Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i

QUICUXTLEMOCUS, AXACUS

QUIC. Princeps, triumphas. Mexus aliquando suos
Tulisse dignum sentit eventum dolos.
Quos architectos sceleris adduxit ferox
Quorumque matrem testimonio tuam spacer385
Opprimere voluit, fraudis infandae modum
Uterque coram prosequi alterius timet.
Ultro fatenntur esse se Mexi dolis
Ad hoc paratos. Veritas quantum solet
Valere coram regibus! Ut animi intimis spacer390
Facile ex latebris prodit! Hi matrem tuam
Perdere volebant, ambo sed Mexum viri
Iam perdiderunt.
AX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMatris ego laetor quidem
Adeo innocentam esse manifestam datam.
Sententiam autem ut fatear ingenuus meam, spacer395
Non hisce multum video fidendum viris.
A matre fratreque se subornatum meis
Uterque siquidem dixit et eodem die.
Verum quis adeo vilibus hominibus queat
Adhibere contra merita tot Mexi fidem? spacer400
Qui se fatetur perfidum, indignus fide est.
QUIC. Generosa nimium, Axace, mens video tibi est,
Curaeque fratris gloria est, quamquam unice
Is magnitudini obstet et honori tuo.
AX. Rivalis etsi gloriae est Mexus meae, spacer405
Est ille frater usque nil minus meus,
Et notus adeo credere ut nequeam scelus
Iniisse tantum.
QUIC. spacerspacerspacer Credis at matrem, puto,
Iniisse potius facinus. Hanc ipsam tamen
Paena assequetur certa, ni Mexus cadat. spacer410
AX. Quicuxtemoce, credere nec aliud velim
Nec ausim. Matris vel virtus magis
Mihi nota, famaque clara, quod ut scleris eam
Credam capacem. Nescio quid ergo putem.
Res me fatebor una perturbat tamen, spacer415
Quod Mexus adeo postulat testes uti
Tormenta subeant ipsaque adhibita cruce
Ut exprimatur veritas, cur hoc idem
Avertere usque mater assidua studet.
QUIC. Quod veritatem quippe prodiderint viri, spacer420
Mexique vafros sponte fateantur dolos,
Supplicia subeant? Quippe quod id inique foret!
AX. Aequumve iniquumve foret haud equidem moror.
Hoc scio, parentis ista solicitam tamen
Res una mentem reddidit. Dubitat fidem spacer425
Cui parti adhibeat, matris ex quo senserat
Haec studia. Quin et visus ex illo fuit
In filium esse pronior. Nec quod vetat
Regina, princeps postulat, iniquum pater
Credere videtur. Fateor hinc nobis metus
Ambiguus oritur. Suspicor tandem reispacer430
Quo cardo dubiae vertat. At princeps adest.

bar

ACTUS II, SCENA ij

MEXUS, AXACUS, QUICUXTLEMOCUS, TACLAXUS

AX. Tibi grave par est credere alloquium meum
Iam, frater, esse. Hinc imo abscedo lubens
Ne sim molestiae. Illud at moneo prius,
Hucusque quidquid sceleris obiicitur tibi, spacer435
Te mihi videre sceleris expertem tamen.

Exit.

bar

ACTUS II, SCENA iij

MEXUS, TACLAXUS, QUICUXTEMOCUS

MEX. Generose princeps, animus a matris tuus
Quam distat animo! Suspicax nimium fui.
Tibi tribuebam, video, quae matri unice
Accepta refero. Imo artifex fraudum unica spacer440
In me nefandos ipsa procudit dolos.
QUIC. Palam ista, princeps, loquere et elate minus.
Regina nondum sceleris obiecti rea
Probatur. Alios quaerere et timidos minus
Testes oportet ante meditatum nefas spacer445
Quam facere speres.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuippe tune ista audeas
Obiicere nobis probra? Sceleratum caput!
QUIC. Lentius amabo perge, mi princeps. Die
Satis hoc sit affinxisse reginae scelus.
Ne, quaeso, totam criminibus aulam simul spacer450
Involve.
MEX. spacerTaclaxe, hocne genitorem loco
Manere iubeor?
TAC. spacerspacerspacerspacer Ipse sic iussit modo.
MEX. Ergo quid insolenter huc sese tulit
Quicuxtemocus?
QUIC. spacerspacerspacer Iussus hoc adsum quoque,
Et a parente iussus huc adsum tuo. spacer455
MEX. Putem a noverca potius.
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerEt ab illa quoque,
Ni forte contra quid habeat Mexus.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNihil.
At causa sodes fare quae tuam petit
Praesentiam.
QUIC. spacerIpse tute mox causam scies.
Hanc esse honestam sit tibi interea satis spacer460
Novisse.
MEX. spacerHonesta sitne dubitari queat.
Causam ut novercae forsan acturus venis.
QUIC. Nec hoc fateri pudeat.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O causa inclyta!
Causidicus etiam! Ius mihi ex aequo tamen
Ne denegetur, crede mihi poterit satis spacer465
Tibi tua, amice, sarcina laboris dare.
QUIC. Ne metue, princeps, Ius tibi dabitur tuum.
Est genitor, aequi iudicis partes aget,
Quamcunque vero sarcinam imponas mihi,
Supponere humeros ipse conabor pares. spacer470
MEX. Ingente, fateor, robore humerorum vales.
Atlantica at si quid illa sit cervix tuo red
Mox capite manca?
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerSerio haec, principis, ais?
Iocare credo.
MEX. spacerspacerspacerNemesis absolvet iocos.
Sed cardo crepuit. Genitor huc tandem venit. spacer475

Intrant Montezuma, Taclaxus, Axacus.

bar

ACTUS II, SCENA iiij

MONTEZUMA, MEXUS, QUICUXTEMOCUS, TACLAXUS, TRUXELLUS, AXACUS

MONT. I, nate, nomine pete reginam meo.
Solare maestam et ponere timores iube.
Afficere dic me nolle suppliciis viros.

Exit Axacus.

Crudele fatum! Coniugi, regi, patri
Quod luctuosum cunque fortunae queat spacer480
Ira cumulare, in memet hoc unum aggerit.
Non sat erat hostem patriae alienum dare,
Non sat minari probra peregrini iugi.
Quin regiam odiis intimis laceret domum,
Regnique penitus membra divellat sibi. spacer485
Nunc praesidere cogor, invictus licet,
Natum inter atque coniugem causae arbiter.
Sic est. Patronus, nate, iam venis tuum
Apud parentem. Quam bonae augurium spei.
Ni parte coniux ipsa in adversa foret, blue spacer490
Quicuxtemoce, causa reginae tibi
Datur tuenda. Dicere priorem decet.
QUIC. Auguste princeps, ipse iam partes meas
Testis peregit. Scelere reginam viri
Testantur esse liberam. Quare mihi spacer495
Nullum relinquunt plura dicendi locum.
Hoc restat unum filio ut tanti petam
Veniam facinoris. Parce, rex, ergo unico
Regni columini, parce praesidio imperi.
Tantoque gentium parce domitori precor. red spacer500
Hoc ipsa coniux postulat, et omnes idem
Hoc postulamus. Filio veniam parens
Concede.
MEX. spacer Veniam cuius eloquere obsecro,
Quicuxtemoce, quod mihi exprobras scelus.
An dignitatem nempe regalem novis spacer505
Quod ego triumphis auxerim? Armorum impetu
Quod sceptra sceptris iam tot addiderim patris?
Quod Mexicanum nomen et gentis decus
Ad astra factis victor extulerim meis?
Veniae, Quicuxtemoce, si nobis opus, spacer510
Delicta fare nostra quae venia indigent.
Iam cuncta dixi: criminum summam vides.
Si tute vero crimen hoc adda, novum.
Quod ego scelestis facile crediderim viris,
Alterius arte comparatis ad nefas, spacer515
Quod fraudis expers mente sincera fui,
Nec versipelles cernere potueram dolos,
Est gloriae hoc non crimini dandum mihi,
Qui longe ab urbe ac inter armorum sonos
Versabar extra lumen ac aulae diem, spacerspacer520
Scientiae usus luce duntaxat meae
Ad res videndas. Quique virtutis meae
Securus ipse, suspicor nullos dolos.
QUIC. Rex magne, dicta revoco. Non fuit nocens.
Est Mexus expers sceleris, est integer. spacer525
Si voluit autem aeterna reginae probra
Inurere, nihil miror. Est siquidem grave
Nomen novercae. Id nequiit ulterius pati
Fecitque quod vel iure privigni optimo
Contra novercam posse se facere putant. spacer530
Quaeque ipse foveat odia, reginae imputat.
Hanc dignitati fingit inimicam suae,
Hanc invidere gloriae, struere dolos,
Vitae imminere, ad solium ut Axaco gradus
Siquidem paretur. Ista nihil autem moror, spacer535
Et hoc novercae crimen, hoc summum scio,
Regina quod sit, quodque sit coniux tua.
Quid namque sceleris poterit aliunde obiici
Laudes an alio principi quicquam solet
Cumulare plures? Arma, fortunam, decor, spacer540
Quisquamne iuvit melius ex quo tempore
Absens tot annos bella tractavit patris?
Subsidia numquis promptus urgebat magis,
Opus ubi fuerat? Milites, victus, opes,
Quisquamne sollicitabat enixe magis? spacer545
En ipse princeps testis, est testis pater.
Cuius favoris gratiam hanc tandem tulit
Ut se nefandis videat oppressam fere
Criminibus. Ut dixi ante, privigno tamen
Impune quid non detur.?
MONT.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIngrate, quid ad haec?spacer550
MEX. Haud posse memet quippe mirari satis
Isthaec novercae studia, nec dicam tamen
Sic adlaborasse unice Axaco suo.
His opibus, armis, atque subsidiis mihi
Quicuxtemocus missa quae tanta illius spacer555
Cura fuisse praedicat, multo omnibus
Voluisse nato magnitudinem suo
Opera parare vel etiam aggestam mea.
Quod eius autem cunque consilium fecit,
Diis iudicandum linquo. Consilium dii spacer560
Utriusque norunt. Merita noverunt quoque,
Eique reddent aequa, fors etiam mihi.
Quicuxtemocus esse quandoquidem docet
Nobis amicam, gratiam interea decet
Me reddere aliquam et temet illius, pater,spacer565
Monere causa, segnis alterius duo
Ne scelera merito eximere supplicio velis.
Ambo concientur ocyus testes iube.
Decus, hoc honosque et fama reginae exigit,
Fecere nuper sceleris hanc ambo ream. spacer570
Si denuo ipsi dicta revocarunt sua
Et hanc tulerunt filio crimen tuo,
Pro se lueruint hactenus tamen nihil.
Cum nil uterque morte merueret minus.
Ubi semel ausit regium quisque caput spacer575
Ludibrio habere, voce remeasse est parum
Illata probra: sanguine piandum est nefas.
Sanguine pietur, gentor, hoc ergo scelus,
Nisi scelerati deinde cuiusvis viri
Exponere ausis regiam velis domum. spacer580
Periculosum fuerit exemplum nimis,
Impune tantum si esse flagitium sinas.
QUIC. Synceritatis quippe, rex, poenam luant?
Quod sustinere principis nolint scelus?
Quod eius ipsi sponte fateantur dolos? spacer585
Quod vera falsi coniungem servant tuam?
Sententiamque paene iam dictam necis
Capitisque sisterent? Atque speciose quoque
Honoris imo nomine haec dici omnia?
Est hocce, princeps, esse te cautum nimis. spacer590
MONT. Ne loquere testes, nate, sed purga scelus.
MEX. Mene scelus? Ipse hand credis hoc de me, pater.
Scis namque similes ubi mei peccant viri,
Aliter solere scelera tutari sua.
Attrahere potius militem in partes meas, spacer595
Deficere aperte; ferro et armatis minis
Aut vindicare, aut facere ius poteram mihi,
Modo voluissem fallere tibi, pater, fidem.
Non nisi pusilli tendere insidiis solent.
Ars faeminam est ista, non norunt viri. spacer600
Merita scelestis ergo supplica irroga.
Ulciscere pater coniugem aut natum precor.
Nam conscientia, fata eum extrema imminent,
Solet esse sincera magis. Et fieri potest
Morte imminente, rursus ut palinodiam blue spacer605
Dicta revocando denuo hi testes canant.
QUINC. Auguste princeps &c. blue
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImo dic age obsecro,
Quicuxtemoce, causa quae plecti vetat,
Vel sinito posthac iure credamus, metu
Hoc te teneri, conscientia virum spacer610
In limine necis prodere arcanum queat,
Regina quod silentio aeterno obrui,
Quicuxtemocus obrui ipsi etiam velit.
MONT. Urgere porro, nate, ne pergas precor.
Haud triste memet fateor, haud turbat parum spacer615
Negotium. Quodcunque tibi crimen movent
Haud queo bocentem credere. Ulterius tamen
Urgere causam nolo, nec testes lubet
Subiicere paenis. Natus aut coniux enim
Facinoris arguetur, hoc constat nimis. spacer610
Quorum alterutrum ah lateat aeternum precor.
Amor ut paternus, nate, me tenet tui,
Sic coniugalis ardor illius tenet.
Uterque ut esset innocens vellem equidem.
Alterutur autem quando sit certo nocens, spacer615
Nescire praestat parte qua lateat scelus.
Parentis etenim et coniugis simul boni
Implere leges cupio. Cumque me geram
Adeo benignum, spero te, princeps, dein
Operam daturum nullus ut discordiae spacer620
Tete novercamque inter hinc detur locus.
Sic cesset omnis, sique reginam tibi
Parum benignam credis, officiis stude
Cunctis mereri. Genitor hoc poscit, iubet.
Interea advolo, nate, colloquio novus spacer625
Quod poscit hospes. Congredi hodierno die
Oportet, atque discere hi ignoti viri
Quid denique petant.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNamque quid, genitor, facis?
Hisce caput inconsultus expones viris?
At me quod attinet ipse sic quoniam iubas, spacer630
Utcunque inique mecum agi hac causa putem,
Supersedebo lite. Reginae lubens
Ignosco, quoscunque mihi meditetur dolos.
Erit minoris ipsa vel salus mihi
Quam tua voluntas. Caeterum hoc, fateor, novum spacer635
Probare, genitor, nequeo consilium tuum.
Honos decusqe hic agitur et salus tua.
Aliter agendum censeo cum istis viris.
QUIC. Quid ipse, princeps, ergo faciendum putas?
MEX. Exterminandos censeo patriia ocyus, spacer640
Quicuxtemoce,. Bello et armorum minis
Cum talibus agere siquidem hospitibus decet.
Imo, pater, armis atque bello nunc opus.
Redux iube ergo castra quam primum petam,
Teque patriamque hac liberem armatus lue. spacer645
MONT. Ah subdole! Cupis castra. Te capio bene.
Inferre quippe bella genitori paras,
Ab ipso inique siquidem agi tecum putas,
Et quod negatur, facere ius poteris tibi,
Cautela, princeps, ipse quam dederas placet. spacer650
Aliunde poteras esse suspectus quidem.
Formidolosum nempe te populi mihi
Exercitusque reddidit dudum favor.
Et, patre vivo, rapere si velles modo
Sceptra, tibi nimium vereor pronum foret. spacer655
Hoc vero rerum cardine quid agere queas
Nescio. Cavere praestat. Hic ergo vide,
Taclaxe, princeps maneat, et constans latus
Custodia tegat
MEX. spacerspacerspacerspacerSancta quo pietas abiit?
Ah video contra memet inimici, pater, spacer660
Accendere nimis odia voluerunt tua.
Dignoscere utinam sero ne detur tibi
Errorem.

Exeunt Mexus, Taclaxus.

bar

ACTUS II, SCENA v

MONTEZUMA, QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS

MONT. spacerspacerspacerspacerAmici, cernitis rerum vices.
Undique pericla, undique timendi doli.
Placare numina ocyus et anceps malum spacer665
Larga cruoris hostia avertere iuvat.
Illud monere cura sit mystam tua.
Altaria iube sanguine humano natent.
Ter victimarum mille visceribus dei
Saturentur. Ultra si quid et poscant, ferant, spacer670
Nullaque negetur victima. Hispanum doce,
Truxelle, mox quod poscit alloquium dari.

Exit Montezuma.

bar

ACTUS II, SCENA vj

QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS

QUIC. Truxelle, quantus ecce fortunae favor!
Magis esse amica nequiit. In portu sumus.
TRUX. Quid loquere, princeps? Quos novae locus spei? spacer675
Ad me quod attinet, equidem video nihil
Causae quod adeo faveat, aut rebus tuis.
Sollicitus ipse fateor et trepidus eram
Per omnia tibi, maxime princeps ubi
Instaret adeo testibus mortem pater spacer680
Ut irrogaret. Quod quidem quamvis fuit
Illi negatum, visus est nimium tamen
Probasse causam, scrupulumque animo patris
Movisse talem ut ipse rex nati sui
Videre potius nollet innocentiam,spacer685
Quam non videret. Hactenus valuit quidem
Uxorius amor. Vicibus at quod si suis
Valeat paternus: causa quo loco foret
Spesque tua?
QUIC. spacerNil moror ista. Spes alias loquor,
Inopina regis iussa spem faciunt novam.spacer690
TRUX. Quid inde sperare poteris?
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVotis modum.
Nosti deorum flamen ut nobis favet,
Animum ut in omne facinus audacem gerat.
Hinc, amice, suprema spes oritur mihi.
Hinc ego furore plebis inveniam modum, spacer695
Hinc excitandi civium in regem minas.
Sed temopus urget. Caetera eventu scies.

Perge ad actum tertium