Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS II, SCENA i
Septernarii trochaici primum, et mox omnis generis versus confusi

PFAFFUS, PHILOSOPHASTER

PFAF. Certe, vix ego perpeti queo, quod mea famula Barbara  spacer 405
Hodie a me aufugit. Habeo iam neminem, quae colligat
Decimas, quae cubile purget, quae lectum sternat mihi,
Quae mecum serat sermones, me induat, me pectitet,
Officiisque mihi suis adsit ancillaribus. Inquiunt
Illam apud isthunc advocatum Chrysostomum nunc vivere. spacer 410
Quid si hanc exorem, quo rursus me dominum suum veterem           
Velit acceptare? Est aliud quoque, quod Chrysostomum consulam.
Namque rusticus hic vicinus mihi centum Philippicos blue
Iamdudum est, cum debuit cum capite, cumque foenore.
Quos libenter perderem, modo mea iterum adsit Barbara.  spacer 415
Sed quis isthic ad me tendit cum tam scabro pileo,
Cum fenestrato mantello, et perforatis calceis?
PHIL. Nondum me fortuna deserit, ita mihi venter murmurat,
Et suo dentes officio gestiunt perfungier.
Pfaffus adest, praeda isthaec nostra est. Quid si eum carmine alloquar   spacer 420
Et viaticum hinc exsculpam? PFAF. Quid, bone vir, hic ambulas?
Quid quaeris? Quid meditaris? Quid sic in terram despicis?
PHIL. Docto pastori domino multam opto salutem, blue
spacerAppello et dominum pauper ego famulus.
Tubingae studui, nobiles quoque docui multos,    spacer 425
spacerInque scholam duxi simplicitate bona.
Marsupium exhaustum est, pauci viatica donant,
spacerQuando aliquem quaero, non solet esse domi.
Possum ego doctor, possum bacularius esse,
spacerVel etiam aedituus, si nihil ulterius,  spacer 430
Licentiatus ego, philosophus atque magister
spacerPromovere possum, si mihi pecunia.
Ergo si dominus nescit iam conditionem
spacerPro me qua possum fungier utiliter,
Saltem me grosso vel nummo donet ut inde  spacer 435
spacerIn terras alias quo penetrare queam.
PFAF. Quod tibi, mi studiose, nomen est tandem, dic obsecro?
PHIL. Sophiam me Graii vocant, Latini Sapientiam.
PFAF. Qui parentes tibi fuerunt?
PHIL. Usus me genuit, mater me peperit memoria.   spacer 440
PFAF. Dic mihi qua natione, aut qua venias e patria.
PHIL. Genere Andria, natione Syrus, patria Lesbius.
PFAF. Qua causa aut ratione tandem tuam liquisti patriam?
PHIL. Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.
PFAF. Suntne praeterea fratres? PHIL. Non. PFAF. Quod malum ergo has abstulit?    spacer 445
PHIL. Pars volucres facti:
Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi.

PFAF. At cur non apud parentes degis adhuc in patria?
PHIL. Est mihi namque domi pater est iniusta noverca,
Bisque die numerat ambo pecus, alter et hoedos.  
   spacer 450
PFAF. Anne habes forte uxorem? PHIL. Non.
PFAF. At cum propria uxore careas, dic, quae agat uxoris vices?
PHIL. Utimur verbis primae et secundae personae dissimulatis pronominibus.
PFAF. Quis viam tibi ad illas aperit?
PHIL. Audendum est; fortes adiuvat ipsa Venus.   spacer 455
PHIL. Nuda genu: collecta tunicam, oculos suffusa nitentes,
Bellatrix, audetque viiris concurrere virgo.

PFAF. Quaenam conditio tibi vitae es? Aut quid es, dic obsecro.
PHIL. Lassus de via, ex doctrina clarus, a sanguine clarus.   spacer 460
PFAF. At quid hoc fers sub mantello?
PHIL. Noctuas Athenas fero. blue
PFAF. At quo nunc tendis, quas oras sic peregrinus occupas?
PHIL. Quo me cunque rapit tempestas deferor hospes.
PFAF. Quis tibi victum ad vitam sat sustinendam sufficit?      spacer 465
PHIL. Varia est syntaxis vocis “opus,” sed ablativum saepius adsciscit.
PFAF. At si rustici te prehendunt —
PHIL. Stipitibus duris agitur sudibusve praeustis.
PFAF. Quin potius, si sapis, abstineas a scelere hoc nefario.
PHIL. Quo semel est imbuta recens servabit odorem    spacer 470
Testa diu.
PFAF. Pol, longos digitos tuos credo ad furtum esse hos aptissimos.
PHIL. An nescis longas regibus esse manus?
PFAF. At quid homines de te dicunt? Non nequam et furem vocant?
PHIL. Variae sunt formulae laudandi et vituperandi.    spacer 475
PFAF. Cur non in sudore vultus tu quaeris panem tuum?
PHIL. Facilius est dicere quam facere.
PFAF. Quin potius abis militatum?
PHIL. Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
PFAF. Consuetudinem esse nescis naturam tandem alteram?   spacer 480
PHIL. Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
PFAF. Anne etiam potes precari? Dic, tua quae est precatio?
PHIL. Adsis laetitiae Bacchus dator et bona Iuno.
PFAF. Cur non pro vino bibis aquam?
PHIL. Quo plus sunt potae plus sitiuntur aquae.     spacer 485
PFAF. Dic totum diem qua cura quove labore transigas?
PHIL. Aro terram, salto fabulam, bibo vinum, gaudeo
Gaudium, ludo aleam, ludo talis, obliviscor huius rei
Et hanc rem.

PFAF. Cur non discipulos quaeris quos informes in grammaticis?   spacer 490
PHIL. Quo quisque est ingeniosior, docet hoc laboriosius.
PFAF. At quodnam est tuum museum?
PHIL. Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur.
PFAF. Quae tibi mens est, si lictores te ducunt in carcerem?
PHIL. Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.   spacer 495
PFAF. Quin vide ne candidatus patibuli ascendas crucem.
PHIL. Nonnunquam praecedit nominativus, ut dux et
Author nobis opus sunt.

PFAF. Siccine tu mihi respondes?
PHIL. Interrogativum et redditivum eodem casu convenire debent.   spacer 500
PFAF. Quid novi e patria affers ergo?
PHIL. Caesar et rex Gallorum conveniunt inter se.
Dolet Turcis quod ab obsidione Viennensi repulsi sunt.
Carolus designatus est Romanus imperator.
Princeps Saxoniae vocatur praefectus praetorio.   
 spacer 505
Themistocles cum in epulis recusasset lyram, habitus est indoctior.
Fregellis murus et porta de coelo tacta erant.

Milites redeunt, hic ex Hispania, ille ex Galliis.
Auriculas asinirex Midas habet.
Atheniensium potiti Spartiatae
.    spacer 510
Tarenti degit Architas, qui ligneam columbam volatilem fecit
Imperante Maximiliano Veneti graviter afflicti sunt.

PFAF. Vide sis, ut mihi dicas verum.
PHIL. Non est meum mentiri, tuum est hoc agere.
PFAF. In patria tua quid agitur?    spacer 515
PHIL.Pluit, tonat, ningit, fulgurat, advesperascit, diescit.
PFAF. At tua in patria quas leges observant, quam regulam?
PHIL. Et genus et formam Regina Pecunia donat.
Vulgus amicitias utilitate probat.

PFAF. In quonam est honore sacerdos?   spacer 520
PHIL. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
PFAF. Quas habet ille conciones?
PHIL.Vilius est argentum auro, virtutibus aurum.
PFAF. At quid inde discunt cives?
PHIL. O cives, cives, quaerenda pecunia primum,   spacer 525
Virtus post nummos.
PFAF. At ego me a meis amari et magni pendi postulo.
PHIL. Cato esse quam videri bonus malebat.
PF. Anne multi in patria cives?
PHIL. Pauci quippe boni.     spacer 530
Mille hominum species, et rerum discolor usus.
PFAF. Qua facie est illic praefectus?
PHIL. Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus.
            Rem magnam praestas Zoile si bonus es
. red
PFAF. Quomodo is officium procurat?    spacer 535
PHIL. Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
PFAF. Quid reliquum diem ille inceptat?
PHIL. Dormit securus, bibit ieiunus, it cubitum incoenatus.
PFAF. Qualis consul est in patria?
PHIL. Satis loquentiae, sapientiae parum.   spacer 540
PFAF. Quid faciunt reliqui in senatu collegae, quid consules?
PHIL. Implentur veteris Bacchi, pinguisque ferinae.
PFAF. Anne etiam eliguntur illi praemiis aut gratia?
PHIL. Dignus et indignus simpliciter ablativos adsciscunt.
PFAF. Qualis est ludimagister?    spacer 545
PHIL. Integer vitae scelerisque purus.
PFAF. Quaenam sunt illi divitiae?
PHIL. Paupertas, plebs, gaza, fames, contagio, labes.
PFAF. Sed quid advocatus agit ibi dominus Sempronius?
PHIL. Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.    spacer 550
PFAF. Qualis est reliqua illic civitas?
PHIL. Talis est civitas, quales sunt principum mores.
PFAF. Quamnam observant sessionem, aut quo procedunt ordine?
PHIL. Verba substantiva praecedunt, et sequuntur nominativi. red
PFAF. Si dedero tibi praemium, dic, quid facias pecunia?    spacer 555
PHIL. Utor, fruor, fungor, potior, vescor, nitor, victito et vivo.
PFAF. At cur dem tibi, quod confestim dilapidando conteras?
PHIL. Nempe comparativi adsciscunt ablativos,
Quod cito fit cito perit.

PFAF. At nihil iam habeo nummorum.    spacer 560
PHIL. Cum rogo te nummos sine pignore, “Non habeo” inquis.
PF. At non forsan habes fidem apud aliquem, a quo sumas mutuum?
PHIL. Quantum quisque sua nummorum possidet arca, red
Tantum habet et fidei.

PFAF. Cras redi ad me. Tunc feres quid, nunc mihi non est ocium.    spacer 565
PHIL. Manus nostrae sunt oculatae, credunt quod vident.
Venter caret auribus.

PFAF. At quid commerui, si donem tibi aliquid pecuniae?
PHIL. Semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt:.
Caper tibi salvus et haedi.
 spacer 570
PFAF. I mecum, ne me moreris.
PHIL. Nos poma natamus. I prae, sequar.

bar

ACTUS II, SCENA ij
Trochaici septenarii

ALCUMISTA

Siste huc in medium scabellum, et impone hanc fornaculam.
Recte, tum carbones inde. Sic satis. Ubi nunc ignem habes?
Bene. Iam folle isthoc Vulcanum dormientem exsuscita. spacer 575
Suffla, suffla. Da mihi follem, da mihi, furcifer improbe.
Quid diu stas? Podice melius quam tu folle flavero.
Vide sis quos cineres, quos inde pulveres disperseris!
Sume iterum follem, et moderato conserva ignem ventulo.
Mox redibo, namque vivum Mercurium prius afferam.   spacer 580
Alias in Lapide Philosophico frustra hodie sudavero

bar

ACTUS II, SCENA iij blue
AULICUS, MERCATOR

AUL. Nescio quo meus Alcumista tam repente evaserit,
Qui mihi tot promisit montes auri atque argenti. Puer
Illius quidem adest, sed ipsum nondum possum cernere.
Forsitan aufugit cum nummis, quos illi quondam dederam.     spacer 585
MER. Proviso ut videam an possim aliquos debitores forsitan
Offendere. AUL. Sed ille quisnam est palliatus? MER. At quis est
Ille cristatus? AUL. Profecto mercator sese huc movet,
Creditor meus tot annos. Infausto huc pede appuli.
MER. Aulicus est meus ille debitor; huc veni pol tempore.    spacer 590
AUL. Simulabo ac hunc non videam, et me abripiam clandestinus de loco.
MER. Heus, heus, quo tendis, quo properas domine, domine, quo properas?
AUL. Sum captus hodie. Quisnam me importunis clamoribus
Occupatum e medio cursu sevocat et moram obiicit?
MER. Salve domine, salve. AUL. Quis tu es? MER. Sum mercator. AUL. Per Deum    spacer 595
Te non amplius cognovi. MER. At te statim cognovi ego.
AUL. Cras veni ad me, nunc totus sum distractus negotiis.
MER. Non interturbabo te occupatum. AUL. Ergo, vale. MER. At unicum
Prius ex te quaerere volebam. AUL. Quaere et fac compendium.
MER. Nempe scire velim, quando sis dissoluturus mihi    spacer 600
Grandem illam pecuniam? AUL. Quamnam quaeso pecuniam?
MER. Nempe illam, quam aliquot ante annos in popinam, in virgines,
In lusum aleae, in meretrices, in vestes, in annulos,
In equos, in canes, accipitres, gladios, bombardas, pilas red
Consumsisti? AUL. Iam bene scio, nam ante non occurrerat.   spacer 605
Cras a me auferes illam, mi mercator, cras auferes.
MER. At malo illam manu oculata hac auferre in praesentia.
AUL. At si cras habes, quid obstat, quo minus illanc auferas?
MER. At cras illud occinuisti plus mihi quam millies.
AUL. Cras habebis. Me modo specta, nam alcumista pecuniam     spacer 610
Iuramento sese obstrinxit dissoluturum mihi
Quam dedi, siquidem hodie vel tandem Lapidem Philosophicum
Absolvet, vivum Mercurium in aurum transformando. MER. Deum
Quid nummorum? AUL. Certe sancta heri promiserat fide    spacer 615
Sese opus esse absoluturum. MER. Quodnam opus? AUL. Alcumisticum.
MER. Aut Phantasticum potius. AUL. Sed cras aliam pecuniam
Ex alio loco venturam expecto. MER. Quamnam? AUL. Scilicet
Quam feret e patria mihi nuncius. MER. At quaeso, domine aulice, red
Desine me tandem ludere procrastinationibus.  spacer 620
Hoc cras, illud cras, istud cras, cras aliud, cras alterum
Et toties cras iteratum cras, hodie me occidet penitus,
Ni vertas cras in hodiernum, et ego feram pecuniam.
AUL. At si cras dedero, quid pretii mihi promittis? MER. Gratias
Immortales a me habebis. AUL. Non placent; datarias     spacer 625
Malo. MER. Et ego malo vicissim crastinum datarium.
Nec placet toties iteratum cras mihi nugatorium
Et falsarium. AUL. Quin verbis omnem rem dicam tribus,
Potin’ ut sis quietus, omnem cras feres pecuniam.
Tu vale, nam mihi properandum est nunc alio. MER. Vale, et insuper      spacer 630
Vide sis, ut tandem ex odioso crastino, hodiernum facias.
Abiit hinc. Profecto quoties cras suum mihi aulicus
Occinit, toties cor stimulis foditur eradicitus.
Nam quot centum cras, quot mille, quot cras mille millies
Perversissimus hic veterator ogganniebat hactenus!   spacer 635
Et tam novi crastinum cras esse mendacissimum
Quam novi me vivere. Sed nisi mihi cras nummos expuet,
Certe cras, ex cras falsiloquo, efficiam veriloquum, et dicam
Aulico impingam praegrandem, ne me impune luserit.
Sed quis isthic stat commotus in platea rusticus?     spacer 640

bar

ACTUS II, SCENA iiij blue
RUSTICUS, MERCATOR  

RUST. Utinam dii deaeque Pfaffum nostrum perdant funditus.
Qui, scelus, ob centum Philippicos, quos illi debeo,
Me prope vivum excoriat et me exanimat horis singulis.
MER. Proh Deum! Menalcas rursus huc venit, et pecuniam
A me pro frumento petet. RUST. At nonne istic mercator est?    spacer 645
Ipsus est. Salve, mercator. MER. Et tu salve, Rustice.
RUST. Quaeso te, Mercator, nummos quos debes mihi ocius
Persolve, et ne sis iratus quod toties huc advenio.
Namque meus Pfaffus sic urget me miserum et sic lancinat,
Ut, si animum deberem, nunquam credo tot Diabolum         spacer 650
Ipsum mihi molestias oblaturum. MER. Quaeso, modo unicum
Si diem potes durare, sine me respirare hodie.
Nam modo peregrinas misi non tantum unum in nundinas
Mille nummorum. Modo ante horam si paululum prius
Venisses, potuisses ferre totum cum pulvisculo,    spacer 655
Quicquid debeo pro frumento. RUST. Ergo quando hanc tandem feram?
MER. Crastino die, siquidem mihi illam dabit quidam Aulicus,
Qui mihi iamdudum est cum grandem debebat pecuniam.
RUST. Mavelim tibi deberet rusticus quamque aulicus.
Nam si rusticus deberet, dudum coram iudice   spacer 660
Hunc coegisses ut totum solvisset. Sed aulicum
Nunquam coges ad solvendum nec, licet promiserit,
Is soluturus erit. Quare spes, quam nunc sperare me
Cupis, apud me decollavit de nummis hodie aulicis.
Quin magis aulicis omissis nummis, nummos rusticos     spacer 665
Rustico mihi exhibes, Mercator. Sed proh Iuppiter,
Quo fugiam, quo me convertam? MER. Quid tibi est, quo cursitas?
RUST. Lupus est hic in fabula! MER. Quisnam? RUST. Isthic Pfaffus advenit. blue
Sine me currere has in aedes. MER. Quin mane hic, non huc venit. 
RUST. Quonam ergo? MER. Dextrorsum tendit. RUST. Non huc venit is? MER. Non. RUST. Quo igitur   spacer 670
Se abripit is scelestus? MER. Credo ad Advocatum is cursitat.
RUST. Quemnam? MER. Qui isthic habitat. RUST. Ubi? MER. In his aedibus hic altissimis,
Cum valvis rubris. RUST. St. Potius quid agat auscultabimus.

bar

ACTUS II, SCENA v blue

PFAFFUS, RUSTICUS, MERCATOR.

PFAF. Nimium me attinuit scelestus hic nebulo scholasticus.
RUST. Certe de me loquitur; ecce me nebulonem nominat.    spacer 675
PFAF. Huic viaticum donavi foedo nummorum aucupi.
RUST. Nummos me aucupasse dicit. MER. Recte ais, tace modo.
PFAF. Dispereat sua cum syntaxi carminifex. RUST. Audis, modo
Me carnificem nominavit. MER. Audio. PFAF. Quod si viverent
Mortales meo arbitratu, faxo omnes eiusmodi   spacer 680
Pendeant ex alta furca. RUST. Proh Deum, me patibulo
Suspendendum destinavit! PFAF. Tunc minus hisce moribus
Perversis hi nequam errones operam navarent scio.
RUST. Me vocat erronem atque nequam. Forsan me modo viderat.
MER. Non, opinor. Tu modo fac sis, Rustice, defecato animo.    spacer 685 red
PFAF. At ubi gentium sit nostra non queo scire Barbara.
RUST. Audivisti? Barbarum me nominat et quaerit. MER. Tace.
PFAF. Dixerunt huc aufugisse. RUST. Proh Deum, sine me currere.
MER. Quin maneas, Menalca. Non ad nos respicit; illuc abit.
RUST. Cur maneam? Anne vis ut Pfaffus coniiciat me in carcerem?red     spacer 690
Tu vale, Mercator, et fac cras mihi des pecuniam.
MER. Rusticus excessit et evasit. Non potuisset celerius
A meis foribus abigi. Pol magnam debeo gratiam
Huic Pfaffo, modo creditores sic omnes meos queat
Ex his aedibus fugare ceu fugavit Rusticum.      spacer 695
Sed domum me conferam, ne creditores in via
Sint alii mihi molesti ceu Menalcas hic fuit.
PFAF. Nunc opera una hunc Advocatum consulam quid rustico
Sit mihi Menalca agendum, ne mea pecunia
Miser ego defrauder. Sed qui isthic testudineo gradu    spacer 700
Cum tritis se palliastris et bacillis huc movent?
Heu cadaverosam quanta faciem barba contegunt!
Ibo intro in domum Advocati nam vereor ne forsitan
Sint alii scholastici vagantes, qui viaticum
Ex meo sint exsculpturi perperam marsupio.   spacer 705

bar

ACTUS II, SCENA vj blue
DEMOCRITUS, HERACLITUS, MORIA

DEM. Sic est, mi Heraclite, ut dixi. HER. Neque ego, per Iovem, uspiam
Quenquam potui investigare, ita caligo oculis obstitit.
DEM. Et mihi similiter videntur omnia tenebris obsita.
HER. At nunc quid Moriae tandem dicemus, si neminem
Adducamus aulicorum? DEM. Id, Heraclite, nescio.   spacer 710
MOR. Proviso quam mox philosophi cum meis clientibus
Se ad meas recipiant aedes. HER. Neque ego quid dicam scio,
Nisi quod coecitatem nostram protinus fatebimur.
MOR. Verum annon isthic illi ambo stant et secum murmurant
Nescio quid capitibus obstipis? Heus, quid hic ante ostium  spacer 715
Vobiscum sine arbitris tam tristes cornicamini?
HER. Ipsa adest Moria! Heu heu heu quo me vertam nescio!
DEM. Ha ha he, ha he, Heraclite, quin potius manebimus.
MOR. At quando adducetis nostros candidatos, aut ubi
Quos dudum adductos oportuit deseruistis? HER. O dea,   spacer 720
Sine me periodum unam totam hic deflere, antequam loquar.
Ah ah ah, heu heu heu heu heu! DEM. Tace sis, flevisti satis,
Heraclite. Sine et vicissim periodum me unam integram
Ridere, ha ha ha ha ha he! MOR. Quin potius mihi dicite
Quot fatuos, quot moriones adducatis. DEM. Neminem,   spacer 725
O Moria, adhuc habemus, qui te sat dignus siet.
MOR. Anne adhuc nihil extricastis de inveniendis aulicis?
DEM. Prorsus nihil adhuc. MOR. Quamobrem? Annon ubique gentium
Satis ingens numerus fatuorum est? HER. O dea, id verum est quidem.
MOR. At cur vos in medio oceano tamdiu undas quaeritis?  spacer 730
DEM. Ut verum fateamur, ad hoc non satis acuti seculum
Sumus ut olim fueramus. Nam aut deteriores hodie
Multo sunt homines quam quondam, cum vitalem spiritum
Duximus, aut nos minus in orbe hoc perspicaces cernimus.
HER. Certe, fumus Averni multum nos oculis privaverat. spacer 735
Quoscunque arripere annitor, mox isti e conspectu evolant.
DEM. Nunc demum obstitisse experior ob oculos caliginem,
Quam passi fuimus fumosa sub Plutonis regia.
HER. Anne igitur nullum offendistis? DEM. Imo offendi plurimos.
HER. Et ego pariter multifarios in mortales incidi,spacer 740
Qui digni omnes sunt profecto, ut tibi, Moria, serviant.
MOR. At cur hos mihi non tulistis? HER. Nempe quamprimum manu
Hos prehendere mea volebam, extemplo sese lapsibus
Subtraxerunt clandestinis. Velut ex oculis his meis
Leguleium dicto citius amisi, qui non secus spacer 745
Atque anguilla e manibus olim lubricis elapsus est.
Nam repente cum rubricis, cumque glossis omnibus,
Cumque confragosis et tortis exceptionibus,
Cum scrupulositatibus, cum interpretationibus,
Paragraphisque regulisque, cum dilationibus, spacer 750
Cum rescriptis, cum vindictis, cum frustrationibus,
Articulisque formulisque ex oculis his evanuit.
DEM. Ha ha he, mihi idem eveniebat, cum miser modo credidi
Quempiam me habere philosophum, pallidum, nasutulum,
Luridum, austerum et perparcum, qui tamen mihi protinus    spacer 755
Cum divisiunculis, cum subdivisiunculis, blue
Syllogisticisque formis, cumque elenchis omnibus,
Cum formalitatibus, ac cum materialitatibus,
Instar aviculae e pueri manibus avolavit lubricis.
MOR. At quantum video, videre vos minus clare autumo.spacer 760
DEM. Pol luscitiosus esse non parum videor mihi.
HER. Et necesse mihi esse fateor conspiciliis utier.
MOR. Cur non Diogenem adduxistis, qui lucernam meridie
Hic mero accendat quaeratque mortales? DEM. Sic censeo.
MOR. Agite, quando lubet, donabo vobis vitreos oculos. spacer 765
DEM. At nisi sint habiles, rogabo mihi alios utendos foris.
MOR. Quin hic par unum oculorum habeo quod cunctis se accommodat
Hominibus, modo ferte cultrum. DEM. Dic quid hic cultro est opus?
HER. Hic cultellum habes, Moria. MOR. Cedo; nempe istos dividam
Vitreos oculos. Democrite, tu alterum accipe, et alterum   spacer 770
Tu Heraclite. Quid intuendo me diu cunctamini?
DEM. Quid? Num nos unoculos esse forsan, Moria, autumas?
MOR. Cur? DEM. Quia nos vis visu dimidiato cernere.
MOR. An nescitis hodie doctos, quique volunt viderier
Docti, non oculis duobus vitreis uti amplius, spacer 775
Sed tantum usurpare vitrum unum, quod clam visui applicant,
Si quid isti contueri curiosuli volunt?
DEM. Ha ha he, curnam isthoc faciunt? HER. Nimirum plus cernere
Uno oculo didicerunt quam alii vel binis vel pluribus.
Hinc, velut Argus, unum semper dormientem comprimunt,  spacer 780
Alterum deinde usurpant. DEM. Hos et ego imitabor hodie.
Age, ocule unice, te meo oculo dextero huic accommoda.
Tu interea, alter ocule, dormi. At proh Deum quid hic video?
Ha ha ha he, quot mortales hic sedentes intueor?
HER. Heu heu, o dii imortales, quae isthic est confusio?spacer 785
DEM. Omnia perspicio instar Lyncis, nemo me est acutior. blue
HER. Acrius video quam pisces ulli. Sum oculatissimus. blue
Nec modo sinciput oculatum est, sed oculatum est quoque occiput.
DEM. O Moria, quot magistros, quot doctores, quot sophos, red
Artifices, lanios, fartores, pistores, fabros, cocos,  spacer 790
Vinitores, mercatores, lustro in hoc proscenio!
Hos omnes nunc impetu uno, mea Moria, tibi afferam.
HER. Heu heu heu heu heu heu heu heu, quisnam hos prendat Hercules?
MOR. Heus mane, mane, o Democrite. DEM. Cur maneam dic obsecro?
MOR. Alios aulicos invenies. Quin hos omnes mittito   spacer 795
Ceu viros prudentes, quippe honoris assunt gratia.
Quare vide sis ne quenquam horum tangas digitulo unico.
DEM. Bene mones, faciam ut iussisti, o Moriae. Ibo hinc ergo alio,
Et demum omnia expiscabor, donec stultos eruam.
HER. Et ego, mea Moria, quoniam factus sum tam perspicax,  spacer 800
Circumspectabo subinde cum oculis emissitiis,
Excutiamque locis sexcentis si quos inveniam fatuos.
MOR. Agite, inferte oculos in mundum; introspicite in omnes locos.
Auspicio felici abite. DEM. Tu, Moria, vale interim.
HER. Interim vale, o Moria. MOR. Et vos valete, et sedulo, spacer 805
Quam iussi, rem procurate. HER. Sic speramus. DEM. Ibimus.

bar

ACTUS II, SCENA vij blue
MORIA

Verum, ego introibo iterum, meoque corde concenturiam
(Sin, ut spero, adducturi sunt quosdam forsan aulicos)
Quod cuique officium, quis honor, quod dandum sit stipendium,
Namque ut quisque videbitur mihi prae altero stultissimus,  spacer 810
Ita prae caeteris acquiret ordinem honoratissimum.
Ceu fieri meo hoc in regno et imperio nunc assolet,
Ubi non docti, non sapientes, non ullo usu exerciti,
Collocarier supremis se vident subselliis,
Sed stulti, sed negligentes, sed vani, sed bardiloqui.  spacer 815
Interim illi, qui artes excolunt, qui discunt literas,
Qui formant iudicium quique exercent eloquentiam,
Exesse iubentur forasque eliminantur in omnibus.
Sic mundus passim universus non rationis regula,
Non doctorum perpolitis suffragationibus,  spacer 820
Verum opinionis bardo delirantis calculo,
Vult regi, vult decipi. Sed ibo intro et nunc hoc agam.