ZTessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS IIII, SCENA i blue
Septenarii trochaici

MILES, BARBARA

MIL. Nempe tenes, meretrix, qua te intus conditione duxerim?
BARB. Teneo. MIL. Scilicet ut vel tandem penitus mores pfafficos
Ac iuristicos obliviscaris, et stratioticos
Addiscas. BARB. Teneo. MIL. Nunc lectus non plumatilis amplius,  spacer 1245
Sed stramentum a me tibi dabitur. BARB. Quid tum? Si modo affatim
Vinum adsit, quod plenis semper faucibus in me ingurgitem.
MIL. Atque hoc tum demum tibi emetur, si prius zonaria
Adhibita dissectione, ad me attuleris pecuniam.
BARB. Sis quietus. Quin tibi dico, miles, quod nulla uspiam  spacer 1250
Omnibus in castris me melior fiet et expeditior
In anatomia loculorum. MIL. Credam si loculum afferes.
BARB. Inde ad arcas aperiendas, Bone Deus, quam callidum
Et calidum ingenium fero! MIL. Probe. BARB. Tum quot ego farcimina,
Quot pernas fumo suspensas, quot gallos, quod anseres,   spacer 1255
Quot capones suffurabor rusticorum e cortibus!
MIL. Optime. Sed quid apprensa facies? BARB. Quid me quaeris, homo fatue?
Pernegabo, periurabo. Num sic placeo denique?
MIL. Sic satis. Sed ut sit firmum nostrum matrimonium,
Scin' quid amplius restet? BARB. Scio: nempe ut mille poculis spacer 1260
Auspicemus militares nostras hodie nuptias.
MIL. Rectam istas viam, meretrix. Sed ut te amare possiem,
Ut videam tua verba factis esse consonantia,
Non alia te ducam lege, nisi prius mihi specimen
Amplum et praeclarum exhibebis. BARB. Quodnam specimen? MIL. Scilicet spacer 1265
Harpagandi, suffurandi, et convasandi clanculum.
BARB. Hoc facilime fiet. Praedatum ibo aliquo et nunc sum in via.
Afferam spolium; modo tu sis adiutor. MIL. Sum. Tu impera
Quid velis me arte mea efficere. BARB. Audi. Nostin' Chrysostomum?
MIL. Quemnam? BARB. Scilicet advocatum apud quem, postquam ex aedibus   spacer 1270
Pfaffianis hodie aufugi, tres horas famulabar. MIL. Age,
Novi hominem impuratum. Dic quid hoc sit agendum, Barbara?
BARB. Huius aedes compilabo et expugnabo protinus.
MIL. Quomodo? BARB. Tu primum introibis et simulabis ac velis
Consulere Advocatum. MIL. Recte. MIL. Causam finges quampiam.  spacer 1275
MIL. Quam? BARB. Quam? Quasi vero non possis fingere causam extempore?
Dices te a commilitone laesum, affectum iniuriis,
Aut tibi nummos esse ablatos, aut quid aliud. MIL. Intelligo.
BARB. Et dum sic tu cum advocato sermones seris, interim
Ego de praeda praedam capiam, converram omnes angulos. spacer 1280
Induam polypi naturam. Quicquid tetigere, auferam. blue
Suppilabo e penu, ex arcis clanculum quicquid domi est.
Sic extexam Chrysostomum, sic ego Phryxi faciam arietem,
Ut quid sit, ubi sit, aut cur sit, ipsus non noscat magis.
MIL. Ha ha he, places profecto iam mihi penitissime.   spacer 1285
Sine te amplecti, Barbara, sine te, priusquam abeas, exosculer.
BARB. Mitte. Quin potius iuristam prius exenterabimus.
Verum unum nunc restat, quod nunc maxime factu est opus.
MIL. Anne est amplius? BARB. Quin imo quid nunc restat amplius.
MIL. Dic, quid sit? BARB. Nimirum ne me Chrysostomus, modo qui meus  spacer 1290
Fuerat dominus, aut quoque Pfaffus internoscant. MIL. Optime.
BARB. Quare tu facies ut vestes has veteres et rancidas
Exuam et vestes meliores militares induam.
MIL. Quas vestes? BARB. Primo tunicam mihi praestinabis coeruleam.
MIL. Recte. BARB. Deinceps et rubentem thoracem. MIL. Quid postea?  spacer 1295
BARB. Supparum album et fimbriatum. MIL. Dic, quid denique indues? blue
BARB. Praelongum et densatum collare, et petasum latum, in quo altius
Crista ingens emineat. Inde et me faciam aliquo cingulo
Ad crassas suffarcinatam suras hasce. MIL. Perplacet red
Per Mavortem isthaec pictura. Certe multimodis sapis.spacer 1300
Perge. BARB. Quin ornatum dixi iam tibi stratioticum.
Tu nummos dabis, ut me exornem graphice in peregrinum modum,
Et faciam faciem ignotam, quae nunquam hic visitata sit.
MIL. Cur tibi dem nummos? Annon modo dixeram quod ipsamet
Sis nummos mihi datura? BARB. Scio equidem. Sed antequam  spacer 1305
Expilem nummos, necessum est me ut faciam ignorabilem,
Et commutem haec vestimenta. Quod si non fit, hodie,
Latrinam lavamus frustra. Nam necessum erit facere red
Sumptum, si quis quaerit lucrum. MIL. Iam scio quid agendum erit.
Hic apud commilitonem nostrum invenies omnia.  spacer 1310
Nam dabit utendum tibi, quicquid nomine meo rogaveris.
Tunicam, thoracem, collare, supparum, petasum — siquidem
Plurimas alit meretrices. BARB. Ubinam is est stratioticus?
MIL. Hic in proxima taberna. BARB. Novi hominem ignavissimum.
MIL. Abi cito atque orna te. BARB. Nunquid aliud? MIL. Haec ut memineris spacer 1315
BARB. Abeo. mox adero, tu expecta hic. MIL. Sic faciam, modo ocius
Te dissolvas. Sed quid agam nunc? Num quasi mutus hic moras
Nectam, Barbara dum se adornat? Non faciam. Quid? Ut aliquid
Hic agam, meos narrabo quos habui in vita dominos.
Namque a vitae exordio me gessi usque admirabilem. spacer 1320
Primo anno meae sum aetatis natus, matre muliere, blue
Patre viro, hoc eodem in orbe (ne mihi forte quispiam
Intentet peregrinitatis litem), civi patriae et
Incolae mundi universi. Postquam itaque a parentibus
Aufugi meis pertaesus grammaticam et Dasypodium,  spacer 1325
Hos potissimum sum expertus dominos, quos dicam o rdine.
Principio fui quasi famulus cuiusdam quasi viri,
Qui quasi studiosus vivebat, cuius frons in cornua
Quasi cervina desinebat. Hic pro libris liberis
Praeter expectationem quasi gratis dotatus est. spacer 1330
Namque postquam aliquam quasi virginem, quae cum aulicis diu
Quasi caste, quasi ludens, quasi ridens, nictans et pruriens
Versabatur, quasi duxisset, ecce post quasi nuptias
Vix peractas vixque elapsis quasi duobus mensibus,
Prolem aliquam quasi propriam et quasi genuinam lucratus est. spacer 1335
Mane enim haec quasi nupta nova aliquid sentiens, quasi tormina,
Suum virum quasi medicum adegit credere quasi convolvolum
Is quasi morbus excitasset, quem tamen dexterrime
Obstetrix aliquot post horis evolvit, quiddam, quasi
Hominem, quasi modo genitum, quasi infantem, quasi puerulum,   spacer 1340
Quasi patri similem, et quasi patris filium, qui herum meum
Suum quasi genitorem salutans, delectavit millies.
Hunc ego quasi herum quasi relinquens quasi data pecunia,
Quasi reversurus vel tandem, quasi frugi sim, ivi ad alium.
Sic habetis dominum primum. Verum, heus Barbara, Barbara?  spacer 1345
Quando exis? Et quando ornata es? Heus ubi latitas, Barbara?
BARB. Quid clamas? Homo fatue, quid vociferas? Vix modo exui
Vestimenta mea, anne cupis ego nuda ut in scenam exeam?
MIL . Comprime vocem, meretrix, et vide sis te absolvas ocius.
Nondum exit. Sed dum expectandum est, ecce meum dominum alterum  spacer 1350
Describam. Veni ergo ad aliquem deinceps versutissimum
Cauponem, qui anguem gestavit in clypeo, qui singulis blue
Ductibus cretae unius duas notas celerrime
In quadra descripsit, homo rapax, mendax, furax, trahax,
Ventriosus, herniosus, mulierosus. Verum ad haec spacer 1355
Uxorem habuit elegantem, molliculam, iuvencula,
Quae plus diligebat, si qui venere, adolescentulos,
Quam virum mero madentem et stertentem noctem integram.
Quid fit? Ego a domina examplum desumens et simili modo
Ancillam tracto, quo tractarunt illi meam hospitam.  spacer 1360
Quam dum basio, dum dissuavio, dum amplector, dumque osculor,
Ecce, ex illo suaviando, exosculando, et millies
Amplectendo, dii boni, tandem venter sit turgidus
Ancillae. Ego, ut hospitem et hospitis ancillam hanc illa eadem opera
Defraudem, simulo quasi velim in sylvam animi gratia  spacer 1365
Expatiari, ne fortassis praesentiscant ultimam
Quam moliebar abitionem, custodiendam manticam
Hospiti do evacuatam atque impletam saxis grandibus.
Et sic me subduxi, nec adhuc potui scire quid aut herus
Mantica aut ancilla ventre a me impletis tandem egerint. spacer 1370
Sed nondum exit Barbara, ad alium me dominum nunc conferam,
Qui magister erat culinarius in aula principis.
Hic quaecunque recipiebat in cellam promptuariam,
Omnia tam bene dividebat et subdividebat, ut
Promserit duo farcimina, cum tantum unum acceperit.   spacer 1375
Finxit et volatilia multa esse in aula mortua.
Cum tamen horum plumae in fimeto solutae iacuerint, blue
Dein ficedulam ex fringilla, ex gallogallinaceo
Caponem, e corvo perdicem fecit, alaudam ex passere.
Hic quoties domum est reversus a coena, ecce clanculum  spacer 1380
E corio factam lagenam, vino turgentem optimo,
Cum millenis scitamentis, queis sinum prope ruperat,
Furtim ad coniugem portavit. Ego artem rapiendi a domino
Plenis accipiens ulnis, quasi iure haereditario,
Et magistri vice versa culinarii scitissime   spacer 1385
Poculum auratum sacco insui, et quaesivi pedibus viam,
Cumque via dominum mutavi. Sed ubi dormis, Barbara?
Anne vis tibi ut excutiam hoc fuste ex oculis socordiam?
Per Mavortem, tibi grandibo testudineum istum gradum. red
Anne audis, meretrix, anne audis? BARB. Quid, sector zonarie,   spacer 1390
Me tantum instigas quae tunicam vix iam interiorem indui.
MIL. At iam pene annum integrum sum oppertus te, veneficam.
Per deos deasque nisi te mox movebis ocius,
Hanc machaeram in te capulo tenus abdam, me specta modo.
Sed dum cessat, enarrabo vobis meum dominum ultimum,  spacer 1395
Quippe fui conductus apud medicum circumforaneum,
Qui se doctorem simulavit. Hic, quamprimum in oppidum
Venit, extemplo mea et meorum conservorum ope
Consessum in foro extruebat, in quo musicam instituit,
Et comoediolas nobiscum primum egit, populum alliciens,  spacer 1400
Moxque silentio impetrato quaedam unguenta et balsamum
Expromsit populoque ostendit et praegrandi encomio
Commendavit, contra hydropen, contra morbum Gallicum,
Quartanam, podagram, epilepsiam, phtisin, lepram, herniam,
Pestilentiam, contra omnes morbos incurabiles.   spacer 1405
Et sic venales laudavit merces istas rancidas,
Ut dicto citius praegrandem acceperit pecuniam.
Tandem etiam dominum hunc deserui, postquam ego miserrimus
Aureum torquem putavi me clepsisse, quid tamen
Ex puro fuerat orichalco fabrefactus. Sic denique  spacer 1410
Militiam fui secutus, ubi noctesque diesque me
Irrigans vino, apte exantlo pocula in tentoriis,
Quando clarum dat tibicen signum aut utricularius,
Tesserisve fallo tempus et chartis lusoriis,
Ubi non semel amisi nostrum pallium atque pileum.   spacer 1415
Inde inter struices quando belligero patinarias,
Inter vina, Baccho tinctus, ingentes spiro minas.
Quas legiones unico difflaverim olim spiritu,
Non secus atque ventus folia aut peniculum tectorium! red
Tum refero ut iampridem in campo Mentiris latissimo, spacer 1420
(Ubi Bombomachides Megistocluninstaridysarchides blue
Imperator erat supremus, non procul a nova India)
Elephanto pugno isthoc nostro brachium perfregerim.
Sed, proh deum hominumque fidem quid aspicio? O solem video! red
Satin’ ut occaecatust prae huius corporis candoribus?  spacer 1425
BARB. Nunc sum ornata militari more. MIL. O Barbara, tune ea es?
Annon, obsecro dic. BARB. Nunquid iam placeo? MIL. Mehercule
Incedis festivo ornatu. BARB. Supparum, dic, quam decet?
MIL. Quid? Nihil supra esse possit. BARB. Quid collare? MIL. Euge optime.
BARB. Contemplare, amabo, stratege, satin’ hic me thorax decet?  spacer 1430
MIL. Quid? Supra modum decet. BARB. Annon crista in nostro pileo
Commode composita est? MIL. Admodum est sita commodissime.
BARB. Num satis placet pictura? MIL. Quin imo mihi perplacet.
BARB. Quid videtur tibi collare? MIL. Vix queat esse decentius.
BARB. Agedum contemplare tunicam, et satin’ haec me deceat vide.   spacer 1435
MIL. Quin tibi millies dico, vix scio quid elegantius.
BARB. Dic mihi, nunquid tu vidisti tabulam pictam in pariete?
Ubi Venus cum Marte ligata a Vulcano apprehenditur?
MIL. Saepe. Sed ista quid pictura ad me attinet? BARB. Age ad me aspice.
Ecquid assimulabo similiter? MIL. Quomodo? MIL. Ero Venus hodie,  spacer 1440
Tuque Mars. MIL. Certe haec pictura non hodie mihi placet.
BARB. Cur? MIL. Quia metuo Vulcanus ne nos prendat quispiam.
BARB. Sed quid cesso adire domum huius advocati Chrysostomi?
MIL. Obsecro hercle salta mecum prius. BARB. Ego saltabo? Pol
Non es sanus. MIL. Si non saltas, vestes igitur exue.   spacer 1445
Aut salta, quando una vivis meis morigera moribus.
BARB. Saltabo, ut primum iuristam prius exenteravimus.
MIL. Ut lubet. BARB. Sed opportune nunc occurrit alterum.
MIL. Quodnam? BARB. Nempe ut faciam faciem penitus ignorabilem.
MIL. Qua ratione? BARB. Primo tingam atramento supercilia.  spacer 1450
MIL. Recte. BARB. Dein' malas efficiam rubras. MIL. Probe. BARB. Deinde oculum
Hunc sinistrum claudam, ac si essem unocula. MIL. Hem pulcerrime.
BARB. Permutabo vocem, et plane sic loquar stratiotice.
MIL. Optime. BARB. Alla vostra Signoria bascio le mani. blue
MIL. Ha ha he. BARB. Immutabo et vultum. Satin’ est? MIL. Garris. BARB. Sic satin’ est?   spacer 1455
MIL. Nondum. BARB. Vultum contemplare. Hem sic satin’ est? MIL. Non. BARB. Sic satin’?
MIL. Non. BARB. Quid si sic? MIL. Propemodum. BARB. Quid si sic? MIL. Satis est Barbara,
Hem isthoc serva. Satis astute te immutasti. Intro ibimus.
BARB. I prae, sequar ego. Placide fac hancce pultes ianuam.
Ego ero in insidiis, et quicquid clam offendam, excipiam ordine.  spacer 1460
Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
MIL. St, meretrix, tace, tace, meretrix, aperitur ostium.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij

MENALCAS

Pol inique comparatum est, ut semper pauperrimi
Divitioribus aliquid addant. Schadvocato caseum
Donavi. Non est contentus. Iussit ut quid insuper   spacer 1465
Afferrem. Cunctos domi sum perscrutatus angulos.
Sunt aliquot quidem mihi vaccae, sunt vituli, asini, equi et sues,
Verum, ut hos donem iurgistae id magnus prohibeat Deus.
Sed ne immunis huc accedam, tandem confirmavi animum
Ut capellam hanc, quam videtis, schadvocato adducerem,   spacer 1470
Sed cum hac conditione, ut totum protinus negotium
Contra Pfaffum et Mercatorem expediam. Hoc si non statim
Pro lubitu meo procedet, tu capella mecum iterum
Hinc abibis. Ha ha ha he! Prope ridendo concutior,
Hanc quoties capellam video, quae barbam similimam     spacer 1475
Ac Chrysostomus meus promittit. Nisi portaret cornua
Certe iampridem curassem ut in schola iurgistica
Magnam Grammaticam didicisset, tam versutum habet caput,
Caput, inquam, adeo ingeniosum, ut, eam licet Argus custodiat,
Tamen ubique rimam inveniat, qua rodat, qua mordeat.  spacer 1480
Tum uberis est haec maximi atque lactis abundantissimi
Et lanam universo pascit in tergo mollissimam.
Tum si posteriorem lustres hic capellae pyxidem.
Ecce omnes quoque pharmacopolas superat, adeo ex podice
Pilulas effigiat pusillas, humidulas, rotatiles,  spacer 1485
Dignas certe quas inaures, quas includas capsulis.
Has pilulas, quotiescunque uxor mea, sentiscit tormina blue
Hinc circa umbilicum, extemplo manducat, statimque opem
Praesentissimam invenit, ut iam omnes medicos irrideat.
Sed quid isthaec militaris meretrix effert e domo? spacer 1490

bar

ACTUS IIII, SCENA iij

BARBARA, RABULA, MENALCAS, MILES

BARB. Ibo et hanc praedam portabo propere in hoc tentorium.
RAB. Quonam abis meretrix, mane, mane. O Menalca, fer opem.
MEN. Sic faciam. Mane hic. BARB. Quid tu me, rustice, prensas brachio?
RAB. Tene, tene. BARB. Mitte. RAB. Tene illam. BARB. Quin me sinis, trifurcifer?
RAB. Atque hercle ego te teneo. BARB. Frustra me tenes, prius hoc cape.  spacer 1495
Potius haec linquam, modo plenum hoc aere feram marsupium.
MEN. Ut te dii perdant, meretrix! Quonam ergo evasit? Quid rei
Hic reliquit in platea? RAB. Sine, sine, Menalca, haec mea sunt.
MEN. An tua? RAB. Ita aio. Namque meretrix huius militis omnia
Clanculum e domo abripiebat. MIL. Quid ais, trifurcifer?  spacer 1500
Tun' meam hanc dicis meretricem? RAB. Sic aio. MIL. Tun' hanc meam
Esse affirmas, advocate? RAB. Cur non? Num negas? MIL. Nego
Hercle vero. Imo iurabo per Martem atque omnes deos,
Me nunquam hanc prius vidisse. RAB. Nonne ea tecum introiverat?
MIL. Quid tum? Nempe quid ad me quisnam te nebulonem visitet?  spacer 1505
RAB. Quid? Tun’ me vocas nebulonem? Ades, Menalca. MIL. Mittite.
Certe ego e vestigio ad meum curram capitaneum,
Et te capitis accusabo ob hanc praegrandem iniuriam.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij

PFAFFUS, MERCATOR, AULICUS, RABULA, MENALCAS

PFAF. Quid clamoris hic est ortum, mi mercator? MERC. Nescio,
Nisi quod hic video Advocatum. PFAF. Quidnam is quaeso colligit    spacer 1510
Cum Menalca? Adibo propius ut queam cognoscere.
AUL. Quid tumultuamini vos? Quae excitatis iurgia?
PFAF. Modo etiam huc veni. Quid isthic, advocate, colligis?
RAB. Nempe quae modo militaris haec meretrix domo mea
Abstulit inque via reliquit. MEN. Potz veltin, nonne hic meus   spacer 1515
Caseus est, quem hodie donavit? PFAF. Cur dedisti caseum?
MEN. Nempe ut te nummis defraudem, quos iam dudum debui.
PFAF. Quid ais? Id quod res est. PFAF. At non in corbe hoc mea ova sunt?
RAB. Fateor. PFAF. Haec donavi similiter, quo pessimum
Te, Menalcam debitorem, coram iudice angerem.  spacer 1520
MEN. Quid id ad me? Mea causa est melior quam tua, quia non caseum
Tantum, verum etiam hanc capellam perdam, ut perdas omnia.
MERC. Annon pileus hic etiam meus cum caligis holosericis
Situs est? Is certe est. AUL. Annon hic et meus quoque lepus est?
Certe is est. MERC. Quaeso, Aulice, dic mihi cur tu donaste leporem?  spacer 1525
AUL. Dic prius mihi, cur pileum et caligas holosericas
Huic donaris advocato. MERC. Ut nempe tibi grandem dicam
Scriberem. AUL. Ha ha he, vicissim donavi quoque leporem,
Ut fraudem invenirem aliquam, per quam te omni pecunia
Quam debeo despoliarem. MERC. Tun’ advocati huius opera   spacer 1530
Me volebas defraudare? AUL. Sic aio. Et tu similiter
Me volebas accusare? MERC. Non nego. MEN. Et tu similiter.
Me volebas defraudare? MERC. Sic aio. PFAF. Et tu similiter
Me volebas defraudare? MEN. Non nego. Et tu similiter
Me volebas accusare? PFAF. Sic aio. Ideo ova attuli.  spacer 1535
MEN. Et ego caseum et capellam. AUL. Et ego dedi isthunc leporem.
MERC. Et ego pileum attuli isthunc cum caligis holosericis.
AUL. Proh Deum, quidnam hoc est fraudis? Quaenam haec est confusio?
Cur sic tecum, vomica, mussas? PFAF. Proh Deum, quid audio?
Cur taces sic, leguleie? MERC. Bone Deus, quid cogito?   spacer 1540
Cur sic, Rabula, stas defixus? MEN. Quidnam isthoc, malum, est rei?
Cur tu, struma, sic cunctare ac in caligas cacaveris?
MERC. Nempe pileum dedi, ut me deciperet pro pileo.
MEN. Nempe caseum dedi, ut me deciperet pro caseo.
PFAF. Nempe dedi ova, ut me deciperet horum ovorum gratia.  spacer 1545
AUL. Nempe dedi leporem, tu me deciperet pro donato lepore.
MERC. Ergo iterum caligas cum nostro pileo mecum auferam.
PFAFF. Et ego similiter mea ova sumam, et pallium auferam.
AUL. Et ego similiter meum leporem sumam et hunc gladium abstraham.
MEN. Et ego similiter capellam servabo cum caseo.  spacer 1550
Sed mihi quid praedae est relictum ex advocato? Nescio,
Nam vos omnia abstulistis. Sed scio quid auferam.
Tu sede, advocate, ut istos calceos tibi detraham.
RAB. O me miserum, o me infelicem! Sic spoliabor denique?
AUL. Quin mane, nondum satis es depexus. RAB. Ah me mittite.  spacer 1555
AUL. Frustra oras, nam prius a nobis detondendus es. RAB. Interii.
AUL. At cum reverentia frequenter vestra ferat novaculam,
Quaeso probam et acutam nobis commodet novaculam.
PFAF. Dominus habeat optionem et depromat, quam libuerit,                                                    
E theca novacularia. AUL. Ingentes ago gratias   spacer 1560
Tuae reverentiae. Tu, Rabula, nunc sede et infla dexteram 
Buccam. RAB. Heu heu mihi? AUL. Quidnam clamas, furcifer, quid eiulas?
Nisi taces, paxillum ori tuo, ceu lanius porco, iniiciam.
RAB. Vae vae buccis. MEN. Ha he. MERC. Ha he. AUL. Heus tu, quonam te abripis?
RAB. Sinite me vel quovis potius hinc abire gentium,   spacer 1565
Quam ut sub tali ego tonsore tam misere aevum transigam.
Egone forfice ut sub tali moriar? AUL. Vah, non sis homo
Ridiculus, qui cupis habere buccam illam laevam alteram,
Alteram contra pilosam?  RAB. Non curo. AUL. Tenete vos
Illum. MEN. Teneo. RAB. Obsecro, obsecro. AUL. Nequicquam hercule obsecras.  spacer 1570
RAB. Me miserum! AUL. Modo sis quietus et tuum os sursum tene.
Quo avertis faciem? RAB. Heu heu, vae vae. AUL. Quid clamas, quid eiulas?
RAB. Ah ah, sum satis detonsus. AUL. Non tamen deglubitis, red
Velut ipse et me et Mercatorem et hunc Pfaffum atque Rusticum
Deglubere volebas. RAB. Heu heu. PFAF. Sis modo defecato animo,    spacer 1575
Nam iam satis es elegans. Vos afferte speculum. AUL. Hic habes.               
Tu, struma, inspice. Vides teipsum? RAB. Non me per Deum, sed anum
Rugosam, imberbem, cadaverosam, calvam, edentulam.
AUL. Nunc surge ut notem tibi frontem. Hem vultum iterum ad coelum erige.
RAB. Me miserum, quid me fiet tandem? AUL. Afferat aliquis intus huc  spacer 1580
Carbonem. MEN. Hic habes carbonem. AUL. Da mihi quo fronti imprimam
Literas duas, C C, quod denotet cave canem.
RAB. Me miserum, quo nunc me vertam? AUL. Vel quocunque libuerit.
Nos intus rem componemus sine tuo auxilio. MERC. Ibimus.
AUL. Tu, Menalca, mihi portabis hunc leporem et gladium. MEN. Cedo.  spacer 1585
AUL. Quid leporem intueris dic, Menalca? MEN. Per summum Iovem
Hic ipsus lepus est, quem coepi. AUL. Quid tu mentiris, nebulo?
MEN . At si non credis, quod dixi, pol iuramentum dabo,
Me leporem hunc transverberasse sclopeto. AUL. Tun’? MEN. Imo ego.
AUL. Quo signo? MEN. Nempe illo ictu, qui laevam aurem et laevum pedem    spacer 1590
Transiit. AUL. At cum illum mihi dederit venator hodie aulicus,       
Quî te eum coepisse dices? MEN. Scilicet hunc ubi coeperam,
Tum venator ad me venit obsecrans ut sibi darem
Hunc leporem simulque expromsit adnumerans pecuniam.
Hanc sumsi et leporem vicissim venatori tradidi.  spacer 1595
AUL. Evax! Hoc scitum est; hoc placet. At at, , data mihi verba sunt
A venatore! Ibo et quaeram ubi sit, quem comedendum dabo
Vobis omnibus. Sequimini. MERC. Sequimur. PFAF. At me conferam
In meum musaeum, ut caeptam concionem finiam.

bar

ACTUS IIII, SCENA v

RABULA, HERACLITUS

RAB. Ah ah me miserum, quid agam, quid inceptabo denique?  spacer 1600
HER. Heu heu, quemnam isthic plorantem sine mantello conspicor? 
Heu heu heu heu heu heu quem video absque ense atque pileo
Et sine calceis vagantem? Quid sic solus ambulas?
RAB. Sim miser. HER. At quis es, quid quaeris, unde es, aut unde advenis?
RAB. Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.  spacer 1605
Si unum quicquid singillatim et placide percunctabere,
Et meum nomen et mea facta et fortunam ego faxo scias.
HER. Faciam ita ut vis. Agedum nomen tuum primum numera mihi.
RAB. Chrysostomus sum. HER. Quid es? RAB. Iurista. HER. Vae capiti meo.
Quis te sic spoliavit? RAB. Homines quidam sceleratissimi,  spacer 1610
Qui tanquam latrones me tractarunt indignissime.
HER. Heu heu heu, cur sic detonsus, cur in fronte notatus es?
Quin potius lituras uda detergis has spongia?
RAB. Ah ha cur misero addis miseriam? Cur non fers suppetias?
HER. Hoc faciam; tu porrige dextram. Nam video te aptissimum   spacer 1615
Qui Moriae in regno sine mora simul quoque servias.
Tu veni huc intro. RAB. Quid agam? HER. Veni huc modo, quo dam ordine
Quid tibi posthac faciendum sit. Nam expectat hic me adhuc
Quidam philosophaster et venator atque rusticus.
Qui quamprimum signum dabitur campana, in hoc atrio spacer 1620
A fegina nostra regale accipient stipendium.
RAB. I prae, sequar ego vel quovis me duces hinc gentium.

Perge ad actum ultimum