Tessera caerulea — commentariolum. Tessera riubcunda — notae textuales Tessera viridis — translatio.  

 

MORS
Comoedia

DRAMATIS PERSONAE

CHRYSOCANCRIO senex
SCOMBRIO adolescens
CRANCUS servus
GRAMPOGNA venefica
GRINCO filiolus veneficae
FRANGICOSTONIDES miles
MORS
GRANBUFO diabolus
IUDEX
APPARITORES
COQUI
MUSICI

bar

ARGUMENTUM

Avaro mortem in famulum adoptat patri
Scombrio, et subornat illum ut interficiat,
Spondetque certis sub conditionibus
Huic se futurum deinde dedititium.
Diabolus interea superveniens spacer5
Bona se daturum in manus promittit patris, red
Si sibi in praedam Scombro post mortem cederet.
Acceptat ille. Mox, non invento sese,
Uterque ab illo ius et aequum postulant.
Sed eius una et servi illusi dolis spacer10
Uterque causa ex iudicis dicto cadunt.

bar

PROLOGUS

Miramini forte, spectatores optimi,
Quid iuris habet Mors in rebus comicis,
Et iure, merito hoc facitis. Hunc ut eximam
Vobis ex animo scrupulum, porro attendite.
Quam parum valida Mortis et diaboli spacer5
Sunt apud vivos homines testimonia,
Quamque morti simillimam hi vitam agunt,
Qui rei potissimum student usurariae, blue
A suis, ab alienis, et domi et foris
Exosi semper, semper perdifficiles spacer10
Durique, succi expertes et pinguetudinis,
Et quanto magis macilenti vigiliis
Ieiuniisque, hoc tanto et minus probi
In qua si fraudis architectu daemonum spacer15
Ipsamque Mortem videritis verbo et dolis
Circumveniri a is, ridere licet.
Sed imitari exemplo, haud cuiquam licet
Nisi benefactis cui vita abunde suppetat. redspacer20
Nam vitam bene instruere? Hoc non est mori,
Sed male vivendo oeprat et oleum fluit.
Sed ecce servus huc exit. Is negotium
Expediet omne. Linguis favete et auribus.

bar

ACTUS I, SCENA i
CRANCUS

Crancus servus ab herili filio Scombrioone, qui Chrysocanciorem patrem suum, miserrimum senem, e medio tolli cupiebat, ad mortem quaerendam mittitur.

CRAN. Ubi difficile occoeperis negotium, consulto est opus. Idcirco conieci me huc spacer25
in viros consultissimos. Adeste mihi consilio atque auxilio. Herilis filius dictus
Scombrio vestram implorat sapientiam atque diligentiam meam. Rem sic expono
breviter. Podagroso patre, immo chiragroso divite, qui manus habet
constrictas ad beneficentiam, carere maxime cupit, atque ad Acherontem
traducere. Sed is vivit, immo tussit, et cum iam annis quindecim excreavit redspacerspacer30
omnes ad unum dentes, nondum animam semel expuit. Res ad haeredem exulatem
abire iamdudum gestiunt, sed remoram innectit vita pituosi senis. Haec summa
narrationis est. Iam mihi demandata provincia est mortis conducendae, quae
senem his absolvat molestiis. Sed cum Mortem ubique regnare intelligo nec usquam
conspicio, nisi solis ex vestigiis, rogatos vos volo ubi invenienda quam maxume est. spacer35
Apud medicos imprimis divorsari multi sentiunt et pharmacopolas, sed hic quia
carius emitur, et pretio magis quam ulla re alia deterretur avarus senex, et nihil
aeque timet ac pretiosa morte diem claudere, hos missos facio. Deinde ad morbos
me coniicio, sed hi desperant fore a se exanimandum senem, qui morbis hominum red
valet et vivit vividissime. Adeoque parce victitat ut nihil paene deglutiat quo morbi spacer40
creentur, quod non statim excreet. Postremo in aulam refero me inter magnates
homines, ubi cor humanum habitare Mortem et iugulis ludere compertum est. red
Sed hic etiam animum incessit desperatio, ne adeo praepeditam ambitione
Mortem inveniam, ut, rure neglecto. solum curiae navet operam. Sed quemnam
huc advorsum advenire conspicio? spacer45

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
MORS, CRANCUS

Mors, asumpto aulici habitu, occurrit Cranco, a quo ad tollendum senem invitatur.

MORS Quocumque converto me, quasi numen aliquod adorant homines et prosequuntur
officiis, quasi totius humani generis patronus existerem. Metune id sui magis an amore
alieni mali, an utroque factum, non est hic disputandi locus. Hic proximo insidiaturus
auxilium implorat meum, ut rem collifragio absolvam breviter. Alter, ut libidinem expleat,
meam sibi conciliat benevolentiam quo ad Plutonias insulas rivalem suum redigat. spacer50
Tertius sui taedio vitam reste finire cogitat, quem ego pendula delapsum trabe red
pulchre ad inferos mecum defero, ubi sepeliatur post suspendium. Omnibus aeque
inservio atque adsum: bonis, malis, furiosis, amantibus, pauperibus, locupletibus,
regibus, et horum maxume amicis familiaribus, qui plerumque propter ambitionem
vel adulationis vitium, non bene sibi caventes, mortem a tergo excipiunt. Hos spacer55
palatiorum sorices et curiales araneas profligare soleo his armis et detergere parietes.
CRAN. Captator soricum hic est et muscipulator aulicus. Credo etiam quod sit
caminorum detersor, ita illi sordet facies fuligine oppleta. Quid si hunc conducam
domum? Ibi licet sorices omnes macerantur inedia, non tamen araneae desunt et
nebulosi parietes. spacer60
MORS Maioris causa questus in aulam recepi me, ubi homines nascuntur invidi,
iracundi, superbi, luxuriosi, divites, qui nihil magis exoptant qaum sibi ut bene
sit, aliis vero pessime. Subinde etiam locum muto et rus deflecto me, ut si qui
ibidem sunt qui se vel alios infortunio mactare studeant, his sim praesens
auxilio. Nam omnibus hanc operam praesto gratis et liberaliter. spacer65
CRAN. Cadaverosam nimirum hic praestat operam, et cum maleficium hominibus
imponat, vult reputari pro beneficio.
MORS Quicunque me in domum receperit, non rem exhauriri sentiet. Nam nec
nummos, nec cibos, nec vestitum flocci facio, nec aliis his uti consulo. Totam enim
exossare familiam decretum est cui inservio, et superfluis parcere sumptibus. redspacer70
CRAN. Hic nostro seni servus erit acceptatissimus, sed mihi et conservis caeteris
nimium molestus, qui servitium servire maxume cupimus potus et ciborum
gratia. Nummorum vero apud nos nulla est satietas. Immo nec habendi facultas,
quamvis velimus quam maxume, et ideo tenemus ungues semper ad harpagandum
dociles, de genere scilicet polyporum qui, ubi quid tetigerint, tenent. Sed spacer75
compellabo hominem. Salve multum, pars tertia hominis.
MORS Salve, flagitii pars unica. Cur me ita vocas?
CRAN. Quia, cum carnibus et anima careas, solum habes ossa diaphana.
MORS Quo motu moveri credis, si careo anima?
CRAN. Credo motu trepidationis tanquam caelum cum tripudiat. spacer80
MORS Dicere potius moveri me ab ortu ad occasionem.
CRAN. Ego vero potius dicerem ab occasu ad ortum. Tu enim cum iam red
sepulchro emerseris, cohabitor vermium factus a mundo condito, resurrectionem
mortuorum, credo, vis docere aulicos. Sed quomodo hi credent tibi, qui nec in
Deum solent credere? spacer85
MORS Credent, quia se mori sentient.
CRAN. Non credent quia non sentiun mortuos ultra sentire aliquid. Qui ut
inferno careant, nec caelum esse velint nec Deum, et haec apud politicos
sententia iam invaluit. Sed, missis his ambagibus, paucis te volo. Nostin’
Chrysocancrionem senem? spacer90
MORS Quidni? Avarum illum, edentulum, tussitremulum Scombrionis patrem. red
CRAN. Ipsissimum.
MORS Quid mihi de isto nuntias?
CRAN. Multi existimant plus satis vixisse hunc.
MORS Credo. spacer95
CRAN. In his quidem Scombrio est.
MORS Benevolum praedicas filium!
CRAN. Hic, ut unum diem vivat hilariter, senem quovis mortis compendio e vivis
expunctum cupit. Patris enim taedio iam nimium laborat.
MORS Hem, quid ais? Patris hunc taedio laborare? spacer100
CRAN. Immo dico misericordia. Incommoda enim senectutis quae sint adolescens red
adolescens cosisderat.
MORS Nimium sapit. Sed quam potissimum mortem apprecatur patri?
CRAN. Facilem, sed subitariam.red
MORS Ut misericors est! spacer105
CRAN. Ut rem recte intelligis!
MORS Quid si praeciptio res fiat?
CRAN. Vereor ne succedat male. Senex enim prae inedia et maceratione totus
aerius est.
MORS Strangulatione igitur opus est qua guttur occludatur ei. spacer110
CRAN. Quasi illo ex uno gutture spiraret et non toto corpore. Nam cutem red
habet undequaque spiritu permeabilem.
MORS Snem praedicas ipsa vix Morte expugnandum.
CRAN. Quinetiam apud inferos iamdiu vixit.
MORS Quid ais? spacer115
CRAN. Aio apud inferos vixisse.
MORS Quomodo hoc?
CRAN. Dico etiam. Quod si velis hunc morte afficere senem, animam iam sepultam
ex inferis extrahere necesse est prius.
MORS Mitte nugas et rem expedi. spacer120
CRAN. Ne tu vere sensu cares, haec qui nescias, si enim loca subterranea vocantur
inferi, atque ibi anima sit divitis ubi thesaurus et, quidni Chrysocancrionis blue
animam in inferis iam positam affirmem, ubi thesauros reconditos habet?
MORS Apage te hinc, nugigerule. Nil enim mihi est cum tuo sene, qui ex superis
soleo, non ex inferis, animas deducere. spacer125
CRAN. Mane sis, vermiculose senex, atque audi quid tibi dem consilii. Mactare vis
senem? Thesauros huius prius in lucem proferas, deinde quam statim mactes
animam habebit in propatulo.
MORS Ut tu stulte sapis!
CRAN. Ut tu sapienter stultus es! Sed ipsus hic adest Scombrio. Quid dicat spacer130
aucuperemur auribus.

bar

ACTUS I, SCENA iij
SCOMBRIO. CRANCUS, MORS

Scombrio scire volens quid de suo patre futurum sit, veneficam consulturus adit.

SCOM. Avaro patre atque longaevo nihil peius esse duxi, praesertim filius red
cui sit liberali ingenio, sicut ipse me esse intelligo. Et fortasse vos omnes hoc
nostis, si tamen novistis quippiam. Non stultus sum, sicut multi autumant, nisi
hoc solum nomine, quod eo locorum sim natus ubi stultorum plena sunt omnia. spacer135
Si tamen aliqui putant maxume stultos esse divites, in horum numero esse red
me, quantum maxume possum, desidero. Stultum enim esse multo me mallem red
quam pauperem. Sed hanc stultitiam iamdudum invidit mihi avarus pater,
qui pecuniis quas habet uti non vult, quod summa stultitia est, nec utendas
mihi perm ttere, quod est summa iniuria, nec mori adhuc in animum inducit, quod spacer140
est summa molestia.
CRAN. Audin’ iam qua ex parte laboret herilis filius?
MORS Morbum huius novi. Nam videtur esse haereditarius. red
CRAN. Medicissime hoc nosti. Age audiamus reliqua.
SCOM. Praeter liberales scientias, quas ego nunquam didici, audio quandam dictam spacer145
esse divinatoriam, vel, ut alii compendiosius dicunt, veneficam. Hanc mulier in
hac vicinia profitetur, quam adire nunc gestio, expiscatum nimirum ex illa quidquid
cognovit diabolus de meo patre, quem civem esse Achertonteum vicini omnes
desiderant, et ego non eo infias. Quin reipublicae causa carere illo vellem quam
lubentissime. spacer150
MORS Nimirum hic rem patris curat, non publicam.
CRAN. Immo et publicam. Nam cupit rem patris in publicum prodire ex red
secretis locis.
SCOM. Crancum praemisi servum ut Mortem consulturus adeat.
CRAN. Interea herus meus it consultum diabolum. spacer155
SCOM. Eamque hac conditione conducat domum ut res fiat celerrime.
CRAN. Hoc est, summo est scelere.
SCOM. Sed quia non nisi expertis occurrere Mors solet, longumque esset expectare
aliquem qui ex inferis adesse Mortem nuntiet, germanum huius fratrem diabolum
per familarem suam veneficam consulere in animo est. Sed ecce ex advorso spacer160
concrepuerunt fores.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
GRAMPOGNA, GRINCO, SCOMBRIO

Grampogna venefica, missi Grincone filio ad diabolum ex aula sibi revocandum, et Sconbrione irriso domum revertitur.

GRAM. Miror quid rei sit quod ita festinanter hinc abierit familiaris amicus meus red
Granbufo diabolus in aulam recta contendens, ubi magnam vindemiam sibi aiebat
instare, iamque aliquot horis hinc abfuit. Credo quid infernus totus vix uni aulae
sufficiet, ita assidue laboratur ibi negotiis infernalibus. Sed mittam filium meum, ut spacer165
hunc mihi ex aula revocet. Nam aliquid habeo quod ei communicem negotii. Heus
Grinco, Granco.
GRI. Quis ita clamat?
GRAM. Exi uc ad matrem tuam
GRI. Non possum. spacer170
GRAM. Quid habes?
GRI. Nihil enim audo.
GRAM. Cur ita?
GRI. Quia dormio.
GRAM. Adesdum dico. spacer175
GRI. Dico quod dormio.
GRAM. Quid ais, furcifer?
GRI. Nihil ego, si taces.
GRAM. Vin’ ergo tibi lumbos faciam fustuarios?
GRI. Immo fac ferreos. spacer180
GRAM. Quin exis ocius.
GRI. Iam exivi.
GRAM. E domo huc?
GRI. Immo hic e somno. Quid rei est?
GRAM. I recta ad aulum. spacer185
GRI. Quid si eo non sit recta via? Dicuntur enim aulici plerumque transvorsa via
incedere
GRAM. Abi ego indirecta.
GRI. Sic forte nunquam eo perveniam.
GRAM. Ibi invenies Granbufonem collegam tuum. spacer190
GRI. Diabolum scilicet.
GRAM Ipsummet, amicum meum.
GRI. Immo usque ad haras et focos. blue
GRAM. Dic ut statim huc veniat.
GRI. Dic prius ubi hunc inveniam. spacer195
GRAM. Quaere inter faeminas. His enim in forma pulicis plerumque ad aurem red
laevam assidet.
GRI. Vis, credo, persuadere mihi omnes quos in aula videbo pulices esse diabolos.
Sed ecce opportune hic est.
GRAM. Quis? spacer200
GRI. Diabolus. Nam hic est pulex, aut certe pediculus.
GRAM. Abin’ igitur?
GRI. Numquid vis aliud?
GRAM. Suspende te.
GRI. Volo. spacer205
GRAM. Quid?
GRI. Tibi adducere diabolum.
SCOM. Accedam ad hanc. Salve sis, Grampogna, faemina veneficissima.
GRAM. Salve Chrysocancrionis filius Scombrio. Num me vis aliquid?
SCOM. Vaticinare. spacer210
GRAM. Mortem quaesitum is.
SCOM. Ita tibi propitius sit diabolus, ut verum dixisti.
GRAM. Sed ea non est apud me. Ego enim tametsi diabolum, non tamen Mortem volo.
SCOM. Et ego volo Mortem, non tamen diabolum.
GRAM. Non tibi Mortem vis? spacer215
SCOM. Oh, absit ut hoc cogitem.
GRAM. Vis tamen patri tuo.
SCOM. Nempe tu divinas.
GRAM. Audire vis quid tibi dem consilii?
SCOM. Imo et obsequi. spacer220
GRAM. Age igitur. Suspende te et Mortem statim reperies.

bar

ACTUS I, SCENAv red
SCOMBRIO

Scombrio ob iniuriam red acceptam vindictam meditatur in veneficam, ad quam perficiendam militem aliquem robustum sibi adscicere proponit.

SCOM. Ain’ ut me suspendam? O vetula putidissima! Abiit ergo et me derisit? O
sterquilinium diaboli! O foemina damnanda per omnes casus et tempora! “Suspende te”
dixit. Profecto non possum ferre hanc contumeliam. Quid? “Suspende te.”Me scilicet?
Ut ego me suspenderem! Non faciam hoc dum vixero. Ipsa se suspendat potius, ut spacer225
merita est, utque omnes veneficas decet. Pugnare iam cupio quam maxume, si quis
mihi animam sufficiat et ensem. Nullus hic vestrum qui haec suppeditet? Quid?
Ridetis etiam vos? Iam video rem agi ex composito. Certum tamen est pessundare hanc
officinam diaboli, cadeverosam scilicet hanc, edentulam atque excruciabilem anum.
Idcirco in aulam recta contendo quaerendi hominis gratia qui virtute bellica polleat spacer230
atque athleticis viribus. Huiusmodi enim homines Hispani valentones vocant, Itali
bravos, Galli Movegarzones Morini vero nuncupant Bondrollos, Angli rugientes pueros
vel turbam damnatoriam, qui plerumque nec Deum flocci faciunt nec timent diabolum.
Ex his unum seligam qui hanc mihi veneficam excarnificet.

bar

ACTUS I, SCENA vj
CRANCUS, SCOMBRIO, MORS

Crancus hero Mortem adducit, quam ad interficiendum senem certis conditionibus propositis
Scombrio conducit, et domum cum servo mittit.

CRAN. Eamus hunc advorsum. Here, quo festinas? spacer235
SCOM. Quis me igitur revocat?
CRAN. Ecce cuius gratia exivi. Mortem adduxi tibi. red
SCOM. Hem! Mihi? Iussin’ ego ut mihi adduceres?
CRAN. Imo tibi ad mactandum patrem.
MORS Quam igitur mihi mercedem promittis si tuum sustulero patrem? spacer240
SCOM. Ossa tibi vestire licebit ex eius carnibus.
MORS Hem! Nil aliud promittis?
SCOM. Quid enim aliud promitterem quod aeque conducat in rem tuam, quoque tu
aeque expetas?
MORS Tu ipsus es. spacer245
SCOM. Men’ igitur vis?
MORS Teipsum mihi ut des postulo.
SCOM. Age habebis. Post centum igitur annos me repetes.
MORS Age totidem etiam annis tuum tibi permitto patrem.
SCOM. Conditio non placet. Quinquaginta ex meis potius demas velim. spacer250
MORS Conditio non placet.
SCOM. Viginti quoque ex his demas.
MORS Non placet.
SCOM. Non vis ergo ut trigina annos supervivam patri?
MORS Non placet. spacer255
SCOM. Ergo viginti?
MORS Non placet.
SCOM. Ergo decem?
MORS Neque hoc placet.
SCOM. Age unum igitur. spacer260
MORS Non unum quidem.
SCOM. Sed hoc mihi placet.
MORS Sed nec mensem unum.
SCOM Neque hoc placet. red
MORS Sed necque unum diem. spacer265
SCOM. Hoc vero multo minus placet. Quid igitur faciam? Nollem mea causa patrem
immortalem fieri. Tolle igitur senem et me etiam habebis tibi deditium, hac tamen
conditione, ut tantum spatii mihi sit reliquum quo possim vel unica oratiuncula vacare
Deo.
MORS Conditio placet. Iam vale et vive, si poteris. spacer270
SCOM. Age, Crance, conducas hanc domum.
CRAN. Here, non placet.
SCOM. Cur ita?
CRAN. Quia conditio non placet, scilicet ut tu statim post patrem oppetam nisi
tibi etiam placeat me ex asse haredem relinquere. Quid? Post unicam igitur orationem spacer275
vis mori?
SCOM. Quis tu? Abi et tace. Orare enim in posterum ne semel quidem volo.
CRAN. Nimirum sapis.
SCOM. Postquam igitur Morti inieci hanc tragulam, iam eo deceptum diabolum.

Perge ad actum alterum