Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i

MONTEZUMA, CORTESIUS, MEXICANI, HISPANI

COR. Magnanime princeps, nobile Hesperii decus
Caputque mundi, a disiectis longe plagis
Alterius orbis, Phaebus exoriens suos spacer700
Qua copulat equos, ipse legatus tibi
Huc regis adsum, cui Dei eximius favor,
Virtusque belli conscia, innumerum dedit
Pacare late populum, et Eoas iugo
Fraenare terras. Neque tuos (absit metus) spacer705
Populare, princeps, venimus, ferro lares
Nostrasve spoliis gentis opulentae rates
Ditare. Nobile mage consilium sedet.
Pacis minister Caesar et belli arbiter
Tibi meditatur commoda, his terris prius spacer710
Ignota. Amicus ille, non hostis, velit
Vobis haberi. Doctus humanum genus
Curare, solers optimis populos rudes
Formare legibus atque benefciis suis
Ditare cunctas prodigus mundi plagas.spacer spacer715
Huius favoris ipse ut in partem quoque
Recedere velis, gensque tua clemens rogat.
MONT. Magnus orientis ille quem iactas ita
Hucusque nobis Caesar ignotus fuit.
Nec tanti ad haec loca fama penetravit viri. spacer720
Quicunque certe fuerit, is vere quidem
Heros habere meruit et rarum decus,
Coniicere quantum liceat ex verbis tuis.
Age vero, tanta fare num gratis solet
Ille beneficia spargere, aut pretium sui spacer725
Ecquod laboris spectat?
COR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc unum petit,
Hoc spectat unum, ut gratus agnoscas sui
Munus favoris, atque constantem sibi
Praestes clientelaris obsequii fidem.
MONT. Quid ais? Clientelararis obsequi fidem? spacer730
Passibus, amice, pergis immodicis nimis.
Quid vero porro?
COR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerInfama ut cessent sacra,
Diris superstitionis infandae modus
Et abominandorum undique religio deum
Exterminetur finibus, princeps, tuis. spacer735
MONT. Proh emendatio! Egregium novi
Omen favoris! Numinum siquidem metum
Hominum abolere mentibus primus labor!
COR. Hallucinaris, rex. Dii haud sunt quos putas.
Sunt ista tetra monstra Tartareae Stygis, spacer740
Necnon hominibus semper inimicum genus.
Est unus autum summus in caelo Deus.
Rerum omnium opifex, rector et rerum Deus.
Beneficus ille, mitis ac humani amans
Generis. Cruenta victima odit, piospacer745
Castoque gaudens unice cordis coli
Amore. Princeps, huius afferimus tibi
Ritum colendi.
MONT.spacerspacerspacerHaec vestra si vero nimis
Relligio nobis placeat, invitus novum
An ergo populus colere cogetur Deum?spacer750
COR. Nil tale, princeps, Legis in sacrae lugum
Cogere solemus neminem. Exposito Dei
Ritu, colendi plena libertas datur
Cunctis. Benignus quippe non cultu Deus
Gaudet subacto, sed voluntatis pius spacer755
Unicuique cedit arbitrium suae.
Moris abolere vero funesti nefas,
Sanguinea monstra pellere infernae Stygis,
Hominibus invisa simul et Deo sacra
Prohibere, crudas tollere hominum victimas, spacer760
Sibique mite reddere humanum genus,
Herois hoc est opus et est, princeps, meum.
Hoc Caesar orat, atque si renuas iubet.
MONT. Orationis tumidas ut aspernem minas
Audaciam atenim, fateor, admiror tuam,spacer765
Qua fronte tute, regis ignoti latro,
Impone mihi tale mandatum audeas,
Mea etiam in aula. Aut ille rex tandem tuus
Qua credidisse possit haec mihimet probra,
Impune facturum esse legatum suum. spacer770
Mihi qui tremendas orbis occidui arbiter
Et terror audio! Qui tot invictos meo
Populos, tot aemula regna subieci iugo,
Quot ille fors vel singulos vicit viros.
Temerarius adeo in orbe cum fuerit tamenspacer775
Inventus aliquis, iussa qui demens dare
Non Montezumae metuat et iura audeat
Praesentere etiam, hoc redde responsum tuo
Nostrum vicissim Caesari orator redux.
Me nempe tantus ille si rex sit quidem,spacer780
Verba esse quantum praedicant nobis tua,
Ducturum honoris esse non parvi loco,
Si dignus adeo contigent hostis mihi
Sique ipse mundi fuerit Eoi caput,
Caput esse mundi memet occidui quoque. spacer785
Quinimo, postquam sub meum Arctoos ego,
Austrique penitus misero populos iugum,
Deinceps reperturum esse fors aliquam etiam
Penetrandi ad ipsum. Pendere interea nihil
Me postulata pariter et minas sciat. spacer790
Quas si valere cupiat, adveniat statim
Exercitu ipse cinctus, haud verbis potens,
Et omne secum robur Eoi trahat.
Tum Montesumam posse cognorit minas
Rependere minis.
COR.spacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud abest adeo pra[...] spacer795
Exercitus, abesse mage quin, princeps, velis.
MONT. Stupenda narras. Dici mihi sodes ubi est?
COR. Hac ipsa in urbe.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid ais? Hicne exercitus?
Haec quippe turma? Haec una latronum cohors?
Haene legiones? Robur hoc omne imperi? spacer800
Quantillus hostis!
COR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFallere, princeps: sibi
Hominum tot illa milla sub armis habet
Quot nos venimus singuli. Verum tibi
Isthaec negoti turma sat dederit putem.
MONT. Adeone vero? Quid igitur amabo tibi spacer805
Spondes ab illa, quidve faciendum autumas?
COR. Mihi quippe fastus esse frangendos tuos,
Meliore populos iure formandos truces,
Et subiugandum penitus occiduae latus
Telluris.
MONT.spacerInsolentis audacia viri! spacer810
COR. Docuisse temet ante Tlascalli queant
Qualis amicus et hostis Hispanus foret,
Quandoquidem †et† eorum exitium exemplum fuit
Audere quantum possumus. Disces tuo.
Ergo teneri scito te captum mihi spacer815
Hac ipsa in aula.
MONT. spacerspacerspacerspacerQuid ais?
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOpprobrium, nefas!
Tene, latro, tene perfide in patrem manus?
COR. Tu, Mexe, frustra. Miles hanc aulam meus
Iam collocatus undique obsessam tenet.
MONT. Speciene captus ergo colloquii? Fidem spacer820
Sic quippe praestas.
COR.spacerspacerspacerspacerspacerspacerNulla quod memini fides
Interposita erat, nec ego congressum tuum
Supplex poposci. Volueram admitti quidem
Etiam benigne. Noveram vero mihi
Fecisse veniam, si ipse renuisses dare. spacer825
MONT. Quid facere de me ergo, temerarie, audeas? spacer
COR. Ut regem habebo. Rex eris in aula tua.
At hinc caveto ne exeas, horum prius
Quam melius ordinaro regnorum statum.
MONT. In regna iuris, perfide, quid habeas mea? spacer830
COR. Idem quod ipse, rex, tot in populos habes
Quos subiugasti, eoque plus quanto bonas
Mage dabo leges.
MONT.spacerspacerspacerspacer Quippe tu leges dabis?
At spero tement ante mactatum fore
Deorum ad aras. Crede mihi, vindex brevi
Me populus ulciscetur.
COR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud vacat minis spacer835
Audire inanes. Linquo te, princeps, tibi
Aulaeque. Proceres consulere poteris tuos.

Exit Cortesius et Hispani.

bar

ACTUS III, SCENA ij

MONTEZUMA, MEXICANI

MONT. Consulere proceres? Consulam ah potius deos.
Vacem. Quicuxtemoce.

Exit aula.

bar

ACTUS III, SCENA iij

MONTEZUMA, QUICUXTEMOCUS

MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDeum flamen sacra
Peregit?
QUIC. spacerspacerspacerspacerEx iussu omnia peregit tuo. spacer840
Mille animarum sanguine litatum fuit
Piaculari numini, belli, dein,
Bis mille crudas victimas tulit deus.
MONT. Cortina numquid ominis laeti dedit?
QUIC. Responsa vates nemini superorum explicat. spacer845
Horrore vero plenus et sacro metu
Venerat ad aulam nuper ut praesens tibi
Referret omnia.
MONT. spacerspacerspacerspacerIllico hunc sistas mihi.

Exit Quicuxtemocus.

bar

ACTUS III, SCENA iiij

MONTEZUMA

MONT. Dii sospitales, Mexici imperii decus
Hucusque quorum numine et columen stetit, spacer850
Si qua pietatis cura, si quis honor super,
Si vestra toties ipse cumulavi hostico
Altaria cruore, atque puerorum fibris,
Si sancta nobis fana, si curae fuit
Religio honosque semper, et vestrum decus, spacer855
Nunc, nunc adeste rebus et casum precor
Sistite ruentis imperii. Vel si mihi
Fuerit cadendum, sicque stat fatis ratum,
Date Monrtezuma dignus ut sese cadat.

Intant Quicuxtemocus et flamen.

bar

ACTUS III, SCENA v

MONTEZUMA, QUICUXTEMOCUS, FLAMEN

MONT. Fare age, sacrorum flamen interpres deum, spacer860
Ecquod verendis omen ex adytis refers?
FLAM. Heu luctuosum, lugubre, horrendum, efferum!
MONT. Ergone lapsis nulla spes rebus super?
FLAM. Spes super aliqua:, emenda spes nimis tamen,
Quamque superesse credo vix, princeps, velis. spacer865
MONT. Quae dubia? Expedi ambages precor.
FLAM. Vix audet animus. Victimam heu charam nimis
Numina requirunt.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerIgitur huius erunt satis
Nondum cruoris? Ergo da plus sanguinis.
Captiva decies mille est adhuc super spacer870
Corpora. Statim quin cuncta mactato impiger,
Et victimarum penitus exhauri penu.
FLAM. Non ista, princeps, postulant. Unam modo
Sed chariorem victima Axacum petunt.
MONT. Quid loquere?
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSuperi!
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFilium Axacum petant? spacer875
Siquidem patris matrisque delicias? Nefas!
FLAM. Non alia poterit victima iratos deos
Placere.
MONT. spacerGratam hanccine reponunt suo
Numina patrono? Merita sic pensant mea?
Non est ita. Video, perfides ah video undenam spacer880
Fraus ista veniat: sceleris est Mexus caput.
Scio fratris invidus ille in exitium imminet.
FLAM. Suspecta, princeps, ergo tibi fides mea?
Magis deorum at asperam iram cave,
Cedoque victimam esse si incolumis velis. spacer885
MONT. Scelerate! Tute victima cecideris prius.
Quicuxtemoce, clauditor tenebris nefas.
Scelus exprimendi, perfide, inveniam modum.

bar

ACTUS III, SCENA vj red

MONTEZUMA

MONT. Puer! Huc iubeto Mexum actutum advolet.
Eheu! Deosne potius rescusem an meos? spacer890
Axacus ergo ut victima innocuus cadat?
Heu dei vel ipsi si exigant hoc, sunt quoque
Vel dii scelesti.

bar

ACTUS III, SCENA vij red

MONTEZUMA, MEXUS

MONT. spacerspacerspacerspacerspacerMexe, quo frater loco
Nondumne ad aras victima deorum cadit?
MEX. Quid loquere, genitor?
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEsse commotus mihi, spacer895
Princeps, videris.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerGenitor, heu, quem non tua
Haec vox moveret? An igitur natum parens
Diis immolabit?
MONT. spacerspacerspacerspacerQuippe non memet capis
At noluisse mihi dolos sontis tuos,
Sceleraque ausa.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerQuod ais, heu, pater, scelus? spacer900
MONT. Dicere sacerdos melius id poterit tibi.
Namque ipse mecum nuper hic, princeps, erat.
MEX. Fateor tenebrosum ipse nequitiae chaos,
Iniquitatisque nequo hoc mysterium
Perspicere. Restat vero solamen mihi spacer905
Quod sceleris animus purus et suetum malis
Mihi pectus adsit.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerInnocens sceleris quidem
Confessione semper es, princeps, tua.
Hoc vero lucem credo nequitiae chaos
Mox mutabitur aliquam. Interea specu spacer910
Claudere, princeps. Miles, ad claustrum rape.
MEX. Dixisse namquid memet ulterius iuvat.
Tunc vixeram, tunc fateor heu nimium dein
Cum te viderem, genitor, opprobrium hostibus
Praedamque me calumniatorum dolis. spacer915
Ah moriar utinam lugubris scenae exitum
Nex mox videre cogor.

Exit Mexus. Intrat Axacus.

bar

ACTUS III, SCENA viij red

MONTEZUMA, AXACUS

MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHeu, fili, quid hic?
Nostine sortem quam tibi minantur dei?
AX. Scio, pater, et nunc venio pro patria offeram
Ut memet ultro victimam. Caedar iube. spacer920
MONT. Tu, nate? Tune victima? Ah, Mexus prior!
AX. Quid, genitor, inquis!
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNate, nequaque deos
Esse architectos huius ego sceleris putem.
Latet anguis herba. Ratio suspectum mihi
Haud una fratrem reddit. Insidias tibi spacer925
Has ipse, credo, struxit.
AX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUsque adeo, pater,
Suspectus ergo Mexus? Ast alios ego
Mage suspicandos crederem. Imo huius rei
Quicuxtemocum potius auctorem putem.
MONT. Quid, nate, dicis? Arguis sceleris reum spacer930
Fidum hunc ministrum? AX
AX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quam tibi illius fides
Sit nota nescio. At scio, egressus modo,
Movere cives caepit, inclamans deis
Tete rebellem, nolle quod poscunt dare.
MONT. Quicuxtemocus ista?
AX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSic est, mi pater, spacer935
Vereorque me ni victimam tradas cito,
Mox tristioris aliquid eveniat mali.
Nam populus hortatu eius erectus fremit,
In teque voces iactat indignas nimis.
MONT. Quid ais? Sacerdos? Ipse an evasit quoque? spacer940
AX. Ambo. Quicuxtemocus et flamen simul.
MONT. Ah proditorem! Sentio ah sentio dolos.

Intrat Taclaxus.

bar

ACTUS III, SCENA xiiij red

MONTEZUMA, TACLAXUS

TAC. Auguste princeps! Poscit extemplo tua
Alloquia regina. Aegra, sollicita, anxia
Aliquod se habere dicit arcanum, tibi spacer945
Iamiam quod aperire velit.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAh metuo nihil
Laeti habeat hoc in flebili rerum statu.

Perge ad actum quartum