Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS V, SCENA i blue
VENATOR

VEN. Io io io, inflate cornua, et canite iam receptui.
Io canes canes, io io io io, canes, io sequimini,
Io canes, io io io sequimini, io io io sequimini.  spacer 1625
Io Melampe, io io Laelaps, ubi Hylas? An percussa ab apro est?
Ubi Pamphagus, ubi Pterelas, ubi Harpyia? Io io io canes.
Certe sum venatu fessus! Tu, Dromo, fac retia
Complices. Nisi examussim hoc factum erit ut modo iusseram,
Sic tibi diminuam caput, tu cum dentibus linguam exscrees. spacer 1630
Vos reliqui ire domum potestis. At mihi adhuc quid incidit.
Cras iterum, quamprimum coelum hoc incipiet albescere,
Facite ut in nemore unusquisque suam curet provinciam,
Ut cum in silvam iero venatum, dum iam iam tellus adhuc
Rore canet et impressa tenet in gramine vestigia,  spacer 1635
Omnia prompta parataque offendam. Quare vos rustici
Hac nocte iterum in silvas ferte et ponite cuncta retia.
Tum videte ut in splendorem redigatis venabula,
Ut apri satis acuta cuspite excipi ac fodi queant.
Tu plaustro praedam vectabis. Tu videsis ut viscera   spacer 1640
Cultro recte et apte solvas.
Tu, Corydon, in insidiis latitans subsessoris vices blue
Vide ut agas. Et picta claude tu feras formidine.
Tu portabis lina, plagas, laqueos, furcas, venabula.
At tu, Tityre, scin’ quomodo? Ni a canibus excitos apros  spacer 1645
Truseris in plagas obstantes aut cervos ad retia
Presseris, per deos deasque velut incudem malleo
Sic te pugnis his contundam. At vos reliqui nunc agricolae,
Quod si ullus cras eripietur morsibus lepusculus,
Aut exibit aper de cassibus, aut si quispiam timidior spacer 1650
E silvis sue adventante aut fugerit aut forte arboris
Insiluerit ramis, et non extemplo venabulum
Condere in armos deproperarit, ac non omnia, quae modo
Iusseram, frugaliter atque sobrie curaverit,
Per Faunum, vestrum unumquemque aut quadrupedem velut canem spacer 1655
Latrare ac venari cogam, aut ursinae insutos cuti
Canibus dilacerandos tradam. Haec nunc mea est sententia.
Nunc abite modo, et videte edicta ut servetis mea,
Ne mihi cras sitis monendi cum vestro infortunio.
Pol nemo est me fortunatior. Me omnes rustici colunt,    spacer 1660
Me tremunt, et plane adorant. Me dominus meus primum alit.
Deinde equus, ubi volo, me portat. Quapropter venaticos
Clamores, canum latratus, et boatus cornuum
Audio libentius quam musicam suavissimam.
Imo stercus et crepitus caninos longe praefero spacer 1665
Omnibus pharmacopaeorum moschis, ambris, balsamis. blue
Insuper hoc certum est, quod herus meus saepe duplo, imo triplo,
Aut quadruplo plus in nos venatores, in canes, plagas,
Retia, aliaque impendat, quam inde ex praeda lucri sentiat.
Nempe is sumptus suggerit, at nos pulpamentis vescimur. spacer 1670
Ut ut autem sit quod modo dixi —me nunc unicum reficit.
Quod dominum ad meum priorem, reginae ditissimae
Quam dicunt Moriam, nostram promisi insuper operam,
Cuius esse modo dixerunt imperium latissimum.
Huic quidam senex annorum me plenus conduxerat. spacer 1675
Sed quamnam meus Aulicus illic investigat anxie?

bar

ACTUS V, SCENA ij

AULICUS, MENALCAS, VENATOR

AUL. Utinam se venator offerat! MEN. Hic opportunissime
Venit. AUL. Ubinam? MEN. Illic. AUL. Recte. Adesdum, Venator leporicape,
Qui captos lepores capis, qui me lusisti, furcifer.
VEN. Quid tibi vis? AUL. Id propediem nunc experieris. Rustice,  spacer 1680
Hunc leporem, quem coepisti et quem Venator coepisse se
Est mentitus, pone in terram. MEN. Sic faciam. VEN. Quis hoc sibi vult?
AUL. Tu ,Venator, incubabis huc lepori. VEN Quid hoc rei est?
AUL. Rogitas? Nostin’ isthunc leporem? Quem coepisti scilicet?
Quem dedit tibi hic Menalcas? Quem dedisti tu mihi? spacer 1685
Quem coepisse te finxisti? Quem donavi rabulae?
MEN. Erubuit, res haec manifesta est. VEN. Quas tu narras fabulas?
AUL. Tu procumbe super leporem isthunc. Ni facis, tu Rustice.
Tuque Mercator cum vestris fustibus hic assistite,
Atque hunc Venatorem cultro non modo venatorio spacer 1690
Castigate sed mulcete verberibus spississimis.
VEN.  Heu heu, quo me vertam nescio! AUL. Pol quoque commodissime
Philosophaster huc venit. Ille ad cultrum venatorium
Suaves cantillabit rhithmos. Nam non tantum dixerat
Se esse Philosophastrum, sed quoque facit ex tempore carmina.  spacer 1695

bar

ACTUS V, SCENA iij blue

PHILOSOPHASTER, AULICUS, MERCATOR, MENALCAS, VENATOR red

PHIL. Progrediar quo me convertam ad Moriam hanc amplissimam
Quamprimum dabitur campana signum. Sed quis hic adest?
AUL. Philosophaster, heus adesdum; adesdum planoscholastice. blue
PHIL. Quid vis? AUL. Huius venatoris colaphizabis protinus
Ad rhithmum nates. PHIL. Quid tu me sic poetam despicis?     spacer 1700
Quasi natus sim ad venatorum modo castigandas nates?
AUL. At cum sis tantus poeta, cum sis tantus versifex
Quid aliud facias, quam quod tibi nunc faciendum est ocius?
Sume hunc cultrum, et prius in aurem materiam tibi carminis
Huc seductus accipe. Tu, Mercator, tuque rustice,   spacer 1705
Venatorem fortiter tenete. MERC. Imo fortissime.
VEN. Ni me mittitis scelesti in vos omnes statim meos
Instigabo canes. MEN. At si tu vel catellum omnium minimum
In nos irritabis, pol te sic colaphis tractabimus,
Atque adeo exornatum dabimus, adeo depexum, ut mei    spacer 1710
Atque huius tu mercatoris, dum vivas, semper memineris.
AUL. Dixi tibi, poeta screate et larvate, omne negotium.
Tu nunc agedum, venator, nates huic tuas explica.
VEN. Vae natibus meis. AUL. Ha ha he. MERC. Ha he. MEN . Ha he. VEN. Vae natibus.

Das Waidmeßer blue

PHIL [Cantat.] Qui soles lepores donare,        1715          
Et captos iterum captare,    
Et pecunia praestinare,
Teque coepisse memorare,
Atque pro certo affirmare,
Imo, per Deum iurare,   spacer 1720
Veritatem te indicare,  
Teque emisse pernegare,
Quaeso velis mihi auscultare,
Paulisperque perdurare,
Dum soleo ad cultrum cantare,    spacer 1725
Atque aliis factum narrare,
Namque Dianam fas placare,
Cui debes hodie litare,
Teque e scelere vindicare.
Sic mihi fas te proclamare,    spacer 1730
Et carminibus exornare,
Nec hinc te potes allevare,
Sed opus huic lepori incubare,
Et te nemo potest iuvare.
Nec digito debes micare,   spacer 1735
Nec gry nec my muginare,
Quare te volui rogare,
Et reverenter obsecrare,
Dum soles sic vapulare,
Ne velis caligas plicare,   spacer 1740
Aut indusium stercorare,
Nec ventris crepitu sonare,
Ceu velles nos exhilarare.
Vidi te nuper meare,
Per campum, silvamque intrare,     spacer 1745
Et vivum leporem portare,
Funiculoque pedem adaptare,
Et trunco arboris alligare,
Te mox e longinquo stare,
Bombardamque praeparare,      spacer 1750
Moxque oculo uno collimare
Ut leporem possis iaculare.
Quid fit? Dum vidi tonare
Bombardam, et flammas efflare,
Vidi te transverberare,   spacer 1755
Funiculamque dissecare,
Et leporem sic liberare.
Qui mox incepit cursare
Dicto citius, et properare,
In silvamque festinare,   spacer 1760
Et ceu Pegasus evolare,
Et nunc solet is aut errare
In nemore, aut se collocare,
Et aures cacuminare,
Aut in cespite fors coenare,       spacer 1765
Teque iubet contra plorare,
Quem non possum commendare.
Quare quando iterum venare,
Lepores ipsemet adgrediare,
Nec mendacia tot meditare,     spacer 1770
Sed ex animo detestare,
Ne cultrum hoc fors experiare,
Atque incommoda consequare.
Noli te nimium laudare
Et te figmentis frustrare,    spacer 1775
Tanquam ipsus scires parare
Et lepores investigare.

AUL. Quin tu versifex tuum carmen redigis in compendium,
Nam signum datur campana, et Pfaffus concionabitur.

PHIL. Hoc volui tibi significare,    spacer 1780
Teque certius informare,
Quod semper licet observare.
Nec unquam male ignorare,
Sed penitissime annotare.
Surge. Nunc potes ambulare.    spacer 1785

VEN. Pfaffus adest, et nos expectat. Dispereas tu, philosophe,
Cum tuis logis longis, qui nos immersisti, scelus,
In mediam nunc concionem. AUL. Sedeamus huc. MERC. Sic lubet.

bar

ACTUS V, SCENA iiij blue

PFAFFUS, RELIQUI

Nota bene: Nihil in hanc concionem conieci quod non invenerim vel in facetiis Keiserspergerianis, vel Adelphinis, vel Bebelianis, vel in Ioco seriis Melandri aliisque scriptoribus, ne me finxisse quicquam censeas.

PFAF. Precor vobis tot salutes quot sunt Alleluia
Inter Pascha et Pentecostes. Oremus. “Deo gratias     1790
Quod nos satias bonis rusticorum, contra velle ipsorum.”
O fratres, hoc cathedra, modo est pinea, oportet ut alia
Ex quercu conficiatur, ut verba mea fortissima
Possit perpeti. Ubi afferentur ad me mox libri mei,
Ut Sermones Gritsch, sermones Dormi secure, et simul  blue spacer 1795
Sermones Discipuli? Sed quid iam vobis dicam diu?
Vel quid praedicabo cum sint omnia pol frustranea?
Vos enim alloquor iam rusticos. Ego fidei iussor ero
Quod sitis omnes Diaboli mancipia. Habuimus modo
Festum circumcisionis Mariae, at omnes fere   spacer 1800
A Diabolo ducti fuistis tunc in diversorium,
Et vix unus et alter in templum. At nescitis, rustici,
Quodnam monstrum sit Diabolus? Diabolus enim dicitur
A “duo” et “bolus,” quia duos vult bolos in hominibus blue
Devorare, animam atque corpus. Quare vobis dico iterum ut  spacer 1805
Vobis a Diabolo caveatis quia omnium est hominum
Pessimus, et contra adhaereatis Charitati, quae est adeo
Dulcis, sicut torridorum sunt pyrorum iuscula.
Praeterea vos rustici, quam somnolenter undique
In festo Epiphaniae sedistis in templo? At quid deniquespacer 1810
Est Epiphania? Nempe mulier quae Christi nutrix fuit.
Sunt etiam non multi vestrum, qui audent missas dicere
Pro defunctis non prodesse. Esto non prosint mortuis,
Attamen nobis iam prosunt plurimum viventibus.
Sunt etiam, qui orare nequeunt, quique debitoribus spacer 1815
Non volunt remittere. At quamvis nemo iam debita
Vestra remittat, attamen vos semper debitoribus
Debetis remittere vestris. Quorum causa est omnium
Quod nimiam familiaritatem habetis cum haereticis,
At ego iam probabo, cunctos esse adeo haereticos spacer 1820
Interficiendos. Paulus apostolus ait: “Haereticum
Hominem post unam atque alteram correptionem ibi
Devita.” Hoc est de vita tolle haereticum. Iam accipite rem: blue
“Maleficum ne patiaris vivere.” At omnis haereticus
Est maleficus. Ergo. Est aliud quod vos admonitos volui, spacer 1825
Nam vos rustici subinde vestros parvos liberos
Delicatis escis atque linteis mollissimis
Confovetis, cum tamen Ioseph puerum suum usque adeo
Parvum avenario pulmento nutritum in praesepe boum
Reposuerit. At sunt quoque vestrum, qui dicunt, me quotidie spacer 1830
Multa dicere, sed non facere, at ego vobis dico insuper
Me conductum ut concioner esse in annos singulos
Aureis tantum centum, qui non quadragenta aureos
Sim tamen inde accepturus, quo quae docerem, ea facerem.
At quantum patimus nos tandem propter ecclesiam Dei? bluespacer 1835
DEM. Ha ha ha ha ha ha ha he! PFAF. Quid tu rides, furcifer?  
Sive patimus, sive patimur, annon hoc vocabulum
Utrumque est genitivi casus? Nobis impositum est Vetus
Et Novum Testamentum. Quare et episcopus in sua infula
Duo acumina habet, quorum scilicet alterum est Novum, alterum spacer 1840
Indicat Vetus Testamentum. At nosmet non secius
Aestimatis, ac nunc omnes simus vestri servuli
Aut moriones. Vos ecclesiam meam subinde dicitis
Sponsam, atque in ea, ut mos est, passim vestras introducitis
Atque imponitis cistas, et magnas pernas laridi,spacer 1845
Et petasones, cunctaque vestra bona. At ego, quando minimam
Portionem carnis totius mei huius corporis —
Seu duntaxat unicum iam farcimen — mulieribus
Et vestris sponsis imponerem, ut vos sponsae huic meae
Huic templo, huic ecclesiae imponitis, ab omnibus, proh dolorspacer 1850
Eiicerer. Necesse est ergo ut et vos mulierem meam
Evacuetis si vestras a me sponsas iri vacuas
Vultis. Sed tria semper video quibus omnes imponitis
Sarcinas: capiti mulieris, dorso asini, atque denique
Conscientia vulgi. At quid vobis nunc edisseram? spacer 1855
An dicam de quadratura circuli? At vos estis ita
Crassi ut non intelligatis. Num vobis de arca Noae
Dicam? In quam omnis generis animalia, velut volatilia,
Reptilia, et pisces fuerunt ingressa? At vos rustici
Illibenter hoc auditis. Num dicam aliquid de papa, spacer 1860
Qui a papillis derivatur, parte nobilissima
Corporis atque delicatissima? At et hoc non ipso eo
Estis digni ut audiatis. Dicam rem verbis tribus.
Homines estis nauci et nihili. Sicut enim in proverbio blue
Pons Bohemicus, monachus Polonicus, et Suevica  spacer 1865
Monialis, milesque Australis, Italica devotio,
Pruthenorum religio, tum Gallorum constantia, et
Germanorum ieiunia, nihil valent prope omnia.
Sic et vos nihil valetis. Sed mihi unum hoc incidit.
Dicam, qualis fuerit Petrus. Petrus nempe apostolus  spacer 1870
Inter centos, et super centos vel mille apostolos
Maioris fervoris extitit. Nam voluit noscere
Proditorem domini, et si illum nosset, dentibus statim
Discerpsisset, et ob hoc dominus proditorem dicere
Noluit suum, quoniam si ipsum dixisset, continuo   spacer 1875
Petrus surrexisset et ipsum interfecisset. Verum eritis
Hac contenti concione. Concione crastina
Mira exponam ex Theodorico Veronensi, de lepra blue
Constantini Magni, de legenda Brandonis; simul
De Patritii urgatorio, de Sibyllae colloquio  spacer 1880
Cum Augusto, de Ubi Angelorum, quorum sexcenti unica
In acie aciculae sedere possunt, quorum unus simul
Et semel Romae et Athenis potest stare. Inprimis quoque
Dicam num plures in Christo filiationes fient,
Deque ecceitatibus, atque de formalitatibus,  red spacer 1885
Atque quidditatibus. Tum quae formalis causa sit
Quae sit materialis, efficiens, et finalis simul
Gratiae gratificantis. Imo explicabo denique
Cras subtilitates omnium pol subtilissimas
Scotistarum, Albertistarum, Occanistarum, Realium,  spacer 1890
Nominalium, et Thomistarum. Sed hisce sufficit.
HER. Heu heu heu heu heu heu heu heu. DEM. Ha ha ha ha ha ha he.
PFAF. Quid vobis est, quod ridendo et flendo sic me luditis?
DEM. Ha ha he, nunquam percepi quempiam eloquentius
Concionem habere. HER. At ego nec quicquam audivi ineptius. spacer 1895
PFAF. At tales ego conciones ex manica possum excutere.
HER. Heu heu cur tibi nemo inertiam ex cerebro tuo excutit?
PFAF. Quid mussat senex hic? DEM. Mitte hunc, et me sequere, sequere me.
PFAF. Cur me sic trahis? DEM. Sequere hac me. PFAF. Cur? DEM. Sequere hac, sequere hac modo.
PFAF. Quonam? DEM. Sequere hac ad reginam hanc, quam vides hic obviam  spacer 1900
Nobis accedentem. Heus, Mercator, adesdum. Heus, Aulice.   
Heus, adesdum et Alcumista. Omnes adeste et ducite
Isthunc Pfaffum, si non sequitur. HER. Heus, Menalca; heus, rabula;
Heus, Venator, heus tu, Philosophaster. Vos me omnes nunc sequimini
Ad Moriam, dominam vestram et reginam augustissimam, spacer 1905
Quae solio locatur istoc. Sed quisnam sic vociferat?

bar

ACTUS V, SCENA v blue

MILES, BARBARA, HERACLITUS, DEMOCRITUS

MIL. Iu, iu, iu, allegramente. BARB. Huin narr, quid sic iubilas? blue
MIL. Iu allegramente. HER. Heu heu heu. DEM. Ha ha ha ha ha ha he.
BARB. Iuppiter me perdat, si vel unicum obolum plumbeum
Rursus e loculo iuristae tibi dem, quo iterum potites. spacer 1910
MIL. Iu hui, iu diafolo morto! BARB. Cave ne ad terram concidas.
BARB. MIL. Iu iu. BARB. Furcifer, asta. MIL. Sine me. I, da mihi cantharum.
BARB. Ecce Pfaffum et Alcumistam et Iuristam! At quid postea?
Postquam me sic permutavi, quis me possit noscere?
DEM. Pol et ille est mihi tenendus, qui venit ad nos ebrius. spacer 1915
MIL. Iu hui. BARB. Quid clamas, fatue, qui vix sex mensuras modo
Ebibisti, et sic madescis? MIL. Quid, meretrix, me sic retines?
Sine me. BARB. Quo sinam? MIL. Ad cauponem, ut accumbamus. BARB. Tu modo
In vias cave ne accumbas prius ac illuc veneris.
MIL. Sine cadere me. BARB. Sino, sed si cades, pol non cades nisi   spacer 1920
Tecum una cadam, donec nos ambos tollat hic aliquis.
DEM. Ibo et hos simul alliciam ambos, mulierem cum milite.
BARB. Quam madet homo! MIL. Da mihi quod bibam, da mihi tu cantharum.
DEM. Heus venite ad nos, venite. BARB. Quid tibi vis, edentule?
DEM. Accede ad meam reginam, quae sedet hoc super throno. spacer 1925
BARB. Quam reginam? DEM. Nempe quae vos tam fortunatos faciet
Tamque divites, ut nummos modio metiamini.
BARB. Sic places; videbo quae sit. DEM. Duc tuum simul ebrium
Militem tecum, vel potius, ne cadat, hunc inter manus
Abripe. BARB. Tentabo num nequam hunc baiulare possiem. spacer 1930
MIL. Quo me portas, quo me raptas, quo me, Barbara, baiulas?
A capillis usque ad ungues meretrix sceleratissima!
BARB. Quid, nebulo, obluctaris? Hem tibi. MIL. Vae, vae, quo voles sequar.
BARB. Ni sequeris, tibi os pulsabo iterum palma excussissima.
Aut te in stercus hoc provolvam. MIL. Ah, tace sis. Faciam quod iubes. spacer 1935

bar

ACTUS V, SCENA vj blue

MORIA, DEMOCRITUS, HERACLITUS, RELIQUI OMNES

MOR. Nunc postquam me collocavi in hoc solium, tu Democrite,
Tuque Heraclite, omnes, quotquot invenistis, ordine
Ad me adducite aulicos. HER. Ecce, o Moria, maximis
Mortales nobis quaesitos sciscitationibus
Afferimus tibi, ut mandasti! DEM. Nunc poteris compendium  spacer 1940
Metropolimque morosophorum, o Moria, hic instituere.
MOR. Quod igitur felix et faustum sit vobis atque omnibus
Quos affertis. Nominate, o vos mei pararii,
Quos habetis atque adducitis. DEM. Hic, Moria, ego sex habeo. Hunc
Alcumistam, hunc Mercatorem, hunc Pfaffum, hunc Militem, et Aulicum, spacer 1945
Hocque scortum militare. HER. Ah, ego habeo tantum quatuor.
MOR. Quosnam? HER. Rabulam, Philosophastrum, Venatorem, Rusticum.
MOR. Sufficit. Quin tu, Democrite, cum tuis sex aulicis
Ad latus hoc te confer dextrum. DEM. Sic faciam, vos sequimini.
MOR. Tu, Heraclite, quoniam tantum reperisti quattuor  spacer 1950
Aulicos, sinistram partem hanc occupabis. HER. Heu heu heu,
Hoc agam. Vos mecum huc state. MOR. Recte. At vos satellites,
Intus arcam afferte, ut meritis unumquemque praemiis
Exornem. Interim, Democrite, dum meam arcam illi afferunt,
Ex hac charta iuramentum nostris praelege subditis. spacer 1955
DEM. Optime mones, recitabo hoc voce igitur clarissima.
Vos praeeuntem sequimini. Nos verbis conceptissimis
Iuramus. RELIQ. Nos verbis conceptissimis iuramus. HER. Heu
Heu heu heu! DEM. Ha ha ha ha he! MOR. Perge tu. Cur sic hias?
DEM. Huic Moriae servituros in regno hoc latissimo.  spacer 1960
RELIQ. Huic Moriae servituros in regno hoc latissimo.
DEM. Quicquid iusserit facturos. HER. Heu heu! RELIQ. Quicquid iusserit
Facturos. DEM. Quicquid prohibebit aversuros. HER. Heu heu heu.
RELIQ. Quicquid prohibebit aversuros. DEM. Et omni tempore
Commodum Reginae nostrae... RELIQ. Et omni tempore commodum spacer 1965
Reginae nostrae... DEM. ...promoturos. RELIQ. ...promoturos. DEM. Ha ha he.
RELIQ. Ha ha he. MOR. Nunc arcam nostram quam exportastis, satellites,
Hac clavi reserate. DEM. Ha ha he. HER. Heu heu heu heu, quodnam inibi
Cornucopiae stultorum delitescit? DEM. Democrite,
Tu primus tuos clientes affer ordine nominans spacer 1970
Unumquemque, quo suorum participes insignium
Munerumque fiant. DEM. Ha he! Faciam, o Moria, ut iubes.
Pfaffe, veni. MOR. Tu meus aedituus in regno hoc vocaberis.
Cape manu hoc bacillum, quo canes abigas. In pileo
Hunc graculum pro insigni habebis. HER. Heu heu heu heu. DEM. Ha ha he. blue  spacer 1975
Et tu nunc ades, Aulice. MOR. Sed tu noster anteambulo
Et magister eris. Expansam hanc semper habens in pileo
Pavonis caudam, omnia nostra instar pavonis ad decus
Et nitorem vertens. HER. Modo fac ne aspicias tuos pedes
Ne cristas demittas. MOR. Porro in dextera vulpeculae  spacer 1980
Caudam portabis, qua in aula nostros passim servulos
Officii sui admonebis. HER. Heu heu. DEM. Ha ha ha ha he.
Alcumista perge. MOR. Veni ad me nunc, tu carbonarie,
Nam utricularius et calfactor noster eris. DEM. Cur obsecro
Haec duo officia coniungis? MOR. Cur? Quoniam flare didicit. spacer 1985
DEM. Imo potest etiam sorbere. MOR. Quare causiam indues blue
Auro textam adulterino, et ex tot mille laminis
Bracteisque sutam, et follem hunc ambabus quaties manibus.
DEM. Nunc, Mercator, adi. MOR. Tu in capite portabis has vulturum
Alas omnia harpagantium. Deinde etiam converriculum et  spacer 1990
Has scopas manu servabis, quibus opes scitissime
Converres. Quare scoparius et scrutarius hic eris
Atque collybista. Sedebis et in foro ad mensam et malos
Nummos cum probis mutabis. DEM. Faciam ei quoque circulum
Flavum, instar rabbini. HER. Heu heu heu. DEM. Nunc tu, meretrix, militem  blue  spacer 1995
Ebrium duc ad reginam. MOR. En cristam gallinaceam
Tu, Miles, geres in pileo et leporem in sinu, at manu
Vitrum pro hasta, et eris stipator seu satelles in meo
Regno. Tu, mulier, quoque nostra hac dextera dotanda eris.
Altera manu vesicam hanc inflatam et plenam aridis    spacer
Pisis cum strepitu feres, et altera crepitaculum
Cum tinnitu commovebis. Verum in summo vertice
Anserem geres strepentem. DEM. At quod dabis huic hodie officium?
MOR. Faciam ut exprimat omnia nomina in X, verbi gratia blue
Meretrix, netrix, lotrix, nutrix, coctrix, pistrix, obstetrix,    spacer 2005
Bellatrix, famulatrix, praeceptrix, mercatrix, debitrix,
Potatrix, portatrix, sarcinatrix, textrix, creditrix,
Palpatrix, comptrix, saltatrix, ambulatrix, ianitrix,
Copulatrix, clamatrix, tractatrix. DEM. Ha ha ha ha he.
HER. Heu heu heu heu. DEM. Nunc, Moria, omnes exornasti meos.    spacer 2010
MOR. Et tuos duc, Heraclite. HER. Primo accede, Rabula.
MOR. Quid tu vitilitigator, quid forensis Cerbere
Cunctaris? Quin capiti impone hanc noctuam reliquas aves
Allicientem, hamumque manu isthunc portabis, nam noster eris
Auceps, dulce canens hac fistula, et simul piscaberis. blue   spacer 2015
HERv. Tu nunc, Philosophaster, accipe et tuum donarium.
MOR. At tibi, planoscholastice, quid dabo? Quid plurimas
Es professus artes, nec tamen ullam calles integram?
At scio: habeto plurima officia, et modo sartor meus
Corriges caligas. Eris modo tu veteramentarius    spacer 2020
Sutor ac cerdo, instar claudi sutoris, domi sedens,
Calceosque suens, modo fartor farcies farcimina.
Modo sedens purgabis pisa ac hordea, lance in lignea.
Denique modo bullas inflabis ex aqua quae smigmate
Sit medicata. Quare in praesens hac corona straminea    spacer 2025
Contentus eris, quam instar lauri capiti accommodaveris,
Et manu vibrabis caudam hanc vaccinam, quae ventulum
Nobis facies aestuantibus. DEM. Ha ha ha ha ha ha he.
HER. Heu heu! I, Venator, tu nunc. MOR. Tu, Venator, cornua haec
Instar Actaeonis habebis, et lanius nobis eris    spacer 2030
Portans longum dextra cultrum. HER. Nunc i tu quoque, Rustice.
MOR. Tu eris agaso sive mulio, et auriculas asini in tuo
Pileo pro insigni habebis, quo instar clitellarii
Asini cuncta quae imponuntur tibi vehas. Quare super
Dorsum corbem impletum pane et caseo, at manu altera    spacer 2035
Cantharum geres, ut omnes qui vel potum vel cibum
Petierint recreare possis. Quod superest, cum praemiis
Omnes aulicos suis donarim dignis, quid mei
Philosophi vobiscum nunc agam. Heraclite et Democrite,
Qui mihi tam egregios quaesistis et attulistis subditos,     spacer 2040
Quid vobis dem certe nescio. Ah ah ah, non est opus  
Ut nos afficias muneribus, cum nobis iam sufficiat
Te tantam vidisse reginam. DEM. Ha ha he, mihi gratulor
Me potuisse te videre vel tua sine gratia.
MOR. Quin potius mecum introite, et nostros vobiscum aulicos    spacer 2045
Ducite in palatium meum. Illic vos quoque praemio afficiam.
DEM. Fiet. Heraclite, I prae, nam prius in hoc proscenio
Quid restat mihi proclamandum. HER. Ergo ibo intro. Heu heu heu heu heu.
DEM. Audite, o cives, o populi, quotquot in orbe hoc degitis,
Qui Moriae famulari et ministrare animum inducitis,     spacer 20500
Seu sitis senes seu iuvenes, seu dites seu pauperes,
Seu puellae sive pueri, seu viri seu mulieres,
Sive docti sive indocti, seu vafri seu simplices,
Cuiuscunque nationis, cuiuscunque etiam ordinis,
Omnes, si vobis placuerit ac si fuerit commodum,     spacer 2055
Huc die crastini adesse et venire intro ad ditissimam
Poteritis Moriam. Quae si vobis hodie displicuit,
Agite, flete cum Heraclito. Si placuit, clarum date
Mecum signum in irridenda Moria. Ha ha ha ha he!

Finis