Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio. spacer

ACTUS V, SCENA i

QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS, FLAMEN

QUIC. Vicimus, amici. Docuimus tandem duce
Quid Mexicani facere sub forte queant. spacer1185
Quos urbe Montezuma peregrinos iners
Admisit hostes fulmen hi bello impares
Sensere nostrum, fulmine armati licet
Ipsius essent Iovis. Ope deorum et meae
Favore sortis noxiam expulimus luem, spacer1190
Urbemque metuendo hoste liberavimus.
TRUX. Felicitas vero quod cumulum expleat,
Rex ipse Montezuma familiaque simul
Regia tenetur omnis. Haud victoriae
Opima potuit praeda sperare magis. spacer1195
FLAM. Est facinus audendum alterum, ut princeps dehinc
Regnes ab omni liber et vacuus metu.
At vero Montezuma dum vivas trahit
Superstes auras, sceptra non tutus tenes.
Deficere te mox poterit hic populi favor, spacer1200
Et regis iterum pristini reverentia
Subire, primus cecidit ubi plebis furor.
Deinde nosti militum quantum favor
Mexum tuetur. Hi parum hic negotii
Tibi facessant, si caput tollas mali. spacer1205
QUIC. Sat video, amice, nostra quo res sit loco.
Nondum esse ab omni parte me regem scio.
Offendiculum adhuc superat ambiguum, arduum,
Quod facile vestra supero removebo tamen
Opera fideque nixus.
TRUX. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Ad rem quin statim spacer1210
Igitur feramur. Omnis in damno est mora.
Devota quam sit nostra tibi nosti fides.
FLAM. Eloquere me quod aggredi facinus iubes.
Aras deorum testor ad nullum tua
Quod causa poscat tardus inveniar nefas. spacer1215
QUIC. Magnanima corda! Vestra quam nobis placent
Studia, alacerque mentis intrepidae vigor!
Fovere, amici, pergite animosum impetum.
Sic sic ad astra surgitur, sic inclyta
Sortis petuntur decora. Triviales solent spacer1220
Animi timere scelera. Qui magnus velit
Clarusque fieri, scelera per quaevis eat.
Stratum sceleribus usque fortunae est iter.
Si regno, per vos regno, et attestor polum
Favore huius digna vos merces manet. spacer1225
Coulcopoca, plebis etiamnum furor blue
Dum fervet aris victima Axacus cadat.
Tuum petit opus hoc ministerium sibi.
Permitte nobis reliqua. Removebo brevi
Causam timoris.
FLAM. spacerspacerspacerspacerQuod mihi imponas opus, spacer1230
Factum putato, raptum eo e parentum sinu
Iamiam puellum. Victimam ut numen tuum
Hanc postulavit unice, hanc idem feret.
Non te deorum quispiam est potior mihi.

Exit flamen.

bar

ACTUS V, SCENA ij

QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS

QUIC. Amice, nostrum fateor ambiguus sinum spacer1235
Exagitat aestus. Unde perturbatio
Tam subita mentis? Tantus hic quid vult sibi
Animi tumultus? Ipsa spem contra meam
Ratio rebellat, atque sibi constans mala
Mens lionis horrescit modum. spacer1240
Ambitio stimulos admovet frustra suos
Et illecebrosa excitat honoris siti
Ad facinus atrox. Regis etiamnum sedet
Reverentia aliqua et nescio quis horror sinu.
Vix audet animus, fateor, inceptum meus spacer1245
Absolvere nefas.
TRUX. spacerspacerspacerspacerPectoris magni pudor!
Quis delicatulae iste virtutis rigor?
Sese quis importunus obtrudit metus,
Tantaque in ortu tardat auroram spei?
Generosa, princeps, quamdiu regni sitis spacer1250
Fundere cruoris noxii parum timet?
Hoccine tibi placitum quo praeclarum excidit,
Quod aequum iniquumque inter, et fas et nefas,
Nihil interesse doceat, ubi summi gradus
Discrimen agitur, atque civiles ubi spacer1255
Impune motus crimini dederint locum?
Inane virtus nomen est. Pietas, fides,
Pulchrum ac honestum vilium animorum quadra est.
Sibi meliorem cudere audebunt viri,
Hoc si qua pulchrae ratio fortunae exigat. spacer1260
Iste tamen usque scrupulum si angit sinum,
Memento, princeps, nostra quo res sit loco.
Progressus es iam longius, credas mihi,
Referre retro quam ut queas tuto gradum.
QUIC. Amice, vera dicis. Agnosco satis spacer1265
Non esse standum cardine hoc rerum mihi.
Per fas nefaque rumpere et stimulos decet
Parvi obstrepentis facere convenientiae.
Imo penitus abolenda regia est domus
Extra periculum esse si nobis lubet. spacer1270
Quin ergo, amice, gemina lethalis vide
Succi parentur pocula.

Intrat Montezuma.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt princeps adest.
Hinc ad opus, omniaque ubi praesto me mone.

bar

ACTUS V, SCENA iij

QUICUXTEMOCUS, MEXUS

MEX. Quid est, Quicuxtemoce, quod facere audeas?
Dic cur parentum rapitur Axacus sinu. spacer1275
Tune igitor aris victimam hunc ausus dare? red
QUIC. Quid querere, princeps? Munus hoc poscunt dii,
Nec me negare oportet ipsi quod petunt.
MEX. Itane, rebellis? Poscere livore deos ain’?
Quinimo larvam pone. Dic potius tibi spacer1280
Hanc immolari victimam, ut siquidem tuae
Sic perduellionis absolvas opus.
Verum quid indulgere saevitiae iuvat,
Quid pergere ultra, consilia postuam tua
Atque meditatus habent eventum dolus? spacer1285
Hic te, Quicuxtemoce, si saperes, decet
Stitisse. Puer haud decuit imbellis neee
Cumulasse scelera. Caede mihi honori ,
Rebusqe tali consulis facto tuis.
Tete rebellem et perfidum †quis† quidem spacer1290
Fortasse populus tulerit, haud feret tamen
Adeo cruentum, barbarum, immitem, impium. parum
QUIC. Proh quantus animi, quique malesanus tumor!
Non ista, princeps, cardine hoc rerum decet
Mihi exprobare. Scire debueras tuam spacer1295
Pendere iam vitam aut necem arbitrio meo.
MEX. Hoc imo, fateor, proditor, nimium scio.
Verum quid inde me esse facturum autumas,
Scilicet ut a te deprecer supplex necem?
QUIC. Certe ultionem ne asperes nostram probris, spacer1300
Atque bonitatis obseces aditum tibi.
MEX. Quicuxlemocus quippe bonitatem crepat!
Tu potius istam linque virtutem leae
Rabidaeque tygri. Parcat aliquando lea
Tygrisque praedae. Parcere at nunquam solet spacer1305
Homo saevus, atque infidus et similis tui.
QUIC. Opinio mala video tibi, princeps, mei est.
MEX. Haud optima quidem fateor.
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt oportet, credo,
Simulare, princeps, esse si incolumis velis.
MEX. Scilicet ut artes induam ignavus tuas. spacer1310
Non ita, Quicuxtemoce: tibi tales strophas
Fraudesque linquo. Haud animus ambiguus mihi est.
Est pectus expers fraudis, impavidum necis.
Tu vero toties cur idem repetis mihi,
Vitamque suades timidus ut tete rogem, spacer1315
Licet ipse vitam neutiquam statuas dare?
QUIC. Me nolle siquidem supplici vitam dare?
MEX. Sic est, Quicuxtemoce. Naturam licet
Contra, mihi velis parcere, haud ausis tamen.
Vivente me tibi usque nil tutum vides spacer1320
Deinceps futurum. Sceleris ultorem tuum
Superesse scires, militum cui nec favor
Nec sua voluntas deerit ad regem suum
Iam vindicandum et scelera plectendum tua.
Verum esto caecus. Adeo et inimicus forte spacer1325
Tibimet ipsi, commoda ut contra tua
Vitamque memet esse servandum putas.
Me nempe hinc credis acceptam tamen
Referre posse lucis usuram tibi,
Ut per rebellem vixero et capite minor, spacer1330
Et dignitatis iure spoliatus meae?
Quicuxtemoce, vita non tanti mihi est.
Ubi latro regnat, vivere haud Mexum decet.
Decet cadentis patriae cadat comes.
QUIC. Princeps, quod optas forte tibi dabitur brevi. spacer1335
MEX. Quin ergo iamiam detur? En nudum sinum,
Feris. Quid haeres? Forsan at inermem aggredi
Suppudeat. Igitur arma mihi reddi iube
Ut Marti utrique congredi detur pari.
Crudelitatis optime hac tibi via spacer1340
Ignaviaeque dabitur effugere notam.
Quin gloriari morte sic nostra queas.
Macte igitur animis esto. Quid? Me num times?
Ne metue, puerum facilis imberbem metes.
QUIC. Procacitate pullulas nimium, puer. spacer1345
Istos domare spiritus potero brevi.
MEX. Ad opus, Quicuxtemoce. Quid inanes iuvat
Minas crepare?
QUIC. spacerspacerspacerspacerHaec unde Truxelli mora?

Intrant Montezuma et Taclaxus.

At rex furore plenus huc tendit gradum.

bar

ACTUS V, SCENA iiij

MONTEZUMA, MEXUS, QUICUXTEMOCUS, TACLAXUS

TAC. Heu siste, rex. Quo caesus &c.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Axacum neci spacer1350
Dederit rebellis? Meque, Taclaxe, retines?
Sinito furorem in perfidum exonerem caput.
Utcunque properem fata mihi, parum est. Satis
Nimiumque vixi. Si cadam sanus cadam.
Regem et parentem vita quod miserum iuvet? spacer1355
TAC. Per si quid &c.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacer Absis iubeo. Me sinito mihi.
Reverere iussum regis extremum tui.

Exit Taclaxus.

bar

ACTUS V, SCENA v

MONTEZUMA, MEXUS, QUICUXTEMOCUS

MONT. Ergo, Quicuxtemoce, stravisti impiger
Hostem tremendum.
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFateor auxilio deum
Pestem pepulimus urbe metuendam quidem. spacer1360
MEX. Neque rediturum forsan.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer At palmae tuae
Victoriaeque maximae retices decus.
Aliud patrasti, ut audio, et dignum magis
Quicuxtemoco facinus. Imbellem impiger
Puerum dedisti letho, et Axaci inclytus spacer1365
Sanguine triumphas.
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNe mihi Axaci precor
Mortem imputabo. Potius accusa deos.
MONT. Transferre in ipsos facinus infandum deos
Sacrilegus audes? Segnis hoc audit polus?
MEX. Quicuxtemoci caepta quo siquidem vafra spacer1370
Et perduellos dii secundarent dolos,
Sibi postularunt victimam Axacum dari. red
MONT. Technas, rebellis capio, sed sero, tuas.
Ingrate proditor! Hanc rependis mea
In te beneficia? Quippe te meo sinu spacer1375
Hucusque fovi, totque regalis tibi
Favoris argumenta munificus dedi,
Haec vulnera mihi ut denique illaesus dares?
Si sceptra vitamque rapere infidus mihi.
Nempe statuisses barbarum certe minus spacer1380
Te decuit esse. Morte tantum unica
Decuit perimere. Funera haud nati prius
Decuit ardere; duplicem haud pati necem.
QUIC. Praesentia gravis video tibi, princeps, mea est.
Hinc ergo cedam ut ira se ponet tua. spacer1385
MONT. I perfide, necem potius ut nobis pares.
Quod vero facias cunque fac facias cito.

Exit Quicuxtemocus.

bar

ACTUS V, SCENA vj

MONTEZUMA, MEXUS

MONT. Heu, nate, pectus una sollictum supra
Iam cura fodiar. Tibi ego iam metuo unice,
Tibi tremisco. Fare num spei iubar spacer1390
Affulsit aliquod. Precibus an vitam tuis
Dedit rebellis?
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerPrecibus an vitam meis?
Quid, genitor, inquis? Tigris ut supplex rogem
Mihi parcat ista? Precibus heu ursam prius
Rabidumque prensus flectere aggrederer lupum. spacer1395
Quin ipse vitam proditor ut ulto daret,
Mene beneficii credis habiturum loco?
MONT. Oculo irretorto spernere an lethi minas,
Mi nate, poteris? Nullus an iuveni metus
Sic ante tempus cadere?
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Non praecox cadit, spacer1400
Cui turpe deinceps vivere et miserum foret.
Ubi moriendum est, vilis est animi necem
Horrere. Mortem temnere didiceram prius.
At hodie amare didici et etiam exposcere.
MONT. Fili, revixi. Denique absolvo deos. spacer1405
Certe dederunt rebus in miseris mihi
Solamen hocce, dignus ut sese cadat
Si sit cadendum, Mexus, et dignus patre.

Intrant Truxellus et satellites.

Verum apparatus iste quid tristis velit?

bar

ACTUS V, SCENA vij

MONTEZUMA, MEXUS, TRUXELLUS, MILITES

TRUX. Ignosce, princeps, iussa si alterius tibi
Inamaenus affero nuncius. Sortem licet spacer1410
Tuam gemiscam, cogor invitus tamen &c.
MONT. Te capio, Truxelle. Nihil est istis opus.
Purgatione non aget fides tua.
Sat proditori nota, sat nimium mihi.
Sed pone curam. Iussa nequaquam mihi spacer1415
Offers inexpectata, nec tristis adeo,
Ac forte reputas, nuncius sortis venis.
Quicuxtemocum ut liberem et tete metu,
Truxelle, nulla fuerit in memet mora.
Dii vindicantes! Esto. Sic quoniam sedet, spacer1420
Mea simul omnis stirpitus pereat domus.
At vos vicissim perdite autores precor,
Meritis poena plectite infidum nefas.

Exeunt Montezuma, Mexus, et Truxellus. Intrant Quicuxtemocus et nuncius.

bar

ACTUS V, SCENA viij

QUICUXTEMOCUS, NUNCIUS

QUIC. Ergone redire denuo Hispanos ais?
NUNC. In bella redeunt copiis aucti omnibus. spacer1425
Milite repulso, quem ipse fugientes sequi
Ex urbe nuper iusseras, muros tenent
Mediosque vicos. Fulmine trisulco undique
Dire tonantes, mille per strages parant
Sibi viam ad arcem. Ne malo occuras, peris. spacer1430
Iamiam sacrato prensus in ritu deum,
Coulcopoca victima furori fuit.
QUIC. Coulcopoca? Triste proh omen mihi!
Truxellus ubinam?

Intrat Truxellus.

NUNC. spacerspacerspacerspacerspacerCommodum en ipse huc adest.

bar

ACTUS V, SCENA viiij

QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS, NUNCIUS

QUIC. Heu triste, amice, nuncium! Sed dic prius spacer1435
Iussane patrasti?

Intrant Montezuma et Mexus.

TRUX. spacerspacerspacerspacerspacerToxico en potus gravi
Uterque.

bar

ACTUS V, SCENA x

MONTEZUMA, MEXUS, QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS

QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerNondum spiritum efflant ultimum?
MONT. Timere desine, proditor. Letho iacet
En natus alto. Tenera non saevi diu
Potuere membra toxici pati luem. spacer1440
Neque metue: intervallo adest parvo parens.

Hic auditur fragor sclopetorum a longe. red

TRUX. Quis pepulit aures sonitus?
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHispanus prope est.
Ad arma, ad arma, miles!

Intrat nuncius.

bar

ACTUS V, SCENA xj

ALTER NUNCIUS CUM IISDEM

NUNC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHeu, princeps, peris.
Terribilis instat hostis, et iam arcem fere
Victor habet. Undique milites cedunt tui. spacer1445
MONT. Vices, Quicuxtemoce, nunc instant tuae.
Quid trepidus haeres? Quid paves? Animos cape.
Praesentia ecce militi est opus tua.
QUIC. Malo obviandum est.

Exeunt Quicuxtemocus, Truxellus &c.

bar

ACTUS V, SCENA xij

MONTEZUMA, MEXUS

MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIndue parumper novum
Nunc, anima, robur. Indue vigorem novum. spacer1450
E corpore parum siste maturam fugam,
Invita quamvis, vive paulisper precor,
Dum proditorum fata contigerit tibi
Novisse. Felix, rebus in miseris licet,
Moriere, meritis scelera si paenas scies spacer1455
Fuisse sontes.

Alius fragor.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSonitus armorum irruit
Iam propius atque propius.

Clamor militum.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO laetum diem!
En perduellos! Vindicem en dextram quoque!

bar

ACTUS V, SCENA xiij

Strepitus. Intrant Quicuxtemocus, Truxellus &c. cum Cortesio, Vasq<uesio> &c. pugnantes.

MONT. Cadere rebelles video. Nam vixi satis.
COR. Spectaculum ecquod cerno? Rex! Princeps! Nefas! spacer1460
Utrumque miles sisto in apertum diem.
Heu rex!
MONT. spacerAmice.
COR.spacerspacerspacerspacerspacerspacer Vivis?
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOccubuit prior
En natus. Ipse superstes aegre auras traho.
Fibras veneni penitus invasit lues.
COR. Heu facinus unde barbarum, immane, impium? spacer1465
MONT. Facinus meorum cernis.
VASQ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO dirum scelus!
COR. Miserande princeps!
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMitte misereri mei.
Laetus lubensque morior, hoc postquam mihi
Solamen accidit, ubi te ultorem mei
Reducem viderem. Vindicem sceleris manum, spacer1470
Amice, redde. Dexteram amplector lubens.
Patriam tibi, tibi regna commendo mea.
Manum huc, Taclaxe. Flecte pronum parum.
Deficio.
TAC. spacerPrinceps!
MONT. spacerspacerspacerspacer Accipe supremum vale.
Valeto, amice. Nate, tibi venio comes. spacer1475
TAC. Eheu sumpremum gemuit.
COR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO tristem diem!
O quam dolendae regis infausti vices!
Taclaxe, regia corpora ut humentur suis
Permitto civibus. Ipsa relligio vetat
Nos simul adesse. Quod licet luctum tamen spacer1480
Cuncti induemus. Funera parentur vide
Pro dignitate. Nulla mactetur tamen
Humana victima, et superstitio impia
Vide omnis absit.

Accedens ad suos.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUnus hic, amici, dies
Proh quanta nostrae regna ditioni addidit! spacer1485
Ubique nosmet, fateor, egregie quidem
Viriliterque gessimus. Eaque fecimus
Quae facere nullus praeter Hispanum audeat,
Et quae nepotes fabulam forsan putent.
Ne nimium, amici, rebus in faustis tamen spacer1490
Nos efferemus. Potius hanc miram decet
Referamus uni supplices sortem Deo.
Quodcunque nam se facere mortales putant,
Florent per ipsum regna, per eundem cadunt. red

Finis