Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III
IULIUS, AUGUSTUS, SEPTEMBER

AUG. Umbraculam seponas. Ut morsu in rabiem Intrant primo Iulius et
Solem coniecit canicula!Augustus. Augustus cum
IUL.Sive caniculae umbraculo, flabello, et spicis triticeis.
Sive leonis fuerit flagitium, sole
Semiustulatus videor. Julius umbraculum [ . . . ]
AUG.Flabellum cape,
Et ventulum mihi sic facito. Capit, et ventula [ . . . ] simul [ . . . ]
IUL.At muscas 545
Si reperero?
AUG.Abigito, mastigia.
Insectorum omnium audacissima, quae
Carnes nobiliores liguriunt maxime.
IUL. At ego numerosiores quam in carnibus
Putidulis vidi nuspiam.
AUG.Sacrilege, 550
Quali me ergo coagmentatum autumnas?
IUL. Augustissima, ac porin muscas, musculas,
Vespas, tineas, culices, scarabaeos, blattas,
Atque id genus quaecunque volatilia
Aucupio victitant contruncabo omnia. 555
AUG. Cedo apophoreta inter bellaria
Ea maxima mellita sunt, quae mellita non sunt.
IUL. Obscure loquitur, aperite fenestras.
AUG. Scilicet,
Non quae coquus sed natura mellita reddidit.
IUL. Popones cum ficibus mel melle dulci dulcius. 560
AUG. Num haec Saturno iucunda fore munuscula
Absque blanditiarum condimento coniicis?
IUL. Imo, quid ni certo creduam, cum Iulio
Nil poterit accidere iucundius?
AUG.Ha, ha,
Desipis, Iuli, qui tuo ex ingenio 565
Mores alienos approbas.
IUL.Aedepol,
Nequicquam sapit cui haec non sapiunt.
AUG. Tolle. Tollit peponem et in
Septembrem male feriatum nebulonem paturiam ponit.
Quousque opperiemur segnipedem?
IUL. Dudum vindemiam inchoaverat, peracta 570
Huc advolabit illico.
AUG.Ni pedibus
Pedicas vites tetenderint nexiles.
IUL. Aut capiti manicas (quod verius suspicer)
Vitium iniecerint lachrymae.
AUG.Lachrymae
Illachrymosae, quae risum undique excutiunt. 575
IUL. Sic est, qui lachrymas illasce exhaurit miser
Sibi lachrymas, aliis risum ebibit.
AUG. Advolatum praestolabimur. Tu, Iuli,
Tantisper de nostro cum Saturno eventu
Hariolare.
IUL.Praeter fausta omnia et laeta, 580
Nequeo pol quicquam coniecturis assequi.
AUG. Quidum tam audax coniector es, homuncule?
IUL. Falculam hanc respice.
AUG.Arridet. Quid inde?
IUL. Saturnum olim Italiae imperitasse
A patribus pridem meis hisce auribus hausi, 585
Qui operam incolas edocuit messoriam.
Nam aureum tum seclum erat, nec vomere,
Sed falce tantum, terrae onustae erat usus.
Quippe cum sponte et intactae fruges pareret,
Metere fas sivit quas manus nulla severat. 590
Diu et faelix rexit, confectus tandem senio
Alas iam vetustate corrosas reconcinnat
Et recta hinc in caelos avolat. Trinacriam
Falce donans, Siciliam iam vulgus nuncupat,
Quae tunc Hesperiae clausae fuit finibus 595
Necdum a Calabris decussa sesilierat.
AUG. Pulchellae textor historiolae! Quid fati
Hinc tibi fabricas?
IUL.De gente Iulia
Prognatus sum, sed me nutricarunt Siculi.
Panormus cunis meis celebris est, ipsissimam 600
Hem Saturni seculam. Hac me maiores mei (Indicium actionis
illegibile.)

Quibus in abscessu in custodiam dederat
Tandem dotarunt iuvenem, quam ubi oculis
Senex praehenderit cupidus commemorantibus
Quantis pro Iupiter in me ruet amplexibus! 605
AUG. Permagnam dubio procul isthac secula
Voluptatum metes messem.
SEPT.Auguste! September [ . . . ] intrat.
AUG. Hem, quis stridor?
SEPT.Hella, Augusti, Iuli.
IUL. September nos clamitat.
SEPT.Latrones latebricolae.
AUG. At quo furore crepat plagiger!
SEPT. Quam ego vos 610
Torculario compressos cuperem, adeo
Et vasculo vinario conditos, dum ipse
Per scyphos vos mihi in ventrem attraham!
IUL. Ha, ha, musto suo ebriolus incedit.
AUG. At musto nimio totus de mente decidit. 615
Ne aut dapes pedibus proterat verbero,
Aut nos insultu petat, utrobique me metus agitat.
IUL. Noli animum despondere, Auguste. En tibi
De Iuliorum familia nepotulum.
SEPT. Sol potat, terra potat, mare potat, arbores potant, 620
Quis ergo hominum me potitare vetitat?
AUG. Ut Liberi lepos lepidum potorem reddidit!
SEPT. Pedes, quid titubatis? Sistite, obsecro, vos
Pedes saltatriculi. Si quid vobis inest cerebri
Sistite inquam, nam si cecidero, nemo es 625
Qui vos in plantas erigat.
AUG.Colligamus nosmet
Et belluam adoriamur.
IUL. Athletice loqueris.
AUG. Heus September.
SEPT.Quis est?
AUG.Respice.
SEPT.Auguste.
Gastrimarge, vin’ vini cantharum? In Augustum ruit.
AUG.Apage sis,
Merobibe sceleste, satin’ tu sanus es? 630
SEPT. “Semel insanivimus omnes.”
IUL. Ha, ha.
Ut ex meri fonte veritas occulta manat!
Insanit oppido.
SEPT.Qui multum comedit
Et parum bibit, idem facit quod bos operarius.
IUL. Etiam oculis captus est, te bovem autumat. 635
AUG. September, sedatiori fias animo.
In cathedra suasu meo tete cohibe
Tantis per donec crapulam edormieris. Eum in cathedram
SEPT. Et tu cathedra vindemiasti, quae pedibus collocant
Fluctuas. Quatuor insistis grandiusculis 640 qui titubans surgit.
Binis ipse, me tamen vacillando superas.
Quin ego te ut decet quadrupes mactabo Cathedram evertit.
Stratiotice.
IUL.Bipes asinus quadrupedem
Non asinum pessundedit. Cathedram erigit.
AUG.Sine te erudiam,
September bibacule. Qui vino mortuus est 645
Somno sepeliatur oportet. In cathedram denuo collocare conant.
SEPT. Quid blateras?
Minitaris mancipium? Mortuus? Mortuus? Circumspicit, vinbraculum
IUL. Vino iam flagrat, vereor madebit modo. reperit, continuo
SEPT. Mortuus?manubrium frangit, et more gladiatoris stringit †viovat.
AUG. Iuli, quibus sis editus maioribus
Iam indices pugilice.
IUL. Hem Caesariolum. 650 (Indicium actionis illegibile.)
SEPT. Per hanc Martis machariam, et craterem Bacchi, (Indicium
Lumbos castigabo tuos miserimis modis.actionis illegibile.)
AUG. Perii, trucidor, Iuli.
SEPT. Mortuus sepeliatur,
Ha, ha. Vinum pol animi magni fomes est
Et incitabulum.
IUL. Ut mihi nunc Brutum et Cassium 655
Optarem obvios, qui proavum ensiculis
Foderunt Iulium! Ut falce articulatim
Meterem sicarios!
SEPT.Prae lassitudine
Consistere neqeuo; cathedra per pedes oro tuos
Sis mihi morigera.
IUL. An aequis utor oculis? 660 (Indicium actionis illegibile.)
SEPT. Mortuus? Holla pocillator mulsum cedo,
“Des usque plenis cyathis” —
IUL. Auguste, quid geritur?
Quid est quod te tam anxie quaerites, pavide?
AUG. Perditus necne sim mecastor nescio.
IUL.Ha, ha.
SEPT. — qui sunt, qui fuerunt, qui erunt et futuri sunt. 665
IUL. Quin iam repertus es, him te tibi noctua.
SEPT. Nemo me regum rex regalius victitat.
AUG. Num sum ergo mortuus?
IUL. Fidem habe,
Vivere te certo est certius.
AUG.Opitulare. (Indicium actionis illegibile.)
SEPT. Acescit multum, tolle.
IUL.Revixtin’ satis? 670
AUG. Oculis rimemur solicitioribus,
Si ullibi me forte transverberaverit.
IUL. Te mure mus nullus aeque est meticulosus.
AUG. Martis iuravit machaeram, simulque extulit.
IUL. At Bacchi crater aciem sic obtuderat, 675
Incassum ut machaera momorderit.
AUG.Veridicus es!
Nam cor iam palpitare desiit. Septembris stertit ore et naso.
IUL.Audin’?
AUG. Ah, alcedonia
Iam sunt, eccum captorem captum.
IUL. Ut somnum sorbet.
AUG. Falleris, nemo simul sorbere potest et flare.
IUL. Quid igitur?
AUG.In extremis proculdubio laborat, 680 Vicissim inter
Dolosus enim luctatur vinum. Pedeslocutiones stertit.
Ubi captaverit, reliqua curriculo
Membra permeat, usque dum ad ultimum moriens
Appulerit, nasum videlicet, quem solum
Spirantem cernimus.
IUL.Pudet me te non pudere 685
Isthacce aetate tantula ignorare.
Usquequaque medicorum vulgus iacitat
Vino saucius somno sanari assolet.
Quantumque quisque vigilans vim hauserat,
Tantum sorbendum somni recubanti consulunt. 690
AUG. Ut ut est, utrumque sibi ad plenum farciat
Dummodo se nulla scaturione proluat. Stertere desinit.
IUL. Nihil est quod periculum facessat, iam Morpheus
Ambobus os occlusit pessulis.
AUG.Ad rem denuo
Tandem remigemus, quam Bacchanalia 695
Interpellarunt; interea dum ad superos
Remeaverit.
IUL. Opportune mones. Age sis.
AUG. Iam ideo, Iuli, liberius gestire lubet.
Beatos nos mensium triumviros, turgidis
Frugum omnigenarum exuberantes copiis 700
Utpote quos solos Ceres, Pomona, Bacchus
Opulento ditare famulatu quaeritant!
Adeoreum quis esurit triticum, siliginem?
Auream Iulii falcem adeat, cui omnia
Parent. Ad genium sapit? Fragrantes Augusti 705
Hortos, hortis Hesperidum beatiores
Petat, lautissimas fructuum medullas
Suggerent. Massicum Falernum, caecubum
Sitit? Septembris umeta peragret
Succulenta, ubertim inempta porrigent; 710
Deos immortales! Quales hae cupediae!
Quid fabulis ultra locus? Aut si fabulis
Credendum est, ambriosia, Iupiter, nectare,
Hebesque poculis epuletur largiter,
Nec invidemus de nostris modo fragmina 715
Gulosius clam non suffurari satagat.
IUN. At, mi Auguste, Iovem noli tam effraenate
Lacessere, ne non impune feramus postea. Quin
Hordeo saepiuscule, et vili lolio ipse
Prae tenui amona pascor, tu caepulas 720
Nonnumquam esitas, bulbos et cucurbitas. September
Torvum labruscae villum avide multoties
In ventrem elicit.
AUG.Ineptire occipis.
Quin inquam saepius fumo vescitur Iupiter.
Imo ob fumi inopiam, dum nullum camini 725
Nostri evomunt, percrebro dormit incarnatus.
IUL. Immodice iactas. Si casu quis hic aderit
Auritus nimium, qui Iovi haec insusurret!
AUG. Susurros nil moror, crepundia loqueris.
Augustus sum. (Indicium actionis illegibile.)
IUL.Isthoc praedixi, Iupiter ultor — 730 (Indicium actionis illegibile.)
SEPT. Nunc animo satis defaecato sum.
IUL.Ah.
Egredere, pusallanimis, September est
Ab inferis redux.
AUG.Ast apud inferos
Omni se amentia exuit?
IUL.Tranquilla omnia
Et serena.
SEPT.Quis me ornatior? En mero 735
Tumidum utriculum, ut Libero patri
Hodie litarem libere qui imbribus
Nectareis tot mihi saginavit dolia.
IUL. Eamus contra. September, salve.
SEPT.Te salvo
Salvus sum, salute mea o salus salubrior. 740
IUL. Faecundi calices facundum faciunt.
AUG. Optatus ades, September exoptatissime.
SEPT. Optatis optata respondent meis.
AUG.Lyaeo
Ad votum perfructus es?
SEPT.Faelicius nunquam.
IUL. Cum paratu ades epulari?
SEPT.Hem ut decet. 745
AUG. Quid ergo moras trahimus? Eduliis nostris
Iam diu Saturnus inhiat.
IUL.Pandamus vela.
SEPT. Lentius paulo.
IUL. Quorsum lentius?
SEPT. Unum
Vindemianti identidem mihi subiit,
Nec non impense in diversum distulit.
AUG.Scilicet 750
Saturnum nisi filiis suis saturum
Non fieri. Quis non commeminit?
IUL.Memores mones.
SEPT. Ex quo tam piis eum coniux delusit dolis,
Et lapidem pro Iove glutiendum subdidit,
Qui regno pepulit, cautus omnia excutit 755
Insidias ne forte voret quae vita spoliet.
IUL. Deinceps?
SEPT. Quibus pulsabimus propugnaculis
Fatiscentibus nos irriturum faucibus?
AUG. Aedepol, medius fidius ego perii.
IUL. Quid animo cadis?
AUG.Epulonum me miserimum! 760
SEPT. Torporem discute, Auguste.
AUG.Tenellum me
Frustulatim dentibus actutum conteret.
IUL. Spicas has vide libertatis tesseram.
AUG.Qui vero?
IUL. Bolum hunc primum ingeram. Si minus saturet,
Quin simul et me in ilia ingurgitet 765
Secundum ecce, viperino de genere sum, Secundum per[ . . . ]
Ventrem hac rodam exilienti donec mihi
Viam fecerit.
AUG.Et mihi pariter patebit
Exitus?
IUL. Quippeni?
AUG.In vivos mecastor
Me revocasti.
SEPT.Ast ego utriculo quam falci 770
Fidam magis, quem simulac exhauserit
(Nam totis subinde sensibus deturbabitur)
Continuo fuga me praepeti proripiam.
AUG. Technae utraeque placent. Dum fervent admoliamur.
IUL. Placet. Eamus. 775 Exeunt. Iulius bis bellana [ . . . ]
Augustus vinbraculum exhaustum [ . . . ] manu
erigit et tenet. September flabello fi[ . . . ] ventilat.

Perge ad Actum IV