Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

MORIA REDIVIVA (QUAE TAMEN NUNQUAM FUIT MORTUA)
HOC EST, MORIA ERASMI SOCCO COMICA INDUTG A ET IN THEATRUM PRODUCTA
A
FRIDERICO HERMANNO FLAYDERO

Tubing. Typis Werlinianis.
Anno M.DC.XXVII.

 
ILLUSTRI ET GENEROSO DOMINO IOANNI CAROLO A GLOIACH, ET IN GEORGEN ET NEUDORF &c.
OMNEM PRECATU FELICITATEM FRIDERICUS FLAYDER, POETA CORON.
blue

CCIPE, illustris et generose mi Iohannes Carole, hanc mearum comoediarum non postremam, Moriam Redivivam, nondum tamen hactenus demortuam, nec morituram quamdiu stabit hic orbis, olim ab immenso illo Germaniae ornamento Erasmo Roterodamo, pedestri oratione exornatam, nunc vero a me socco comico indutam et in theatri lucem omnibus propatulam productam. Quid? Anne tu tanto iuveni Moriam, sive Stultitiam dedicare audes? Quidni? In cuius enim alterius sit patrocinio mortalium fatuitas et intemperies quam in ipsius Sapientiae ac Prudentiae? Quae duae gemmae e tuo ingenio, mi Iohannes Carole (tecum enim loquor), undiquaque ingentes magnae generositatis radios eiaculantur. Dedicavit olim summus Erasmus suam Moriam Thomae Moro, Britannicarum legum professori dexterrimo, viro maximo:, hanc vero Moriam offero tibi,vel ob unicam hanc causam, cum sis a Moria, non secus ac ipse olim Morus, alienissimus, et plerumque instar nostri Democriti huius mundi vanitatem et vicissitudinem suavi risu despicere didiceris. Heraclitum enim imitari non sinit incredibilis illa tua morum suavitas, et festivissima cum peculiari gravitate mixtura. Nam certe, licet velis, non tamen abscondere potes heroicam tuam, et tibi quasi propriam, indolem. Supra vulgus, vel invitus, sapis. Tuum ingenium supergressum est annos, et quos canos alii in mento hos tu in mente alis, atque ut quidam senes sunt bis pueri, blue ita tu adhuc adolescens bis senex es. Quippe maturissimae virtutis genius e iuvenili corporis formositate sic elucescit veluti calculus ex undis aut lilium e vitro. Quare etiam inter tuos aequales confestim aequalis esse desinis, dum quasi aliud agendo generositatem tuam supra caeterorum erigis industriam, quae sine egregio sui indicio in te latere diu minime potest. Non evagabor hoc in loco licentius in reliquarum virtutum tuarum campum, nec sterili orationis meae nixu prosequar, quantum morum ornatui linguarumque elegantiorum cognitioni soleas attribuere, contentus sola dedicatione Moriae nostrae Redivivae, quae iam fasces suas tuae generosae sublimitati dudum est, cum, velut a te victa submisit. Quare, sicut regum atque principum filii in suis aulis plerumque monstrosas feras caveis ferratis inclusas alun, non quidem ut immanitatem inde discant, sed potius ut naturae hallucinantis raritatem aut rideant aut admirentur. Ita ego tibi, mi Iohannes Carole, hanc Moriam, bestiam profecto inter homines non tam risum quam fletum excitantem, vinctam et pedibus comicis ligatam offero, donoque: quam velut ingens quidam monarcha intra caveae suae claustra conclusam, si lubet, ridere magis quam admirari poteris. Iurare ausim, quod haec mea, quam tibi commendo, bestia, adeo iocularem et ludibundam se praebitura sit, ut hac omnes purpuratos, qui aut simias aut cercopithecos aut moriones ac parasitos saginant, provocare possis, quae animalia plerumque magno in aulis red pretio comparantur et maximo aluntur. In nostra enim fera, omnis risus, omnis iocus est et delectatio. Et quod omnes in unum collati, blue praestigiatores, acetabularii, petauristae, petaminarii, grallatores, phonasci, pantomimi, crotochoraulae, citharaedi, satyri, lentuli, tibicines, Atellani, dictiosi, rapsodi, urbicarii, psaltriae, sabulones, planipedes, mimi, mastigophori, apinarii, moriones, miriones, sanniones, choreutae, Salii, Curiones, balatrones, ludiones, funambuli, circulatores, utricularii, similisque farinae homulli red nunquam poterunt, hoc unica Moria, sat scio, poterit, quae iam ab orbe condito in omni vita paginam utramque suis mirificis spectaculis implevit. Hactenus de Moria Rediviva. Quod superest, faveant tibi, mi Iohannes Carole, faveant propitia numina, et, quod ex intimo pectoris precor sinu, tuae florentissimae indoli tantum addant incolumitatis robur, ut cum nobilissimo praestantissimoque tuo morum praefecto, domino Iohanne Christophoro a Grün &c. blueiuris et linguarum, ut et omnium elegantiarum consultissimo, amico meo singulari multisque modis observando, multas adhuc academias peregrinasque regiones perlustrare, et patriam rempublicam cum emolumento maximo locupletare possis. Scriptum Tubingae ipso die Dionysii, qui mihi natalis, quo ante integrum triennium primum hanc nostram Moriam scribi coeptam, absolvi. Anno 1627.


bar
LECTOR BENEVOLE

NTEQUAM ipsam legas comoediam Moriam, Moriae Erasmicae sobolem germanam, scire debes, lector, nos quidem res, ut et personas atque titulum ipsum ex Erasmo esse mutuatos,: inventionem vero atque dispositionem a nobis fluxisse, ita tamen, ut non pauca quae forsitan Roterodami bilis acrior dictavit, a nostro opusculo eliminaverimus: praesertim theologica quaeque rReligionem concernunt, cum impium esse arbitrati simus, per ludum ac iocum de cultu Dei ferre calculum. Quare concionem illam pfaffianam, quae Act. V Sc. iiij habetur, quod attinet, illas scias ad nullam ullius hominis teligionem sugillandam esse positam, sed illam, solummodo veluti centonem, aut ex Facetiis Kaiserspergerianis atque Adelphinis, ut et Bebelianis, ac Iocoseriis Melandri, aliisque pluribus integram collectam, atque in aliquem inordinatum ordinem redactam quorundam, superioris praesertim seculi, infantiam ac ruditatem ob oculos proponere. In omnibus vero, ubique abusum delineavimus, nihil quicquid in optimas artes ac scientias, aut in ullam rem probam virumque bonum dicentes. Scire nempe potes, lector optime, quantae saepissime calamitates oriantur si rebus praestantissimis abuti soleat illud animallquem hominem vocamus! Quae quo meliores ante usu fuerunt, eo deteriores deinde fiunt abusu, qui tamen “nunquam tollit usum,” sicut philosophorum filii amant dicere. Quare, teste Morosophiae authore blue ac scientiarum canitatum demonstratore, saepe fit “ut grammaticus evadat perversus, poeta vaniloquus, historicus mendax, rhetor palpo, orator ostentator, dialecticus litigiosus, sophista turbulentus, Lullista linguax, arithmeticus sortilegus, musicus lascivus, saltator impudicus, geometra iactator, cosmographus erro, architectus perniciosus, nauta pirata, astronomus fallax, magus flagitiosus, cabalista perfidus, physicus somniator, metaphysicus portentosus, ethicus morosus, politicus iniquus, prodigus oeconomus, mercator falsiiurius, quaestor compilator, agricola segnis, pastor abigeus, piscator maledicus, venator latro, miles praedo, medicus occisor, pharmacopola veneficus, coquus helluo, alchymista impostor, iurisconsultus versipellis, causidicus mille scelerum protector, tabellio falsarius, iudex venalis, theologus haereticus ac seductor, &c, hoc est, ut usu optimi fiant abusu pessimi.” Quare neminem bonum nobis posse vitio vertere scio, quod in vertenda Erasmi Moria, non solum, ut dixi, theologica, ad longe aliud quam ad comicorum forum pertinentia aut quae duriora videbantur immiscere nostrae comaediae huic noluimus.: Sed etiam quod talem adhibere modestiam ac temperiem in moribus moris describendis maluimus, ut et personis, etiam pessimis, pepercerimus, red ac solummodo de vitiis aut optimarum rerum abusu dixerimus, blue proinde si quis est, qui optimo animo hoc nostrum ex Erasmo versum drama maledica allatrare lingua non erubuerit, illum aut sibi male conscium ac proinde, nobis ignorantibus, esse ictum arbitrabimur, aut in numerum non μεμωραμένων ac μωροσόφων modo, sed sceleratissimorum (ut qui virtutem ferre nequeunt) ac furiosorum denique mortalium referendum esse iure censebimus. Interim tu vale, lector optime ac benevole, et propediem a me plura expecta.

bar

AD CLARUM VIRUM DOMINUM FRIDERICUM HERMANNUM FLAYDERUM, POETAM INSIGNEM, COMICUM FESTIVUM, FAUTOREM OPTIMUM

Tu nisi curabis Moriam excurrere praelo,
spacer Immensae molis mox cumulabis opus.
Nam quot adhuc pullos excludet mater? Ii omnes
spacerSi sint scribendi, tempora deficient.

M. MELCHIOR SYLVESTER ECKARDUS, P. COR. S. S. THEOL. STUD.

bar

ARGUMENTUM MORIAE
Vanitas vanitatum et omnia vanitas.

PERSONAE DRAMATIS

MORIA
HERACLITUS
DEMOCRITUS
PFAFFUS
PHILOSOPHASTER
ALCUMISTA
AULICUS
MERCATOR
RUSTICUS sive MENALCAS
BARBARA
RABULA sive CHRYSOSTOMOS
MILES
VENATOR

bar

ACTUS I, SCENA i blue
Trochaici septenarii

MORIA

Plaudite, plaudite, spectatores, causa stultitiae, quae ego
Sum, cuius praesens, quam agemus, in tutela est fabula.
Plaudite, si placeo, quae nunquam vobis displicui prius.
Hodie sum rediviva facta, nec tamen fui mortua.
O stultos vos oratores, o vos stultos comicos, spacer 5
Qui, quo applausum concitetis, aut longis exordiis
Aut prologis longis usi estis. Quin ego aspectu unico,
Quamprimum in theatrum hoc prodii, ocius benevolentiam
Audientiamque potui captare. Cuius rei
Vos mihi testes estis, qui sedetis in hoc proscenio. spacer 10
Antequam huc prodii, tristes et velut ex obscurissimo
Antro Trophonii reversi hic sedistis. Mox, postea blue
Quam huc veni, tunc omnium ora, tunc et vultus omnium
Insolito novoque prorsus enituerunt gaudio.
Quae causa est, ut hac poeta noster in comoedia,    spacer 15
Personam prologi universam e scena eliminaverit.
Quare me Moriam Graeco, sed Latino nomine
Stultitiam, quod universus hic confessus accipit
Cum tanta hilaritate, cumque fronte tam laetissima
Nemini acceptum fero, nisi mihi, quae sum acceptissima. spacer 20
Et quamvis hoc drama scriptum in Stultitiae sit gratiam,
Non tamen placebit stultis, sed doctis tantum viris.
Nomen iam scio tenetis et meum atque fabulae.
Nunc porro ludo quid isthoc ego sim actura scenico
Me paucis audite, qua nil auditis libentius.   spacer 25
Hodie quam augustum sit regnum nostrum et quam latissimum
Imperium videatis faciam; nostras hodie maximas
Audietis laudes et nostrum immortale encomium.
Quid magis enim quadrat, quam ut Stultitia suarum siet
Ipsa laudum buccinatrix? Et licet coram omnibus,   spacer 30
Etiam coram bardis, buccis, blennis et stultissimis
Pessime audiam, tamen vix ullus est, qui non me amet,
Non observet, non colat, non cogitet, non somniet.
Ipse Erasmus olim lumen immensum Germaniae
Nostras laudes in libello depinxit pulcerrimo.  spacer 35
Nec minus post illum Vates Flayderus comoediam
De me scripsit elegantem (ut rumpantur Momo ilia). blue
Quin, licet me nemo laudet, ipsam laudo me tamen.
Nullus apud me fucis locus est, nec aliud fronte simulo,
Aliud in pectore premo, nec hac manu lapidem fero,  spacer 40
Isthac contra panem ostento. Quod si prima ab origine
Lubeat stemma audire nostrum: Plutus est mihi pater,
Ille, inquam, Plutus qui, sicut olim, sic et nunc adhuc
Omnia sacra profanaque sursum atque deorsum eradicitus
Miscet, qui unus bella, paces, iussa, imperia, consilia,  spacer 45
Comitia, acta, pacta, foedera, contractus, connubia,
Leges, artes, ludicra, seria, quicquid agunt fanatici,
Quicquid pragmatici proponunt, quicquid medici disputant,
Quicquid philosophi describunt, quicquid vates somniant,
Quicquid fabricantur reges — iam deficit me spiritus—      spacer 50
Verbo uno, universa publica et privata negocia
Omnium administrat unus unice mortalium.
Mater mihi fuit Iuventus, nimfa festivissima.
Patria, Insulae fuerunt Fortunatae, ubi omnia
Absque semine et absque cultu crescunt. Vitae exordium    spacer 55
Non sum ego auspicata a fletu, sed vero a risu et ioco.
Matres, quae mammam dederunt, hae mihi fuerunt duae:
Ebrietas et Imperitia. Comites quae mihi serviunt
Sunt Philautia, Voluptas, Oblivio, Dementia,
Deliciae, Desidia, Adulatio. Tum mihi duo pueri  spacer 60
Festivo ministrant ore: Comus et Veternus. Ita
Cum genere educationem et comites audistis meos,
Nunc porro subinde quantis commoditatibus deos
Atque homines adficiam, quamque late meum numen pateat,
Auribus auscultate arrectis cum grato silentio. spacer 65
Ego enim sum illud Alpha divumque hominumque, quia singulos
Iuvo, et una passim mortalibus omnia largior omnibus.
Principio huius vitae, qua nil dulcius et pretiosius est,
Laetum exordium mihi soli acceptum ferri convenit.
Me, me, vos Catones rigidi, vosque austeri Stoici   spacer 70
Accersatis oportet ad vos, si fieri vultis patres.
Ego Moria facio ut nemo matrimonii incommoda
Sentiat priusquam os freno nuptiarum praebeat.
Ego Moria facio ut nullae virgines aut mulieres
Ingentem partus laborem aut educationis adhuc  spacer 75
Cognorint molestiam antequam admissurae sint viros.
Ipsa Venus me longe inferior est. Ex nostris lusibus
Temulentis ridiculisque proveniunt et purpurei
Reges, et superciliosi philosophi, et graves duces,
Et vafri advocati, et medici docti, et astuti aulici,  spacer 80
Et pii sacerdotes, et pingues monachi, et omnium
Coetus ubique hominum. Sic nulla vitae pars est quae sua
Sine voluptate, hoc est, absque condimento Stultitiae
Persistat. Stultitiam namque nostram propter unicam,
Si aetates videas, infantia omnibus est gratissima.  spacer 85
Propter Stultitiam adolescentia gratiosa est omnibus,
Quoque magis virilis aetas austerum et virile quid
Sapit, eo magis nitor oris deflorescit, alacritas
Languescit, lepos frigescit, flos labascit. Utque aliquid
Condimenti ipsa in senecta exuscitem rigidissima,  spacer 90
Esse hanc metamorphosin deinceps admirandam excogito:
Ipsos capulares et silicernia ad pueritiam revoco
Atque hos bis efficio pueros. Hinc defloccati senes
Et delirant et desipiunt et libenter garriunt
Et balbutiunt. Quod si homines omnem una Sapientiam    spacer 95
Eiurarent, et perpetuo mecum agerent aetatulam,
Nulla senectus esset, verum passim omnes dulcissima
Fruerentur iuventa. Sed quid hinc percipio murmuris?
Quos senes hic tam ridicule fabulantes conspicor?

bar

ACTUS I, SCENA ij
Eiusdem generis

HERACLITUS, DEMOCRITUS, MORIA

HER. Heu heu heu heu heu heu heu heu. DEM. Ha ha ha ha ha ha he.     spacer 100
HER. Heu heu. Quam stultorum passim plena nunc sunt omnia!
DEM. He ha he, profecto “stultum” dixeris, omnia dixeris!
MOR. Proh Deum, quaenam isthos hircos invasit dementia?
Alter ridet, alter plorat, nescio quid hoc sit mali,
Nisi quod forsitan bis pueros hic venientes intueor?      spacer 105
DEM. Ha ha he, audi, Heraclite. HER. Ah ah, quod, Democrite, audiam?
DEM. Non te sat ridere possum. He he, ha he, ha ha he.
HER. Ah ah ah, cur tibi adeo sim ridiculus, dic obsecro.
DEM. Cur non rideam? Ha ha he, cur — ha ha he — non rideam
Te toties flentem? HER. Democrite, ah ah, vae capiti tuo.      spacer 110
Cur non te simul deplorem, heu heu, cur te non defleam?
DEM. Nempe me defles, quem ego semper deflentem derideo.
HER. Et vicissim tu me irrides quem ridentem defleo.
DEM. At satius tibi fuisset si me excipias risibus.
HER. At satius tibi fuisset si me excipias fletibus.     spacer 115
DEM. Fle tu, ego ridebo semper et te, et Stultitiam simul.
MOR. Nescio quid loquantur. Quin hos accedam paulo propius
Ut queam auscultare quod aut hic defleat aut hic rideat.
DEM. Ha ha he, Heraclite, quanta stultitia est mortalium!
HER. Heu heu heu, Democrite, quanta stultitia est mortalium!      spacer 120
MOR. Quid hoc est quod uterque nomine me Latino nominat,
Hic cum fletu, et is cum risu? HER. Vae, vae, vae spleni tuo,
Si velis ridere satis tot morosophos, tot mrologos.
DEM. He ha he, tuis quis tandem lacrimas oculis dabit,
Si μωρῶν μωρίαν μωρῶς μωροσόφων τὴν μωροτάτην       spacer 125
Mavelis deflere satis? HER. Vae, μῶρα quam μῶρος λέγει!
DEM. Ha he he, quid possit aliud quam μῶρα μῶρος λέγειν?
MOR. Me Moriam et nunc vicissim Graio nomine nominat.
Alloquar hos. Quid hic vos mori Moriam moramini?
HER. Heu, quid tu me mora moraris, dum moriam defleo?     spacer 130
DEM. Et tu, quid me mora moraris dum moriam rideo?
MOR. Quam Moriam rides, dic mihi? DEM. Nempe illam, quam deflet hic.
MOR. Et tu quam Moriam defles? HER. Nempe illam, quam ridet hic.
MOR. Nempe tu Moriam rides quam deflet socius tuus?
DEM. Ita verum ais, ha ha ha ha he. MOR. Et tu defles, quam tuus      spacer 135
Comes hic ridet? HER. Acu tetigisti rem ipsam, ah ah, heu heu heu heu.
DEM. Ha he he, nam quis moriam sat lustrare possiet?
HER. Heu heu heu, quisnam stultitiam sat memorare possiet?
MOR. An nunquam prius vidistis vos praesentem stultitiam?
DEM. Quamnam? MOR. Scilicet quam tu nunc irrides et quam iste flet.      spacer 140
DEM. Non ipsissimam quidem, sed illam saepe vidimus
Per nebulam, quae passim pectus insedit mortalium.
HER. Illam, quae mortalium cor infatuavit omnium.
MOR. Quaeso, qua patria venistis, aut quomodo vocamini?
HER. Nempe quid ad te qui nos simus? DEM. Desine percontarier     spacer 145
Tua quod nil refert. MOR. Profecto nil unquam libentius
Scivissem quam vestrum nomen, et cum nomine patriam.
HER. Quanam gratia, dic primum. MOR. Nempe cum vos unice
Stultitiam video videre velle, deam augustissimam,
Tunc non sine causa vos ambos perlibenter noscerem.     spacer 150
HER. Anne forsitan vidisti tu Morian hactenus?
MOR. Quam bene me novi, tam novi Moriam penitissime.
HER. An vidisti illam? MOR. Ita aio. DEM. Anne vidisti, inquam, Stultitiam? red
MOR. His meis oculis quotidie. DEM. Anne ipsam? MOR. Imo, inquam, ipsissimam.
DEM. Quaeso, et illam nobis monstra. MOR. Quid facietis, dic prius,     spacer 155
Cum illa? DEM. Nempe, quam nunc risi toties, et quam flevit hic
Toties, ut tandem ipsam uterque se vidisse corpore
Praesenti iactare possit. MOR. Hoc agam, si nomina
Vestra prius queo scire et patriam. Nam peregrinos arguit
Vestis insolita haec et rara. Quod si non sit, nec mihi     spacer 160
Licitum est Moriam monstrare divam felicissimam.
DEM. Heraclite, mulieri cur non nostra dicis nomina?
HER. Ah ah, heu heu, prae fletu vix evaleo loqui amplius.
DEM. He ha he, prae risu vix queo verbulum edere amplius.
MOR. Quid cunctamini, quid flendo et quid ridendo luditis? red   spacer 165
DEM. Ha ha he, tentabo nomen num loqui adhuc meum queam.
Ego sum Democritus, qui quondam, cum floreret Graecia,
Abderae fui prognatus patre locupletissimo.
Qui, cum mortuus fuissem, nonum annum et centesimum
Egi, naturae rimator atque irrisor omnium.     spacer 170
HER. Verum ego nominor Heraclitus Ephesius, qui millies
In vita flevi fortunas hominum lamentabiles,
Et nunc defleo easdem, postquam me redivivum sentio.
MOR. Proh deumque hominumque fidem, quis ascribat vobis fidem?
DEM. Ha ha, cur nobis non credas? HER. Heu, cur non nobis fidem     spacer 175
Sis habitura? Quin tibi verbis conceptis iurabimus,
Nos ibi dixisse verum. MOR. Te nempe esse Democritum?
DEM. Sic aio. MOR. Et te Heraclitum esse? HER. Sic affirmo. MOR. At quomodo
Vos factos redivivos credam? HER. Nempe vatum industria
Atque ope, qui saepe admirandum Mercurio caduceum      spacer 180
Clam suffurantes, ex Orco in auras huius luminis
Duxerunt umbras pallentes. Horum unus et nos duos
Hodie redivivos huc duxit ceu divina virgula.
MOR. Acquiesco solutionibus vestris doctissimis.
DEM. Nunc et tu vicissim nobis, mulier, dic nomen tuum.    spacer 185
HER. Quin potius, cunctis omissis, ad Moriam tendimus.
MOR. Quid Moriam vos mori, quid Stultitiam nunc quaeritis?
Quin videtis hic praesentem! DEM. Ubinam? MOR. Nempe ad me respicite.
DEM. Nullam equidem video, praeterquam te adstantem ad nos unicam.
HER. Nec ego per Iovem ullam video, te praeterquam hic unicam.    spacer 190
MOR. Ergo ipsam aspicitis Moriam, dum aspicitis me ipsissimam,
DEM. Ha ha he, quid aspicio, quid cogito, quid autumo?
HER. At tune ipsamet Moria es? MOR. Hanc me equidem esse censeo.
HER. Ipsa es? DEM. Ipsa es? MOR. Ipsa sum. HER. Ipsa es? MOR. Ipsa sum, imo ipsissima.
DEM. Ha ha he, quid ago? Ergo salve, salve, diva, millies,   spacer 195
Quam post tot labores mille, quam post tantum temporis,
Nunc video redivivus tandem. HER. Ah, et tu salve millies,
Cuius gratia tot fletus totque effudi lacrimas.
MOR. Et mihi millies salvete, vos viri optatissimi.
DEM. Quaeso, sine me te complecti, o virgo festivissima.   spacer 200
MOR. Ut lubet. HER. Ah, sine me te tangere, o regina amplissima.
MOR. Da manum. DEM. Ha he, sine videre me te, principem optimam.
MOR. Hoc age, quantum tibi lubet. HER. Sine me olfacere te, quaeso, prius.
MOR. Quantum lubet, olfac. DEM. O diva, o genitrix foecundissima,
Quam libenter tuam percipio mellifluam facundiam!    spacer 205
HER. O hominum gubernatrix, quam te libenter intueor!
MOR. Anne scitis in orbe regem qui potentius imperet,
Quique latius dominetur? HER. Nusquam novi gentium
Imperatorem qui tecum dominatu certaverit.
DEM. Neque ego imperium novi maius esse quam tuum, o dea.    spacer 210
Tu, Moria, vitae lac es, tu vitae es coagulum,
Optimumque condimentum, tu instrumentum gloriae.
MOR. Sic est, mi Democrite. DEM. Nempe, quidnam Marcum Curtium blue
In foveam praecipitavit? HER. Ah ah, Stultitia ipsissima.
DEM. At quid Empedoclem, quid Plinium impulit, illum ut Aetnae, et hunc blue    spacer 215
Ut Vesuvii montis ultro se obiicerent incendiis?
HER. Ah ah, Stultitia et libido stulta res incognitas
Abstrusasque perlustrandi. DEM. Quis nequam illum olim impulit red blue
Ephesinae Dianae templum, e septem unum miraculis
Mundi, consecrare saevae Vulcani violentiae?   spacer 220
HER. Ah ah, stulta cupiditas sic aucupandi nominis.
DEM. Quid magnos Romuli nepotes Tarquiniorum e maxima
Liberavit servitute? HER. Iunii Bruti Stultitia.
MOR. Ergo datrix sum libertatis. DEM. Hanc te semper censui.
MOR. Quin et, mi Heraclite, vita est nil aliud mortalium    spacer 225
Quam quidam lusus Stultitiae. DEM. Hoc vester sexus indicat.
Namque ob stultitiam olim vidi in partu tot gravissimos
Ictus foeminas perpessas, et fere Orci in limine
Versatas, dilecto rursus se applicasse coniugi.
MOR. Quin vestrum videamus sexum, o philosophi charissimi.    spacer 230
Non vidistis olim, ut vidui, vix elato funere,
Instar turturis domi cum se tenere debeant,
Ceu pavones per plateas cursitent? HER. Verissimum,
O dea, loqueris! Namque humana vita, licet referta sit
Calamitatibus malisque, tamen multos novi senes,    spacer 235
Cum vivebam, queis iam species vix hominis superfuerat,
Balbos, calvastros, cygnaeos, deliros, edentulos,
Qui usque adeo delectabantur hoc vitali lumine,
Horum ut alius canos tinxerit, alius fictitia coma
Dissimularit calvitiam, alius fuerit usus dentibus     spacer 240
A sue mutuo desumptis. Hic puellas tam misere
Deperierit, ut quemvis etiam amatoriis ineptiis
Adolescentulum superarit. MOR. Quid hodie est frequentius,
O senes, quam ut capulares et mera prope silicernia
Delicatas passim ducant et molles virgunculas?   spacer 245
Quid multis opus est? Nonne ipsi moriones, caudices,
Blitei, et fatui sunt in orbe plane felicissimi?
DEM. Sic est, o eegina. Nam hi primum metu mortis vacant.
Hos nec carnifex arrodit vermis conscientiae.
Non terrentur fabulamentis manium, non lemuribus    spacer 250
Ac spectris pavescunt, non in saevis procumbunt malis,
Non in laetis distentuntur, non pudescunt, non amant,
Non verentur, non dolent, non ambiunt, non invident.
Imo, autoribus theologis, ne minimum peccant quidem.
Semper cantillant, ludunt, gaudent, rident et caeteros     spacer 255
Omnes exhilarant, et illis nubem demunt tristitiae.
Tales passim aluntur; quicquid dixerint vel fecerint
Impune ferunt. Imo summis sunt plerunque regibus
In delitiis, sine quibus neque prandent, coenant, dormiunt,
Nec vel unicam horam possunt perdurare. Hos omnibus    spacer 260
Philosophis quoque anteponunt. DEM. Nec id immerito. Hi nihil enim red
Nisi tristia et austera, at illi, nil nisi meros iocos,
Delitias, risus, cachinnos proferunt. MOR. Imo hoc etiam
Adde, quod mei stulti omnes sunt veridici, cum tamen
Sapientes inprimis atque temporis huius politici     spacer 265
Sint bilingues, et plerumque vertant nigrum in candidum.
Tum ex eodem pariter ore efflent calidum atque frigidum,.
Et longe aliud intus condant, sermone aliud expuant.
Imo etiam fatui sunt nostris foeminis charissimi.
HER. Quamobrem hoc fieri solet? MOR. Quid id me, quaeso, interrogas?    spacer 270
Nempe sunt robustiores, seu die, seu nocte iis
Est opus. Videte illos qui vel libris vel seriis
Arduisque aliis intenti sunt curis, plerumque ii
Antequam iuvenes sint plane iam consenuerunt penitus,
Dum meditando et cogitando exhauriunt vitae spiritum.    spacer 275
Verum moriones nostri vitae ad usque terminum
Sunt pinguiculi et nitidi et soli mulieribus aptissimi.
Et nisi fuerint infecti sapientum contagio
Nec senectutis sentirent vel tantillum incommodum.
DEM. Ita crediderim per Plutonem. HER. Sic est per Proserpinam.     spacer 280
Unico verbo, tu sola es condimentum in omnibus.
Quantula pars caput est hominis, ubi ratio sedem possidet,
Cum reliquum corpus dein totum Stultitiae obiectum siet?
DEM. Ha ha he, caput imo totum Moriae est habitatio.
Quid oculos delectat in illo? MOR. Facies lubrica virginum    spacer 285
Et stultorum gesticulatio. DEM. Iam quid aures afficit?
MOR. Musica, stultorum crepitaculum. HER. Quid nasum? MOR. Zibeti odor blue
            Stultis et superbis gratus.
DEM. Quid palatum? MOR. Bacchus, ista stultorum irrigatio.
HER. Quid bilem delectat? MOR. Ira, stultorum commotio.   spacer 290
DEM. Quid splenem? MOR. Risus, stultorum character. HER. At quid iecur?
MOR. Amor atque libido, stultorum vera exercitatio.
DEM. Quid manus? MOR. Divae Monetae, quae solis stultis favet,
Contrectatio. HER. Quid ventrem? MOR. Nempe ingurgitatio,
Stultis nimium familiaris. DEM. Quid pedes? MOR. Quid? Scilicet    spacer 295
Stultae divagationes. HER. Ah ah, quid partes diu
Hominis enumeramus? Imo quoties prudentissimi
Toti a foeminis reguntur perperam stolidissimis!
DEM. Ha ha he, quin cernes nunquam splendidum convivium,
Ad quod stulti non inprimis invitentur! MOR. Quorsum enim    spacer 300
Attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot epulis,
Cupediisque onerare ventrem, nisi oculi pariter, nisi
Aures atque animus cachinno, nugis, et leporibus
Pascerentur? Quippe ego sola sum illorum tragematum
Unica architectrix. Quare lusitare tesseris,        305
Scurrari, helluari, ad unguem plenum educere poculum,
Ioculo oblectare, et certare circulationibus,
Canere rondatinella, et quicquid condecorat convivia, blue
Non inventum fuit a septem Graeciae sapientibus,
Sed a nobis, o amici. HER. Id quod verum sit res docet.  spacer 310
DEM. Verum utut sit, unum inprimis, vitam adhuc dum vixeram,
Ridiculum fuit mihi visum. MOR. Quodnam illud, mi Democrite,
Eloquere. DEM. Quia nempe fere omnes tam coeco glaucomate
Obfuscatum habent oculorum lumen, ut potissimum
Ea, quae turpia sunt, pro pulcro et pro formoso censeant. spacer 315
HER. Tales in causa fuerunt ut lacrimarum urnam integram
Olim effuderim. DEM. Sic cascus cascam, pupus pupam amat.
HER. Et qui sunt foris Argi, his sunt Tiresiae suae domi. blue
DEM. Hinc amatores amentes talpa sunt coeci magis,
Quando in delitiis puellas passim habent turpissimas.  spacer 320
Sic labiosa puella pulcro est osculo. HER. Loquacula
Eloquens est. MOR. Nigra est fusca. DEM. Rudis est simplex. HER. Lignea
Est gracilis. MOR. Muta est pudibunda. DEM. Brevis est habilis. HER. Aspera
Est modesta. MOR. Procax est hilaris. DEM. Sic immunda et foetida
Negligentior est sui. HER. Iuvencula pulcritudine,  spacer 325
At senior placet prudentia. MOR. Quin deabus comparant
Saepe deformes puellas. Si qua longa est, Iuno erit.
Caesia Pallas est, mammosa Ceres est, nigris crinibus
Leda est; flavis est Aurora; sima Sileni uxor est,
Si qua paeta est, Venus est, et sic Stultitia omnes fascinat.   spacer 330
HER. Ah ah, in summa non ulla vitae huius coniunctio,
O dea, absque te vel grata vel stabilis dici potest.
Et nisi vicissim inter sese nunc errent, nunc invicem
Palpum obtrudant, nunc prudentes pauxillum conniveant
Aut aliquo fuco atque melle stultitiae ora sublinant,     spacer 335
Nemo perferat alterum, non populus principem. DEM. Nec herus
Servum. HER. Nec hera pedissequam. DEM. Nec collegam collega. HER. Nec
Discipulum praeceptor. DEM. Nec maritum uxor. HER. Nec amicam amans.
DEM. Nec locator conductorem. HER. Nec parentes filios.
DEM. Nec convictor convictorem. HER. Nec senator consulem.  spacer 340
DEM. Nec grex concionatorem. HER. Nec concionator gregem.
DEM. Nec mercator emptorem. HER. Nec mercenarius dominum.
MOR. Atque hic semper ipsa partes Philautia agit meas.
Quid enim magis est stultum et morum quam sibi ipsi in omnibus
Perplacere, se admirari? Et rursus quid decorum erit,   spacer 345
Si, quod agas, tibi displiceas? Tolle itaque et hoc, si lubet,
E vita, extemplo frigebit orator cum flosculis.
DEM. Nulli cum suo concentu mox placebit musicus.
HER. Explodetur histrio cum suis gesticulationibus.
DEM. Cum Musis suis poeta protinus ridebitur.   spacer 350
HER. Concionator tacebit. DEM. Miles hostem contremet.
HER. Advocatus causam perdet. DEM. Disputator mutus erit.
HER. Coelo astronomus toto errabit. DEM. Physicus quatietur foras. blue
HER. Pictor cum arte sua sordebit. DEM. Cum purgationibus
Medicus omnibus eiicietur, et fiet Minerva sus. blue     spacer 355
MOR. Interea, mei o philosophi, dum sermones caedimus,
Hunc diem iugulamus, et hi prope spectatores dormiunt.
DEM. Ergo illos nunc dormientes rursum exsuscitabimus.
MOR. Hoc fiet, si vultis ambo dare operam adiutabilem,
Et mihi auxilium hodie ferre. HER. Id iam faciemus; impera.  spacer 360
Do tibi ego operam, o Moria, et subvenio tibi sedulo.
DEM. Et ego summa vi defendam te, quam toties riseram.
HER. Quin nos ambo tuis aeternum serviemus commodis.
MOR. Scitis quid hodie mihi agendum sit? DEM. Sciam si dixeris.  spacer 365
MOR. Hodie opus mihi est non paucis hominibus. DEM. Quid iis ages?
MOR. Nempe cum sit mens praesentem mihi colligere familiam
Omnibus ex ordinibus hominum, qui in mea aula serviant
Mequereginam venerentur. Tunc vos opere maximo
Oratos volui, ut quaeratis ad regnum hoc aptissimos,
Et mihi adducatis illos. DEM. O regina, quid opus est  spacer 370
Ut tibi ministros passim colligamus aulicos?
Annon universus orbis maximum regnum tuum est?
MOR. Scio equidem isthoc, mi Democrite, sed quoniam regnum illud est
Tam confusum, tam dispersum per mundi tot angulos,
Quare metropolin stultorum et stultorum compendium    spacer 375
Ipso in umbilico mundi vestra opera hodie, si lubet,
Ut Moriae regnum possit monstrari digito indice,
Instituam. DEM. O Moria, totam nunc tuam mentem intelligo.
HER. Et ego percipio te quorsum tendas. MOR. Quare excurrite,
Quaerite, festinate, afferte quicquid est mortalium   spacer 380
Cerebrosorum, larvatorum, plumbeorum, caudicum,
Elleborosorum, fatuorum, morionum, stipitum,
Cerritorum, asinorum, lapidum, morosophorum, amentium,
Insulsorum, atque in Stultitia quicquid haeret uspiam.
Omne id colligite, o amici, et mox ad nos adducite.   spacer 385
Omnes accipient pro merito et officium et stipendium,
Pro quo studio simul et vobis magnam habebo gratiam.
DEM. Hoc ago et nunc in via sum, nec quicquam libentius
Unquam egi, olim cum vivebam, quam ridere et quaerere
Stultos insipidosque. Ha ha he, quos stultos hodie afferam!  spacer 390
HER. Ah ah, heu heu, quot mortales infatuatos ludicro
Insipientiae veterno in hoc ducam proscenium!
MOR. Isti abierunt. Certe tempore in hos viros hodie incidi
Delirorum exploratores, qui ut canes venatici
Pars odoratu, pars pede celeri, pars claris latratibus,    spacer 395
Vel leporem vel cervum in sylvis investigant undique,
Donec venatori praedam, quam cupivit, afferant.
Sic et ambo isti philosophi, hic risibus, iste fletibus,
Mille meos in orbe clientes investigant, sat scio,
Donec mihi Moriae praedam, quam petivi, hodie afferant.  spacer 400
Quare me, cum demandavi quod volui, intro conferam,
Atque illos morabor, dum mihi huc adducant aulicos
Nostro regno convenientes, ne in mora ipsa mihi siem.


Perge ad actum alterum