Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IIII, SCENA i
CHRYSOCANCRIO, MORS

Chrysocancrio, sentiens se peius habuisse ex quo Mortem in famulum receperat, nulla eius dissuasione retrahi potest quin medicum consulturus domo egrediatur.

CHRYS. Uh, ex quo mihi in domum venisti, Thanate, fere exenteratus sum tussi. Quin me spacer960
etiam podagra paene exhalare animam cogit et, quod miserius est, vocare medicum saepius
in animo fuit.
MORS Sed non erat opus.
CHRYS. Immo erat opus. Sed opes non erant adeo profligandae diceres: melius est ut
ipse per me hunc adeam. spacer965
MORS Quid ita? Ut teras calceos, utque illi des aliquid propter consilium?
CHRYS. Verum est, nihil tamen dabo, quin nudis etiam pedibus accedam.
MORS Mitte me potius. Ego pro te medicum consulam, ut tu interim requiescas in pace.
Vin’ igitur ut interim ego moriar?
MORS Dico ut requiescas in pace. spacer970
CHRYS. Quid hoc est “in pace?”
MORS Vin’ igitur ut sine pace requiescas?
CHRYS. Tace, odiosus es. Iam medicum consulturum exeo red
MORS De quo tandem consulturus?
CHRYS. Ut amplius non tussiam. spacer975
MORS Ea, remedium apud te est.
CHRYS. Dic vero.
MORS Excrea igitur fortiter.
CHRYS. Hem iam excreo.
MORS Usque adhoc. spacer980
CHRYS. Quousque igitur?
MORS Usque ad amimam dico.
CHRYS. Vin’ usque ad mortem excreem?
MORS Quidni, ut amplius non tussias?
CHRYS. Ain’ vero, proditor? Serva sis domum, iam exeo. spacer985
MORS Utinam ut nunquam redeas! Quantum sucepi laboris hodie in mactando hoc
sene! Qui vel ipsa invita Morte victurus est atque invitis omnibus. Mactantur
citius decem prodigi quam avarus unicus, totidemque boni facilius quam unus nequam
intereunt. Hocque fato fit hominum, ut quem omnes oderint, huic vita plerumque
concedi soleat diuturnior. Iam tota spes in unius manu medici posita est. Plerumque spacer990
inscitia medicorum vires meas multum promovet. Si quius opera mihi defuerit, nescio
qua incedam via. Sed quosnam video huc adventantes homines?

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
GRINCO, COQUUS, MUSICUS CUM SOCIIS, MORS

Grinco conductis coquis et musicis Chrysocancrionis domum, impetrata prius a Morte licentia, ingreditur.

GRIN. Adeste viri utriusque facultatis, coqui nimirum et fidicines. Vos quidem estis iuris blue
professores, sed tamen culinarii. Vos vero paene infideles estis quia plurimas tenentes
fides. Si vultis meam sententiam noscere, quaenam praeferenda sit. Ego vos coquos spacer995
omnibus mortalibus anteponendos censeo. Ex cestra enim arte multas colligo conclusiones
demonstrabiles, quae non tam intellectui quam appetui satis sapiunt, totumque red blue
pervadunt hominem et eum faciunt vere scientificum, ab ore scilicet usque ad posteriorem
gutturum. Cum tamen ars vestra transit ab una aure ad alteram, sonumque morientem
edit, flenti deficiens crepitus. spacer1000
MUS. Scientia tamen nostra est una ex liberalibus.
GRIN. Esto, sed illorum est una liberalissimis. Sed numquid habetis omnia parata?
COQ. Omnia. Sed quo loco vin’ hos cibos parari?
GRIN. In culina scilicet.
COQ. At ea ubi est? spacer1005
GRIN. Apud domum Chysocancronis.
COQ. Quis nostram conduxit operam?
GRIN. Scombiro.
COQ. Is etiam nobis solvet?
.GRIN. Immo pro meritis. Iam pulso fores. Eho aperite hanc ianuam. spacer1010
MORS. Quis hic imperator adest?
GRIN. Aperite dico.
MORS Hem quid vis?
GRIN. Nihil tecum volo.
MORS Cur ego aedes verberas? spacer1015
GRIN. Quia faciunt mihi iniuriam.
MORS Nil faciunt.
GRIN. Immo faciunt, ut ego tecum iam collquar.
MORS Nullus hic domi est praeter me.
GRIN. Mentiris. Tu enim non es domi. spacer1020
MORS. Ubi igitur est domus mea?
GRIN. Apud vermes credo.
MORS Eia actum hic agis. Excessit herus meus.
GRIN. Utina tu verum diceres!
MORS Excessit dico. spacer1025
GRIN. E vivis vellem.
MORS Sit ergo ut vis.
GRIN. Aperi igitur fores.
MORS Quis imperat?
GRIN. Scombrio. spacer1030
MORS Accede igitur.
GRIN. Gratum facis.
MORS Iam si medicus dimovere hunc e vivis senem nequeat ante praestitutum tempus,
at horum praesentia atque hic apparatus convivalis et direptio pecuniae thesaurique
per manum Scombrionis dilapidato conficiet totum negotium atque interficiet spacer1035
vetulum. Sed Scombrio hic adest cum invitatorum aliquo.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij
SCOMBRIO, FRANGICOSTONIDES, MORS

Miles Mortis aspectu terretur. Mors Scombrioni patrem suum excessisse narrat, quam, secundum pactam conditionem, se interficere tentantem Scombrio quasi oraturus saepius deludit eandem. Relicta fori Morte cum milite domum intrat, Mors indignabunda senem reducere ex improviso statuit.

SCOM. Pergamus alacriter. Nam si diaboli industria, vel tua fortitudo, vel Mortis praesagium
quidquam volet, magnas ego divitias indipiscar hodie, et tu dotatam tibi habebis veneficam.
FRANG. Servabo ego dotem, sed veneficam reliquam diabolo.
SCOM. Non duces ergo Grampognam? redspacer1040
FRANG. Ducat qui volet. Egone ut hanc ducam quae me in taurum convertet subito?
SCOM. Verum dicis. Cornuto enim animali nihil peius est. Sed ecce prae foribus Mors adstat.
Nostin’ hominem? Sta, quid fugis?
<FRANG.> Non fugio, sed muto locum.
SCOM. Sta doco. Non tibi nocebit. spacer1045
FRANG. Sed ego fugio ne illi noceam.
SCOM. At non potes. Totus enim osseus.
FRANG. Et ego totus sum ferreus. Novistin’ ergo?
SCOM. Quin servum hunc dedi hodies patri meo.
FRANG. Cave ne brevi fiat dominus, teque et patrem perdat male. spacer1040
SCOM. Patrem quidem vellem, sed mihi adhuc nocere non potest. Sed quid tibi de eo
videtur?
FRANG. Ex facile similis est quadragesimae, vel etiam quatuor temporibus, aut vigiliis
sanctorum. Nam haec omnia non minus ego quidem atque huius aspectum exhorreo.
SCOM. Audiamus quid novi ferat. Salva sis, Mors. spacer1055
MORS. Et tu, si potes.
SCOM. Confecisti rem?
MORS Immo patrem tuum. Sed tu rem conficies.
SCOM. Rem patris scilicet?
MORS Immo, et communem. Nam debes mori. spacer1060
SCOM. Hoc scio. Excessit igitur pater meus?
MORS Non est, crede, in tota domo.
SCOM. Sepultus ergo est?
MORS. Non hic eum invenies.
SCOM. Factum bene! redspacer1065
MORS Tu etiam fac bene.
SCOM. Quid vis?
MORS Ut te praepares.
SCOM. Iam sum paratus.
MORS Age igitur. spacer1070
SCOM Sed tamen ad prandium.
MORS Sed tamen mactabo te ante.
SCOM. Non potes.
MORS Quis te defendet igitur?
SCOM. Heus Frangicostonides, non me defendes? spacer1075
FRANG. Utinam nunc essem apud Antipodas! Immo defende te fortiter.
SCOM. Num igitur times?
FRANG. Non timeo, sed perge tu.
SCOM. Ergo defende me.
FRANG. Perge dico, non est opus. spacer1080
SCOM. Mactabit vero me.
FRANG. Mactet igitur. Tu perge.
SCOM. Quo vis pergam, si me mactaverit?
FRANG. Ad diabolum, si vis, dummodo tecum una non eam.
SCOM. Itan’ amicum destituis? spacer1085
FRANG. At magis amicus sum mihi.
SCOM. Tu me mactabis igitur?
MORS Ne dubita.
SCOM. Quid feci?
MORS Malum. spacer1090
SCOM. Cui tandem?
MORS Tibi.
SCOM. Quando?
MORS Quando pepigisti te mihi.
SCOM. Quo vero lege? spacer1095
MORS Ut patrem tuum tollerem.
SCOM. Quid tum postea?
MORS Deinde mactarem te.
SCOM Perge vero.
MORS Post unam oratiunculam. spacer1100
SCOM. Heus tu, stabis iam promissis?
MORS Quid tibi vis?
SCOM. Volo ut promissa peragas.
MORS Ora igitur cito.
SCOM. Non interrumpes me? spacer1105
MORS Ora dico.
SCOM. Nec quicquam facies mali?
MORS Malum! Non oras?
SCOM. Donec perfecero?
MORS Quid non adhuc? spacer1110
SCOM. Orationem meam?
MORS Non dico. Perge modo orare.
SCOM. Tu modo perge sapere.
MORS Quid est?
SCOM. Nihil tibi mecum est nisi ut orem. spacer1115
MORS Verum est.
SCOM. Nec mihi, si nunc orem, est commodum.
MORS Non orabis igitur?
SCOM. Omnino.
MORS Ergo incipe. spacer1120
SCOM. Quando defessus vivendo sum.
MORS Quid hoc est?
SCOM. Abi hinc, non orabo.
MORS Deludis ergo me?
SCOM. Tu ergo me mactabis? Abi intro, Frangicostonides, tu hic expecta foris. spacer1125
MORS Quin tu hinc eas in maximum malum.
SCOM. Quin tu expectes dum orem. Ha ha he, vale.
MORS, Quid a stulto deludi tam turpiter conceptis etiam verbis meis? Non tamen
impune hoc faciet. Nam revocabo senem. Ipse me ulciscetur probe suae vitae quasi
postliminio. Ego hodie Scombrionem, ut dignus est, cumulabo malis. Sed ecce alios spacer1130
convivas.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
GRAMPOGNA, DIABOLUS, MORS

Venefica Mortis conspectum timens diabolum pro se intercessorem habet, pro qua ille impetrat ut carnifici relinquatur.

GRAM. Hei hei, Granbufo.
DI. Quid est?
GRAM. Non cernis igitur?
DI. Quid? spacer1135
GRAM. Mortem.
DI. Immo quotidie. Cur fugis?
GRAM. Non fugiam Mortem?
DI. Mane dico, amicus meus est.
GRAM. Sit igitur, non tamen meus erit. spacer1140
DI. Qui scis?
GRAM. Quasi tu es meus. red
DI. Qoumodo mare me potes et non Mortem?
GRAM. Propter vitae gratiam.
DI. Eia, bono animo es. spacer1145
GRAM. Utinam essem bona anima!
DI. Salva sis multum, o mors.
MORS Et tu dmanatus sis plurimum, o diabole.
DI. Commendo tibi hanc veneficam.
MORS Vin’ ut hanc recommendem tibi? spacer1150
GRAM. Non per vitam dicas, non. red
DI. Quare non?
GRAM. Quia ipsa me commendo satis.
DI. Verum est. Abstine igitur hac vice.
MORS Fiet. Reliquam ergo carnifici. Sed quo nunc is? spacer1155
DI. Ad Scombrionem.
MORS Cur vero?
DI. Ut huic tradam rem patris. Deinde eundem tollam mihi.
MORS Numquid igitur in matrimonium?
DI. Quidni? Sed celebrandum apud inferos. spacer1160
MORS Cave ne te decipiat, sicut me hodie.
DI. Quasi is possit decipere diabolum! Eamus intro.
MORS Ego etiam iam eo revocatum senem.

Perge ad quintum actum