Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS V, SCENA i
IOANNES MORUS

Superesse numquid poterit afflicto spei,
Ubi cuncta versat, cuncta diversat furor,
Ubi iura medio dictat scelus foro,
Ubi innocentis nomen est factum nocens,
Nocentis insons? Iudices iusti cadunt, 1795
Iniusta leges voce sacriliga ferunt
Mancipia. Numquis orphano duram levat
Sortem, benignos pandit aut quisquam sinus?
Spes nulla. Pietas exulat, Astreae locum
Spes occupavit proximum, luctus, dolor, 1800
Miseria terras incolunt, summam scelus
Sedem replevit. Adsis et tandem vaces
Mortalium rebus, polum qui arcta tenes
Fixum manu docesque firmato ordine
Girare fida sidera. Quid hominum sinis 1805
Diffluere curas? Impio nullam dabis
Metam tyranno? Perfidus nullum modum
Ponet nocendi? Nec piis lacrimas licet
Impune fundere. His peto me eripe malis,
O tu futurus caetui comes sacro, 1810
Et purpurato martyrum aequalis choro!

ACTUS V, SCAENA ii
CIVIS, IOANNES MORUS

CIV. Roffensis insepultus, illius viri
Ut mausolaeo digna calcarunt pedes
Inhumata vulgus membra. Caelesti caput
Fulgore nituit, corporis trunci carunt 1815
Urna reliquiae: non erat vincto Moro
Qui tenue amico pulveris munus daret.
Cavebo ne quid simile contigat Moro.
IOAN. Rivalis ecce, triste praeripere parat
Munus paterni funeris, et illud mihi 1820
Sors invidebit lugubris? Non sic decet.
Officia retinebo tenax ultima. Sile, Intrat aulicus.
Fletusque largos sistite, arentes genae.
Adest frequenti iunctus officio mihi.

Adit aulicam humiliter.

Amice, supplex regis affatus peto. 1825
Quas saepe dedimus, tu semel reddas vices.
Abiit, recessit fronte contracta, silens.
Et ille causam forte damnabit Mori?
Vulgare factum est; quem vides miserum fuge,
Fortuna quem deiecit infestus preme. 1830
CHORUS Miserande magni nate pereuntis Mori,
Dimitte vultus lugubres, madidas genas
Demitte, fortis dedecent natum patris.
Intrepidus exit ipse subiturus necem.

ACTUS V, SCAENA iii

THOMAS MORUS, CIVIS, <AUDLAEUS,> IOANNES MORUS

Ducitur Thomas ad supplicium a ministris regiis.

CIV. Miser beati dexterae cliens Mori 1835
Oscula rependat. Quam dedit mihi salus
Contingat animae caelites inter senis.
MOR. Pulchre auspicamur. Det tibi quaevis Deus,
Tam forte nunquam pectus illicita rogat.
AUD. Mutasse te sententiam, Thoma, ferunt: 1840
Si vera fama, revocat Henricus suam
Honore summo mutat instantem necem.
MOR. Mutasse me sententiam agnosco meam.
Barba statueram ponere erasum caput,
At barba nunc ponetur et caput simul. 1845
AUD. Clementiam isto principis ludis ioco?
MOR. Quid ni iocarer? Seria benignus iubet
Princeps remittam. Pareo, demitto caput.

Exeunt ministri cum Thoma Moro.

CHORUS Separatio qualis animam et corpus trahit
Varias in oras! Illa nativum petit 1850
Coelum, hoc ad imum pondere coactum ruit,
Talis parenti filium avellit. Premit
Iuvenem doloris pondus immensi grave,
Laetum triumphus evehit festus senem.
IOAN. Discessit? Eheu genitor! Admoto stupet 1855
Propius dolore mentis afflictae vigor.
Iners, moraris vocis illius sonum
Excipere sensu proximum letho? Sonum
Excipiet auris nulla morientis? Sacri
Expers caloris, fervet excepto nuperi 1860
Auris susurro nostra, retinebit sonum,
Nec discet alium. Mentis implevit vale
Illud recessus intimos, plenus feror
Amoris aestu. Sed dolor cohibet gradum,
Negat sub ictu posse me ferri patrem 1865
Spectare positum. Liber hic lacrimis locus.
At decidentes pulchra foedarent patris
Ibi fata lacrimae. Dedecent fortis obitum,
Imbellis ornant funera, recedant. Fluunt
Magis prohibitae, vultus invito rigant. Exit Ioannes Morus. 1870
CHORUS Imago veri falsus est amor, sacer
Probe calores exprimit falsos calor.
Miratur, ardet, laudat, inquirit, fugit,
Properat, resistit, audet et simul timet,
Gaudet doletque, quaeritur, exultat. Puer 1875
Ardore iusto pectoris faelix, puer
Dolore iusto pressus infelix. Puer
Miserande nimium. flere nos vices tuae
Possent coegisse, publicae casus rei
Ni postularet quos damus lachrimas tibi. 1880
Non filio tantum perit Morus tuus,
Eripitur Anglia, occidit tibi pater.

ACTUS V, SCAENA iv
HENRICUS, CROMWELLUS

HEN. Superi, quid hoc est? Sive sub mundo latet
Phoebus orbis, sive dispensans diem
Radiante nostrum illuminat mundum face, 1885
Me semper aliquis, mille funereos trahens
Secum dolores, Stygius horrendo comis
Tentat latratu, nec sua mentem frui
Quiete patitur. Semper est aliquis meis
Qui triste carmen occinat bubo auribus. 1890
Nil me diurnis qui solet mentem sopor
Eximere curis, arte nil blanda potens
Iuvat voluptas. Saevus exundat dolor
Tantisque candens aestuat flammis iecur
Quantus caminis ardet Aetneis vapor. 1895
Occurit animo saepe lacerati status
Et imago regni marcidis squalens genis
Occurrit et dilaniat. O quoties mihi
Maduere sponte lumina! O quoties manu
Plangente pectus nec volens tutudi meum! 1900
Hinc dira scelerum pectori turba incubans
Tonante pavidum classico terret animum,
Veteremque pulsa vendicans pietas locum
Insanientem sistere furorem iubet.
Hinc rursus animum caecus in praeceps rapit 1905
Mediocritatem nescius pati furor
Truculente pugna, cuius in praedam meus
Se findit animus. Quid iubes? Semel explica.
Quousque pergis, anime, perplexarier,
Id nolle quod vis, velle quod non vis? Age, 1910
Vis turpe scelerum linquere tuorum iugum,
Regnumque duro premere servitio pudet?
Satiata tandem sanguine insonti fames?
Impuritatis poenitet mentem. Suae?
Unde excidisti cogita, et celeri gradu. 1915
Qui sceptra torquet nemini claudit aditum.
Rebellat aliquid intus, et sequi negat.
CROM. Iussumne quisquam regium sequi negat?
Quis ille? Sceleris ut sui dignas luat
Cervice poenas. Ubi latet dirum caput? 1920
Regale quid sit spernere imperium sciet
Iramque discet principis quid sit pati.
Imperia sed quis ferre detrectat tua?
Supplicia dudum merita Roffensis tulit,
Solusque sceptris qui fuerat hostis tuis 1925
Caput securi, tibi dedit poenas Morus
HEN. O machinator crimum, fraudum artifex,
Procerum meorum carnifex, regni lues,
Gentis Britannae dedecus, et aulae probum,
Numquamne ferro desines tyrannico 1930
Premere immerentes ac in heroum nece
Explere diram sanguinis libidinem?
CROM. Hos immerentes mea neci heroes dedit
Libido, regni iura quos mori iubent.
HEN. Quos iura sontes et reos faciunt tua. 1935
CROM. Imperia regis facere qui negant sui.
HEN. Rectae tenaces mentis, haud similes tui.
CROM. Suo rebelles principi, haud similes mei.
HEN. Bono studentes publico.
CROM. Regis malo.
HEN. Quos vita sceleris vacua innocentes probat. 1940
CROM. Quos poena sceleri debita nocentes probat.
HEN. Vulgi fruentes laude.
CROM. Sed cassos die.
HEN. Meliore dignos sorte.
CROM. Peiori nece.
HEN. Te iudice.
CROM.Tuisque omnibus, namque omnium
Haec fixa procerum mentibus stat sententia. 1945
Sua stabilire sceptra si reges decet,
Punire quosvis sibi reluctantes decet.
Sit ille quamvis mille proavorum nepos,
Moriatur. Auro fulgeat, opibus fluat,
Moriatur. Ipso Marte sit animosior, 1950
Moriatur. Aura naviget vulgi fruens,
Moriatur. Uncto vertice tiaram gerat,
Moriatur. Ipse capite qui triplex gerit
Diadema, fines si tuos velit ingredi
Tuoque supplex nolit imperio obsequi, 1955
Sit ille Clemens ipse, moriatur tamen.
Hac hac feratur stabile qui regnum cupit,
Regnare non est languida ignavum manu
Sceptrum tenendo sibi reluctantem pati
Impune quemquam. Sceptra si mihi regere 1960
Vestra obtigisset, sanguine unius Mori
Aciem securis tingere, aut ictu senis
Mitrati eodem tollere et mitram et caput,
Haec ego metuerem? Caede mulctarem gravi
Etiam parentem iussa temnentem mea. 1965
Non vindicantem scelera quis regem timet?
Si non timetur, regium nomen perit.
Regale quisquis integrum cupit decus,
Cupiat timeri. Namque quo reges magis
Timentur, ipsi sunt Deo similes magis. 1970
HEN. Authore digna oratio. O me omnibus
Feliciorem regibus, cui te mei
Fortuna sceptri vindicem et honoris dedit!
Agnosco magnam nobilis testem indolis
Mihique rebus in arduis notam fidem. 1975
Non parva nostro dignitas diademati
Aut vilis opera splendor accessit tua.
Egregia perage cepta, non levem tibi
Defensa regis dignitas palmam dabit.
Nemo ergo superest facta qui damnet mea. 1980
Roffensis umbra est, capite truncatus iacet
Tumidumque in auras spiritum effudit Morus.
Eia, eia, segnis anime, quid torpes? Age,
Erigere, votis tempus en adest tuis
Diu expetitum. Perge, nunc tandem potes1985
Obstante nullo, iniurias pontificias
Quocumque fuerit animus ulcisci modo, ,
Qua magna cunque porrigit Britannia
Circumfremente cincta ponto littora
Nostri minister imperi celeri pede, 1990
Cromwelle, perge. Quisquis ex hypotritico
Qui sub cucullo coelibes ducit dies
Sua sine mora exportet e domo pedem.
Et Anglicanae si quis Henricum audeat
Ecclesiae negare supremum caput, 1995
Qua proditores morte puniri solent
Ferro peremptus sceleris in poenam occidat.
Sic iubeo.
CROM.Veros facere sic reges decet. Exit.
HEN. Abiit nefanda pestis? Age, perge, improbe,
Scelerum architecte. Sanguine cupito manus 2000
Exple nocentes. Verte, perverte omnia
Per fas nefasque principis voto tui
Stude placere. Sterne coenobia, neca
Monachos, suisque pelle liminibus deos,
Aras profana, templa flammis deum, 2005
Cineres vel undis trade vel in auras iace.
Furorque sese cum tuus saturaverit,
Dignum laboris praemium tui feres,
Lauro revinctum in ponte figetur caput.
Tuque incitata currere in pronum rota 2010
Perge, anime, perge. Caepta te tua incitent,
Effunde habenas. Pudeat antiqua scelera
Vincere quod aliquo scelere non possis novo.
Stultum est reverti ruere cum semel incipis.
Quisquis pudoris iura violavit semel 2015
Animum furori tradat et praeceps nova
Per scelera semper ad scelera faciat gradum.
Obarmet aere pectus, et corde silices
Quos dura pariunt Caucasi iuga induat.
Adhuc rigescat, rigida mens semel nigra 2020
Adhuc nigrescat, donec Aethiopum cute
Ipsoque donec nigrior fiat Erebo.

ACTUS V, SCAENA ULTIMA
IOANNES MORUS, [CIVIS, CHORUS portantes corpus Mori.]

Depone charum pondus, et lachrimis onus
Pone argumentum nobile aeternum tuis.
Timete fata providi, timete sophi, 2025
Factus cadaver hoc monet tacitum Morus.
Multa petitum corpus, et multa prece
Donandum humo. Discerpi atrox ferro iubet
Audlaeus artus. Munus hoc princeps Moro
Indulget, artus liceat ut nato patris 2030
Recondere. Prius at rigens corpus piis
Rigabo lachrymis, Quid lachrymis? Larga o date,
Oculi, fluenta, longa deducant sonos
Suspiria, manu dura feriente et tremant
Pectora. Regeminent Tamesis et Luddi cava 2035
Marmora querelas. Hunc ego, pater, diem
Sperare poteram, turba cum supplex tuas
Obsedit aedes, luce cum prima frequens
Confluxit ad te summa nobilitas, tua
Consilia cum rex peteret ultro, cum sedens 2040
Responsa pleno civibus dares foro,
Plaudente vulgo cum legatorum graves
Facundus animos flecteres? Eheu, pater.

Finis

Laus Deo Beataeque Virgini
Martyribusque
Anglicanis

Ter data semper placuit.