Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IIII, SCENA i

MONTEZUMA, TACLAXUS, MILES

MONT. Vinclis solutum principem hic siste ocyus.

Exit miles.

Eo furoris proditor an ergo ruit?
Ipsamne dicis regiam aggressum domum? spacer950
TAC. Sic est. Furenti civium armatus globo,
Palatii extima maenia obsedit ferox
Quicuxtemocus. Ipseque in primo emicans
Agmine rebellem stimulat in rabiem viros.
Te diis rebellem voce scelerata infremit, spacer955
Te prodidisse patriam ignave exteris
Ingeminat hostibus, esseque indigum asserit
Qui nostri habenas imperi ulterius regas.
MONT. Adeo fuisse, heu, memet excordem, prius
Prospicere qui non perfidi poteram viri spacer960
Consilium! Amice, heu, vereor extremus dies
Instat et ineluctabilis fati rigor
Polus hoc minatur, ipse iampridem mihi
Iraeque misit indices caelo faces.
Lugubre titan rubuit et fulsit diu spacer965
Crinis tremendi syderis, tristi ferens
Auguria sortis, regibus semper minax,
Impune rutilans nuspiam regnis coma!
TAC. Nos cura melior spero tutetur deum,
Nec te domumque ruere regalem sinent. spacer970
Aliquam medelam forsan his dederint malis.
MONT. Eheu medela est nulla iam rebus super.
Undique prehensus teneor ancipiti malo.
Peregrinus intus habet, domesticus foris
Impendet hostis, uterque metuendi nimis. spacer975
Quodque esse poterat unicum auxilium super
Mexus tenetur ipse captivus quoque.
Ah eum iniquus opprimi insontem pater
Natum sinebam! Suspicax eram nimis
Uxoriusque cedere volebam invidae spacer980
Dolis novercae. En ipse sed nobis adest.
Solos, Taclaxe, hic esse paulisper sine.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij

MONTEZUMA, MEXUS

MONT. Huc, nate, ruito. Patris in miseri sinum
Mi ruito fili.
MEX. spacerspacerspacerSiccine supremum vale
Mihi, pater, impertiris? An sic ad necem spacer985
Me mittis? Ah cur occidere bis me velis?
Quin mage (tibi sceleris esse quandoquidem reus
Potui videri) sinito neglectus cadam.
Mihi levius erit amoris admisto nihil
Severitatis omnis si pondus feram. spacer990
Hanc didiceram usu iam ante diuturno pati.
At istam amoris atque duritiae simul
Ferraginem haud scio quomodo tandem feram.
MONT. Heu, nate! Me, nate, perimis iusta quidem
Sed truce querela. Fateor, ah fateor, fui spacer995
In te severerus, durus, immitis, ferus.
MEX. Quid denique putem? Mente mutatus pater?
Non memet ergo destinas, genitor, neci?
MONT. Heu, te neci!
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuinimo me meipsum, pater.
Hunc hunc rebellem filium, fratri suo spacer1000
Qui machinatur atque reginae necem.
MONT. Nate, innocentia tua mihi tandem patet.
Regina falsa hanc ipsa non proprium scelus
Delegere metuit.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerIpsa regina? Superi!
Quid hocce vero potuit exprimere ex ea? spacer1005
MONT. Hoc proditoris perfidi expressit dolus.
Quicuxtemocus ille facinoris artifex
Suasorque nota consilia tandem sua
Reddidit, aperte quippe deficiens ciet
In nos furorem plebis, Axacum neci spacer1010
Quod tradere recusemus.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn tantum scelus
Hic cogitare est ausus?
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAh nate, haud scelus
Modo cogitare est ausus, obsessam tenet
Rebellis aulam. Nec spei superest locus.
Occidimus omnes. Ergo, mi fili, patris spacer1015
Miserere miseri precor, et amplexus tuos
Concede saltem, neutiquam hoc merear licet.
MEX. Oh pande, totum pande mihi, pater, sinum.
Laetus redibo, genitor, in pectus tuum.
Non iam severos horreo fati iocos, spacer1020
Si sit cadendum laetus ac lubens cadem,
Postquam favori denuo reddor tuo,
Meque redamantem amare genitorem scio.
MONT. Me, nate, amare poteris?
MEX.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Hoc, genitor, queas
Rogare?
MONT. spacerQuidm an huncce carnificem tui, spacer1025
Qui tete iniquus perdidi? Qui me, meos,
Domumque totam regiam exitio dedit?
MEX. Quid, genitor, inquis? Probra qua tibi imputas?
MONT. Heu vera nimium probra! Tum fueram tui,
Mei et meorum carnifex, cum te ferus spacer1030
Sprevi monenetem sana. Cumque uxorius
Nimis novercae fautor iniustus fui,
Eiusque nimium facile privignum dolis
Prodere videbar. Suspicax et cum tuo
Te struere fratri credere volebam necem. spacer1035
Igitur amare, nate, te debeo quidem,
Decet innocentis flere me prolis vices.
Tu vero amare potueris patrem licet,
Non tamen amare debeas. Odio omnibus
Posthac habendus fuero, sed nulli magis spacer1040
Quam filio. Imo, nate, me debes dehinc
Abominari et execrari.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEheu, pater,
Cur me necare questibus acerbis velis?
Ah mitte iniquas, mittito querelas precor.
Salubre potius inire consilium decet spacer1045
Si qua periculum imminens capiti tuo
Vincere queamus, fratris et si quo queat
Populi a furore vita servari modo.
MONT. Heu, nate, columen unicum amisi spei
Cum te redire ad castra prohibebam mea. spacer1050
Victricia ipse signa suppetiis queas
Duxisse, geminoque patriam eripere malo.
Est nunc salutis nulla spes nobis super,
Est hostis extra, et hostis est intus quoque.
MEX. Ni fallor aurem, genitor, inimicus mage spacer1055
Est hostis extra, tibi metuendus mage.
Quin igitur his nos credere alienis viris
Statuamus. Hos quin poscere auxilium lubet
Contra furorem civium. Illi ultro putem
Protegere cupiant. Pristinam etsi non velint spacer1060
Tibi dignitatem denuo integram dare,
Hucusque certe temet incolumem dabunt
Donec aliunde detur occasio tuum
Ius vindicandi.
MONT. spacerspacerspacerspacerNate, consilii super
Si quidpiam esse possit, hoc unum queat spacer1065
Valere. Verum memet offensum nimis
Existimo esse quam ut hasce descendam ad preces.
Provincia tibi ista dabitur. Adito ducem,
Prudentiaque tua utere. Sapientius
Facturus utique facere quam genitor queat. spacer1070

Intrat Cortesius.

En ipse sed adest. Tristis hinc cedo, tua
Plus, nate, maerens sorte quam maerens mea.

Exit Montezuma.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij

MEXUS, CORTESIUS

COR. Cur, Mexe, nostrum genitor aspectum fugit?
Sumus molesti forte. Si sic est quidem,
Hinc me recipio. Non enim afflictum lubet red spacer1075
Gravare. Potius imo solari velim.
MEX. Dux magne, nobis neutiquam gravi accidis.
Verum malorum pondere oppressus parens
Hinc se recipere voluit, ut paulum suo
Vacet dolori. Ni tibi interea grave est, spacer1080
Tecum libenter colloqui paucis velim.
COR. Alloquia nobis esse nullius queant
Acceptiora. Merita nam, princeps, tua,
Generosa mentis indoles, annos supra
Matura virtus, gloria armorum inclyta, spacer1085
Et tot triumphis partis, id aetatis tibi
Quo vix crepundia caeteri exuere solent
Pueri, merito amorem omnium quidem tui
Reverentiamque maxime heroum excitant.
Quinimo, princeps0, aliud etiamsi nihil spacer1090
In te viderim, miseriae tamen tuae
Vel temet ipsae redderent charum mihi.
MEX. Benignitatis nobile ingenium tuae,
Generosus animi sensus, in miseros pia
Humanitatis studia, tam nostratibus spacer1095
Plerumque hominibus te, ductor, equidem
Vel mitiore sydere sub aliquo satum,
Vel esse plus quam stirpe mortali arguunt.
Certe dederunt haecce spem nobis bonam
Fiduciamque rebus afflictis opem spacer1100
At te obtinendi. Nec etenim hanc a te pudet
Iam postulare perfidi contra viri
Ausa et rebelles plebis incensae minas.
Mirare forsan memet ad tales preces
Descendere tibi, qui et ipse videaris quoque spacer1105
Nobis habendus hostis. Ast hic est status,
Est haecce rerum misera nostrarum alea,
Ut iam parentis, fratris et patriae salus,
Tuta videatur hosti alieni magis
In manibus esse futura quam manibus foret spacer1110
Vel propriorum civium. Quare patrem
Tutare caeca plebis a rabie obsecro,
Neu frater aris victima cruentis cadat.
Hoc oro, dux, vel pedibus affusus tuis.
COR. Ah surge, princeps. Dignitas tua quo cadit spacer1115
Haud precibus opus est. Miserias nobis satis
Est nosse vestras. Quod opis est in me, velim
Hoc esse vobis omne devotum scias.
Quinimo, princeps, vana ne credas loqui
Populi furentis scito, sacriligis minis spacer1120
Me iam negasse victima Axacum dare. Ω
Quin arma porro vimque iungentem minis
Repuli semel iterumque, Stragifero novi
Fragore Martis territi, et salvi nece
Sese rebelles longius ab arce abstinent. spacer1125
Nec facile rursus bella tentarint putem.
Igitur residet, spero, malesanis furor,
Securitasque redibit et fratri brevi
Tibique patrique.
MEX.spacerspacerspacerspacerspacerspacerHaec cura miserorum tua
Vere esse tete loquitur heroem inclytum. spacer1130
Humanitatis esse quandoquidem tuae
Tam fausta tulimus initia, spero quoque
Caeptum favorem deinde perfectum dabis,
Neque liberabis hisce genitorem malis,
Quo servitutis peius in malum trahas, spacer1135
Neque ipse conditionis ullius velis
Erigere legem, praemium qua huius dein
Facere laboris velle videaris tibi.
Quinimo regis quando miserandi tuis
Fortuna sortem credidit manibus, patris spacer1140
Firmare perge sceptra generoso impetu,
Tantumque regia scire liberalitas
Olim respondat rite beneficium tibi.
Sin ipse meditaris aliam, ductor, viam,
Iugumque nobis ponere alienum studes, spacer1145
Hoc iam ante detur scire. Nam testor polum
Si potero nulla patriam ulcisci via
Ne tanta patris et eius aliquando probra
Spectare cogar, morte praevertam mea.
COR. Timere, princeps, desine. Miserias enim spacer1150
Levare, scelera tolere, tuere bonos,
Prodesse cunctis labor hic, opus hoc est meum,
Nec praemium aliquod huius officii peto.
Merces labores unica heroum beat,
Benefaciendi conscientia plurimis, spacer1155
Et quam voluptas ipsa factorum astruit.

Intrat Ordasius

Ordasius atenim noster huc tendit gradum. blue
Age, fare, summa, amice, quo res est loco.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij

MEXUS, CORTESIUS, ORDASIUS

ORD. Haud esse peiore queat. Hostilis novum
Redux lacessit acrius bellum furor. spacer1160
Vix stare contra possumus.
COR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn ergo rediit
Toties repulsus hostes? Est nondum satur
Cladis?
ORD. spacerFurorem cladibus ab ipsis novum
Capere videntur. Tela non ultra timent
Fulminea, et ultro in fata praecipites ruunt. spacer1165
Porro nitrati pulveris nostros quoque
Deficere caepit copia.

Intrat Pizarro.

bar

ACTUS IIII, SCENA v

MEXUS, CORTESIUS, ORDASIUS, PIZARRO

PIZ.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEst praesentia blue
Si, ductor, alias uspiam, iam opus tua.
Consilia, et animi, et tela deficiunt. Ferox
Adeo instat undique hostis ad castra ut brevi spacer1170
Sit de receptu cogitandum, ni mori
Omnis velimus.
COR. spacerspacerspacerspacer Spero vincemus malum.
Sin aliter hinc te cogita, princeps, simul
Recipere nobiscum, esse si salvus velis.
Castris habemus copiam armorum novam, spacer1175
Redintegratis unde poterimus brevi
Urbem repetere viribus et audaciam
Instructiore Marte reprimere hostium.

Exeunt.

bar

ACTUS IIII, SCENA vj

MEXUS

MEX. Hinc me recipere? Quippe quem tantum in locum?
Heu cum cadente patria potius cadam! spacer1180
Verum parentis scire consilium iuvet.
Si lubeat ipsi fugere, non fugere abnuam.
Sin fata maneat, mortis haerebo comes.

Perge ad actum quintum