Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

MONTEZUMA

SIVE

MEXICI IMPERII OCCASUS

 

<DRAMATIS PERSONAE

MEXUS
TACLAXUS
AXACUS
MONTEZUMA
QUICUXTEMOCUS
TRUXELLUS
CORTESIUS
FLAMEN
MILES
ORDASIUS
PIZARRO
DUO NUNCII
VASQUESIUS

MUTI

MEXICANI
HISPANI
MILITES
>

 

bar

ACTUS I, SCENA i blue

MEXUS, TACLAXUS

MEX. Ergone, Taclaxe, iussa fecisti mea?
Reducemne novit filium e castris pater
Alloquia postulare quam primum sua?
TAC. Princeps, petitum dabitur alloquium brevi.
Hic te manere genitor affatus iubet. spacer5
Nobis licebit interim spero tuis,
Mi chare princeps, paululum alloquii frui.
MEX. Taclaxus, cumque gratus accideris mihi,
Tu quippe Mexo columen es ferme unicum,
Iam super, amice, studia cognosco tua. spacer10
Cognosco amorem et rebus in dubiis fidem,
Usque irretortam.
TAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDulce proh patrium decus,
Patriaeque columen, Mexe, qui surgis tuae!
Quanto redundat gaudio pectus mihi,
Posta tanta rerum gesta, tot domitas manu spacer15
Victrice gentes, inter armorum impetus
Et mille Martis decora, quod nondum sinu
Excidere potuit memoria Taclaxi tuo.
Quae nostra fuerit cunque laetitia tamen,
Non pectus angit cura sollicitum minor, spacer20
Nec te reversum laetus his cerno locis.
Dubia in pericla vereor obiectum caput.
Mihi crede, princeps, aula nil tutum tibi
Hoc tempore offert: cuncta turbantur domi.
Quem fama nostras nuper advectum tulit spacer25
Venisse ad oras, hostis ignotus patrem
Nunc urbe medius propemodum obsessum tenet.
Quin et novercae noveras pridem dolos,
Arte ipsa quanta exitia meditetur tibi
Utque sibi totum paene transtulerit patrem, spacer30
Illumque verset facilis arbitrio suo.
MEX. Satis ah novercae noveram et nimium dolos.
Mox ipse, amice, plura quam nosti, scies.
Ah populus iste, fama de 1uo tam nova
Tam mira loquitur. Fare quis tandem venit spacer35
Et unde. Certi namque aliquid vagus
Hucusque rumor attulit nobis putem.
TAC. Ignota gens est, seque longinquis ferunt
Vectos per immensa aequora, reposti plagis
Venisse mundi. Certe et hoc ipsum indicant spacer40
Mores atque habitus omnis: haud nobis habent
Commune quicquam. Seque quin ulto nisi
Fateantur homines, aliquid humanum supra
Queant videri. Vulgus haud homines putat:
Alii tonitrus filios, alii poli spacer45
Credunt alumnos esse et aetherium genus
Et qui deorum nuncios, et qui autumant
Forma vel ipsos esse in humana deos.
MEX. Opinionem causa quae tantam ascribat,
Aut mentis unde civibus stultae furor? spacer50
TAC. Furor ille caecus fuerit et stultus licet,
Est aliqua ratio creduli erroris tamen:
Solertia virorum et stupendarum arduus
Armorum usus, hisce nuspiam notus locis,
Adeo esse nostros argumentum supra viros spacer55
Ut aestimet plebs stulta nil infra deos.
Terrificum at ante cuncta bellandi genus,
Et fulminantum diris armorum fragor,
Maxime pavoris causa. red
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGens artem magis
Quam nostra calleat ulla bellandi putem? spacerspacer60
Quo Mexicanum nomen aspergis probro?
TAC. Ah refero, princeps, vera, sit probrum licet.
Non Mexicani quidpiam hos contra viros
Vel bellico usu vel modo armorum sumus.
Quid tela mirum nostra si vincant tamen spacer65
Qui tela norunt vincere ipsius Iovis?
Natura caeca fulminet et ictu vago.
Hi vero tonitrus arte metuendus cient,
Certissimaque fulmen vibrant manu.
Semel ubi cecinit pugna, continuo undique spacer70
Cinctam trisulcis cernere est aciem ignibus.
Stant ordine viri certo et immoti gradu
Vastos fragoris inter horrisoni sonos,
Interque piceum nubis ignivomae peplum,
Longe volantes mille dispensant neces, spacer75
Adversaque omnia strage non visa ruunt.
Pluviali ab ortu quantos adveniens humum
Flagellat imber, grando seu quantis pluit
In vada ruinis, Iuppiter ubi austro horridus
Hyemes aquosas torquet, et nigro cava spacer80
Disrumpit axe nubila, tot illi obvia
Diris per agmina fata iaculantur tubis.
MEX. Mihi saepe dictae, creditae at nunquam prius
Rei ipse tu nunc denuo affirmas fidem.
At miror hostes genitor ut regnis queat spacer85
Adeo tremendos recipiere quietus suis.
Arcenda pestis viribus cunctis erat.
TAC. Quid faciat? Animo penitus heu cecidit parens,
Responsa superum reddita exanimant fere.
Cortina iamiam rigida praedixit deum spacer90
Instare fatum Mexico imperio ultimum.
Decreta vinci posse desperat poli.
Atque hinc amicos iungere Hispanos studet,
Tutius amicos autumans quam hostes fore.
MEX. Oracla metuo pergat hoc genitor modo spacer95
Complere. Vereor ipse ne caecus sua
Patriaeque properet fata. Sed novi hospites,
Quos fare numeros, quanta bellantium trahunt
Secum agmina?
TAC. spacerspacerspacerspacerspacerIllis numerus exiguus quidem,
Vix mlle supra capita, sed bello manus spacer100
Invicta certe.
MEX. spacerspacerspacer Quid ais? Hanc siquidem manum red
An Mexicani robur imperii tremat?
Ludibria ergo numero tantillo sumus?
Probrum nefandum! Prisca quo virtus abiit?
Quo cessit eheu vividus bello vigor, spacer105
Et Mexicanorum inclytum bello decus?
His esto simus genere telorum impares,
Arte peregrina noverint illi in tubos
Flammas et ignes cogere. Trisulcum Iovis
Esto evibrare fulmen ex tubis sciant. spacer110
Obuere certe possimus numero impares.
TAC. In bella vires si suas tantum trahant
Huic fatear aliquid fulgeat nobis spei.
Tlascalla sedenim copiis auxit suis. blue
Populum, quibuscum bella nos frustra diu spacer115
Tot gerimus, ipsi hunc mensis unico fere
Domuere spatio. Iamque sociatis simul
Veniunt catervis, singuli nobis licet
Et separati facere terrorem queant.
MEX. Audacis ecquis vero consilii scopus? spacer120
Quid denique volunt? Causa quae nostras tulit
Adire terras nec lacessitos quidem?
TAC. Speciosa nescio quae officia prae se ferunt,
Succurrere siquidem hostico oppressis iugo,
Levare miseros, atque benefacere omnibus. spacer125
MEX. O pulchra studia! O causa mortalium inclyta!
Humanitatis ista quo spectant tamen
Officia nimium suspicor. Vereor viri
Ne Mexicanas potius affectant opes.
TAC. Heu nos timemus pariter hoc omnes idem. spacer130
Hinc est quod ipse tempore in tali tuum
Probare, princeps, neutiquam reditum queo.
Id vereor adeo triste non sistet malum,
Ut te periclo potius obiiciat gravi, red
Et omne tecum regnum in exitum trahat. spacer135
Spes una nobis fuit in auspiciis tuis
Exercituque. At ipse quandoquidem redis
Iniussus, inde crimini hoc apud patrem
Regina factum metuo ne vertat tibi.
Sic demum ut eius victima furori cadas spacer140
Fratrique linquas liberam ad solium viam.
Deinde peregrinis hostibus simul caput
Exponis. Hi te maxime ut timeant opus.
Sin tu teneris, nullus erit illis metus.
Familia tota regia in manibus foret. spacer145
Mihi crede, princeps, castra nunc unum tibi
Praestent asylum. Tu hostium in castis eris
Extra furorem. Te unice contra dolos
Poterunt novercae castra securum dare.
MEX. Eheu, Taclaxe!
TAC. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer Namque quid tandem gemis? spacer150
MEX. Tute mihi castra praedicas? Scito tamen
Scatere penitus castra percussoribus
Quos ipsa regina pretio apposuit mihi.
TAC. Quod audio nefas?
MEX. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerNuper inventi duo.
Hos ipse mecum duco, ut illius simul spacer155
Fraudes revinca et eximam errorem patri.
Sit, esto, coniux, rex quoque est, et est parens.
Audire quin et nolit hanc legem licet,
Tot civitates additae imperio tamen,
Operaque gentes nuper edomitae mea, spacer160
Pro me perorent, satque defendant putem.
Sin obstinata pergat exitium mihi
Sors etiam in aula cadere, iuvabit mori,
Nec porro vitam ducere invisam deis.
TAC. Quid iam stupere tale post facinus queam?spacer165
Nunc esse vere sentio iratos deos.
Exterius urgent simul et interius mala
Proh quanta! Metuo fata quo tandem ruant.
Tibi pereundeum vero si, princeps, foret,
Suprema metuo et Mexicae venit dies. red spacer170
Oportet animo fueris infracto tamen.
Sic, spero, perdes qui tibi exitium parant.
Hos populus odit, temet ast omnes amant.
Et qui suorum possidet amorem, bene
Munitur.

Intrat Axacus

spacerspacerspacerspacerSed huc tendet Axacts gradum. spacer175
MEX. Huic me relinque et cuncta secreto tene.

Exit Taclaxus.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue

MEXUS, AXACUS

AX. Ten’ video reducem, frater?
MEX. spacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerEt Guegum quoque, blue
Quem mox videbis. red
AX. spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuem loquere, frater, virum?
Quid Guegus ad me?
MEX. spacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerNescit Axacus putem
Quid moliatur mater in Mexi caput?spacer180
AX. Aenigma legis penitus abstrusum, abditum. red
MEX. Tempus retexet.
AX. spacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerNescio haec tandem tua
Quo dicta spectent. Memet hoc certe modo
Non suspicabar esse tractandum quidem
A reduce frater.
MEX. spacer spacerspacerspacerCredo sic equidem. Tibi spacer185
Submissiorem, credo, me reducem fore
Existimabas. Esse rediturum tamen
Si me putaris. Caeterum scias velim
Mexum exuisse iura non adhuc sua.
Quid me sit inter teque stat, frater, scio, spacer190
Et dignitatem spero tutabor quoque
Quam dii dederunt, quidque e contra furor
In hanc caputque tendat inimicus meum.
Pericla certe prima, sint grates dii,
Et perduelles sospes evasi dolos. spacer195
AX. Coniicere quantum liceat ex verbis tuis,
Me turpe credis aliquod in tuam scelus
Iniise vitam. Quod quidem miror prius
Tibi notuisse posse quam potuit mihi.
Ad dignitatem vero quod spectat tuam, spacer200
Ipse tibi tantos spiritus quoniam induis,
Meam fatebor libere sententiam.
Agnosco nobis, frater, es natu prior,
Et talem honore debito semper colam.
Quam dignitatis praerogativum tamen spacer205
In rebus inde publicis sumas tibi,
Non video certe, sceptra praesertim pater
Dum vivus habeat sceptra ni forstan putas
Post fata patris iure deberi tibi.
Iuris at ego, fateor, huius agnosco nihil. spacer210
Nam Mexicani sanguinis suffragio red
Reges creantur. Nostra gens, nosti bene,
Hereditarii hactenus iuris nihil
In rege patitur, sueta pro arbitrio sibi
Optare reges. Ergu seu populus tibi spacer215
Sive mihi sceptrum dederit, in dubio est adhuc.
Sin te recusans regna detulerit mihi,
Me posse, frater, iura tutari scies.
MEX. Macte, puer, animis esto! Quam bene tenes
Documenta matris! Ipsa demiror tamen spacer220
Consilia nondum nota quod dederit tibi,
Causa quibus agitur resque tantopere tua.
Sperare certe te, puer, iubet bene,
Populique multum fidere favori docet.
At ipsa perspicacius paulo videt,spacer225
Tibi futurum sentit hinc parum spei.
Populi voluntas quippe notescit satis
Quo vergat. Hincque est alia quod initur viam
Rem stabiliendi certius deinceps tuam.
AX. Nil tale iniquum, spero, vel dignum minus spacer230
Te contra initum.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Tale quod contra suum
Noverca poterit struere privignum putas?
AX. Quid namque credam? Facinus infandum queri
Videris aliquod. Matris obgannis dolos,
Et usque fraudulenta consilia exprobas, spacer235
Quorum scio nihil. Explica sodes iocos.
MEX. Matris fidelis ille consilia consiliarius
Quicuxtemocus explicet melius tibi.
Huic te remitto. Cura me gravior tenet.
AX. Petulcus adeo, frater, es quoniam mihi, spacer240
Te tibi relinquam.
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerI, perge genetricis
Repete sinum. Illi dicta fac perferas mea.
His namque lumen tibique solamen dabit.

Exit Axacus.

bar

ACTUS I, SCENA iij

MEXUS

MEX. Hac longa tandem quid mora parentis velit?
Sed cardo crepuit, genitor est. Verum simul blue spacer245
Quicuxtemocus atque Truxellus. Probrum!

Intant Monteuma, Quicuxtemocus et Truxellus.

bar

ACTUS I, SCENA iiij

MONTEZUMA, MEXUS, QUICUXTEMOCUS, TRUXELLUS

MONT. Hic tune, princeps? Cuius huc iussu redis?
Quis te vocavit?
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerGenitor, ut per me nova
Adiecta sceptris sceptra narrarem tuis,
Et simul amico satis amplexu fruar, spacer250
Huc redeo tandem. Prospero armorum impetu
Populis subactis quotquot hesperii latus
Colure parte, et usque Guatimalam tui
Ditione provecta imperi, nequii patri
Non agere praeaens gratias, quod scilicet spacer255
Ad hoc potissimum usus auspiciis meis
Aperire tantum gloriae campum mihi
Et laudis atque decoris in partem sui
Vocare natum voluit.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Hoc, fili, decet
Te potius abstinuisse ab amplexu patris. spacer260
Per nuncium alium reddere haec grates mihi,
Nec addidisse laudibus culpam tuis.
Deserere castra crimen in quovis foret
Capitale, quantoque gravius in ipso duce!
Quantoque vero gravissimum hoc rerum statu, spacer265
Dubioque regni cardine, imperium meum
Cum decuit expectare contra hostes novos!
QUIC. Rex magne, fateor natus observantiae
Regi et parenti debitae egressus modum est,
Suspectus esse quolibet in alio quidem spacer270
Tam subitus iste reditus a castris queat,
Sed nota Mexi claraque est virtus mage
Quae causa suspicionis ut ab ipso queat
Ulla tibi oriri.
MONT. spacerspacerspacer Filii haec audacia
Authoritatem crimen est contra meam. spacer275
Ipsi esse video caepit imperium grave.
Subesse porro nolit, et paternas suas
Victoriasque credit hoc iuris sibi
Dedisse, supra se ut nihil deinceps putet.
Esse sibi normam reputat heroas suam, spacer280
Illisque turpe ducit imperium pati.
TRUX. Auguste princeps, quolibet in alio foret
Ipsum hoc timendum, fateor, ac omni quoque
Cura cavendum, hac vero cautela tibi
Nihil opus esse poterit. Est natus tuus, spacer285
Eiusque facilem debet a bono patre
Veniam mereri culpa.
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerConsilii scio
Quid ratio sani postulet, ni res tibi
Cum filio esset. Mitis est autem patris
Concedere aliquid filiis, ipsum alteri spacer290
Quod grande duceretur, et merito, nefas.
MEX. Quam belle uterque tacemini causam meam!
Si liceat unum petere, quod dudum precor,
Sunt hi patroni, genitor, effecti mei.
Non promptus adeo fuerat, ut memini, favor. spacer295
MONT. Ingrate! Sic an crimen excusas tuam?
His quippe cumulas probra, qui tuam student
Purgare culpam? Siccine incensum patrem
Lenire speras?
MEX. spacerspacerspacerspacerFateor admisi nefas,
Temereque feci castra quod reliquerim, spacer300
Non ante patre et rege consulto meo.
Te commeatum poscere decebat prius,
Et minus amoris credere ardori mei.
Bonitate vero si nimis fretus tua
Pensititare malui famam parum spacer305
Culpaque quadam potius aspergi nota,
Quam non cupito patris amplexu frui.
Hoc magis amori spero quam sceleri dabis,
Nec inde spreti videar imperii reus.
MONT. Valere debet ulla quantumvis levis spacer310
Apud parentem filii excusatio.
Culpam remitto. Castra fac propere tamen
Repetas relicta. Ibi patris imperium mane.
Sed memoria huius excidat culpae cave.
Ut hancce redimas redde supremae tuum spacer315
Authoritati numen. Exemplo tuo
Quam sit verenda regia potestas doce.
MEX. Parebo, genitor, promptus. Imperium scies
Regale quanti facio. Et in certam licet
Redeam necem, ibo, castra revisam ocyus. spacer320
MONT. Quid, nate, loquere? Pericla quae tibi imminent?
MEX. Quaecumque soleat struere sceleratus furor,
Sicarius fecere submissus queat.
MONT. Sicariosne dicis oppositos tibi?
MEX. Quos scilicet inimicus opposuit dolus. spacer325
MONT. Certone tantum patuit indicio nefas?
MEX. Huc ipse geminos affero mecum viros
Quos conscientia compulit dirum scelus
Ultro fateri.
MONT. spacerspacer Sceleris an vero caput
Auctorque notus?
MEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNotus heu nimium, pater! spacer330
At scire nolis ipse. Nec coram addecet
Prodatum a me. Prohibet hoc decoris tui
Studium et honoris cautio.
MONT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid igitur putem?
Meorum an aliquis ausus est tantum scelus?
Crudele fatum! Quam undique exitium mihi spacer335
Tristis minantur sortis adversae vices!
Quam Mexicanum vereor imperium mihi!
Accede, fili. Cuncta secreto patrem
Docebis intus. Testor astrorum faces,
Facinoris auctor scelera non segnis luet. spacer340

bar

ACTUS I, SCENA v

QUICUTLEMOCUS, TRUXELLUS

QUIC. Truxelle, decretoria en venit dies,
Nobis daturus sceptra vel lethum dies.
Consilia nondum cuncta patefeci tibi.
Iam reliqua tempus postulat penitus scias.
Tibi videantur mira quae princeps refert? spacer345
TRUX. Quae narrat animum fateor attonitum tenet.
QUIC. Est ipsa regina facinoris huius caput.
TRUX. Regina? Superi!
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Et ipsa consilio meo
Haec ausa.
TRUX. spacerspacerEs ergo proditus? Necdum paves?
QUIC. Ne metue. Votis cuncta succederit bene. spacer350
Hi dicta rursus omnia negabunt viri.
Sic ipsa sperat fulmen in Mexi caput
Omne ruiturum, seque non puram modo
Sceleris habendam, sed etiam ut Mexi dolis
Vafre petitam, misericordiae fore spacer355
Causamque amantem coniugem ulturum suam.
TRUX. Haec qui noverca struere privigno queat,
Intelligo facile. Caeterum miror caput
Tantis periclis ipse vel obiicias tuum.
QUIC. Pericla metuam sceptra quod dederint mihi? spacer360
TRUX. Tibine sceptra?
QUIC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sperat Axaco quidem
Regina sic se sternere ad solium viam.
Mens vero nobis alia. Nil sceptro minus,
Amice, meditor ipse mihi. Tempus favet,
Populique Montezuma totus sibi spacer365
Opposuit. Odium, ex quo urbe peregrinos reses
Admisit hostes. Murmur it totam undique
Querulum per urbem. Fulgere hinc primum meis
Spes certa votis caepit. At tutus nihil
Tenente Mexo castra potuissem aggredi. spacer370
Est difficultas ista iam, grates diis,
Tandem remota, mihique ad imperium gradus
Vix restat alter.
TRUX. spacerspacerspacerspacerArduum aggrederis opus
Tuaque dignum mente. Si caeptis modo
Fortuna faveat, patriam reddes sibi. spacer375
At metuo tristis fuerit eventus tamen.
QUIC. Amice, spera melius. “Audaces iuvat blue
Fortuna.” Consilii ubi totius tibi
Patuerit ordo, spem esse non dubiam putes.
Paulisper intus ipse nunc mecum veni, spacer380
Rei gerendae penitus evolvam modum.

Perge ad actum alterum