Tessera caerulea — commentariolum. Tessera riubcunda — notae textuales Tessera viridis — translatio.

ACTUS II, SCENA i
COQUUS

Coquus, non invento argento cochleari, quod tamen in pileo secom inadvertenter gestabat, eius recuperandi causa veneficam adire proponit.

COQ. Audio Grinconem in aulam proofectum ut quaerat diabolum. Ego vero quaerospacer280
veneficam eius matrem, ut mihi furem indicet qui hac nocte surripuit mihi cochlear
argenteum. Audio enim veneficas multum scire posse per diabolum. Sed ecce Grinco
leporino passu huc accelerat. Siste te, Grinco. Quid fugis? Num aliquid mali tibi
accidit?

bar

ACTUS II, SCENA ij
GRINCO, COQUUS

Grinco, narratis quae sibi in aula diabolum quaerenti acciderunt, spe ientaculi adductus amissum cochlear se coquuo in manus redditurum promittit. Imprimis igitur clausis oculis stare iusso eidem colaphum infligit, deinde, facie eius fuligine denigrata, in parietem impingit. Postremo, restituto cochleari, domum mirifice illusum remittit.

GRIN. Duae res mihi semper fuerunt maximo infortunio, nimirum nasci ex venefica etspacer 285
convesci cum diabolo. Ex matre enim nihil sum nactus praeter infamiam et pauperatem,
ex diabolo fumos et inanitates meras. Quin ego iam insumpsi duas horas in quaerendo
uno pulice, qui cum sit animal saltabile et discursivum sine ratione, huius inveniendi
rationem nullus sum qui sciam.
COQ. Quare quaesitum is pulices aulicos? Non satis habes rusticos domi?spacer 290
GRIN. Quaesivi ego diabolum in forma pulicis, sed inveni malum.
COQ. Quod tandem malum?
GRIN. Mortem fere.
COQ. Narra igitur modum.
GRIN. Ut primo ventum est in aulam, conieci me inter foeminas. Ibi circumspicio si spacer 295
quis auribus insidietur pulex. Tandem ex nobilioribus cuidam video assidentem unum
aterrimum magnitudinis quidem formicalis, pedicularis vero latitudinis. Accessi propius
et iam eiusdem lateri factus vicinior, quasi in aurem dicturus aliquid inclino caput. Illam
statim odorans nescio quam mei oris vehementiam (allium enim recenter comederam,
et ieiuno stomacho) exclamavit “phi, quis hic foetor nares percurrit?” Hac voce spacer 300
commotus quidem ex propinquo aulicus, huius, ut videbatur, amasius, calamistrata coma,
simulque existimans osculari me velle suam amasiam pugno elato me invasit ex illa
parte qua carebam oculis, hoc est a tergo. Hi vero actum fuisset de meo cerebro, nisi
acuti naris foemina suam naso apposuisset manum, quam ego quasi catapultam
reformidans in meos intentam oculos celeri capitis decinatione fefelli, ut credebam, spacer 305
impetum. Atque hic error mihi saluti erat. Nam pugnus aulici hac ratione frustratus
in maxillam cecidit foeminae, eamque gravi ictu in terram paene exanimem dedit.
COQ. Credibile videtur hanc faeminam fuisse vitulam, aulicum vero lanionem et
pugnum clavam.
GRIN. Solum ergo deerat coquus. spacer 310
COQ. Ad quid coquus?
GRIN. Ut scilicet condiret hanc foeminam.
COQ. Perge narrare. Adhuc enim nihil tibi event mali.
GRIN. Ego vero, proclivi ut eram capite, aufugi celeriter, eoque incuriosius in aliam
astantam arietavi foeminam, quae humi corruens uni etiam tertiae ruinam attulit. redspacer 315
Hac strage edita, clamare omnes atque inclamare rusticum, ego vero fugere, ridere alii
atque cachinnos edere. Post me aulicus ille pudore atque ira plenus currere, mortem
etiam minitari, iamque instabat meis scapulis. Subduxi me celeriter ut potui, illea red
vero inadvertenter sequens impegit in unam ex humi stratis foeminis, lapsusque red
toto capite quasi balista agebatur in advorsum parietem. Ego, liberam iam nactus spacer 320
exeundi viam, aufugi celeriter, nec prius respexi quam venissem huc gradu plusquam
testudineo. Iam, credo, vides in quam maximam suam malam crucem diabolum quis
quaesitum it, vel curiales hosce pulices.
COQ. Tres foeminas cum uno viro mactasti hodie. Quid facies?
GRIN. Comedam duplum plus solito hodie pro fortitudinis praemio. Sed quo tu spacer 325
nunc festinas?
COQ. Ad quaerendum etiam diabolum.
GRIN. Quaeras pro me igitur, dum ego eo ad coquinam tuam.
COQ. Quid facturus ibi?
GRIN. Nimirum excocturus ientaculum. spacer 330
COQ. Habebis igitur, si unum mihi dixeris.
GRIN. Quidvis dicam, propone modo.
COQ. Ubi cochlear inveniam quod ex argento hac nocte perdidi.
GRIN. Hem. Videam te melius, Verte te in girum.
COQ. Vide igitur, iam verto me. red spacer 335
GRIN. Adhuc volo, satis est. Stabis iam promissis?
COQ. At non possum iam stare prae vertigine.
GRIN. Nunc claude oculos.
COQ. Claudo.
GRIN. Fortiter dico. Iam nudo tuum caput. Nihil vides adhuc? spacer 340
COQ. At qui possum clausis oculis?
GRIN. Videbis statim. Nihil etiam sentis?
COQ. Imo nimium. Oh.
GRIN. Salva res est igitur. Iam lavo tuam faciem. Odoraris ergo aliquid?
<COQ.> Fuliginem credo. Foh. spacer 345
GRIN. Sic debet ungi coquus. Nunc me sequere.
COQ. Oh, fregi caput.
GRIN. Malum. Non potuisti odorari hunc parietem? Iam aperi oculos.
COQ. Hem, videon’ hic meum cochlear?
GRIN. Accipe ergo, nam tuum est. spacer 350
COQ. O Grinco, quantum iam debeo tibi!
GRIN. Ientaculum credo plusquam Milonianum. blue
COQ. Nunc eo, ut parem tibi.
GRIN. Affer sis domum nostram, quo brevi rediturus sum, favente diabolo.
COQ. Fiet. spacer 355
GRIN. Nunc abscondo me. Aliquis enim hic me venatur aulicus.

bar

ACTUS II, SCENA iij
DIABOLUS, GRINCO

Diabolus foemineo habitu indutus et speculum in manu tenens Grinconi obcurrit, cum quo in gratiam redit et ad venificam iter instituit.

DI. Ha ha he. Quantos ego hodie excitavi iocos? Quos vero risus? Et quot Grinconem
ludificavi modis, sodalem scilicet meum.
GRIN. O perfidissimum socium! Quam vellem iam carere nebulonis huius consortio!
DI. Iam alia meditor, atque alios commentor doctos dolos. Ed ideo aptum ad fallendum spacer 360
superinduxi habitum. Foeminarum enim ad fraudem semper fuit instructissimum genus.
Nunc adeunda Grampogna est, quae mea iam indiget opera. Ego vero illius ad inferenda
hominibus maleficia. Sed si perspicilia non fallunt, non longe hinc Grinco abest.
GRIN. Iam me subolfecit furcifer.
DI. Ades, Grinco. spacer 365
GRIN. Quin tu hinc eas in maximam malam crucem.
DI. Cur ita?
GRIN. Etiam rogas, impudens? Num me ludibrio satis habuisti hodie?
DI. Ha ha he. Iam satis irarum est. Redi in gratiam. Nihil enim tibi evenit incommodi.
Hoc a me cautum est. spacer 370
GRIN. Verum dicit iste plagiarius. Haec enim perpessus sum omnia alieno incommodo.
Heus tu, poteris hoc iterum praestare?
DI. Hem, quid id est?
GRIN. Ut verum praedices. Nam quis putaret diabolum esse veridicum? spacer
DI. Iuridicum dicito, non veridicum. Nam, sicut iuristae solent, lucrifaciunda causa 375
falsum saepe, verum aliquando effutio.
GRIN. Sed dic mihi, cur fingis te foeminam?
DI. Ut fallam viros.
GRIN. Quos tandem viros?
DI. Quos soleo. Molles, delicatulos, stultos saepissime, aliquando etiam prudentes. spacer 380
GRIN. Hem quid ais? Adeone stulte prudentes inventurus es homines, qui hoc oris tui
barathrum ament cum suo promontorio?
DI. Quidni? Pecunia iam diabolo amatores conciliat, propter cuius gratiam me perdite
etiam deperire solent atque admirari omnes, imprimis laudare hoc corpusculum,
hos crines aureos. spacer 385
GRIN. Vel potius anguineos.
DI. Hanc frontem aequabilem.
GRIN. Sicut gibbus cameli.
DI. Supercilia laevia.
GRIN. Sic dorsum suis. spacer 390
DI. Hos oculos caelestes.
GRIN Immo scelestos et hircinos oculos.
DI. Divinum hoc stillatorium.
GRIN. Vel nasum rhinoceroticum.
DI. Haec labra corallina. spacer 395
GRIN. Et caminorum tersoria.
DI. Hoc os suave.
GRIN. Sicut latrina.
DI. Dentes rotundos.
GRIN. Sicut molares lapides. spacer 400
DI. Denique hanc caudam venustam et speciosam.
GRIN. Sicut sterquilinium.
DI. Quid plura?
GRIN. Eia iam satis te laudasti.
DI. Totus sum spectabilis. spacer 405
GRIN. Eamus igitur, ne tibi spectatrices omnes invideant.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
CHRYSOCANCRIO, MORS, CRANCUS

Chrysocancrio senex, cognita Mortis parsimonia, eum red in famulatum recipit. Crancus ieiunus domum veneficiae ad cibos inde diripiendos, adire cogitat.

CHRYS. Afferte sellam ut assidam modo, uh, uh. Ambo vos huc accedite. Ede igitur nomen
tuum.
MORS Sum ego dictus Thanatus. spacer
CHRYS. Hem, Thanatus? Affirmas hoc etiam tu? spacer410
CRAN. Imo constantissime.
CHRYS. Uh, uh. Ostende manus tuas.
MORS Ecce ossa. Non enim habeo manus.
CHRYS. Non igitur fureris. Affirmas hoc etiam tu?
CRAN. Non ego quidem. Nam et manus habeo, sed quod furari possum non spacer415
video.
CHRYS. Quando comedisti, Thanate?
MORS Nunquam. Non enim soleo.
CHRYS. Affirmas tu etiam?
CRAN. Experire, si pacet. Nunquam enim non soleo. spacer420
CHRYS. Quomodo ergo vivis, si non comedis?
MORS. Ex morbis et damnis caeterorum hominum.
CHRYS. Ergo tu usurarius es?
CRAN. Ergo tui similis.
CHRYS. Quando igitur moriturus es? spacer425
MORS Quando nullus praeterea vivet.
CHRYS. Utinam et ego post te viverem!
CRAN. Utinam et ego post te!
CHRYS. Quoties orare soles?
MORS Valde sero, idque semel. spacer430
CHRYS. Qua tum oratione uteris?
MORS De profundis clamavi. blue
CHRYS. Et tu?
CRAN. Ad te levavi. blue
CHRYS. Nempe ad patibulum. spacer435
CRAN. Imo ad tuas cruces aureas et argenteas. blue
CHRYS. Potin’ humi cubare sine lecto?
MORS Etiam sine stragulis.
CHRYS. Sapis plurimum. Et tu?
CRAN. Nunquam ego istud novi sapere. spacer440
CHRYS. Potin’ omnem rem meam bene curare?
MORS Imo et conficere.
CRAN. Nempe ut tua cura non sit opus.
CHRYS. Nimium places. Sed qua mercede praestabis haec omnia?
MORS Nulla. spacer445
CHRYS. Frugi es. Num aliquid te mihi conduxit?
MORS Filius tus Scombro.
CRAN. Et ego Crancus servus tuus.
CHRYS. Uttrosque laudo, te vero prae caeteris. Tu enim mihi unice places, quia
victurus nullo sumptu meo. Nam nec manus ad harpagandum habes nec quibus spacer450
induaris vestibus eges. Nec quicquam comedis, nec multum oras unde possis
contrahere scrupulos. Nec morieris brevi, nec cubitum is, et rem meam tractabis
bene et nullo pretio. O beatum me, cui talis servus ex voto obtigit! Age cape tibi
has claves. Imperabis domui meae. Vide ne eleemosynam facias vel miserearis
alicuius pauperis. Cave praeterea ne quemquam in aedes intromiseris. Claude spacer455
fenestras omnes ne fur aliquis introspicia. Nec quicquam emas. Exulare hinc volo
ista vocabula, ientare, prandere, caenare et alia huiusmodi, et, quoad fieri potest, ipsum
bibere. Si vero aliquando opus fuerit, sumatur aquae fontalis parum. Sine ullis
praeterea cibis, nisi quos sors ultro obtulerit. Huiusmodi sunt mures domestici,
quos vivos excoriare licet, deinde vel coctos vel assatos comedere. spacer460
CRAN. Quid vero fiet de pellibus?
CHRYS. Serventur ina liquem usum. Quin ipsos etiam gustare pulices vel pediculos
non erit insuave, praesertim ieiunto stomacho, atque repetere ab eis sanguinem quem
a nobis hauriunt.
CRAN. Melius est homicidas illos unguibus male perdere. spacer465
CHRYS. Sed iam praeceptum satis est. Caetera per te ipse intelliges. Nunc intro me
sequere.
MORS Sequor.
CRAN. Ergo abeundum est mihi. Vereor ne Mors ipsa necetur brevi ab hoc red
portento hominis, a barbaro isto et post hominum memoriam miserrimo sene. Iam ego spacer470
ieiunus sum, deinde impransus atque incoenatus forsan ero nisi melius mihi et ventri
prospexero. Iam vero qua via hoc fiat cogitandum imprimis est. Nihil enim est nostrae
domi, vel etiam muribus et pediculis non parcitur. Stat domum aliquam irrumpere atque
expugnare pernas, aut si quid ibi sit quod ventrem farciat. Crampognae vero veneficae
non longe hinc abest domus. Adibo atque imprimis explorabo omnes aditus. Deinde spacer475
extorquebo istine ientaculum vel invito diabol0. Sed aliquis ecce ad aedes veneficae
exiturus est. Ex facie quidem videtur Aethiops. Aucupaabor hinc quid velit.

bar

ACTUS II, SCENA v green
COQUUS

Coquus a Grincono, ut dictum est, denigratus, affert ientaculum sicut eidem promiserat, ad aedes veneficae.

COQ. Ex quo recuperavi cochelar, amisi credo me. Nam fugiunt omnes comspectum meum
quasi essem diabolus, Qua vero de causa hoc faciunt, mirari satis non possum. Nam sentio
in me nihil esse mutatum, neque extra me quicquam video novi. Nunc, sicul promiseram spacer480
Grinconi, adduxi huc ientacuum. Sed ecce venefica exit apud quam iussus sum illud
deponere.

bar

ACTUS II, SCENA vj
GRAMPOGNA, COQUUS

Venefica, existimans coquum suum esse familiarem daemonum, ei hoc neganti et se coquum asservanti non credit, sed intro secum adduxit.

GRAM. Videor videre hic Granbufonem familiarem meum daemonem. Heus, cur
venisti tam sero?
COQ. Ientandi tempus nondum praeteriit. spacer485
GRAM. Expectavi te maturius. red
COQ. Sed tamen hoc coctum ante oportuit.
GRAM. Quid coctum?
COQ. Ientaculum scilicet.
GRAM. Pro quo? spacer490
COQ. Pro Grincone filio tuo.
GRAM. Quasi vero tu iam coquus esses! red
COQ. Quasi vero non essem quod sum!
GRAM. Festinus es. Sed ubi reliquisti Grinconem?
COQ. Cum diabolo, credo. spacer495
GRAM. Non tamen hic tecum video.
COQ. Nempe praemisit me.
GRAM. Ergo non reliquisti cum diabolo.
COQ. Verum dicis. Iam memini quod nondum diabolum invenerat.
GRAM. Non ergo vidisti eum. spacer500
COQ. Quin dico praemisit me huc.
GRAM. Quomodo ergo te non invenerat?
COQ. Dixin’ ego me? Dico diabolum non invenerat.
GRAM. Sed tu ipsus es.
COQ. Hem, nihil credis interesse inter coquum et diabolum? spacer505
GRAM. De iure forsan differentia esse potest, sed non de facto. Nam inter te et blue
diabolum nihil interest.
COQ. Quid ais?
GRAM. Vel ad summum quaestio erit de nomine. Vin’ igitur ut te vocem coquum?
COQ. Vin’ ut te vocem veneficam? spacer510
GRAM. Mitte iocos. Nam mihi semper eris diabolus.
COQ. Quid si nolo esse?
GRAM. At hoc non potes.
COQ. Hem non possum non esse diabolus?
GRAM. Non cum ista facie. spacer515
COQ. Si facies tibi non placet, avertas tuam igitur, quae faedior est.
GRAM. Scilicet.
COQ. Etiam dubitas? At omnes interroga.
GRAM. Age non est opus. Pulchellus es, incipio multum amare te. red
COQ. Sed non est otium amare te. Iam dic ubi hos deponam pro Grincone cibos? spacer520
GRAM. Feras intro, nam viam scis.
COQ. Nimirum caecus non sum.
GRAM. Ipsa sequor. red

bar

ACTUS II, SCENA vij
GRINCO, COQUUS

Grinco, relicto post se diabolo ientandi causa, festinat domum. Coquus consulto speculo delusus credit se diabolum iam factum, et a Grincone suadetur alteri doabolo supervenienti loco non cedere.

GRIN. Unius spes ientacula binas meis pedibus alas addidit. Itaque praevolavi diabolum vi
tractus plusquam magnetica. Quid enim praevertere potest incitati impetum stomachi? spacer525
Sed ecce coquus nostris huc exit aedibus. Ut fidelis est!
COQ. Vel haec mulier insanit, vel ego non sum coquus amplius. Tam enim familiariter me
diabolum vocat atque si iam exissem ex inferis. Incipio iam multum dubitare de mea
saluate, non solum de meo nomine.
GRIN. Bene est, rem teneo. Ex coquo ego hodie creavi hunc diabolum opportune quidem. spacer530
Nam hinc mihi viam praeparo ad doctam fallaciam. Restat iam ut hanc ei opinionem red
argumentis corroborem, quo verum diabolum, qui statim venturus est exturbem foras.
Hominem sic aggredior. Heus venisti tandem, nequissime? Ubi latuisti tam diu?
COQ. Cui tu loqueris, Grinco?
GRIN. Nebuloni scilicet. spacer535
COQ. Num igitur mii?
GRIN. Imo diabolo.
COQ.. At is ubi est? Non enim video.
GRIN. Non ergo te novisti adhuc?
COQ. Quin tu me novisti, credo. spacer540
GRIN. Imo pro mendacissimo spiritu.
COQ. Hem vide melius. Sumne ego similis tuo diabolo?
GRIN. Non ovum ovo nec asinus asino similior inquam fuit. Si dubitas, consule blue
hoc speculum.
COQ. At at! Res perspicua est. Diabolus sum sine dubio. spacer545
GRIN. Sed tamen iuvenis. Non enim adhuc habes cornua.
COQ. Verum est. Existimavi tamen hucusque fuisse me coquum.
GRIN. Hoc facile erat existimare. Tam enim coquus quam diabolus versantur circa ignem.
COQ. Quid iam vis ut ego faciam?
GRIN. Officium scilicet tuum. spacer550
COQ. Quid hoc est?
GRIN. Adeas veneficam. Illa te docebit, si nescis. Sed cave, si alius diabolus superveniat,
ut huic loco ne cedas. Ambitiosi enim plerumque sunt et solent diaboli se invicem
proturbare suis possessionibus.
COQ. Quandoquidem diabolus iam sum, ius meum tuebor fortiter. spacer555
GRIN. Nimis adhuc cocte loqueris. Relinque ius istud coquis. Iam enim tibi vel
iniustum tueri licet. Sed ecce mater mea te quaerit. Age partes tuas.
COQ. Agam pro viribus.

bar

ACTUS I, SCENA viij
GRAMPOGNA, COQUUS, GRINCO

Coquum inepta et minus apaposita coram venefica loquentem Grinco sua explicatione in magis congruo sensu interpretatur, ut matri persuadeat eum esse diabolum.

GRAM. Quid est, Granbufo, quod me solam relinquis?
COQ. Successi parum solum ut ventrem exonerarem. spacer560
GRAM. Quid ais?
GRIN. Pudet me huius diaboli. Hoc est, successit ut me filium ventris tui levaret onere.
GRAM. Quo vero onere?
GRIN. Fame silicet, quam nemo libenter sustinet.
GRAM. Bene fecit. Sed cur voluisti celare te mihi? spacer565
COQ. Quia credebam me coquum.
GRIN. At hoc peius est alio. Id est, credebat se hoc tibi persuasurum ioco.
GRAM. Intelligo. Placet igitur ut iam appellem te diabolum?
COQ. Immo. Nam vidi me in speculo.
GRAM. Quid hoc est? spacer570
GRIN. In parvo scilicet specu, ubi, puto, abscondit se hodie.
GRAM. Quid fecisti in aula tam diu?
COQ. Nihil ego.
GRIN. Hem, ui tunc eras?
COQ. In coquina meae domus. spacer575
GRIN. Hoc est, in aula. Nam haec apud diabolum synonyma sunt.
GRAM. Acute. Meministin’ quanto iam tempore diabolus es factus? red
COQ. Recenter credo, ad summum media hora.
GRIN. Ita est. Nam tempus designat ex quo fingebat se coquum.
GRAM. Ubi primo recepisti damnationem tuam? spacer580
COQ. In culina puto.
GRIN. Hoc est, in culo Luciferi. Vereor ne satis non sim ad resarciendas ruinas
huius diaboli.
GRAM. Nunquid caelum vidisti ante lapsum?
COQ. Nunquam ego. spacer585
GRIN, Non enim poterat aperire oculos.
GRAM. Cur ita?
GRIN. Quia erant clausi contra veritatem.
GRAM. Iam intelligo. Valde tamen obscure respondet.
GRIN. Diaboli responsa semper sunt huiusmodi. spacer590
GRAM. Dic ubi situs est infernus.
COQ. Nescio, quia numquam ibi fui.
GRAM. Hem! Infernum negas?
GRIN. Iam haereo quid porro dicam. Immo non negat.
GRAM. Quin dicit se nescire. red spacer595
GRIN. Non igitur hunc intelligis?
GRAM. Qui vero id possim?
GRIN. Malum! Non adhuc? O iam occurrit. Ait nescire se quod nunquam ibi fuerit.
Fuisse tamen aliquando non negat.
GRAM. Hoc igitur erat. spacer600
GRIN. Immo hoccissimum erat.
GRAM. Nimis docte. Sed nunquid hic nobis apparet alius diabolus?

bar

ACTUS II, SCENA viiij
DIABOLUS, GRAMPOGNA, GRINCO, COQUUS

Diabolus superveniens a venefica non agnoscitur, sed mirifice a Grincone delusus abit. Tandem venefica, re cognita, Grinconem ad eundem revocandum mittit, qui coquum etiam ad faciem lavandum domum redire iubet.

DI. Cum quanta festinatione proripuit se Grinco in nescio quam coquinam hodie! Nec
expectare me voluit, ita inexpugnabili trahebatur impetu. Sed ecce cum matre hic adstat,
et cum alio quodam adventitio, qui ex facie quidem videtur esse frater germanus mihi. spacer605
Salve, Grampogna.
GRAM. Quid vis mecum?
DI. Tandem huc veni ex aula tibi.
GRAM. Qua vero via venisti?
DI. Hac scilicet. spacer610
GRAM. Eadem igitur redire poteris.
DI. Hem tam cito me dimittis?
GRAM. Quis te vocavit?
DI. Non tu me vocasti igitur?
GRIN. Se te non vocavi, saltem nunc voco. spacer615
DI. Dic ergo.
GRIN. Os scilicet impudentissimum.
DI. Negas igitur me a te vocatum?
GRIN. Imo tu iam nega, si potes.
DI. Quid est? Non te intelligo. spacer620
GRIN. Ergo abi. Res enim hic inter intelligentes agitur.
DI. Sic ergo me dimittis, Grampogna?
GRAM. Quin mihi satis est unus diabolus domi.
DI. Hem, videon’ hic novum diabolum?
COQ. Imo tu hic novissimus es. spacer625
DI. Quis vero te diabolum constituit?
COQ. Quis vero te?
DI. Ipse nimirum Lucifer.
COQ. Me vero ipse Grinco.
GRIN. Hoc est, in famulum matri meae. Me fere imbrodiavit hic coquus. spacer630
DI. Tunc Lucifero maior es?
GRIN. Quid putas? Nam salvari adhuc possum.
DI Non nego.
GRIN. Ergo sum maior tuo Lucifero, qui numquam salvari potest.
DI. Potes etiam damnari, credo. spacer635
GRIN. Sed haec fides non te salvum faciet.
DI. Quidni?
GRIN. Quia in luto haeret. blue
DI. Quid est in luto haerere fidem?
GRIN. Id est esse sine bonis operibus. bluespacer640
DI. Numquid damnari te est bonum opus?
GRIN. Num igitur charitatis?
DI. Rem dixisti.
GRIN. Ergo propter charitatem tu damnatus es.
DI. Derides ergo me? spacer645
GRIN. Quis enim diaboli charitatem non rideat?
DI. Poenitebit huius rei, spero. red
GRIN. Hem nobis etiam paenitentiam praedicas?
DI. Praedico tantum.
GRIN. Cave igitur ne luas. spacer650
DI. Cur vero?
GRIN. Quia scis hanc esse meritoriam.
DI. At ego te, et hunc coquum puniam pro meritis.
GRIN. Adhuc loqueris de meritis, furcifer?
COQ. Adhuc me coquum appellas? spacer655
DI. Quidni appellem te tuo nomine?
COQ. Heus Grinco, vocat me coquum. Nunquid mentitur?
GRIN. At non potest verum dicere.
COQ. Num pugnabit mecum, si hoc ei dixero?
GRIN. Quin iam fugit hinc, ne diceres. spacer660
COQ. Ergo salva res est. Victor sum, profligavi adversarium.
GRIN. Iam vero, mea mater, antequam hunc assumas domum, cogitare imprimis
debes quomodo eum sustineas. Alterius enim conditionis atque caeteri plerumque
sunt diaboli. Hi enim, quia digni non sunt, numquam edere possunt. Hic vero et
comedit et concoquit et bibit et dormit, atque etiam in secessum it, sicut homines. spacer665
GRAM. Cur non dixisti hoc priusquam alius discesserat?
GRIN. Quia tibi melius esse duxi vel utro carerere vel, si unum habere vis, ut hunc
tibi maxime haberes qui minus malitiosus est.
GRAM. Sed tamen sumptuosus, idcirco nolo hunc. Tu alium huc revoca.
GRIN. Permitte me ientare prius, ne eum invenire non sufficiam. spacer670
GRAM. Non hodie quicquam gustabis nisi prius hunc mihi reduxeris. Festina igitur,
dum ego diverto in hanc viciniam.
GRIN. Ergo ad restim mihi paene res rediit. Quid facere incipiam? Fefelli blue
credo me. Age, abi tu domum et lava faciem tuam, et sic ex decocto diabolo exibis
iterum in crudum coquum. spacer675
COQ. Est mira haec ars, quae potest facere et infectum reddere diabolum. Gratias
tibi habeo quod me ex inferno reduxisti hodie.
GRIN. Vale. Nunc mihi festinato opus est, ne ieiunus, hoc est miserrime, peream.

bar

ACTUS II, SCENA x
CRANCUS

Data occasione, Crancus aedes veneficae ad diripiendos cibos ingreditur.

CRAN. Sucessu igitur non caruit haec mea expectatio. Omnia ex voto fluunt. Recessit
venefica ad proximam viciniam. Ientaculum intus paratum est, Grinco remissum ad spacer680
diabolum. Ego solus hic regno. Nunc festino ad praedam comestoriam.

Perge ad tertium actum