M g

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV
OCTOBER, NOVEMBER, DECEMBER, MINUTUM

MINUTUMSolus

Euax! Ubinam loci aram reperiam Intrat digitis et manibus
Ut grates summo soli agam sacrificioplaudens et saltans.
Qui diem huncce amaenum produxit amaenis
Onustum amaenitatibus? Non ego pol
Olympiae credam ludos tam festivos fieri 780
Quam hic intus fiunt ludi festivissimi.
Mille iam diffugere et eo amplius
Anni ex quo ne risum mutisse vel minusculum
Uspiam Saturnum vidi, ast his iam ludicris
(Proh diem festum) caperatam remulsit blanditer 785
Frontem, et totus totus in cachinnum abiit.
Ianuarius enim versatilis antevortam Gyris vertet, et postea
Et postvortam adeo in gyros compulit, menses omnes agit.
Ut non Ianuarium, sed rotam figularem
Diceres. Februarius e tripode gannit 790
Et precio praestigias Ianuarii
Plebeculae obtrudit. Martius aquilonari
Primulum furore saevit, mox febris phrenitidem
Corripit, et luridus lunaria venditat.
Aprilis in ancipiti haesitat, flet, ridet, 795
Stat, saltat, neutrum, utrumque, omnia, nihil agit.
Maius aviculis ludit stridulis, cantillat,
Choreas agit, et vernis gratulatur gratiis.
Iunius homo umbraticus est, et Maio
Per omnia examussim supparasitatur. 800
Iulius reliquos avenas, lolium, carduos,
Dignosque praedicat quos Chroni falx coerceat,
Se solum triticum iactitat unasque terrae
Delicias. Augustus in angustiis est,
Dum enim sub umbraculo crapulans recubuit, 805
September vini imperio de mente exulans
Pepones comminuit pedibus. Is interim
Testudinis instar limis ab umbone prospicit
Oculis, ne vitam una cum dapibus rapiat.
Sic menses intus lusitant, dum veternosus 810
Plausum dat, risumque laetus nequit moderarier.
Foras huc iussu exii qui segnipedes
Tresviros infimates, Octobrem sum sociis
Stimulis agitem spissigrados, si reperero. Fumantes [ . . . ]
En a coniugatis peritas conclusiunculas 815retinens.
Hem quibus post urgebo suasionibus, Flagellum [ . . . ] promit et [ . . . ]
Sic argumentabor. Ah, profecto argumentum Plagam [ . . . ]
Auculeos habet, concedo omnia.
Hisce pigritiae poenas persolvent mihi. [ . . . ] et flagellum in [ . . . ]
Verum spectatores, corona lectissima, 820ponit.
Unum vos propter me percoquit cordulum,
Non sunt adeo mihi exoratu faciles.
Vocate ut ex oculis praesiliant lachrymae.
Doleo tamen perdite, de vobis scilicet
Quid factum iri suspicer suspicari nequeo: 825
Qui enim mense huc convolastis Februi,
Quo sitis revorsuri divinare nescio.
Nam filios ubi helo degluterit,
Vos sine mensibus, sine tempore, sine motu
In vacuo hic pensiles videre videor. 830
Et ni qui edax vetera devorat Chronus
Nova continuo pepererit, interiistis,
Planissime.
OCT. Propere, propere, December. Intrant October, December,
MIN. Eccos. In succenturiis hinc ego excubabo November. Minutum se
Dum quibus illaqueam offucias garrierint. 835in angulum colligit et vicissim
DEC. Propere, sed non praepropere. Qui festinanssermones cernit dum
Semen spargit dispergit, aliis non sibi spargit.prodeat. October totus
OCT. Qui sero spargit, nequicquam spargit quod spargit. foliis vestitus
NOV. Spargat per me licet, sparsa dum ipse relegam, diffluit folia
Cui, nil tam parvi est, quin id pigeat pendere. 840 quae November avide col-
MIN. Saturne pater! Sparsor, harpax querulus,ligit et in sacculos misit.
Puri puti nebulones.December sequitur lentis
DEC.Manetedum.passibus anhelans.
Quid curritis, inculti morati moribus?
Senes prodoromos esse apprime dedecet.
OCT. Quin testudineo potius reptatu repimus. 845
DEC. Sinite parum per anhelitum recipiam.
NOV. Animo male est, sine anhelitu
Sibi medicarier.
DEC.October,
Quid ultro festinus tibi accersis malum?
Parum pectusculum sapit. Serpere oportet 850
Serpentis qui versutiis questum faceret.
OCT. Prae senio tibi ingenium elanguit.
Quaestus is quaestus non est, qui secum plus damni vehit.
Versutias versutus praesentiscet senex
Et fraudis post supplicium luemus gravius. 855
DEC. Quid crepas, flagitium? Ingenium elanguit?
October, nequissimum perdi-folium, tibi
Folia iam defluunt. Tota mox arbos ruet
Et iners humi iacebis truncus?
OCT. Si vera
Vaticinatur vetulus, igne cremandus vocor. 860
DEC. Senex sum, fateor. Ergo elanguit ingenium, December [ . . . ].
Scelerum caput.
NOV.Placide, placide, December.
DEC. Quid placide?
NOV.Calidus es nimis in re frigida.
DEC. Imo tu numis frigidus es in re calida.
Bis millesimum trecentissimum sexagessimum quintum 865
Aetatis complevi annum ab urbe condita,
Nec unquam antehac opprobrio Decembri
Ingenium fuit.
MIN.Annosum vulpem! Ut tetricus est!
DEC. Enimvero non mediocri exaestuo iracundia.
Non longe ab utrisque abest lumbifragium. 870
MIN. Ha, non longe abest que tribus mox lumbos conteret.
NOV. October, quam sevesti litem, tandem sopias
Blandimento aliquo. Ossi illi subline.
OCT. Prudenter mones.
DEC.Mastigiae.
OCT.December.
DEC. October.
OCT.Aliorsum accipis atque a me 875
Dictum fuit. Noli quod per iocum excidit
Id serio praevotere. Me stultiloquii
Paenitet.
DEC. Ah! Palinodia te vindicas. Decembris [ . . . ].
Non ergo elanguit ingenium.
OCT.Ingenium
Vegetum tibi in pectore viget vivido. 880
DEC. Ah.
MIN.Ut senem leniunt dicta melle oblita.
DEC. Mente desipuit Pelias, qui Medeae
Recoctus pharmacis iuvenescere voluit.
Nimirum merx aurea senectus.
NOV.December.
DEC. Iterum crucias, puer mendaciloque? 885
NOV. Dii prohibeant, octavum orbis miraculum.
Ipsa es Cornucopia, te insunt omnia,
Dignus qui veneas auri appenso pondere,
December sapientipotentissime.
DEC. Ah.
DEC. Ad nos nos redeamus, mi Phaebe.
DEC. Ah, quid Phaebum ergo verum 890
Scitatum accessistis?
NOV. Quo tu obsequio
Saturno nos adfamulaturos autumas?
DEC. Ah, qui aetate pariter et astutia
Provecti simus, in consiliarios deligi
Ipsa recte gubernandi ratio imperat, 895
Qui fraude Chrono pectus doctisque oppleamus
Dolis ah.
MIN. Hem, iam plagas sibi occaeptant cudere.
NOV. Perplacet pol oraculum.
OCT.Imo perperam
In rem meam effutit oraculum.
NOV.Nequam es.
Qui vero?
OCT. Cui mensium reliquorum spoliis 900
Locupletarier dii concesserint, spargat
Aequum est. Octobri horrea foeta sunt, omnia
Dapibus autumnalibus farta loculamenta.
Ante oculos habeo annus quicquid promiserat.
Tu famulere, November, consulas, obsecundes. 905
Sycophantere in futurum ut tibi cumules
Profundere, luxuriari mihi volupe est.
DEC. Hunc hominem res suae perditum cupiunt.
NOV. Nae, tu parum quid vesper serus vehat prospicis.
Mihi mores alii placitant, cui parcitas 910
Cordi est. Omnem versabo hominis frugi
Solertiam futuro quo mature consulam.
Folia haec profuga in ius vocabo,
Et sic iure comedam.
MIN. O iuris peritum coquinarii!
OCT. Ha, ha, at solo vives iusculo qui foliorum undique 915
Turges farcimine.
NOV.Abundantia non nocet,
Haeredibus ex his iusculum relinquam meis
Inde ut viri evadant boni, iuxta antiquam
Iurisconsultorum sententiam. Vir bonus est quis?
Qui consulta patrium, qui leges iuraque servat. 920
OCT. Provide.
NOV.Opima barbae spolia et unguium
Praesegmina expiscabor quae me enutriant.
OCT. Ingeniose.
NOV.Araneae quas domi in fectis
Alo textriculae mihi laborent volo,
Et quibus vestiar pallia conficiant. 925
DEC. Hei, de muribus tuis actum erit, fame oportet
Pereant.
NOV.Imo, actum erit si reperero.
OCT. Ast aurum quinam insumas haudquaquam video.
NOV. Ha, ha, succum et sanguinem loqueris, in terrae venas
Dormitum abiit. Quod physici memorant 930
Indagatores, aurum reliqua praeire pondere
Metalla probo, apud me maximi est ponderis.
OCT. Mors vero ecquando animo observatur tibi?
NOV. Persaepe, nam ubi ad capulum usque consenuero,
Facinus patrare decretum est capitale, 935
Non nisi morte expiandum publica.
OCT.At
Quo consilio obsecro?
NOV.Impensis publicis
Ut tumuler, et in lucrum cedat sepultura mihi.
OCT. Quin tute id suspendio lucrifacias?
NOV. Desipis, et restim vis emam, et perdam postea. 940
MIN. En qui restim mox dabit.
OCT. Divitias ad Acherontem deferet miser.
DEC. Sordes oggannit tenax et vilipendia.
Terrae affixus haeret clavo avaritiae.
Alia me mens agit, alius animus, 945
Qui cum cochlea sim, succo victitans proprio,
Vitam ducam desidem, ipsasque vincam cochleas
Domi-portas pigritudine.
MIN. Portenta hominum!
DEC. Consiliatorem Saturnus, vigilantiorem
Inveniet nusquam, ipsum prae desidia 950
Somnum ab oculis fugabo penitus.
NOV.Quin
Iam somnias qui deliramenta blateras.
OCT. Qua percitus insania te requie abdices?
DEC. Stipites, contingere potest ut dormiens
Per insomnium currere videar quietem 955
Quod interturbet magis.
OCT.At non curres,
Vetustas tibi iniecit compedes.
MIN. Iam volito. Simul volucer eos
Proh caelites, haccine vos decet properantia? aggreditur.
Tardigradi, podagrosi, bubalino genere nati,
Quadrupedum ignavissimi.
OCT. Minutum est, 960 Ab iis recedit et
Nobis praecessit obviam. respirans [ . . . ].
MIN.Bilem mihi
Astute concitem, necesse habeo.
NOV.December,
Aerumnas hasce tua creavit pigritia.
Tu praeas, veneranda canitie et oraculo
Aliquo furentem mulceas.
DEC. Ah, Minutum. 965
MIN. Audaculi.
DEC.Comprime te. Quid est quod mihi
Commovit animam?
MIN.Quin inquam Saturno animam
Vestra commovit mora. Reliqui adsunt omnes,
Vos solos manent. Plato ringitur et seni
Iracundiam sufflat, annum quippe suum, 970
Tot iam praedicatum seculis, vestra incura
Pessem iturum metuit.
NOV.Nos omnium ultimos
Ordo aeviternus adventare praecipit.
MIN. Ergo limacum praecipit lentitudinem?
OCT. Patrissare libitum est. Saturnus ipse 975
Lentessimo inter planetas gradu graditur.
MIN. Pecudes, patri moram non morem geritis.
DEC. Temet doma, paulo fervidior es, mi Minutum.
MIN. Et vos pariter flagris ferventes faviam.
Agite. Paenas date. His ego vehicula 980 Flagellum [ . . . ]
Solmnolenta agitabo 7incitabulis.
OCT. November, unde hae miserarium Iliades?
MIN. Febricitant miselli.
NOV.Tu nos pessundedisti, scelus.
DEC. Mitius innocuos tractes, mi lepidissime.
MIN. Apage illecebras. Tu cochlea es domi-porta, 985
Succo proprio victitans. Qui cochleam esse vult
Concham frangat oportet. (Indicium actionis illegibile.)
NOV.Ipse nec cochlea (Indicium actionis illegibile.)
Sum, nec cancer, nec ostreum, nec aliud
Eduliorum quippiam, sed siccus, macilentus,
Et mensium pauperrimus November, o maxime Minutum. 990
MIN. Ha, ha, ha, vereor ut nomen commutem meum,
Et e Minuto Maximus fiam.
OCT.Animo October Novembrem in pedis erigit.
Erigere, bellua.
MIN.Ast aliud est insuper
Facinus infandum, nullo praeter scapulis
Luendum piaculo.
DEC.Si quid delinquitur. 995
MIN. Memoriae utaris tenacioris opera,
Nam senibus memoria succus est quo victant.
Supra quadringentas hinc retro annis, undetrigessimo
Imperioli tui die, te inspectante, ut Cantuarii
Deo dilectum Thomam archipraesulem sicariorum immanitate 1000
Confodi passus es.
DEC.Hei mihi, meminisse piget.
MIN. Tu, November, usque te tamen parricidae dedisti comitem.
NOV. Ah scelerate.
MIN.October, propter vicinum malum
Malum iam tibi est vicinum. Agite.
OCT.Impium proditorem.
DEC. Animose feramus quae fato eveniunt. 1005 Funiculos tergis
NOV. Te fatuo eveniunt, perdidisti te,alligat et flagellat.
Perdidisti me. Ah perdidisti omnia
Quae senio ingruenti solicite corraseram.
DEC. Stulte, istaec Saturnus reddet cum faenore.
MIN. Hem vobis. Verbera [ . . . ].
OCT.O quin gradum formicinum celeras. 1010 Exeunt omnes.

Finis