Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III, SCENA i
HENRICUS OCTAVUS, CRANMERUS, NORFOLCIUS, CROMWELLUS, AUDLEUS ad concilium

HEN. Cromwelle, profer schedulas. Primus labor
Hic supplicantium voto causis detur,
Noster secundas obtinet status vices.
CRAN. Foelix ad astra sic tibi paras iter, 875
Sic fusa cunctas fama complebit plagas.
Hoc est quod ornat sceptra, quod regem magis
Quam sarta frontis ipsa regalis decet,
Protegere miseros, supplicibus aurem dare
Facilem, benigno excipere depressos sinu. 880
CROM. Supplex petitio Thomae Mori.
HEN.Causam nimis,
Cromwelle, promoves amici. Non placet,
Privata non sunt ista. Privatim tuis
Licet favere, cesset affectio locum
Hunc cum attigeris. Ubi pauper inveniet suis 885
Aurem querlis, nostra si sedes vacet
Magnatibus solis? Potens horum favor,
Palpatio mutua populum oppressum premet.
Non imperante memet hoc fieri sinam.
CRAN. Henrice, digna loqueris Henrico. Pater 890
Talis solebit tuus.
CROM. Iners Morum gravat
Senectus, et muneris onus durum petit
Ut ponere liceat.
HEN.Et tibi est visum ut detur
Ne foret amico quod negandum duxeris.
CRAN. Serenitatem penes hoc vestram manet. 895
Studiis quietem quaerit et meruit Morus.
Nihil addo.
HEN.Dictum nempe opinaris satis
Quam chara nobis studia sint eius tenes.

Ingreditur Morus cum reliquis.

ACTUS III, SCAENA ii

Sed ne repulsam ferat adest. Magnum foret
Moro petenti quod negaretur. Genu 900
Illud senile deseret terram. Sede,
Dicasque quare cupiat insignia Morus
Haec abdicare, nosque consilii gravi
Spoliare munere.
MOR.Sacra maiestas Moro
Ignoscat otio consulenti. Pondere 905
Rerum fatigatur gravium, otium petit
Senex. Haberi non potest munus novum.
Militibus illud saepe veteranis datum
Aetate moneor. Tempus animae viam
Munire corpus hoc relicturae brevi 910
E animis lancem tremiscit ultimam
Subitura iusti. Liceat extremo dare
Dies labori proximos morti seni.
Facilius isto non potes munus dare,
Nec melius. Optime ille transegit dies 915
Qui meruit ultimos sibi, eximie suo
Indulget ille, qui dat hos famulo dies.
HEN. Privata virtus, honoribus iustis carens,
Imperio inuret maximam labem meo.
MOR. Nunquam carebit honore qui ponit libens. 920
HEN. Posuisse dicet nemo.
MOR.Quisquis noverit
Quam grata virtus sit tibi, et quam mihi
Otia cupita, munus agnoscet tuum.
HEN. Hoc esse primum remur imperii bonum,
Ornare quod conceditur regi bonos. 925
MOR. Hunc esse primum constat ornatum bonis,
Quod esse possent per suos reges boni.
HEN. Officia nunquam iusta virtuti nocent.
MOR. At impedire publica negotia solent
Tranquilla virtutis studia. Ineptum nimis 930
Muneribus istis arguet, saltem anxium
Studium abdicandi munera. En iterum tuis,
Magnanime, supplex pedibus advolvor.
HEN.Preces
Non obstinatae admoves auri, ferit,
Expugnat illa vox mihi pectus potens. 935
Largiar amico amicus hoc, quidquid nego
Princeps petenti subdito. Henricum Morus
Utcunque vincit, cedo. Cum nostro nihil
Te habetur in regno melius, en te damus
Te fruere toto. Sis tamen semper memor 940
Datoris. Extortum hoc mihi munus vales
Regerere solum si mei vivas memor,
Precibus benignum numen et places mihi.
MOR. Haec cura nobis restat, hic vitae labor
Supererit, uni totus incumbam. Vigil 945
Sic noctis horas transigam, et luces breves
Conquerar. In hoc vivere iuvat, et in hoc mori.
Insigne cancelarii huc primum date.
Auro decorum rutilat, oppressos levat,
Pondere coercet insolentes, legibus 950
Quae mitiganda mitigat summum auferens
Iuri quod iniustum vocant. Ecquis gemit
Severiora passus ubi legi nocens
Auculeus ipsi frangitur? Iuri modus
Statuitur aequus singulis. Illud feret 955
Quod quisque poterit ferre, non quidquid rigor
Legum potentis viribus fixus rei
Impone. Hoc est rege te regnum pati
Quali imperasti gessimus, iustum omnibus,
Crudele nulli. Clausa bis curia, reis 960
Vacua querelisque. Iudicum labem mora
Longa reductos litium fines negat.
Illaesa et incorrupta ponetur nota,
Haec prima fontem repetat Henrici manum.
Quod dicta regis, acta firmat ordinum 965
Vitam sigillum tribuit appositu et necem
Mihi credidisti, Henrice, restituo. Cruor
Nunquam innocentis illud aspersit, pia
Mandata firmavit. Civium tantum salus
Et digna rege semper exeruit fides. 970
Alias quievit, illa contingat quies
Innocua regno, civibus, vobis, mihi.
HEN. Quacunque laesi labe sint nostri lares
Utcumque pesti patuit arcanae domus
Privata, regnamus pii, absolvit manus 975
Regis minister sanctus. Hic sceptri decus
Regiaeque splendor est. Morum amplecti libet
Longumque fido dicere ministro vale.
MOR. Hoc summe servo munus indulges, Deus.
Testante fidus rege discedo.
CRAN.Redi, 980
Privata civem officia te monstrent probum,
Tangat volumen mysticum. Thomas Morus
Iurabit Annam iure divino torum
Licite tenere regis? Utriusque soboli
Diadema debitum Angliae?
MOR.Hoc, praesul, iubes 985
Ut deiearem?
CRAN. Publica hoc auctoritas,
Successionis iura, maiestas iubet
Haec summa regni et regis.
MOR. Excelsae fidem
Appello maiestatis.
CRAN.Illaesae cave,
Appellet illam nemo violatae reus. 990
CRAN. Reus unde?
CRAN.Regiae stirpis hoc hostis rogat?
MOR. Et hostis unde?
CRAN. Damnat hanc qui non probat.
MOR. Licet tacere.
CRAN. Qui tacet iussus loqui
Silentio prodit tegere quicquid cupit.
HEN. Cranmere, laedi non placet pacem. Moro 995
Studiosus urges ista reginae, tamen
Non placet, ad aedes perge securus meo
Nunc absolutus ore, sed ubique innocens. Exit Morus.
Transigite reliqua. Nostra praesentia fugam
Praebet, negotia nostra ludenti.
AUD.Moro 1000
Succedet ecquis?
HEN.Obtines summi locum,
Audlaee, cancelarii. Nostra vice
Sententiam, Cromwelle, dicas. Omnia,
Ut constituimus, agite. Succedant bene. Exit.
NORF. Consilia si successus haec faciat bona, 1005
Audebo quicquid suggerit menti furor
Quicquid vocatur impium, quicquid scelus.
Nunc corrues vere, Anglia. Contra te lapis
Missus ruinam primus hic quantam trahet?

ACTUS III, SCAENA iii

Intrat Roffensis.

CROM. Roffensis opportunus adventus. Agunt 1010
Gravia ministri regis et multum velint
Antistis cancicie venerandum caput.
NORF. Humeris recisum. Sanciendae sunt sacro
Cruore leges hae novae.
CROM.Eximium decus
Cleri Anglicani, regis hoc vota exigunt 1015
Tranquillitas regni imperat. Placita ordinum
Auctore te firmata debebunt tuae
Auctoritati quicquid in alios queant.
Sancitur Annae nuptiis regi frui
Licere. Proles inde prognata imperi 1020
Regnabit haeres debiti. Solita fide
Quod quisque iuret ipse iuratus proba.
ROFF. Catharina sic est merita sic sanctae indoles
Mariae, et ipsa e regibus ducens genus
Utrumque magis. Certa progenies avis 1025
Indigna nusquam. Num alteri ut prosim alteri
Iniuriam summam erogem? Avertat Deus!
CRAN. Avertat ille ne quid iniustum putet
Roffensis ore publico ratum.
ROFF.Putem
Iustum quod ore pontifex sancto vetat? 1030
AUD. Pontificis ore sceptra disponi solent?
ROFF. Ut iure disponantur ipse providet,
Repudia cum decernit, et damnat toros.
CRAN. De iure tota quaestio est, regi faves?
Renuntiare disce pontifici.
ROFF.Audio, 1035
An falsus aures ludit invitas sonus?
Hoc praesul intonat nec tamen coelum tonat?
Quod triste flammis dignius detur scelus?
Huc usque res deducta: qui praeest sacris
Cui pontificiae sacra mandarunt manus, 1040
Hic pontificam primus abolere studet
Auctoritatem orbique praepositum Angliae
Exterminari? Cerne qui nutu regis
Et summa et infima. Causa nunc agitur tua,
Proprium tuere numen, illaesum vindica. 1045
Tibi puniendum hunc vota committunt mea.
AUD. Te puniendum turris expectat. Agite,
Satellites, hic carcere dometur senex,
Furore posito discat imperia pati.
ROFF. Imperia discite quid sit indigne Deo 1050
Detrahere, miseri. Ducite ad turrim senem
Indocilis animi libita sceptrorum Dei
Praeferre placitis.
AUD.Diruantur illico
Fratrum minorum claustra quae regia adiacent,
Angusta cogit aula, non satis capax 1055
Regiae familiae.
NORF. Claustra diruenda sunt
Ubi nuper Annae filia laticibus sacris
Aspersa nomen sumpsit? Auspicium placet?
CRAN. Norfolcius contraveniet?
NORF. Absit. Velim
Ut exequantur subito quae princeps iubet. 1060
CROM. Plebs censeatur tota, congestus detur
Numerus eorum vota quos aliqua ligat
Habitusque religionis assumptus tenet.
Illata regno damna sarciri, mala
Et imminentia fortius pelli queant 1065
His rite perspectis. Placet, proceres?
OMNES Placet.
CROM. Romam recurrat nemo, pontificis forum
Quicumque compellaverit, laesae reus
Supplicia maiestatis extemplo luat.
OMNES Lex iusta, iusta poena.
CROM.Iuratus fidem 1070
Spondebit istis quisque.
OMNESSpondemus fidem.
CROM. Firmantur omnia. Solus Henricus regit
Et sceptra solus Angliae tandem gerit.
Divisa prius sceptra, divisos pudet
Tulisse dominos. Spatia quos inter iacent 1075
Immensa, nomen insula agnoscit lubens
Unum una regnantis. Robur regni unio,
Unita vis triumphat. Exeunt
NORF. At discors ruit.
Discordia studia civium sola licet
Unire religione. Sublata est, bonum 1080
Commune populis caeteris. Honor, timor
Et uniformis unius cultus Dei
Convellitur. Miseri ite, iactantur pares
Consensus, animorum unio, cadent brevi.

ACTUS III, SCAENA iv
IOANNES MORUS

Iuvenile quantum pectus in rebus boni 1085
Inesse speciosis putat, tantum caret
Moderamine. Aula gratius divite tulit
Iuveni quid orbis amplius? Henrici domus
Splendore quanto invitat et quanto rapit
Oculos et animos! Fastubus quibus tumet! 1090
Dulces voluptatum diffluunt imbres, sinus
Perfundit omnes, monte de summo ruens
Ut arva torrens. Intus aciem at dirigens,
Prodigia cernet quanta, quas umbras feret!
Intremus et spectemus, admissis patent 1095
Luminibus atria. Turba famulorum tenet
Ad servitutem nata, quae dominos refert
Abiecta viles. Ordo supplicum miser
Succedit. Aulae ludus insulso ioci
Materia sycophantae facilis. Hunc excipit 1100
Neophytus aulicus: genu flexo, manu
Exosculata gaudet. Insanum putes,
Tot volvitur gyris, tot instat gestibus.
Tam serio simiam refert. Antiquor
Ille, comis et affabilis, blando intuens 1105
Arridet omnibus ore. Sed torvo tamen
Miles supercilio graditur, et dirum fremit
Silere tympanum, ensem rubigine minax
Conqueritur exesum. Coercet hunc gravis
Aspectus ille grandium. Hos inter viget 1110
Cromwellus, aulae pestis, exitium, lues.
Impune qui vendit fidem. Prudens cupit
Genus vocari, perfidum iuste potest.
At regnat Henricus. Tibi fulmen silere
Cauta, et atris temet abducas malis.

ACTUS III, SCAENA v
NUNTIUS, IOANNES MORUS

NUNT. Quem sancta virtus, religio, pietas, timor, 1115
Quem cura recti, pectoris candor iuvat,
Hinc hinc facessat. Nullus est superis locus,
Sacra in remotas exulat fides plagas.
Antiqua redeant secla, numerentur pia
Diocletiani tempora. His duri furor 1120
Neronis impar cladibus est. Degener
Angliae solum! Scelus laudet suum
Quodcumqe Graecia tulit et dicat leve.
IOAN. Violata nunquid sceptra patiuntur nefas,
Aut inferunt?
NUNT. Utrumque, quod faciunt malum 1125
Patiuntur illa maxime, cum nullus mali
Attingat illa sensus.
IOAN. At quid sit refer.
NUNT. Densatur omne compitum, domus
Stat quaeque, fusa civitas arctat vias
Avida videndi quod videns damnat nefas. 1130
Memoranda fletu turba, Brunonis sacra
Soboles, probrosam crate raptata ad trabem
Fusum ibi rependit sanguinem Christo suum.
Pone subit, at laetans. Fetherstonus cita
Pedes quadrigae vinctus, et humeros levi 1135
Tabula verendos stratus, agitur per vaga
Raptus viarum saxa, sacrata ut daret
Sananda ferro membra crudeli et feris
Postulanda flammis. Ubique fideles sui
Romana studii in sceptra testes. Nam gravi 1140
Dudum nefando scelere violati thori
Scelus repressit calamo, acerbas nunc luit
Paenas. Miseriis populus his quassus gemit,
Carnificis horrent sanguine assuetae manus.
Fremunt ministri regis, et vulgus stupet. 1145
IOAN. Et iure, talia mandat Henricus mala!
O nulla dictis, nulla regnantum fides
Tribuenda posthac moribus! Nuper edidit
Quod laudat orbis, Roma quod titulo
Novo compensat, haeresim graviter urgens opus. 1150
Nunc ipse Romam pariter et caelum haeresi
Scelere pudendo provocat.
NUNT.Animi dedit
Haec prima grati pignora Bolenae libans,
Cuius is amore indomitus aestuat. Quibus
Ah mala futuris tanta praeludunt malis? 1155
IOAN. Quid pater et ordinis alii summi ferunt
Vel somnolenti?
NUNT. Fama nil certi tulit.
His rumor omnes lugubris complet domos.
Roffensis atrae proxima est cladi seges,
Carcere tenetur squalido vinctus Morus. 1160
IOAN. Quid Morus? Et unus ille Roffensis comes
Et certus aderit. Vota quo dubius feram?
Velim parentem, quod parens velit, pium?
Habebo nullum. Prospero statu velim
Florentem? Habebo quod ipse non velit, impium. 1165
Succurre nato providae mentis pater
Tu fluctuanti. Consilia novi tua,
Pius peribis. Sustine, tui te rogant
Vivas vel illis, improbi vivunt sibi.
NUNT. Reliqua audies. 1170
IOAN. Purum parenti pectus impurum nefas
Asperget unquam?
NUNT. Literas fero, tibi
Sunt destinatae. Surrius misit comes.
IOAN. Alioquin, impie, impius fiet Morus?
Duodena citius desinet pulcher rotis 1175
Peragrare Phoebus annuis signa. Auferet
Ortus nitenti lumen, occasus dabit.
Per astra pennas delphin urgebit, fretum
Sulcabit alis aquila. Retrorsum fluet,
Et ora Tamesis obstruet fonti. Suos 1180
Et Ida flores perdet, et Paphos suam
Nemorosa frondes exuens ponat comam.
Tua quas tulisti literas cedo.
NUNT. Pater Accipit litteras et legit.
Tuus abdicavit se magistratu,
Audlaeus illum. Gravia tractatur. Nimis 1185
Contrarius regi perit Roffensis, et
Ni, contumaci mente deposita, alii
Regis sequantur vota, similiter cadent.
<IOAN.> Audlaeus exuvias Mori? Exuimus. Ferox
Prehendit arma nostra gladiator? Latus 1190
Confodiet illis nostrum. Inaequali pio
Succedit ille sorte, versabit arbiter
Quis durus urnam? Cecidimus, nihil spei
Superesse poterit. Innocens discat pati
Cum rerum habenas corripit et agit furor. 1195
O fata! In auras ite leviores levi
Aura, potentum amicitiae, et pereant simul
Infida spes, inanis et fragilis favor
Adeste, scelerum vindices, flammae, faces,
Longo cometa crine designans necem 1200
Regnumque procerumque. Certus exiliat polo
Iaculatus ignis. Aula—

ACTUS III, SCAENA vi
IOANNES MORUS, THOMAS MORUS

MOR. Quid demens furis?
IOAN. Pater, et adhuc vivas? At adhuc liber? Sat est.
MOR. Vidisse filium at dolet vinctum sua
Compede furoris. Mi Ioannes, haec mei 1205
Est disciplina moris? Effrenes domas
Sic institutus pectoris moti faces.
Aedes subi,
Solare maestam familiam, me nuntia
Rediise tutum. Reliqua cognosces. Probe 1210
Videor relicta aula datus tandem mihi,
Non quaero latebras. Non abeo inermis, fugax.
Sunt salva reditu signa: virtutis meae
Naufragia passus nulla, vela colligo.
Nec summa nec sors infima: timetur suo 1215
Pericilitari summa, contemni infima.
Consisto citra: sit potestati modus,
Auctoritati terminus. Firma gradum
Pietate sola, sola securum facit.
Exisse sed non est satis, simus foris 1220
Qui fuimus intus. Iura privati cole
Studiosus, altum deserens culmen cave
Ne laedat ima vallis. Hoc stamus solo
Unde cecidere plurimi, plures cadent.
Versatilis et hic volvitur gyro rota, 1225
Contrarii etiam hic saeviunt venti. Basis
Est una stabilis virtus, hac nixus stabis.

ACTUS III, SCAENA vii

Intrant ministri regii ad comprehendendum Morum.

MOR. Sed quid ministri nuntiant regis novi?
MIN. Quod tota planget civitas, nostro iubet
Fieri ministerio. Morum rex vult capi. 1230
Acerba sors acerba peragenda imperat
Nobis, iniquum nunc sit ipse viderit.
Obedisse nostrum munus est. Thomas Morus
Auratus eques et quicquid est aliud levi
Attactu ictu munus agnoscat grave 1235
Regii ministri. Corpus in nostras manus
Ad regis arbitrium dedat iussus suum.

ACTUS, SCAENA viii

Intrant satellites et lictores cum capite Roffensis pilo affixum. Transeunt tacite.

MOR. Aut errat acies, stipiti aut foelix caput
Roffensis affixum videt. Vultus nitet
Venerandus, ipsa in morte demisit nihil 1240
Augusta fons honoris. Insolito genae
Decore rident, lumine et micant suo.
Dic, amice, cuius est
Quod ille stipes gestat excelsum caput.
SAT. Roffensis.
MOR.Ultra nil quaero, caetera loquitur. 1245
Salve, sperati verticis splendor. Pater
Celestis, aequa dividis praemia manu.
Meruit coronam iustus et habit hic tuus
Roffensis. UIna si Moro superest, volens
Senile faustae nunc trabi corpus fero. 1250

CHORUS

Felix nimium quisquis vitam
Forti potuit claudere letho,
Qui corporea mole solutus,
Luctus miserae funera vitae,
Et morituros perdidit annos. 1255
Vitam patriae reddidit ille
Quam debebat, quaque carebat
Vitam moriens ille recepit.
Sic te patriae redivivum tuae,
Fishere, urget nobile lethum, 1260
Nec sanguineo fama superstes
Tegitur busto, sed metitur
Nobiliori sydera penna.
Ac velut ales vivida solis
Aevum perdens ac reparans suum 1265
Cinere extremo vivit et interit,
Sic aeterna fruiturum die
Quae te nobis mors eripuit
Reddidit astris. Tu qua Phaeton
Aperit tinctis aureus Indis, 1270
Rapit et mersum sub Thetide diem
Vivis et aevo frueris reduci.
Te tua celebrat terra beatum,
Anglia saevo pulsata mari,
Anglia seris iactata malis, 1275
Quod sustuleris furias, regis
Prava iubentis, nec permiseris
Animum vinci morte fidelem,
Fortior ipsa sub nece dimicans.
Sic aethereas crescit in auras 1280
Palma sub ipso pondere surgens.
Sic speluncis inclusa cavis
Pugnat patrio flamma referri
Libera caelo.

Perge ad Actum IV