium. spacer1495
IUD. Expedivit rem omnem Crancus. Imprimus ergo hoc constet omnibus, nec
morti credendum esse nec diabolo.
DI. Qui ergo hic agimus si nullus nobis credat?
MORS Redeamus in aulam mea quidem sententia.
DI. Concedite mihi saltem quod meum est. spacer1500
IUD. Aequum postulas. Quid vis?
DI. Veneficam.
GRAM. Tuan’ ego sum impostor?
DI. Num hoc negas, impudens?
GRAM. Quidni hoc negem tibi, qui me alteri tradidisti? spacer1505
DI. Hem cui?
GRAM. Militi Frangicostonidi.
DI. Quid, ego?
GRAM. Imo tu.
CRAN. In matrimonium scilicet. spacer1510
SCOM. Verum est. Nam ego testis nunc aderam.
CRAN. Imo asinus tunc eras, here.
SCOM. Recte dicis.
CRAN. Valeat igitur auritum testimonium.
GRAM. Quin ne tua sim in posterium, incipiam iam servire Deo. spacer1515
CRAN. Docebis ergo militem. Nam is non adhuc orare didicit
FRANG. Cum hac conditione, ut ne fiam taurus, et cum dote accepto veneficam.
GRAM. Placet.
CRAN. Sicut olim de caelo, ita nunc de causa cecidisti, Lucifer. red
DI. Quin tu subvenias mihi, o Mors. spacer1520
MORS Audite Mortem igitur. Ego mihi hodie posco hanc veneficam.
GRAM. Non habebis tamen.
MORS. Cur ita?
GRAM. Quia tu etiam dedisti me alteri.
MORS Cui vero? spacer1525
GRAM. Carnifici.
MORS Quid inde?
GRAM Ergo tu expectabis me post carnificem.
MORS Itane vero?
SCOM. Imo verissime, quamvis tu ipse sis maximus carnifex. spacer1530
IUD. Age, Chrysocancrio, quid nunc in tua causa dicturus est?
CHRYS. Nescio certe. Nam multis ego nunc confundor modis, dum ita me male
ab omnibus amari et mereri intelligo, ut in meam perniciem undique concursum
sit, hinc a diabolo, istinc a Morte, quin etiam a vicinis, servo, et filio meo. Statui
ergo apud me vivendi rationem mutare atque omnibus prodesse studere meis spacer1535
benefactis in posterum. Quare filium meum Scombrionem media bonorum parte
investio. Deninde manumitto Crancum et dotem do veneficae. red
SCOM. Vivat meus pater. Nolo iam ut moriatur amplius.
CRAN. Sed timeo, here, ne brevi moriturus sit.
SCOM. Quare hoc? redspacer1540
CRAN. Quia liberalis est.
SCOM. Timeo etiam, Crance, ne tu te suspendas brevi.
CRAN. Quare hoc?
SCOM. Quia liber es. Qui enim liberi sunt possunt se, quando volunt, suspendere.
IUD. Eamus nunc intro et hoc praeceptum sit omnibus moralibus, ut Mortem et spacer1545
diabolum a se quam possunt maxime procul amoveant.
SCOM. Vale igitur, o Mors, donec orem, et tu, quando moraturus sum, vale, o diabole.
DI. Eamus in aulam. Nam nihil hic mihi sperandum est inter rusticos.
MORS Non me tandem effugient, sicut te plerumque solent hi rustici. Se heus tu.
DI. Quid vis? spacer1550
MORS Vade post me.
DI. Cur vero.
MORS Quia nemo ante me vadit ad diabolum. Nunc, spectatores, pro Morte, per
me licet, vel, si velitis, contra Mortem plaudite.

Finis