Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i
FRANGICOSTONIDES, SCOMBRIO

Frangicostonides miles ad pugnam contra veneficam Scombrionem excitat atque instruit.

FRANG. Perge intrepide, salutem hodie et ultionem tibi spondeo de ista perditissima
muliere, quam vel primo aspectu meo quasi annihilabo et in pulverem transcribam
minutissimam.
SCOM. Ain’ ergo veneficam a te hodie excarnificandam fore? spacer685
FRANG. Quin et excoriandam atque extundendam in partes minores nihilo.
SCOM. O lepidum spectaculum! Quonam igitur te appellem nomine? Martem? An
Herculem, qui promittis tam magnifica?
FRANG. Quid mihi nugas istas Martem atque Herculem nominas? Quin ipsum ego
Iovem suo deturbarem e caelo fulmine atque omnes deos et deas et diabolos perdite spacer690
affligerem, et tanquam mures redigerem in latibulares angustias.
SCOM. O magniverbonem atque adeo invictissimum hominem! Iam ego non timebo
centum et quinquaginta diabolos.
FRANG. Age ergo accingamus nos et tu cave ne palleas, quandoquidem habiturus sis
Frangicostonidem ducem. spacer695
SCOM. O grandinominalem virum! Non vis ergo ut ego palleam, qui nomen istud tuum
audio? Permitte mihi ut tremam parum.
FRANG. Quid praesente atque inspectante me ut tu tremas?
SCOM. Verte dorsum igitur. Nam certum est tremere, ita me tuum numen terrificat.
FRANG. Age sume ferrum in manus. spacer700
SCOM. quid mihi cum ferro? Tractare enim nescio.
FRANG. Experire modo. Sume etiam clypeum.
SCOM. Vix quidem ausim aspicere.
FRANG. Sume dico intrepide.
SCOM. Quandoquidem iubes, sumo. Deponam iam, si placet. Ipsi enim mihi terrori sum. spacer705
FRANG. Attolle sinistrum manum et sic leva clypeum. Dextra vero tenebis ensem et sic
rotabis manu. Stabis vero sic, atque aliquando retrahes sinistrum pedem. Dum ictum
declinas, promovebis dextrum atque hostem feris.
SCOM. Nullus qui qui haec omnia addiscam vel uno anno integro. Siquidem tenere
aratrum possum, sed non pugnare manu. Pedibus vero nunquam ad invasionem uti soleo, spacer710
sed ad fugam.
FRANG. Quomodo ergo nunc stas?
SCOM. Pedibus parum firmis, sicut ebrius.
FRANG. Qua ratione cum hoste congredieris?
SCOM. Nulla. spacer715
FRANG. Quid si te invaserit?
SCOM. Fugiam.
FRANG. Ergo fugies?
SCOM. Imo sicut homines solent cum diabolo, ita cum hoste pugnabo, fugiendo quam
maxime. spacer720
FRANG. O timidum caput! Quin stas fortiter et defendis te?
SCOM. Quis me invasurus est?
FRANG. Iam ego sic invado te.
SCOM. Iam ego sic defendo me. Fugit.
FRANG. Quid fugis? Nihil tibi malum facio. spacer725
SCOM. Nec ego tibi feci malum.
FRANG. Mane igitur. Non te percussurus eram.
SCOM. Ergo dixisses hos prius.
FRANG. Eamus nunc, tu praeibis.
SCOM. Nullo modo. Tu enim fortior es. spacer730
FRANG. Praei dico.
SCOM. Ah non adeo malis esse me credas moribus ut hunc locum praeripiam tibi?
Quaso, ah quaeso ut praeeas.
FRANG. Sequere ergo, ne cadas animo.
SCOM. Non ego, dum vel stare possum vel fugere. spacer735

bar

ACTUS III, SCENA ij
GRAMPOGNA, CRANCUS

Venefica deprehensum in furto Crancum verberibus excipit.

GRAM. Exi hinc, furcifer.
CRAN. Ah parce lumbis meis. Iam enim exeo.
GRAM. Sume ergo condimentum pro cibis.
CRAN Serves tibi istud condimentum, satis iam ego.
GRAM. Irrides ergo, verbero? spacer740
CRAN. Quid me caedis?
GRAM. Etiam rogas?
CRAN. Cave sis dico a me.
GRAM. Tu etiam dico a me caveas.
CRAN. Quid tibi vis? spacer745
GRAM. Volo ut mea mihi restituas. Volo inquam cibos meos.
CRAN. Vin’ ut evomam in os tuum? Aliorsum enim non habebis nisi vel sursum vel
deorsum.
GRAM. Ergo tibi in dorsum hoc habe.
CRAN. Cave dico iterum ne tibi exarem istam faciem unguibus aratralibus. spacer750
GRAM. Minaris etiam, furcifer?
CRAN. Adhuc me caedit sacrilega? Ni desieris, faciam te hodie totam excarnificabilem.
GRAM. Pergin’ igitur minari?
CRAN. Pergin’ caedere? Ergo defende te.

bar

ACTUS III, SCENA iij
SCOMBRIO, CRANCUS, FRANGICOSTONIDES, GRAMPOGNA

Scombrio cum milite superveniens Crancum contra veneficam pugnantem animat, deinde ab illa male acceptus opem militis implorat. Ille vero, dum per crines eam reluctantem ad suspendium duobus sociis opem ferentibus trahit, venefica, relictis post se crinibus, fugiente, omnes tres simul in terram cadunt et mox diabolum advenientem conspicati fugiunt.

SCOM. Age, Crance, viriliter, animose. Pugnis tuis exdentifica hanc veneficiam. Hauri spacer755
sanguinem. Oh, oh, oh, ferte auxilium. Oh, mordet me pessima.
CRAN. Age, here, viriliter, animose.
SCOM. Oh, ferte suppetias obsecro.
FRANG. Vin’ igitur experiri meum brachium, o mulier perditissima? Iam invoca omnes
diabolos, non te mihi hodie eripient. spacer760
GRAM. Etiamnum crines laceras, scelestissime?
SCOM. Tene hanc fortiter. Nam mihi paene nasum eradicavit dentibus. Etiam stas, Crance?
Quin pugnis hanc caedas?
CRAN. Etiam stas, here? Quin hanc ense confodias?
SCOM. Nimis timeo naso meo. spacer765
CRAN. Ego etiam timeo meis auribus.
GRAM. Non me dimittis igitur?
FRANG. Nisi excarnificavero prius, nunquam te dimittam hodie.
GRAM. Ah obsecro, dimitte me. Nihil enim tibi feci mali.
SCOM. Ne credas. Contra enim hanc fert meus nasus testimonium. spacer770
CRAN. Adhibe etiam aures meas et latera, quae fere confregit fustibus.
GRAM. Ah oro te per istam tuam barbam hastiferam, per istum martialem aspectum
tuum, per genua inflexibilia, per robusta et nervosa brachia, perque insupportabiles
manus, per columnas istas Herculeas, crura tua, ah dimitte me.
FRANG. Vera sunt, fateor, omnia quae haec de me praedicat. Quo tamen animo haec spacer775
dicat mihi dubitandum est quam maxime. Nam venefica est post faeminas natas
perditissima.
GRAM. Ah quid igitur fiet de miserrima?
FRANG. Secundum merita tua, suspendam enim te prius per crines ab hac arbore, deinde
magnum ignem subiiciam quo asseris probe. Assatam postea dabo te comedendam spacer780
diabolo.
GRAM. O magnificum bolum!
CRAN. O diabolares delicias!
GRAM. Ain’ ergo, impurissime, me assandam hodie fore?
FRANG. Aio certissime. spacer785
GRAM. Ain’ vero? O nebulonem spurcissimum! O scelestissimum caput! O
magnicreponem asinum!
FRANG. Etiam clamas, bestia? Veni modo ad supplicium.
GRAM. Non veniam.
FRANG. At traham te. spacer790
GRAM. Fac igitur quicquid potes, non veniam.
FRANG. Non?
GRAM. Non dico.
FRANG. Experiemur modo. Tu cape hanc partem, et tu illam.
SCOM. Vehementer timeo ne calcitret. spacer795
FRANG. Cape dico. Trahemus omnes simul.
CRAN. Tenete ergo fortiter.
FRANG. Oh perii plane.
CRAN. Et ego plusquam plane.
SCOM. Oh, ego iam sum mortus. spacer800
FRANG. O dorsum meum!
CRAN. O mea latera!
SCOM. O meos clunes, ventrem et caput!
FRANG. Spinam confregi.
CRAN. Costas contrivi. spacer805
SCOM. Amisi ego cerebrum. Servate mihi quasi, si invenistis. Adhuc enim nec vivo nec
sentio.
CRAN. Cur ergo loqueris, here?
SCOM. Quia nullus alioqui miseresceret mei.
FRANG. O dedecus! Sumne ergo deceptus ab hac turpissima maga? Itan’ hos reliquit post spacer810
se crines suos emptitios? Hinc foeminarum mores?
CRAN. Veneficarum scilicet.
FRANG. Hisne calvitia cooperiunt capillitiis? O infamissimum genus!
SCOM. O Crance!
CRAN. Quid habes, here? spacer815
SCOM. Vide utrum sim mortuus necne?
CRAN. Qui ero hoc videam.
SCOM. Vide si Mors propter me stet. Valde enim in ventre male habeo. Fortasse etiam
nunc adest postquam meum interfecit patrem? Non vides, Crance?
CRAN. Nusquam. spacer820
SCOM. Bene est. Possum igitur adhuc vivere?
CRAN. Quidni?
SCOM. Recte dicis. Nam adhuc non oravi semel.
CRAN. Ita est. Quin fugis here?
SCOM. Quid est? spacer825
CRAN. Adest diabolus.
SCOM. Non ego centum timeo diabolos dum hunc habeo ducem.
CRAN. Sed is timet etiam.
SCOM. Ergo tu times?
FRANG. Non equidem, non timeo. Saepe enim soleo sic tremere quando irascor. Sed spacer830
cedamus hinc parum.
CRAN. Ego etiam fugiam quia irascor.
SCOM. Quid? Tu fugies ante herum tuum?
CRAN. Imo quia irascor.
SCOM. Age, te etiam sequar quia metuo. spacer835

bar

ACTUS III, SCENA iiij
GRINCO, DIABOLUS, GRAMPOGNA

Venefica ad ulciscendam sibi illatam iniuriam diabolum post Scombrionem et socios mittit.

GRIN. Quid est quod omnes homines conspectum tuum fugiunt?
DI. Quia timent.
GRIN. Utinam sic etiam timerent omnes faeminas!
DI. Tum vero ubi tu nunc esses
GRIN. Tum vero non essem nunc cum diabolo. spacer840
DI. Neque esses cum Deo. Sed ecce mater tua me quaerit.
GRIN. Te ergo habeat sibi.
GRAM. O Granbufo.
DI. Quid tibi est?
GRIN. Nihil est hic crinis in toto capite. spacer845
GRAM. Ulciscere me de inimicis meis.
DI. Quinam sunt hi?
GRIN. Omnes credo boni.
GRAM. Qui me paene redegerunt ad suspendium.
GRIN. O paene factum bene! spacer850
GRAM. Abstulerunt etiam mihi crines.
GRIN. Utinam abstulissent et caput!
GRAM. Tractaverunt me pessimis modis.
GRIN. Quidni sic tractarent pessimam?
GRAM. Domum etiam expugnarunt. spacer855
GRIN. Nempe officinam diaboli
GRAM. Diripuerunt omnia mea bona.
GRIN. Hoc est, mihi.
GRAM. Quin etiam cibos meos.
GRIN. At at? Iam timeo malum. spacer860
GRAM. Pernas, petasones, farcimenta. red
GRIN. Perii. Me miserum Ergo nihil fecerunt reliqui?
GRAM. Nihil.
GRIN. Hei mihi!
DI. Quid tibi est? spacer865
GRIN. Nihil certe est quod comedam.
DI. At tace, mox erit. Hos enim tradam devorandos tibi.
GRAM. Redi celeriter.
GRIN. Iam stomachus mihi iras excitat. Pugnare possem prae fame. Nihil ergo
reliquerunt? spacer870
GRAM. Nihil.
GRIN. Quare non etiam comederunt te?
GRAM. Quia affata non eram.
GRIN. O factum male! Comedere vel crudam oportuit.
GRAM. Ain’ vero, furcifer? spacer875
GRIN. Aio vero, sed non furcifer. Paulisper huc recedamus. Eorum enim aliquis red
hic adest.

bar

ACTUS III, SCENA v
CRANCUS, GRAMPOGNA, GRINCO

Crancus narrat herum suum in asinum et militem in taurum esse transformatos a diabolo. red Visa deinde venefica et diabolo in magnas angustias redigitur.

CRAN. Nunquam ego iterum inducar ad expugnandam veneficam quae diabolum habeat
suae vindicatorem iniuriae. Vix enim subduxi me hodie a pessimo infortunio. Iam enim herus
meus atque etiam miles ille Thrasonicus in bestias, credo, mutati sunt. Herus, quia blue spacer880
orare noluit. Nempe timebat Mortem. Miles vero qui non potuit. Nunquam enim red
orare didicerunt huiusmodi animalia. Ego vero quam potui celeriter frontem signavi cruce,
Unde fac factus daemoni terribilis sum nactus liberam viam fugiendi, sed metuendi
nullum video exitum.
GRAM. Hic nebulo omne meum abligurivit penum. spacer885
GRIN. O helluonem ventriplenum! Ut ipsi iam invideo!
CRAN. Quos vero hic audio colloquentes? At at, iam perii. Fugi diabolum, sed peiorum
incidi in veneficam. Haec mecum aget iterum de repetundis. Quid ego iam faciam? Certum
est fugere, qua tamen incertum via. Aggrediar imprimis hanc. At ecce monstrum hic
video. Semihominem scilicet asinum, vel semiasinum hominem. Quam similis hero blue spacer890
est. Ipsus est, agnosco pedes. Quin igitur hac fugio? Ah nequeo. Hic me aliud retinet
monstrum tauriforme. Minotaurum hic conspicor, militem scilicet verborum taurinis red
insignitum cornibus. Ergo media tentanda est via. Sed hinc etiam intercludor miser a
faeminino diabolo, sicut hic a faemina diabolica. Undique me mala circumsistunt. Hinc
diabolus, istinc venefica, ex illa parte taurus, ex hac asinus. Succumbendum igitur est. spacer895

bar

ACTUS V, SCENA vj
SCOMBRIO, FRANGICOSTONIDES, CRANCUS, DIABOLUS , GRAMPOGNA, GRINCO

Scombrio semiasinus iam factus veneficam sibi irridentem calcibus expugnat, quam miles etiam cornu petit et ad terram paene prosternit. Controversia tandem a diabolo certis propositis conditionibus dirimitur, inter quas una erat ut Scombrio, redditis sibi in manus paternis bonis, diabolo in praedam post mortem veniret.

SCOM. O Crance, da mihi foenum et hordea, nam valide esurio.
FRANG. O si quis afferret mihi paleas quam voraciter comederem!
SCOM. Rudere iam possem prae fame.
FRANG. Mugire iam possem prae nimio graminis desiderio.
CRAN. Ego etiam possem ventrem exonerare prae metu. spacer900
DI. Ha ha he. Posses amare me si tibi dedero hordea?
SCOM. Imo vehementer.
FRANG. Ego etiam si paleas dederis.
DI. Habebis igitur tu cornucupiam et tu aurium tenus. Tu vero quid postulas?
CRAN. Nihi praeter absentiam tuam. spacer905
DI. Habebis etia postquam satisfecisti huic.
CRAN. Heus, non tibi feci satis?
GRIN. Imo fecisti nimium. Nam comedisti omnia.
GRAM. Num cognoscis me?
SCOM. Accede quaeso ut te osculer. spacer910
GRAM. Quam tu nunc amabilis es!
SCOM. Saluto igitur te totis viribus.
GRAM. Etiam me calcas, improbe?
SCOM. Imo sicut asini faciunt. Conciliare enim solent amorem elatis calcibus.
GRAM. Tu etiam me cornu petis, sceleste? spacer915
FRANG. Facio ego quod tauri solent. Cornibus utor tam ad pugnam quam ad
benevolentiam.
GRIN. Mea mater quam habet duos benevolentes procos!
GRAM. At ego vos hodie pro meritis in maximum dabo malum, quia me suspendere
atque assare voluistis. Quin etiam crinibus spoliavistis me atque expilavistis domum meam. spacer920
CRAN. Et quod magis est, devoravistis omnes cibos.
DI. Age, Grampogna, vindicta tibi prae manibus est. Sed audi consilium meum. Scis
huius Scombrionis patrem esse valde divitem, praeterea hunc esse robustis viribus,
Crancum vero versipellem esse et doctis instructum dolis.
GRAM. Verum est. Nam fraudavit me ientaculo. spacer925
DI. De me nihil loquor. Neque enim de speciosa hac facie sat possum loqui.
CRAN. Nec ego satis tacere.
DI. De te vero notum est satis quam sis anus merobiba, et quam auri cupidissima,
quodque habeas hic filium ventri potentissimum.
GRIN. QuId prodest imperatorium appetitum habere et angustos cibos? spacer930
DI. Ego vero vobis (quod tamen mei moris non est) pacem suadeo, his tamen
maxume feriendam conditionibus, ut vos omnes secum Scombrio domum suam deferat.
Ubi postquam ego Chrysocancrionis thesauros protulero, illos una dilapidetis et, quod
reliquum est, vivatis hilariter. Ubi hoc effecero, quod ipse quam maxime ex animo cupit,
ipsum ut ego Scombrionem tollam mihi pro praemio. Veneficam vero cum dote spacer935
assumat Frangicostonides, Crancus manumittatur atque haeres ex asse constituatur. Grinco blue
vero ventrem cibis copiosis refarciat. red
GRIN. Incipio iam amare diabolum propter istam lepidam sententiam.
CRAN. Incipio iam credere eundem salutari posse propter solam fidem. blue
GRIN. Quin etiam et bona opera. spacer940
CRAN. Iam rem tace, nam haec docet esse ad salutem minime necessaria. red
DI. Mentem meam dixisti. Ego enim dico huiusmodi vel nulla esse velle esse demeritorie, ac
proinde peccata.
CRAN. Credite, posteri. Nam ita ait profundissimus dominus doctor ac magister, Lutheri
diabolus, iuris utriusque professor ordinarius, mentiendi scilicet et vivendi male. spacer945
DI. Quid ais?
CRAN. Nil contra te. Nam haec non sunt bona opera.
GRIN. Verum dicis. Sed nunc redeamus ad Scombrionem et militem. red
FRANG. Cum dote vel ego iam vaccam possum diligere.
SCOM. Licet iam sim asinus, tamen aliquid subodoror hic versutiae, itaque non placet spacer950
conditio ut me totum tollas tibi. Sed tu mediam partem mihi reliqnue et tolle alteram.
Nimirum asinum tolle et relinque hominem. Si tamen effeceris ut res patris in meas
deveniat manus, concedo tibi utme totum, sed post mortem, habeas.
DI. Eamus. Accepto conditionem.
SCOM. Et ego pecuniam. spacer955
GRAM. Et ego militem.
FRANG. Et ego dotem.red
CRAN. Et ego haereditatem.
GRIN. Et ego prandium.

Perge ad actum quartum