Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS III, SCENA i blue
Trochaici septenarii

ALCUMISTA, BARBARA

ALC. Quid mihi tecum est, Barbara? BARB. Quid mihi tecum est, carbonarie?
ALC. Quin abis, nisi vis me abigere te meretricem fustibus?
BAR. At cur iurasti quod sis me ducturus? ALC. Fateor quidem,    spacer 825
Sed tunc in vino illud factum est. Et quod effeci ebrius,
Illud nunc infectum facio sobrius, et me poenitet.
BARB. At cur nuptialem dederas, quem vides, hunc annulum?
ALC. Quoties est ogganniendum tibi, nequissima Barbara,
Me quod factum est facere infectum? Quin mihi reddis annulum!  spacer 830
BARB. Frustra es furcifer; non reddam. Quid agis, vir minimi pretii?
ALC. Redde hunc. BARB. Non reddam; potius linquam hanc animam. ALC. Redde annulum.
BARB. Non fiet. Sine me! Quid nebulo sordidissime, me tenes?
Sine me, periurii caput! Sine, scelerum cumulatissime.
ALC. Quid, meretrix, clamas? Vin’ colaphis hoc caput demulceam?  spacer 835
BARB. Accede modo aut digitulo uno me tange, extemplo unguibus
His dentatis et falcatis eripiam tibi hos oculos.
ALC. At nisi reddis annulum, te non secus ac suem interimam.
BARB. At nisi abscedis, fumose veterator, homo perdite,
Per deos deasque protinus has caligas spurcissimas,   spacer 840
Et nitentes variorum liquorum prae pinguedine,
E culo abripiam, Alcumista, o nebulonum teterrime.
ALC. Quid clamas, meretrix, quid tantum vociferas in publico?
BARB. Sic placet. Sine me clamare, pauperum pauperrime,
Futilis, fex, somnium, fraus, gerro, iners, lutum, helluo,   spacer 845
Levior quam pluma: illex, labes, sterquilinium publicum,
Bellua impurata, o quantum est hominum sacrilegissime.
Occidisti patrem et matrem. Sed proh Deum, quid conspicor?
Aufugiam ne me advocatus cum Pfaffo offendat. ALC. Quid hoc,
Quid hoc est, quod tam repente meretrix haec evanuit?  spacer 850
Nusquam est, nescio quid obiectum huic sit infortunii.
At quid ad me, quamvis numquam Barbara reddat annulum,
Quem dedi in fidem iugalem, stulta illum putat aureum,
Qui tamen a me e cupro ad instar aurei fabrefactus est.
Verum ibo, ut quod est promissum iamdudum nostro Aulico,  spacer 855
Aurum hodie efficiam e Mercurio fraudibus alcumisticis.

bar

ACTUS III, SCENA ij

RABULA, PFAFFUS,

RAB. Immortales ergo gratias vestrae reverentiae
Pro datis ovis habeo. Pol, hoc et illud strenue
Effectum dabo. Nam primum tibi remittam Barbaram,
Quamprimum huc redibit. Inde debitorem Rusticum   spacer 860
Sic angam, sic admordebo, ut quis sit aut ubi sit, minime
Noverit. PFAF. Bene est. Vale ergo vir praecellentissime.
RAB. Valeat et vicissim vestra millies reverentia.
PFAF. Ibo domum et studebo concionem instantem ad vesperam.
RAB. Paulisper manebo, siquidem Mercatorem quempiam,  spacer 865
Ni fallunt oculi, venientem conspicor. Evax, hi placent,
Hi sapiunt, ab his in nosmet munera magna confluunt.

bar

ACTUS III, SCENA iij blue

MERCATOR, RABULA

MERC. Quid? Egone expectabo donec mihi nummos det aulicus?
Emori malim me letho vel quovis tristissimo.
Praeterea, anne sic Menalcas a me impune abibit hinc,  spacer 870
Ut non hunc nummis defraudem quos huic debeo omnibus?
RAB. Certe ad me tendit. Sed nescio quid ferat sub pallio.
MERC. At vereor ut forsan noster advocatus sit domi. red
RAB. Quid, mercator, isthic quaeris? MERC. Proh Deum, non videram
Vestram dignitatem. Salve, doctor praeclarissime.  bluespacer 875
RAB. Salve, mi Mercator, salve. Quid gestas sub pallio?
MERC. Pileum quem tibi donabo cum caligis holosericis. red
RAB. Mihine? Magnas habeo gratias, mercator optime.
Dic, quid vis me efficere, quin me reperies gratissimum.
MERC. Sunt duo quae volebam orare te ut procures gnaviter. spacer 880
RAB. Quaenam? MERC. Primum, ut rimam invenias qua mihi reddat aulicus
Tercentum Philippicos, quos iamdudum mihi debuit.
RAB. Nempe vis ut illi apud suum dominum atque principem
Praegrandem dicam scribamus? MERC. Ut lubet. RAB. Sic censeo.
Tu modo des mihi rationem. MERC. Hic, mi doctor, cum syngrapha  spacer 885
Illius tenes habesque consignatam ex ordine.
RAB. Optime, mi Mercator, sed nunc dic quodnam est alterum.
MERC. Si lubet auscultare, dicam. RAB. Dic, auscultabo lubens.
MERC. Rusticus est quidam, cui centum cum decem Philippicis
Debeo nummos; hunc Menalcam nominant. RAB. Intelligo. spacer 890
MERC. Huic quidem promisi cras me persoluturum omnia.
Hic, ubi astum, domine doctor, sive aliquam fallaciam
Invenire possis quo non debeam persolvere,
Certe donativum haut parvum a me posses lucrarier.
RAB. Hoc facile efficiam. Anne forsan huic dedisti syngrapham?  spacer 895
MERC. Nullam equidem. RAB. Anne testes sunt qui noscant quod sis debitor
Rustici, quem ais Menalcae? MERC. Nullius sum conscius.
RAB. Optime. At qua causa factum est ut Menalcae debeas?
MERC. Frumentum emi ab illo. RAB. Quanti? MERC. Nempe in saccos singulos
Tres Philippicos promisi. RAB. Tantum tres Philippicos? spacer 900
Si scivissem, etiam hoc emissem et vendidissem protinus
Triplo carius. MERC. Id ego feci. RAB. Pol factum rectissime!
MERC. Sed, mi domine doctor, videsis effingas mihi clausulam
De non solvendo. RAB. Sic faciam, Mercator charissime,
Sis animo quieto tantum. Sic tractabo Rusticum, spacer 905
Ut quod factum est, ipse dicat non factum esse protinus.
An dubitas tu forsan nostris de promissionibus?
MERC. Absit, ut dubitem de te, mi doctor praestantissime.
RAB. Quin mea arte sic efficiam ut te aulicus e vestigio,
Quamvis nil tibi deberet, tamen omnia solvat ordine,  spacer 910
Et Menalcas, cui debes tu, nil tamen a te hinc auferat.
An satis tibi est promissum? MERC. Sic satis. Vive et vale.
RAB. Vive et tu bene, mi Mercator. Pol ingentes gratias
Quotidie Deo immortali mihi fas est persolvere,
Qui ex me fecit maticum, qui donis propemodum obruor.  bluespacer 915
Nulla dies sine muneribus abit — imo nulla abit horula,
Qua non confertim mihi donent modo pernam, modo caseum,
Modo farcimina, modo frumentum, modo vinum, modo cannabem,
Ova, oves, vaccas, sues, gallinas, carnem bubulam,
Carnem aprugnam, carnem ovillam et vitulinam, tum plurimos  spacer 920
Daleros, ducatos, atque omnis generis pecuniam.
Quippe meo arbitratu et ductu transiguntur maxima
Minimaque negotia. Mihi crescunt ampla latifundia,
Cum theologus interim miser, omnibus excussis suae
Scriniis divinitatis, naso tangat hydriam   spacer 925
Et lupinum arrodat, ac cum cimicibus, cum pediculis,
Cum pulicibus et culicibus assidue bellum gerat.
O miseros philosophos, o poetas pol miserrimos,
Qui millenis syllogismis millenisque versibus
Nunquam in vita lucrabuntur, quamvis vincant Nestorem, spacer 930
Quod die mihi datur uno. Nec minus vosmet medici
Infelices estis, qui vix, postquam urinam millies
Milliesque stercus inspexistis, et tot millia
Schedularum perscripsistis pinguiori apothecario,
Vix, inquam, aut nunquam miserandam sustinebitis famem. spacer 935
Ego fiam ille Croesus, ille Crassus opulentissimus,
Ille beatus rex Philippus, aut quicquid mortalium
Quaquaversum est divitiorum. At quid sibi vult hic Rusticus?

bar

ACTUS III, SCENA iiij

MENALCUS, RABULA

MEN. Holla, holla, aperite aperite hic. RAB. Quid pulsas, quid clamitas?
MEN. Potztausent! Domine advocate, quam veni ad te tempore.   spacer 940
RAB. Quid novi fers? MEN. Nil novi scio, sed fero hunc tibi caseum.
RAB. Cur hoc? MEN. Nempe ut doceas me nostrum Pfaffum nequissimum
Decipere et fraudare centum, quos debeo, Philippicis.
RAB. Quod nomen tibi est? MEN. Menalcam mater nominaverat.
RAB. Annon et tibi Mercator hic in hac vicinia spacer 945
Centum cum decem Philippicos debet? MEN. Recte mones.
Quaeso, domine schadvocate, quis tibi isthoc dixerat? blue
RAB. Quis? Nempe in tuo illo naso res haec scripta est ordine.
MEN. In meo hoc naso? Esse oportet te virum doctissimum,
Qui, quod nusquam scriptum est, legere potes. O utinam meus pater spacer 950
Ex me fecisset iurgistam, quam essem subtilissimus!
RAB. Credo. Sed de Mercatore quid sit agendum edissere.
MEN. Hunc eadem opera volebam tibi iactandum tradere.
RAB. Hoc faciam perquam libenter. Mercatorem cum tuo
Pfaffo sic exenterabo ut nesciant se vivere. spacer 955
Verum unum ad hanc rem necessum est. Scin’, Menalca, quid velim?
MEN. Nescio, per Deum, nam ideo ad te veni, ut quod ego nesciam,
Id sciam. Quare illud mihi dic, ut scire una possiem.
RAB. Nempe opus mihi est pecunia. MEN. Cui rei? Non caseum
Tibi donavi, domine doctor, an quid restat amplius? spacer 960
RAB. Imo, quia mihi est emenda primum charta plurima,
Qua inscribam rem contra Pfaffum et Mercatorem. MEN. Intelligo.
RAB. Deinde emendum est atramentum. MEN. Et hoc, domine, etiam intelligo.
RAB. Tunc emendae sunt mihi pennae. MEN. Simul et hoc intelligo.
RAB. Tum puer est mihi conducendum, qui describat omnia. spacer 965
MEN. Intelligo. RAB. Quin et emendi sunt, qui quod factum est, pernegent.
MEN. Quinam? RAB. Testes falsiloqui. MEN. Simul et hoc intelligo.
RAB. Dein mihi merces et mea danda est. MEN. Recte et hoc intelligo.
RAB. Dumque enim, Menalca, fraudes, dum fingo fallacias,
Ut Pfaffum nummis defraudem, ut Mercatorem admordeam,  spacer 970
Tunc labores infiniti et plane inenarrabiles
Sunt prius mihi exantlandi. MEN. Optime, et hoc intelligo.
RAB. Quare nisi mihi vicissim protinus pecuniam
Praesentem afferas, incassum me, Menalca, exobsecras.
MEN. At, mi domine doctor, nullos cum nummos habeam, mihi quid  spacer 975
Persuades ut agam? RAB. Quid? Annon tu frumentum in horreo,
Non vinum in cella, non vaccas in stabulo, aut fors simile quid
Possides quod pro pecunia mihi tandem afferas?
MEN. Imo et frumentum et vinum et vaccas domi habeo plurimas.
RAB. Cur non igitur aliquid horum pro nummis fers ocius?  spacer
MEN. At si decepi meum Pfaffum, si perveni quo volo,
Tunc quicquid voles donabo. RAB. At ni fers in praesentia,
Incassum lavamus laterem. Dixi, et si vis pergere blue
Me in fingendis fraudibus, abi et pingue affer mihi praemium.
Nec mihi amplius ocium est, ut tecum, rustice, garriam.  spacer 985
Namque illic vides venire quempiam ad me huc aulicum.
I, donumque affer, Menalca. MEN. Vale. Videbo, et mox adero.

bar

ACTUS III, SCENA v blue

AULICUS, RABULA

AUL. Videsis, famule, ut leporem abscondas sub chlamyde tua clanculum,
Ne quis forsitan intueatur, quid sub chlamyde gestites.
Sequere. RAB. Quantum coniicio, ad me cum donis it Aulicus.   spacer 990
Nam non frustra est, quod puer illum sequitur, et quid anxie
Sub chlamyde involutum gestat. AUL. Salve, doctor, millies,
Salve. RAB. Salve et tu, vir strenue. Si quid vis, introibimus.
AUL. Non opus, advocate, est. Quod volo verbis me absolvam tribus,
Nam statim ad Alcumistam eundum est. RAB. Ut lubet, vir maxime.   spacer 995
Hic foris, quicquid mandabis, pro virili agam mea.
Nam tuus labor est, quod optas, explorare, sed mihi
Exequi mandata fas est tuaque iussa capessere.
AUL. Non opus est, domine advocate, his servitiis nunc utier.
Nam potius servire fas est me vestrae excellentiae.    spacer 1000
RAB. Quaeso nobilitas vestra erga me, pol subiectissimum,
Accismos omittat istos, nec me cesset alloqui. blue
AUL. Hoc ago. Nostin’ mercatorem cui grandem pecuniam
Nunc ultra decem annos debeo? RAB. Novi hominem impurissimum.
AUL. Hunc quaeso in tricas coniicias, si per ius fieri potest,   spacer 1005
Detruncesque mihi sutelis iuridicis, ut excidat
Argento. RAB. Bene est, parabo vel sexcentas machinas,
Fiam coluber, et, figularis quam rota pol versutior,
Architectus ero, et procudam tamdiu innumeros dolos
Donec circumducam argento Mercatorem pessimum.  spacer 1010
Sed priusquam aliquid fallaciae coner, nisi molestum erit,
Quod rogo mihi fatere. AUL. Roga; quicquid sciam tibi aperiam.
RAB. Non eras tunc minorennis, cum Mercatoris debitor
Coeperas fieri? AUL. Recte instas, advocate, semitam.
RAB. Placet hoc. Sed adhuc opportune occurrit nobis alterum.   spacer 1015
AUL. Quodnam? RAB. Nimirum Mercator hoc intra decennium
Quod debes, cum flagitavit sibi dari pecuniam,
Qua fronte aut quo alloquio vestram nobilitatem affatus est?
AUL. Fronte dura, alloquio duro, et verbis inclementibus.
RAB. Optime, et hoc placet. AUL. Nam quoties forsitan me offenderat,  spacer 1020
Me ferociter increpavit pipuloque distulit.
RAB. Eia, bene. Ergo primum scribam te fuisse impuberem.
AUL. Recte. RAB. Deinde illum accusabo iniuriarum. AUL. Perplacet.
RAB. Iurabis quod te Mercator maledicis clamoribus
Sibilisque sit insectatus contumeliosissime.    spacer 1025
AUL. Euge. RAB. Simul et affirmabis quod tuam nobilissimam
Totam gentem onerarit olim grandibus convitiis.
AUL. Pulcre. RAB. Dein simul perhibebis quod non te modo laeserit,
Sed totam aulicorum gentem passim vulneraverit
Ore incesto. AUL. Callide. RAB. Igitur quod ab ipso allatum fuit,    spacer 1030
Efficiam ut sibi esse relatum id propediem miser sciat.
AUL. Astute. RAB. Quo facto a nobis in ius corripiendus est.
AUL. Docte. RAB. Et sic capitis damnandus. AUL. Vix novi quid aptius.
AUL. Inde, cum laesus sis, mille vel plures Philippicos
Numerari tibi postulabis. RAB. A quonam? AUL. Nempe a tuo spacer 1035
Mercatore condemnato. AUL. Vafre. RAB. Et sic pecuniam
Non modo quam debes amittet, sed tibi insuper aes novum
Grande debebit. AUL. Profecto nihil audivi astutius.
RAB. Quare si placet hoc commentum, si me vis absolvere
Quas technas modo designavi, ibo intro et praegrandem dicam   spacer 1040
Consignabo in Mercatorem. AUL. Cur non? Et placet et volo
Et iubeo, mi doctor, nec moram vestrae praestantiae
Amplius obiiciam. Vale. RAB. Et tua nobilitas vivat bene.
AUL. At prope oblitus fueram quod dudum factum oportuit.
RAB. Quodnam? AUL. Tu, famule, heus adesdum, et e chlamyde exprome leporem.  spacer 1045
RAB. Quid facies illo? AUL. Hunc donabo scilicet prudentiae
Vestrae, mox maiora daturus, si res bene processerit.
RAB. Pol nimium est. Ago immortales, vir strenuissime, gratias.
Quaeso quisnam hunc leporem caepit admodum pinguissimum?
AUL. Noster aulicus Venator. En laevam aurem quam bene    spacer 1050
Sclopeti globulo traiecit? RAB. Video, sed quoque laesus est
Posterior pes, in sinistra parte. Admiror quomodo
Hoc simul fieri potuit. AUL. Facillime. RAB. Nondum intelligo.
AUL. Scilicet venator uno ictu transverberaverat
Ipso illo momento, cum iam laevam aurem laevo pede    spacer 1055
Perfricabat. RAB. Ha ha ha he, per Deum hoc non incidit.
AUL. Ergo vale, et leporem propediem fac comedas cum gaudio.
RAB. Fiet, si fieri conviva meus non dedignaberis.
Abiit, et me sat stetisse cum fructu isthic arbitror.
Ast et caseum caligasque holosericas, cum pileo   spacer 1060
Et leporem mecum intro ad ova, quae Pfaffus dedit, feram.

bar

ACTUS III, SCENA vj blue
AULICUS, ALCUMISTA, DEMOCRITUS

AUL. Nunc ad Alcumistam tendam, qui mihi aurum percoquit.
Atque eccum, illic opportune stat suam ad fornaculam.
Sed quid monstri isthic incedit? Quid cachinnat furcifer?
DEM. Ha ha ha ha ha ha ha he, res procedit optime. spacer 1065
Modo persuasi Mercatori ut Moriae iuraverit.
Ecce illic quoque stat Chymista. ALC. Quid rides me, edentule?
DEM. Cur non rideam, quoties te tam fumosum conspicor?
AUL. Quid vobis hic est negotii? Dic quid rides obsecro.
DEM. Ha ha ha he. ALC. Nescio pol quid hic hircus sibi velit.  spacer 1070
Modo venit morionis instar diducens os risibus.
DEM. Ha ha he. AUL. Quid stulte rides? DEM. Ha ha he. AUL. Ha he. ALC. Ha he.
AUL. Quid rides, ha he? DEM. Ha ha he. ALC. Ha ha he. AUL. Num forsitan
Mente captus est? ALC. Vel forte in splene vulneratus est. red blue
DEM. Ha he, potius tu, Alcumista, in cerebro vulneratus es.  red spacer 1075
ALC. Quid? DEM. Te esse captum, non me, mente dixeram.
ALC. Non intelligo quid loquatur. AUL. Mitte risorem stolidum.
Sine ridere, nam delirat. DEM. Ha ha ha ha ha ha he.
AUL. Sed quid agit lapis philosophicus? ALC. Unum momentum interest,
Cum omnibus absolutus numeris extrahetur. AUL. Eugepae. spacer 1080
DEM. Ha ha he. ALC. Viden’ colorem quam sibi induat aureum?
AUL. Non video. ALC. Non? Conspicilium sume, et huc introspice.
DEM. Et meo fas conspicilio me introspicere. Ha ha ha he.
AUL. Iam video aureum colorem. Annon putas coctum satis?
ALC. Non equidem. AUL. Quamobrem? ALC. Quoniam nondum transformatus est spacer 1085
Totus mercurius. AUL. Quo signo scire potes, dic obsecro?
ALC. Rogitas? Nempe adhuc habet suam nativam albedinem.
DEM. Et ego video vos ambos nativam dementiam
Vestram habere adhuc. AUL. Quid vis tibi? Num res alcumisticas
Forsitan tu quoque novisti? DEM. Quidni? Vix quicquam magis  spacer 1090
Examussim perlustravi, quam chymicorum somnia. blue
ALC. Forsan habes aliquem processum? DEM. Cur non? Praestantissimum.
AUL. An tincturam aliquam invenisti? DEM. Ha, omnium perfectissimam.
ALC. Falleris, namque vix quicquam est praestantius,
Quam quod hac phiala est inclusum. DEM. Ha ha ha ha ha ha he. spacer 1095
ALC. Nempe hoc illud est elixir, ceu dixerunt Aethiopes.
Hic ille est Azoth, quem toto in orbe olim celeberrimus
Paracelsus sui in capulo gladii passim circumtulit.
DEM. Ha ha he. ALC. Hoc illud est, quo mercurium ipsum congelo,
Quo fixum facio volatile, quo volatile mox facio  spacer 1100
Fixum. Age dic, senex, mihi, quid sint haec mysteria chymica?
DEM. Ha ha he. Quaenam? ALC. Nimirum quae leguntur undique
De stulto saltante, de dracone qui caudam vorat,
De viridi leone, de cervo fugitivo, deque aquila
Quae volat, de capite corvi, de illo nigro nigrius spacer 1105
Nigro. DEM. Et de te stulto, qui omni es stulto stultus stultior.
ALC. Aut quid de Sigillo Hermetis, de Luto Sapientiae?
DEM. Stultitiae potius dixisses. ALC. Anne scis quid denotent?
DEM. Ha he, cur non hoc sciam? ALC. Ergo dic mihi alcumisticae
Definitionem, ut videam te esse illius asseclam.    spacer 1110
DEM. Non tantum unam definitionem, verum plurimas
Dare queam. Primo ars sine arte est, cuius est sine parte pars,
Cuius est labor sufflare et merces mendicare, dein
Cuius finis est mentiri et sub furca perire. Quid?
Non creationi haec ipsa in omnibus est contraria?  spacer 1115
Sicut enim creatio primum fecit ex nihilo omnia,
Sic tua alcumistica rursus redigit omnia in nihilum.
Anne adhuc vis, ut depingam nostram hanc alcumisticam?
ALC. Non opus est, quia te iamdudum desipuisse videram.
DEM. Et te iamdudum scatuisse noveram mendaciis.  spacer 1120
AUL. Quid vos hic duo rixarum serram reciprocamini?
Quin potius vel tandem promis aurum, quod promiseras.
DEM. Anne tibi promisit aurum? AUL. Nempe ingentem copiam.
DEM. Tun’ fidem huic habeas agyrtae? AUL. Cur non? DEM. Tun’ huic, Aulice, blue
Credas quicquam veteratori? ALC. Quid, olide hirce, mussitas?  spacer 1125
Quin potius vel centum reges, mille duces et principes
Arte mea ditabo. DEM. Ha ha he; tun’ ditabis principes,
Qui sis pauperum ipsus omnium pauper pauperrimus?
Qui tam annosus et pannosus, atque halecis in modum blue
Infumatus incedis, qui vix obolum unum plumbeum   spacer 1130
Possides in loculo? Tune, inquam, reges ditaveris?
AUL. An nunquam audivisti quod sub palliastro sordido
Maxima delitescat saepe et immensa sapientia?
DEM. Verum est hoc quidem, sed quamnam dic finem collineas?
ALC. Hunc finem: non tantum instar Midae omnia passim corpora spacer 1135
Transformare verum in aurum, sed senium depellere
Et facere ut repuerascat homo et prope fruatur perpetua
Sanitate et immortalitate. AUL. Non tibi hoc satis?
DEM. Ha ha ha he, effudit uno quot mendacia spiritu!
ALC. Quamobrem? DEM. Quia vera probavit rerum experientia,   spacer 1140
Alcumistas polliceri quod natura neutiquam
Vel pati vel tangere queat. Et res probat hodie ipsissima,
Quod, sicut metalla passim permutant in stercora,
Sic et ipsi similibus se transmutationibus
Efforment ex alcumistis heu miseras cacochymicos, red  spacer 1145
Ex medicis mendicos, ex saponistis miserrimos blue
Cauponistas, donec tandem, si res cesserit optime,
Pravi adulteratores monetarum passim audiunt.
AUL. Quaeso, mi senex, ubi mores didicisti alcumisticos?
DEM. Cur non didicerim? Qui, postquam veni in isthoc seculum,  spacer 1150
Tot lustravi civitates, tot pagos, tot oppida.
Totque domos intravi plenas alucumistis? AUL. Quaeso dic|
Quidnam illic tandem vidisti? DEM. Vidi homines stultissimos ,
Vidi esores et potores, igni exhaustos plurimo,
Aridos et sufflatores, deceptores, muccidos,   spacer 1155
Sycophantas, derisores. Stabant omnibus angulis
Crateres, pelves, lebetes, phialae aquarum olentium,
Mercurius, sal, sulfur, calx, vitriolus, antimonium,
Flores, spiritus, tincturae, praecipitati, hydrargyrum,
Tum camini, tum fornaces, et Mariae balnea,  spacer 1160
Folles, forcipes, carbones,
Hic crucibula, pixidesque, furni, ampullae, laminae:
Atque horum omnium successus nullus erat, nisi pulveres,
Fumi, sudores, cineres, suspiria, ignominia.
Ipsi flando exhausti, flammis afflati, et fuligine   spacer 1165
Aspersi passim ambularunt, ceu extracti Aetnae e faucibus.
AUL. Mi senex, quam vere et pulcre depinxti alcumisticam!
ALC. At quantum est, artibus arcanis quintam eruere essentiam?
DEM. Et ego sum expertus reipsa, hanc stercus esse essentiam.
AUL. Ha ha he. DEM. Sic miseri semet pessimis fallunt modis  spacer 1170
Donec, omnibus decoctis, non habent, quo iam instruant
Parvulam fornacem. Et unicum magnum hoc solatium
Iactant: in magnis voluisse satis est, et miserrimis
Brevitatem vitae lamentis accusant, quod scilicet
Vita sit brevis, arsque longa. Quin rem tibi verissimam  spacer 1175
Referam a praecipuo relatam alcumista nuper mihi,
Qui sancta fide iurabit esse supra quattuor
Millia eorum Parisiis, qui omnes quaerant simul lapidem.
AUL. O auri sacra fames! Mirum ab his tot venatoribus blue
Tanto molimine quaesitam praedam continere se et  spacer 1180
Tam vafre occultare posse. ALC. At quidnam dici pulcrius
Possit, quam si quispiam aurum probe reddat potabile?
DEM. Credo, praesertim si vinum quit pretio tolerabili
Compararier a caupone. ALC. Quid? Annon multi principes
Tantum illos medicos honorant, qui artem amant Hermeticam?      spacer 1185
DEM. An nescis quo quisque indoctior, inconsideratior,
Audacior, incogitantior, hoc pluris quod fiat is
Apud istos torquatos et apud purpuratos principes?
Et si verum excutias, quaeso quid aliud hodierna erit
Saepius medicina, quam assentationis particula?  spacer 1190
AUL. Certe, mi vir, sic videris rem explicare, ut paululum
Absit, quin descendam totus in tuam sententiam.
DEM. Ha ha he, imo vis tibi pandam fraudes alcumisticas?
AUL. Quales? DEM. Quas in auro transformando scilicet
Utier solent? AUL. Profecto mel videris eloqui.   spacer 1195
ALC. At mihi lapides videtur hic irrisor eloqui.
AUL. Quid mussas tecum, Alcumista? ALC. Me senex hic in meo red
Opere maximo impedit. DEM. Ha he, num tibi verum dixeram?
AUL. Sed tu, quaeso, pande fraudes. DEM. Sic agam. Aures arrige
Tu, Alcumista. Primo quidam ferreos stilos habent,   spacer 1200
Introrsus cavos, quos auri scobe replent, et rimulas
Quasdam cera obducunt, queis calore liquescens ipsa scobs
Defluat in testam. AUL. Proh Deum quid ex te fraudis audio!
DEM. Sunt alii, qui aurum commiscent sulfuri et lithargico. blue
AUL. Summe Deus, quid mihi denarras? DEM. Sunt qui tanta e manicis   spacer 1205
Dexteritate infundunt aurum, ut oculos fallant omnium.
ALC. Utinam nugacissimus hic caper dispereat funditus.
AUL. Perge tu. DEM. Sunt alii, qui clam genuinum auri frustulum
Obductum colore rubicundo pro cera Hispanica
Supponunt. Alii dum clanculum aurum indunt carbonibus,    spacer 1210
His combustis, tandem ostentant, quasi recens factum siet.
AUL. Proh divumque hominumque fidem quasnam miras fallacias
Alcumistarum aperuisti! DEM. Sunt et quidam, qui faciunt blue
Cum duplici fundo tigillum, cuius cavitati ingerunt
Aurum, quod dein liquefactum intus ostentant velut nove   spacer 1215
Sit fabrefactum alio ex metallo. AUL. Pro Deum quid commemoras!
DEM. Quin imo vix commemoravi particulam millesimam.
AUL. At veni huc parumper, nam quid ex te percontarier
Volo. DEM. Lubet. AUL. Quid, mi senex, censes de nostro chymico?
Anne putas hunc effecturum quod dudum promiserat?   spacer 1220
DEM. Quid promisit? AUL. Nempe velle se mihi fabricarier
Aurum, et huic dedi iamdudum non parum pecuniae.
DEM. Quid? Num nummos huic dedisti? AUL. Sic fatendum est, plurimos.
DEM. O te stultum et infelicem! Cur non hac eadem opera,
Cum nummos dedisti, ex te fecisti longam literam? blue spacer 1225
Conceptis iurabo verbis te periisse funditus.
AUL. Me miserum, quid agam, si me iste sycophanta perdidit?
DEM. Ha ha, si consilium admittes, si me dicentem audies,
In magnum te collocabo gloriae fastigium.
AUL. Tun’ me? DEM. Sic te et Alcumistam. AUL. Nescio quid dicas, senex.  spacer 1230
DEM. Nempe veni huc, fumose Chymice. ALC. Quid me rides, edentule?
DEM. Cum videam te herumque tuum simul esse pol dignissimos,
Qui in meae reginae regno serviatis maximo.
Quapropter si vultis ambo perhiberi ditissimi,
Porrigite vestras mihi dextras, et praeeuntem sequimini.  spacer 1235
AUL. Quonam? DEM. Ad hanc meam reginam, quam dixi augustissimam.
AUL. Nescio quam reginam dicas? Quin mecum huc intro i prius,
Ut te rectius percipiam, neve quis audiat arbiter.
DEM. Perlibenter fiet, modo tu simul adsis quoque ocius,
Alcumista, ne tibi damno sis quandam obiiciens moram.   spacer 1240
ALC. Statim adero, tantum amovebo hoc e loco fornaculam.

Perge ad actum quartum