Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II, SCAENA i
ROFFENSIS, THOMAS MORUS, CHORUS

ROFF. Lux dubia surgit, splendidum nubes diem 485
Abstulit, ut imo emersa de barathro lues
Infecit auras. Spiritus princeps trahit
Lascivientes, nullus aut famae pudor,
Infamiae notae, horror infensi poli,
Aut inferorum retinet insanum timor. 490
Impunis ergo patuit ad facinus via,
Obstante nullo? Degener cleri manus
Obsignat ausa? Nectit incertos thoros,
Male coniugatos approbat.
MOR.Terrae scelus
Nescire discit terminos, nescit modum. 495
Religio fracta concidit. Commercio
Inter polique cives et soli incolas
Iter recisum est. Crimine exundat forum,
Merx sumptuosa scilicet regi placet,
Placetque plebi regis insania sui. 500
O quanta cernes, postera nepotum dies,
Mala germinasse, consita parentis manu?
Quae flamma tantas verterit in escam domos
Agit tyrannum, sanguinem haud lympham sitit.
Flumen suetas cum semel liquit vias, 505
Per fas nefasque tramites secat novos.
Sic sic libido fallit humanum genus,
Mentisque ripas turgido exsuperat freto.
Levior querela, levius damnum forte
Si concidisset unus aut alter gregis 510
Hac peste tinctus. Concidit princeps, grave est.
Generosa virtus interim vires capit,
Depressa multum magno ut emicet impetu,
Carbonis instar ignei, quando nivis
Inimica virtus obsidet, iunctum tenens 515
Rigente plexa, frigore ex ipso calet
Viresque fortiore nectit vinculo.
Sic docta fastus premere inimicos solet.
Tolerare virtus, hostis invisi caput
Minuit ferendo. Regioque exul lare 520
Angustiores quaeret et curat domos.
CHO. Generosa vere pectora et robur pium,
Misere labantis Angliae.
MOR.Frenum Deus
Et lora sceleri contrahat. Numen viget,
Aliunde quando nulla speratur salus. 525
ROFF. Salute nunquam comprobat numen scelus.
MOR. At corrigit.
ROFF.Sed paena compensat nefas.
MOR. Tu, praesul, iras numinis molli prece
At minue poenam.
ROFF.Iusta numeravit Deus
Supplicia.
MOR.Numerum minue, ne moles modum 530
Superet.
ROFF.Modum superavit admissum scelus,
Et poena sceleri par adaptari solet.
MOR. Nisi quis patronus melius avertat malum.
ROFF. Supreme caeli rector, adversa potest
Si lance quidquam pectoris nostri cruor 535
Aequare populi crimen, iras contine.
Fluenta aperiam sanguinis, rivum dabo.
MOR. Nos purpurantes pariter addemus manus
In vota nostras. Tu, Deus, votis fave,
Non pretia vitae spernere humanae soles 540
Quae constiterunt charius. Vita potes
Optare maius, maius ubi munus deest?
Opimiorem victimam expectas? Tuum est
Dare ante nobis, dabimus ex tuis dein
Maiora.
CHORUS Abunde facitis, eximia sacras 545
Oneratis aras victima, et Deus annuet.

ACTUS II, SCAENA ii
ROFFENSIS, NORRICIUS

ROFF. Quis habitus iste, quidve simulatum gerit
Norricius vultum manu?
NORR. Et ore et sinu
Nudum, innocentem cernis, antistites, manu
Tractanda ficta qui solet semper. Favor 550
Regalis imperat, apparo.
ROFF.Intelligo, paras
Iubente ludos principe. Quot illi parant
Faciuntque ludos! Fronte quot ficta ambulant
Clarumque falsa luce dedecorant diem!
Res reciprocas. Ista quam gestas manu 555
Quam est innocua facies, modesta, nobilis
Si conferatur plurimis, quibus frequens
Abundat aula. Detrahet vereor brevi
Larvam, exerens sese palam impietas. Diu
Nunc latuit aegre, septa contemnit, minas 560
Erumpit, iras ore terrifico sonat.
NORR. Et detegatur. Se suo prodat sono,
Ample triumphat pedibus intrepidis terens
Virtus apertum verticem vitii. Tumet?
Tumore rumpatur suo. Elisum sonet, 565
Ut dura rupis latera frustrato ferit
Furibundus ictu pontus, et spumas agit
Longe repulsus, Inane bacchatum fremat,
Virtute stabili nullibi mota pede.
Sed ista vobis cura, nos levia decent. 570
Et ecce comites.

ACTUS II, SCAENA iii
<NORRICIUS,> SURRIUS, QUINQUE AULICI, CHORUS

ROFF. Indolem agnosco tuam. Exit.
SURR. Convenimus, Norrice.
NORR.Video, florentes viri,
Memores statuti temporis negotii.
Invicte vindex aequoris, Surriae comes,
Reliquique splendor Angliae, nunc ad modos 575
Tentate gressus musicos. Lente, bene.

Sex bini in tripudium coeunt.

Consiste, flecte. Parte rex ista sedet,
Regina spectat altera. Rursum genu
Regem salutat omne, reginam denuo.
Densate gressus paululum. Cedite retro, 580
Et provoluti rursus adstemus. Date
Nunc debito ordine scuta, quae regi offero
Sic explicanda. Insurgit ampla fulgidis
Princeps iubis planitie, et igneis leo
Salutat oculis solem, ut emicet rogat 585
Hac voce, victor fulgeat. Regem monet
Haec fortium esse vota solemnia, fuget
Ut invidentes Phoebus ut nubes fugat.
Argentea inter astra tellurem notat
Aquila iacentem penitus. Hinc video eligo 590
Sublime solium regis expressum velit.
Obvallat undis insulam Thetis suis,
Tutam periculis. Lemma sic mentem refert,
Cingat Britannum cum fremens pontus solum,
Nemo lacessat regis impunis manum. 595
Cynthia nigrantem luce moderatur vaga
Noctem, nitenti pingit et terram face,
Lucet nec urit. Phoebus ignifluis micat
Radiis, benignus vibrat ac soror comas.
Innocuum adornet regium caput iubar. 600
Pecudibus umbram praestat, aligeris nemus
Brachiis procera quercus expansis. Simul
Cum sole ludit, spernit et ventos, decus
Et praesidium habet
, spiritus vivax satis.
Nox caeca tenebris occupat parmam ultimam 605
Sed sparsa fulgore.
CHO. Caeca nox, ignis vorans.
Fatale symbolum probas?
NORR. Quid ni probem,
Cum vita symboli antipoda ferit? Sonat
Latere rutilas neminem Henrici faces.
CHO. Caliginem mentis, furorem animi sonat. 610
NORR. Cuius?
CHO.Cuicunque tradideris, regis tui.
NORR. Molestus unde interpres?
CHO. Et amicus tui
Sollicitus et vestrum omnium. Pulcherrima
Iuvenum manus tractatis ignari grave
Negotium, et non ludicrum ingenii. Solent 615
Hinc aestimare subditos reges, solent
Colligere mentium intimas cauti vias
Ex improviso, sensus incertos ioci,
Secreta ludi consilia produnt. Sagax
Hoc aperit indice quidquid in animis latet. 620
Quicunque laetus principum mixtus choris
Rides solutus, libere sales iaces,
Et cuncta gaudens ora sarcasmo quatis,
Noli placere tibimet incaute nimis.
Observat aliquis dicta qui nigro notat 625
Carbone apertas pectoris nudi fores,
Et te (quod absit omnibus vobis velim)
Designat infelicibus laetho iocis.
Quid fieret, oro, si quis haec emblemata
Sic applicaret? Primus hic solem leo 630
Intuitus erronem, haeresi regem indicat
Favere vestro, et velle victricem. At aquila
Terras qui ab astris despicit, celsum loco
Agnoscit animo sordide fixum solo.
Insula fragosis tuta aquis, sceptrum geri 635
Tempestuosa non manu blanda docet.
Cynthia, vaganti et semper instabili face
Lucens, Britanno lubricum pectus notat.
Nec arbor atrum calculum fugit. Feras
Quae refovet umbra, sustinet ramis aves, 640
Undique malignis praebet hospitium. Putas
Haec aequa regis auris excipiet?
NORR. Scio
Tyrannus ista durus in pravam queat
Torquere mentem, et quidquid et pietas ferat.
Sed noster ille cuius excelsum nitet 645
Candore pectus, indoles dulces sapit.
Et lenitatem pariter et honorem. Procul
Rex amovebit omen infaustum. Reis
Ignoscere solitus, suis fictum scelus
Obtrudet unquam?
CHO.Saepe confictum scelus, 650
Et iudicante rege non malo, luit
Insons. Nefanda temporis ratio, favor,
Potentia accusantis, errores leves,
Ah, quot dedere innoxios neci viros!
SURR. Utcunque fata nemo qui serio sapit 655
Toto lacessunt, tutus est nobis locus
Receptui.
AU. 2usEmblemata reformentur.
AU. 3us Nova
Fiant.
AU. 2us Inania scuta mittantur. Vale.
CHO. Norrice, cernis? Sonuit a longe, tamen
Periculi fugere nomen. O fugax, 660
O vana, fallax spes amicorum fide
Suffulta magnorum! Intus hic domum rara
Fidos amicos, anchoram certam spei
Constantiam. Virtutis oppositu minas
Fortuna perdit, regnat et eorum quatit 665
Agitatque status res quibus cernit foras
Male collocatas. Intus habito, accede ad Deum
Interius. Iratae teris pedibus caput
Et blandientem spernis. Immensa aspice
Sublime quantum volvitur caelum rota.
Sed pars ad axem propius accedens breves, 670
Faciles, quieti proximos motus habet.
Accede ad axem, fruere foelici ambitu,
Mollique flexu falle quae impendent. Vale.
NORR. Quid hoc? Verendus multa Roffensis mala
Conquestus hodie. Abiere comites, deseror. 675
Sed destituto ignotus auxilia tulit
Hospes, fidelis dona pectori mihi
Non negligenda. Quid tamen tantum mali
Timere potero? Regis et procerum favor
Et innocentia pectus immotum dabunt, 680
At innocentia maxime. Sed quid rear
Denuntiarent auspicia sortis mihi
Incerta duriores? Instantis legit
Tutus procellae signa moderator ratis,
Quaerit orientis si qua vel faciem inficit 685
Phoebi cadentis macula, qua praeceps Notus,
Qua parte Boreas turbidos imbres vehat.
Norrice, dubium pectus excutias, levis
Qua spirat aura principis tui cita.
Tu vela laxes. Avida spes semper fovet, 690
Nescire fata dum licet misero sua. Exit.

ACTUS II, SCAENA iv
CIVIS DESPERANS, CHORUS

CIV. Iacebo corpus, nulla de terra manus
Eriget, in imo cuius inferni specu
Tenetur anima. Durus o rerum arbiter,
De mole nihili quid creasti me? Nihil 695
Cur non licebit esse? Quis minus petit
Quam nihil, et hoc negatur? Hoc finem daret.
Finem malorum ambio frustra. Fugit
Mors ipsa miserum, mors licet finem meis
Nunquam malis imponet. At saltem semel 700
Mutare liceat, in illa transcribar mala
Mutare quae denuo nequeam. Si quid latet
In morte tetricus timor, vel hoc detur.
Pro luce tenebras, pro die et noctem peto.
Aeterna sit, velox modo veniat, mihi 705
Et invocata veniet. Aerem et hoc solum
Quod amare solum videor, execror. Nihil
Se denegatur, reddere antiquum chaos.
CHO. Indigne caeli luce quam damnas furor,
Quis agitat animum? Quid nigram stringis ferox 710
In conditorem linguam? Et hoc novit scelus
Humana mens attingere? An plenus malis
Demonibus ora solvis in coelum et Deum?
CIV. Accessit alter testum numero. Indies
Damnatio crescit: adolescens indies 715
Cumulo malitia crescit. I petas sibi
Damnatus alia quare condemnet, petas.
Aut, si vis, altum transeas lunae globum
Astroque adhaere. Spatia metitur, simul
Metiri spatia. Fallor aut cernes ubi 720
Ingentem hiatum dissidens tellus agit,
Iterque ad Orcum pandit. Innumerae premunt
Sese invicem gentes, via arctatur capax
Et multitudine tota completur fores.
Adi gradu furtivo, oculo acuto prospices 725
Quid intus est. Exanguis occurret pavor,
Aterque luctus, sequitur infoelix dolor,
Et mille millia nova Furiarum manus
Tormenta moliuntur. Scelere nullum caret
Inter tot aequo, aptantur omnia. Duces 730
Suum cruenti pondus, immites suum
Reges reperiunt. Aulico blando gravis
Incumbit adulatio, dolos vafer luit
Sycopohanta. Luxus quantus? Heu misero mihi,
Quis apparatur inter haec, qualis locus! 735
Et omnia infra carceris nigri specus
Horribilis, atrum sulphur exundat ferox
Quo tinctus ignis volvitur, dirum tonat
Fumoque squallet lurido, haud clarum micat.
Sed caeca qualis est anima quae plectitur 740
Fervore vires flammae conglomerat suas
Solo, : sed ingenti. Locus fixus mihi
Ibi est, eundum est. Quid gravo terras nocens?
Quid polluo aera spiritu vitam trahens?
Adeste, vobis debitus, Furiae, venit. 745

ACTUS II, SCAENA v
CIVIS, MORUS, BONVISIUS

BON. Miser, quiesce.
CIV. Nulla debetur quies,
Remissio nulla mihi, Bonuisi. Tamen
Iubente te silentium poenas premat.
MOR. Hoc unde?
BON. Misera sorte squalentem vides,
Et unde nescio. Probum et famae virum 750
Intactum, ope et dignum tua novi.
MOR.Deus
Auxilia amaro pectori solus dabit.
BON. Adhibente Moro, pectus auxilia dabit
Deus. Frementem iussimus sisti tuis
Ubi benigne occurrat oculis. Si Mori 755
Iam vota virtusque medicam negent opem,
Desperet ille penitus.
MOR. O quantis iacet
Conditio nostra casibus subdita! Premit
Mortale quanta hinc inde tempestas genus!
Ubi vota possunt dubia consistere mea? 760
Hic inhiat auro pauper, hic dives opes
Profundit et deperdit. Iram provocant,
Iram queruntur conditoris. Ultimum
Diem tremiscunt, ultimum accelerunt diem.
Quid pectus istud lassus oppono malis 765
Ultra ingruentibus? Reus semper nova
Sceleribus addo scelera dum vivo miser.
Quid foveo flammas fomite in extremum diem?
CIV. Quid foveo flammas in extremum diem?
MOR. Accrescet usque ad astra cumulatque rogus. 770
CIV. Accrescet usque ad astra cumulatque rogus.
Nec tamen adaequabit scelera tantus mea.
MOR. Poenis adaequabit scelera iudex potens
Et iustus. Aeternam ecquid effugiet manum
Aut fallet oculum?
CIV.Quid videt punit.
MOR. Videt 775
Quodcunque fit.
CIV.Punit.
MOR. Misericors ubi Deus?
CIV. Deus ubi misericors?
MOR.Bonus patiens Deus.
CIV. Deus bonus patiens?
MOR.Creaturam bonus
Crudeliter perdit Deus? Paenis genus
Oneravit humanum? Absit. Ex nihilo hominem 780
Eduxit, animam infudit. Aeternum tibi,
Gehenna, pabulum? Absit. Ornatu globum
Distinxit. Isto mundi ab hominibus regi
Permittit ille pravis, et repente deiicit
Errore fragiles deviantes? Hoc bonus 785
Non faciet unquam. Ne fieret, ipse sydera
Deseruit alta, et angelorum lucidos
Demisit ad tempus choros. Terram petens
Egere voluit dominus. O pulvis, cinis,
Erigere, cerne quam bonum nactus Deum 790
Es ausus ore durum et immitem impio
Denominare. Mittit hoc. Disce hinc bonum
Non traderis spiritibus immundis nocens
Utcunque meritus, liber a diri vacas
Tortoribus Erebri. Velit quid peto nisi 795
Ut semper immunis fiat haec anima, suo
Redempta sanguine. Vivis, et ponis metus
Inordinatos? Vive, spem occupa piam.
CIV. Divina virtus voce delituit senis,
Vigore totum pectus complevit novo. 800
Agnosco numen ille quod probat pium,
Sentio benignum voce quem spirat Deum.
Spes laeta mentem horrore depulso subit
Et expeditus asto demirans iter
Labyrinthus iste quo modo lusit. 805
Ut nauta caecis fluctibus diu vagus
Iras procellae passus, exhaustus maris
Erroribus, ubi Phoebus in lucem redit
Lenique Zephyro gurgitris cessit furor,
Et damna noctis ortus ostendit dies, 810
Miratur ipse quae tulit, fixusque stupet
Tenebras procella quod furens tantas vehat,
Deinde remos coligit fractos, manu
Tentat rudentes, sollicitus omnes ratis
Discit ruinas, redditum mihi mea 815
Quod conscientia passa sit. Primum decet
Lustrare, gratae proximus menti labor
Qui reddidere memet exquiret. Salus
Negligitur autor quando neglectus latet. Exit.

CHORUS

Quae virum tellus pietate vero 820
Inclytum vidit, scelerisque purum,
Fama non illum quatientis orbem
Martis urgebit, nec adacta muris
Machina in vanos rediget pavores,
Flamma quae latis equitare campis 825
Et solet tactas cinere indecoro,
Qua rotant venti, sepelire sylvas,
Huius obiecto remorata nutu
Cedet, et sparsos revocabit ignes.
Monstra nil saevo generata ponto, 830
Nil ferae longa rabie efferatae
Quas fames visos tulit in iuvencos,
Aura nil sparsa vitiata peste,
Cum venenato furibundus igne
Syrius iunctum extimulat leonem, 835
Bella nil torvis metuenda Parthis,
Nil minae regum potuere contra
Arma virtutis, quibus una toti
Sufficit orbi.
Dum timet ponti nimium tumentis 840
Obrui insanis Epidaurus undis
Isse pro charae vice fertur urbis,
Obvias contra Hilarion procellas,
Qui crucis sacro maris aestuosos
Teruit ligno repulitque fluctus. 845
Cessit impar nimis impar humo
Marte prostratas Aquileia turres,
Sed stetit contra pietate victrix
Roma furentem.
Testis erranti fugitivus una 850
Qua Padum leni ingreditur susurro
Fluminum factus comes advenarum
Mincius amnis.
Hinc et hinc ripis pariter sedebat
Quaeque semoto properabat orbe 855
Quaeque Romana veniebat urbe
Dispar admotis acies maniplis,
Plena cum solvens pietatis ora
Quem nihil celsi remorantur Alpes
Attillam saevum Leo voce terret, 860
Voce profligat.
Nec minus virtus animis medetur
Quos scelus bello graviore sternit
Ira quos praeceps rapit et libido,
Quos timor nullus retinet salutis, 865
Nulla spes certam movet ad salutem.
Testis infernos modo qui ruebat
Ad lacus praeceps sine spe salutis,
Cui Mori virtus, animum iacentem
Erigens, furvo prope quem videbat 870
Eripit Orco.

Perge ad Actum III