Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
HENRICUS, CROMWELLUS, CRANMERUS, AUDLAEUS

<HEN.> Cromwelle, magni semper Henrico (gradum 1285
Retinete, proceres) semper in dubiis mei
Stabile levamen rebus, et qualis Morus
Reliquique regni si forent, astris caput
Immergerem orbe maior, et maior sacri-
Collem tricipite qui reget urbem casside. 1290
At non licere regibus semper frui
Desideratis didicit expertus animus.
Quid carceratus interim spondet Morus?
Durumne vinclis pectus inflecti nequit
In vota toties nostra?
CROM.Si flecti Morus 1295
Patiatur unquam, nescio an flecti quoque
Antistes ipse Roma quem colit velit,
Quem vinculorum pondus oppressum levat.
Hic obstinato pergit ad lethum gradu.
Terrere si quid poterit opposita necis 1300
Imago, mortis spectra tendantur Moro.
Horrore forsan oblitus manus dabit.
HEN. Obversa toties mente nil fati Morum
Depicta flectent spectra. Iam pectus diu
Armatum ad ista gestat, et gestit nova 1305
Si [] proelia, immotus stabit,
Moveantur astra sede vel caelum polos
Assumant alios.
CROM.Ficta si fati nihil
Nuntia iuvabunt, vera succedant. Caput
Immobile saltem quando disiunctum procul 1310
Cervice motum discet et sensus novis
Imbibet. vel istos mittet.
HEN.Ammittet reor
Cum capite sensa capitis, at nunquam prius.
Illum iuvabunt nulla, me saltem iuvent
Et detrimenta capitis et quidquid Mori est. 1315
Servire sponte qui negat discat pati
Coactus. Haec regibus calcanda est via.
Morus ergo tutus, reliqui quaenam gerunt
Obsequia votis? Quid sonat Norfolcius,
Qualem iuventus Surrio dedit indolem? 1320
CROM. Iuveni refractus animus, sedatus seni.
Quodcunque regis applicat littus ratis,
Dirigit eodem vela malefidus senex.
Iuvenis resistit, regiis obstat palam
Timoris expers moribus, patrem incitat, 1325
Nimium Ioanni semper affixus Moro.
HEN. Puer fastuosus ergo, sedatus senex.
Mercede mores impares quali decet
Impare retribuam. Iuvenis animosum dabit
Caput securi. Cedo stagnantem seni 1330
Vitam quieti carceris munus, dies
Nulli nocentes vinculo strictus trahat.
Cranmerus ecquid? Ecquid Audleus? Placet
Regius utrique quidlibet audendi modus.
CROM. Cranmerus olim perfidus, fidus modo 1335
Vix esse novit. Factus ad rerum vices,
Ridet sereno sole. Si caelum pice
Obnubiletur, tempori natus fugit.
Non regis ille permovet, curat suum
Suumque nutrit nomen, et famae sequax 1340
Dominaeque tumidus fronte serena novae
Vix rege modicum stultus apparet minor.
Suisque in oculis magnus, insignis cupit
Populo videri. Mysta sacrilegus, semel
Periurus, iterumque et semper infidus. Fidem 1345
Mutare quisquis novit, inconstans, levis,
Flexilis, inaudax, conscius, mutans, noto
Iactatur omni. Regis in hunc scilicet
Iactetur anchora, et suae clavum ratis
Committat isti, forsan in scopulos libet 1350
Si non fragari —
HEN.Fateor ideaeam viri
Qualem recenses saepius mente tenui,
Satis nec unquam placuit. Accurram malo
Ocyus, superbi vertices ligni cadent,
Robor priusquam fortius vires agat. 1355
Frustra Bolenam quaeret, et frustra novam
Horam invocabit. Instant illius quoque
Matura funeris rora. Audlaeus manet.
Quid ille?
CROM.Vires corporis, mentem occupat
Vigore cassam. Militat, saltat, volat. 1360
Pes sit ne levior haud scio an levius caput.
Nulli timendus, nullius molis, Iovem
Si quis perite suadeat credet deum.
HEN. Sic innocentes diligo. Vivat, dies
Agat quousque fata permittent colos 1365
Abundus. Animum regis adamasti, sono
Sapientis instar edito. Fixus manet.
Abire iam permitto, sed mentem tamen
Ad grandia refer, ominis fausti notam.
CROM. Et faustiorem principi precor notam. Exit Crom. 1370
HEN. Cranmere, multa si foret tempus velim,
Expedio paucis nostra. Felicem exitum
Num sortiuntur vota? Num tandem toros
Toties cupitos teneo?
CRAN.Si princeps velit,
Quis velle nolit?
HEN.Ergo se nullus meo 1375
Opponit animo, salva sunt omnia, Deo
In sua secundas insula princeps tenet.
Tamen fateri cogor insigni sacri
Mystae timoris aliquid Henrico manet.
Novisse memet credo Cromwellum satis, 1380
Nimium favoris aucipem.
CRAN. Vixdum satis
Fictam sereno principi mentem parat
Moresque format, quos suos inter pares
Prodit frequenter turbidos. Frontem plicat,
Labia remordet, mussitat, terram quatit,
Damnatque mundi tempora. At regi nihil.
Nil non serenum praedicat, frontem explicat, 1385
Aurea Saturni tempora! O fictum caput
Et fraude gravidum! Qui virum novit satis
Novit superbum, turbidum, pravum, ferum. 1390
HEN. Si vera narras, quae probam veri gerunt
Speciem, fatebor lucidum, et crebro mihi
Enube visam. Scilicet nubem meis
Congessit oculis, dissipo nubem brevi.
Qua dissipata, sanguinis poenam luet. 1395
Vale, sacrorum antistes, advigila gregi
Tuo locato muneri. Audlaee. Exit Cranmerus.
AUD.Advolo.
An sacra quidquam forte maiestas iubet?
HEN. Iubeo sacratum principatum si colis
Referas fideles omnium versus meam 1400
Animos coronam.
AUD.Subditum, si me audias,
Praeter meipsum neminem tellus gerit
Tibi Anglicana. Numen adiuro sacrum
Animumque nostri pectoris clausum specu,
Cranmerus ille, Surrius comes senex, 1405
Norfolcius, Cromwellus, et quidquid latus
Hinc inde cingit regium, nemo probus,
Nemo fidelis uspiam, nemo pius.
HEN. Saltem fidelis semper Audlaeus suo
Haerebit arctus principi.
AUD.Donec suo 1410
Haerebit anima corpori.
HEN.Sic sic decet.
Nec poenitebit, crede, si caelum favet.
Astutiores interim indaga viros,
Animosque nudos profer Henrico. Vale.
AUD. Nudabo quamvis nube contectos gerunt. Exit Aud. 1415
HEN. O proditores! Ite pessum perfidi,
Henricus Henrico sat est. Solus sibi
Sufficiat ipse, solus et secum sua
Tractabit opera. Exit.

ACTUS IV, SCAENA ii
NORFOLCIUS, SURRIUS

NORF. Nunquamne melius fata? Sed malo malum, 1420
Clademque semper clade graviore prement.
Expulsa terris fugit in astra Pietas,
Rerumque habenas rapuit Impietas sibi,
Religio sacris exul a penetralibus
Cessit Furor. Regit et arbitruo suo 1425
Sine iure mundo iura dat Licentia.
Gravius in unum quid gubernator poli
Censere regnum, vel quid his potuit malis
Addere? Barathro totus effusus Acheron?
SUR. Si dura patimur, dura meruimus pati. 1430
Nam cuncta iuste cuncta moderantis manus
Aequa bilance temperat. Stulte polos
Incusat iram quisquis ultricis tulit
Poenamque fati scelere quam meruit suo.
Nos scelere nostro prodimus fidem, impias 1435
Deinde fidei querimur inferri manus.
Qui digna patitur haud potest digne queri.
NORF. Fateor mea me publicam socordia
Rem prodidisse. Prima cum regnum suo
Inficere viro pestis inciperet, manum 1440
Adhibere medicam debui, aut igne putrida
Ferroque membra tollere, ne late malo
Serpente eandem reliqua contraherent luem.
Cum dubia proceres inter et regem forent
Consilia, resque calculis nondum nigris 1445
Decreta, saltem potuit insanae impetus
Frangi procellae, donec elanguens furor
Ad saniora consilia daret aditum.
Nunc quod supremum rebus in miseris reor,
Tantis medendi nulla spes superest malis. 1450
SUR. Etiamne miseros rebus in malis vetas
Sperare? Mentis adeo deiectae pudet
Audisse verba, patrium nihil sonat
Nec stirpe dignum, nomine aut dignum tuo.
Hicne animus ille patrius, quem nec ruens 1455
Aether nec omnis frangere Caledonii
Martis ira, quique sortis flebilem
Ridere lusum solitus, omni fortior
Adamante stabat, sordidi impatiens metus?
Etiamne mentem senibus imminuet dies? 1460
Age, prima subeat mentis excelsae indoles
Animusque iuveni qui fuit redeat seni.
Quies salusque publica, patriae decus,
Religio, pietas, sancta maiorum fides,
Et magna generis decora te hortentur tui 1465
Esto. Nefandi rex flagret ab amoris face
Nataeque genitor violet incestus thorum.
Aequalis astris emicet Cromwellius
Virosque tumido nobiles fastu premat.
Sit rex scelestus, impius, ferus, efferus, tui 1470
Gyarisque dignos sede sublime locet,
Intacta maneat, maneat illaesa fides,
Veneranda mundi utrique maiestas polo.
Et quam sacrilegas perferat manus, prius
Aude quod omnis audiat mundi angulus 1475
Et quasso ponto sentiat Brytannico
Quocumque latum porrigit dorsum Albion.
NORF. Audere plusquam possit est insaniae.
SUR. Audere nil cum posset est socordiae.
NORF. Audere nimium qui volunt poenas luunt. 1480
SUR. Audere metuens quod potest gravius luit.
NORF. Cuicumque votum est vivere nihil audeat.
SUR. Cuicumque votum est non mori cuncta audeat.
NORF. Proprium iuvenibus esse praecipites nimis.
SUR. Nimisque lentos esse commune est senum. 1485
NORF. Iuvenile non est mentis hoc vitium tuae.
Vitium paternum est. Me quoque in prima recens
Aetate similes umbra cum tegeret genas
Rapiebat iste fervor, at longa docuit
Aetas et usus rebus in magnis gradu 1490
Properare lento. Namque quae nequit impetus
Efficere, longa temporis parit mora.
Tempore resurget quicquid adversi tulit
Praesens procella.
SUR.Forte nos etiam feret,
Aliisque iunget unda quos mersit viris. 1495
En gemina nostrae sydera republicae,
Morus, necisque pariter et vitae comes
Roffensis, irae capita devota impiae
Tradunt securi. His alia praeludit cohors,
Quam metuo ne cum quos petat nescit furor, 1500
Fiamus ipsi fabulae catastrophe! Exeunt.

ACTUS IV, SCAENA iii
<PROCURATOR REGIUS,> AUDLAEUS, CROMWELLUS, NORFOLCIUS, SURRIUS, MORUS, LICTORES, SATELLITES

PROC. REG. Sublime regum nomen ut numen dedit
Terris colendum summa quae terras regit
Coeli potestas, statuit infirmis opem,
Levamen oppressis, bonis portum, impiis 1505
Formidinem. Si bella populos premunt,
Si quae procella vexat, et dubium gradu
Consistere vetat publicae statum rei,
Obiicitur unum principis primo caput,
Et civibus pellit suo aut frangit malum 1510
Summum periclo. Terra si sterilis neget
Fruges et urbes atra populetur fames,
Hic inferendas curat, accersit dapes.
Misella plebis turba sudore pascitur
Regis. Quod incolis non dat patrium solum 1515
Suis dabit vigilantia patriae patris.
Angligena si quis alius haec referat suo
Accepta regi. Vigilat Henricus, gravi
Consumitur cura. Labore praevenit
Necessitates publicas, nobis studet, 1520
Nobis laborat, corpus exhaurit, animam
Effundere paratus, modo prosit suis.
Felicitatem nec suo nostram satis
Sceptro metiri reputat, aeternam velit
Et termini omnis nesciam. Legitimam 1525
Contentione quaerit haeredem gravi
Nostrumque fama commodum spreta sui
Nominis adimplet. Exteras temnit minas,
Sollicitus Angliae. Quietus ut fluat
Tamesis, Iberi vortices, fluctus Tybris 1530
Comtemnit ingens spiritu, promptus manu
Promptior amore patriae. Hunc, cives, patrem
Regemque vestra vota superantem bonis
Qui adstat scelestus audet ingrata Morus
Calumniari voce. Non dubitat Morus 1535
Obsequia denegare regi tam pio,
Stabilita vestro iura consensu putat
Irrita rescindenda. Fertis hoc taciti scelus?
Sed audietis: ipse sceleratus sua
Prodat scelera, nam invitus, ut video, tacet. 1540
Profare causae dabitur egregiae locus.
Confessus acta publici damnas, More,
An approbanda censes?
MOR.Ignota ut probem
Ecquis requirit? Habita vix intelligo
Consilia regni publica, probare iubeor 1545
Quae constituta sunt. Quis ista mos? Sciam
Quae comprobanda iusserint cives, probo.
PROC. Sapienter ista, serio si dicas. Iubet
Rex parlamento iunctus et nixus suo,
Romana papae iura damnentur. Caput 1550
Princeps solus Angliae Henricus. Fidem
Ecclesiae unus librat, et clerum regit.
Ut caeterorum civium iuste ordines,
Iuratus haec confirma, et innocens abi.
MOR. Hoc innocentem me esse testatur satis, 1555
Egisse contra sceptra vel leges nihil.
Iuvetur unum hoc voce firmari mea,
Quis voce propria poterit absolvi nocens?
PROC. Cui propria vox est crimen.
MOR.At nusquam mihi
Vox refertur excidisse qua fiam nocens. 1560
PROC. Colloquia graviter vestra Roffensis luit
Hic obstinatus, purpurae infelix simul
Nitore falso lusus. At clemens tibi
Henricus haec indulget: ad sanam redi
Mentem, probare disce quod regnum probat, 1565
Et fruere regni commodis, civis probus.
MOR. Colloquia certe nulla Roffensis luit
Mecum habita. Virtus et mundo viri
Scientia explorata non eguit meo
Unquam susurro. Purpuram nullam putem 1570
Illum ambiisse. Virtus in terris sibi
Satis ampla merces est illi, patria
Caelum aptiorem forte donandam parat.
De legi, si quae talis est, taceo libens.
Vox constituta lege mea sero venit. 1575
Liceat silere, cum nihil prosit loqui.
AUD. Prodesse summe senties iuste loqui,
Tacere cum persenseris summum scelus.
PROC. Et falsa ne prudentiae fallat tuae
Te confidentia. Nimium laudas senem, 1580
Extollis impudenter infidum caput.
Regique patriae extulit praesul Morum.
Sic culpa par est, culpa quos pares dedit
Ubique paena faciet hos eadem pares.
SUR. Intelligatur crimen ut poenae modus 1585
Statuatur aequus.
CROM.Si quidem velit Morus
Deliberare, lege perspecta, velit
Probare quicquid lege comitia iubent.
Quod fronte prima displicet, notum probe
Poterit placere. Tardus assensus animum 1590
Non damnat, imo firmior firmum probat.
Dilecte regi semper, et semper mihi
Nomine probatae clare virtutis, tuum
Testor ego amorem, providentiam, fidem.
Tibi summa princeps optat ut semper bona 1595
Et summa meditatur tibi. Modo suum
Hac luce te probaveris, tibi dies
Hodierna honores reddit et firmat domum.
Fascos supremos subiicit, regi modo
Fascis supremos tribue. Quid falsi iuvat 1600
Nominis inanem morte sectari sonum?
Si fata, quod credo, facile spernis tua,
At te familia moveat. Transgreditur amor
Leges tribunalis meus. Sceleri locus
Hic diluendo deputatur, dilue 1605
Regique temet praebens, nobis, tuis.
Maturus aut si iura pensabis, moram
Require, dabitur tempus arbitrio tuo.
MOR. Nec mora, nec ulla flectet admotae necis
Me negligentem cura familiae dies. 1610
Nam quid doceret iste quod nescit mali?
An innocentem faciet? At non est nocens
Brevissimae quem noctis absolvet mora.
Quis ille tantus cresceret nostris honor
Quocum liberet fata mutari mea? 1615
Si sit cadendum scelere quod caream, innocens
Faeliciter ubicumque cadit. Equidem dolor
Hic iustus aderit forsan, et solus mihi,
Quod vos nocentes noster hic casus facit.
Proferte si quid obiici iuste potest. 1620
Iudicia, testes flagito, dicat scelus
Quo sceptra laesi, scelere qui toties meo
Violata sceptra queritur. Frustra obiicit
Quod non probatum dederit insonti nefas.
PROC. Indicia, testes quaeris? Est causae suae 1625
Morus ipse testis voce firmentur tua.
Placita senatus, si neges, testes habes.
Et indicia negatio dabit rerum.
Iterum rogaris, acta firmabis? Siles?
Negas, negantem iudices dicant reum. 1630
Res regis agitur, iudices dicant reum.
A parte si stent regis appellent reum.
AUD. Nunc fida regi pectora recludent suo
Proceres, et aequa voce promant an Morus
Sit perduellionis invisae reus. 1635
Cromwelle, dicas primus, est Morus reus?
CROM. Invitus illud dico, sed dico. Reum
Est perduellionis fateor.
AUD. Illustri duci
Ecquid videtur aliud?
NORF.Est laesae reus
Affirmo maiestatis.
AUD. Et Surri comes 1640
Quid sentit?
SUR.Ut reliqui reum dico Morum.
Dixisse nollem.
AUD.Sentiunt omnes reum.
Negabis ipse solus, at melius tuis
Consulere disce rebus. Henricus tibi
Est invocandus, ille sit laesus licet. 1645
Ignoscere solet laesus. At praesens ego
Condemno iudex quem reum video Morum.
Ad vincula reducatur ex quibus venit
Et inde supplicii locum vectus crate
Adusque raptetur, funo suspensus, iterum 1650
Semianimis ad terram cadat, vivo ilia
Extracta comburantur. In quatuor eat
Corpus recisum, emineat et ponti caput
Et membra portis alia. Sic animae Deus
Tuae misereatur: meae esto terminus 1655
Auctoritati lata sententia. Vices
Depono summas, lugeo at tuas, More.
MOR. O nullus istas lugeat amicus vices.
Funestet almum nemo mihi fletu diem
Votis petitum crebro sollicitus, datum 1660
Diem petenti. Quoties hoc precibus, pater,
Dubius rogavi lumen! Tu large tuum
Dextra coronas servulum, indignum beas,
Et immerenti summa concedis. Pium
Sequar ego Roffensem? Iubes, totus sequar, 1665
Aeterna laudum cantica sonentur tibi.
CROM. Solamen ecquid rebus extremis petit
Morus, parati dabimus.
MOR.Hoc unum peto,
Paucis ut aures praebeant. Solers libros
Sacros revolvi, contuli auctores novis 1670
Antiquiores, unam ut eruerem omnibus
Hanc veritatem. Pontifex summus caput
Video statum iure. Constituit suo
Hoc militanti corpori Christus caput,
Cum militanti firma constituit petrae 1675
Fundamenta Petrum. Primus is gentes vagas
Variasque rexit voce, percussit iugum
Is infidele morte, quod falli putans
Potuisse plenum spiritu, donis
Subtraxit, atra corruit dignum nece. 1680
Discite supremo iura quid sit praesuli
Detrahere. Primus ille distribuit gradus,
Officia, munera, ordines. Statuit quibus
Deberet uti legibus coetus sacer
Rituque quali cresceret regnum Deo. 1685
Tributa sedes Roma. De Roma pium
Sparsit per orbem dogma, tres mundi plagae
Sua inde petiere iura, doctrinam, fidem.
Nunc pervoluta sunt tot annorum pia
Secula, mitrata ex quo coronas imperat 1690
Roma, et nefandis liberat gentes dolis.
Hinc Triados ausus numinis fraudes novas
Astruere cecidit ictus, hinc dolis Afer
Donatus hausit debitum finem, manum
Quicunque fidei falsus inferre statuit. 1695
Hinc ordiendum sensit, has claves sibi
Contrarias novit, voluit ut non forent.
Hinc fulminatus periit. Haec, princeps, Dei
Est Christiani summa. Morientis fide
Affirmo dicta, sancio laetho mea, 1700
Legemque damno sceleris infandi novam.
PROC. Nunc perduellem prodis, absolvis tuos
Tandem professus iudices. Artem vides
Sic arte lusam subdola. Verba impia
Non profutura fundis. Obiectum scelus 1705
Nunc confiteris et recens addis scelus.
Verere nempe ne satis pereas nocens.
MOR. Quod hoc premendum duxerim effecit animo
Scrupulus inhaerens, cohibuit linguam timor
Ne fata properarem mihi et fierem nocens, 1710
Et perderem ipse martyris praeceps decus.
Ad quod vocatum certa me certum facit
Sententia, et nunquam irritus legis rigor
Recentis iniustae. Non fallat Deus.
CROM. Et martyr ut dicaris hos damnas, tuos 1715
Periens iniquos iudices martyr vocas,
Regem tyranni nomine insignis pium.
MOR. Regem tyrannum nullus Henricum vocet.
Modo senatus assideat illi pius.
Proceres fideles dentur, est principes probus. 1720
Princeps iniquus crimen est procerum: probum
Natura fecit, educatio pium,
Torquere poterunt prava consilia in malum.
Consilia vidi dura sectantem, manum
Puram sigillo subtrahere statui meam. 1725
Subtrahere dederat ille. Semotus loco
Summo, poposci coetui vestro prece
Consilia sana, dura permisit Deus.
Nunc adsto qualis ille qui primo fidem
Cruore veram sanxit, et spero, velim 1730
Saltem, cruentum qualiter flecti dedit
Saulum Deus, Paulumque fieri gentibus
Testem salutis omnibus nostrae datum,
Devia prementes vos viam in rectum trahat.
CROM. Te iudicante factus est princeps nocens, 1735
Nos nequiores fecimus regem impium.
At mitigandum sentit Henricus necis
Sententiam, ille membra sepeliri tua
Permittit. Atrox facinus infidum caput
Solum amputatum expiet. Mitem et pium 1740
Dicis?
MOR. Labore nempe carnificem levat.

CHORUS

O qui res hominum Deus
Summo cernis ab aethere,
Humanosque brevi dies
Gyro et tempora divides, 1745
Quod non consilii tui
Iusto volvitur ordine?
Quidve usquam est vacuum tui?
Neglecto similis licet
Sub poenis gemat innocens, 1750
Et regum ira potentium
Ritu turbinis imperet,
Et fas summoveat loco,
Quamvis caede superbiat
Insontum et tumeat magis 1755
Successu scelus insolens,
Tandem funere lugubri
Ultor regibus intonas,
Et das praemia fortibus
Quos victrix Patientia 1760
Post vitae instabilis moras
Constantes animo et fide
Caelo interserit aureo.
Sic Morum geminis beas
Vitae ac mortis honoribus 1765
Mortis ut vita ferat decus
Vitae ut mors decus adferat.
Cui sic vivere contigit
Morum sic decuit mori.
Felices nimium tuae 1770
Vitae atque interitus vices.
Felix illa necessitas
Quae dum compulerit mori
Morum tam nece nobili
Et vitam auferet et necem. 1775
Felicissima patria
Quae te sic genuit sibi,
Ut prole videat mori.

Fortes in usus nempe homini Deus
Concessit auris atque anima frui 1780
Prudens et humano labore
Ipsa rapi dedit aequus astra.

Hac arte Morus numinis et sui
Securus arces tendit ad igneas,
Et vulgus obstantum repellit, 1785
Ad meritam properans coronam.

Deliberata morte ferocior
Non ille vultus regis inhorruit.
Nec mente cessit mox sub ictu
Exanimes positurus artus. 1790

Perge ad Actum V