3

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II
APRILIS, MAIUS, IUNIUS

MAI. La, la, la, la &c.
APR.Aerem mecastor verbero.
MAI. Nequicquam rogitas, Aprilis. Usque licet
Et usque suadeas, persuadebis nunquam.
APR. Per lubentias tuas, per vernantes gratias.
IUN. Sine exoret, Mai, qui tam efflictim petit. 305
MAI. Nescis quid petit.
IUN.Quicquid petit.
MAI. Ha, ha, probitatem caecam. Ha, ha, ha, ha, ha.
APR. Ecquid natura cuiquam indulsit aequius
Quam ut insanas adolescentum voluptates
Maeroris quantilluli temperet sobrietas? 310
MAI. Et pumice aquam citius extuderis
Atque ex aquis flammas, quam vel unam ex oculis
Evoces lachrimulam, aut pectore suspirium.
IUN. Trahit sua quemque voluntas.
MAI. Cui cor tripudiat, salit iecur, frons ridet, 315
Feriantur oculi, vox lachrymosas ululet
Querimonias? Hum. Submurmurans se ad cantandum praeparat.
APR.Ut totus articulatim gestit!
Quod cor genuit, concepit os, organizarunt
Labia, dentes candiduli effigarunt,
Obstetricavit lingua, vox e vestigio 320
In aerem proferet.
MAI. Luscinimolae
Minurizantes, galeritae altisonantes,
Merulae inter-ganientes, ardeolae
Diis-gratulantes, acanthides dulce-queritanates,
Et quantum ubique est in choro plumatili 325
Sylvi-cultricum avicularum, adeste inquam,
Et blandicellis mecum ver demulcete cantibus. Continuo aviculae
Non possum quin rideam, Iuni.intus garriunt.
IUN.Ast ego
Aviculas mallem quae risum mihi concitent.
Nuntie, nuntie, blue 330
O laeti remeantis anni
Vividum terrae revocans colorem,
Huc ades
Fundens roseos odores
Ver redivivum, ver redivivum. Adeste, 335
Te melo pictae volucres canoro,
Te loquax sylvae respondebit
Echo, Echo.
Te tuus blande redeunte
Maius, Maius 340
Voce salutat, voce salutat.

 

MAI. Contiscite, Iuni, et tu suspiriis das heu vicissitudinem. 340
Quin vocem adaptes avicularum modulis.
IUN. Ain’ vero? Adeste, olores dulci-sibilantes,
Anseres gratitantes, palumbes minarrientes, 345
Gallinae gracillantes, perdices susurrantes,
Coturnices crocitantes, et quantum ubique est
Animalculorum in cohorte plumatili
Obstreperorum quas dentes non aures mulceant.
APR. Sapis, Iuni. Ieiunae sunt absque epulis 350
Aurium deliciae.
MAI.Apagete,
Mensas iam opiparas amolimini
Et consilii senatum cogamus sedulo.
IUN. Quandoquidem avium senatus mittitur
Recte consulis.
MAI.De nectenda Saturno illecebra 355
Qua nos benigne et fronte exporrecta excipiat.
Iuni, qui patritiis ortus est iunioribus,
Tu pensum bonis auspicare avibus.
IUN. At Maio, qui ex maioribus prodiit, lubet
Cedere.
MAI.Aprilis ipse ergo rem nobis aperi. 360
IUN. Dictum graphice.
APR.Qui tepore blandulo
Et imbribus delenificis mollitum terrae gremium
Aperio, iure Aprilis vocor.
MAI. Fateor.
APR. Si meis rem suadelis gerundam cupitis, Aprilis quandoque hilare,
Hilarulos et Risui deo sacrificulos 365 quandoque lachrymose loquitur.
Nosmet Saturno dabimus.
MAI. Ut decet cantitas.
APR. Ast fletibus vicissim linquendus locus est,
Et aequis deo Luctui litandum lachrymis.
MAI. Delirum caput.
APR.Sic vernum nos submonet
Aequinoctium, quod noctis pariter stillantis tenebras 370
Cum die aprico iustis suspendit lancibus.
MAI. Ha, ha, si Marcus ille Crassus in praesens afforet,
Quem semel in vita risisse tantum perhibent,
Secundo iam solute risurum crederem.
IUN. Imo, per solstitium meum, Aristides 375
Astraeae lubens Aprili stateram traderet.
MAI. Quidum tu istud expiscatus es, mi Solon?
IUN. Nescis, flos veris illibatae, nunc nubibus,
Nunc coelo candido, nunc turbido aquarum agmine,
Micantibus nunc gaudere Aprilem radiis 380
Sicque gravidatam omnia terram parere?
Si quid memoriae istac repostum est capsula,
Ver diem et noctem, sudem et udum trutinat.
MAI. Trutinate loqueris, et ut bilancem decet
Ocelle auree, decor, decusque mensium. 385
Pro superos! Ut summa saepe ingenia
In occulto latitant! Imbres alterni irruunt,
Ergo alternandae sunt questubus laetitiae.
APR. Quippeni, Mai?
MAI.Siccine, qui pote, Aprilis?
APR. Ita diis placitum voluptati ut comes 390
Moeror assit assiduus.
MAI.At vernis feriis Junius [ . . . ]
Voluptas, maerens maestitia non voluptas est.
APR. Ni maerens insania est, non grata hilaritas.
MAI. Omnia laxatis laete indulgent geniis.
APR. Omnia querelis alternis laxant genios. 395
MAI. Blanditur sol, nimbos hybernos dispulit.
APR. Sol mane rorem sorbet, noctu mari mergitur.
MAI. Florescunt montes, sylvis redimiti gelidis.
APR. Motibus lapsu celeri fontes exiliunt.
MAI. Virescunt valles floreo amictae gramine. 400
APR. At valles lymphae querulae virentes irrigant.
MAI. Arboribus laetis frondes crebescunt pendulae.
APR. Arboribus lente viscosae exudant lachrymae.
MAI. Ventis mulcetur aer suave halantibus.
APR. Ventis coguntur nubes procellis gravidae. 405
MAI. Auras Philomela hilari edulcat vocula.
APR. At flet Philomela nefas incesti Tereos.
IUN. Siste, “et vitula tu dignus et hic.”
Pugnatum est satis, medius fidius,
Democriti ne an Heracliti sectator fiam 410
Anceps haereo.
MAI. Aprilis, maturae lugentis opus.
IUN. Mai, naturae ludentis opus.
MAI. Iuni,
Naturae rudentis opus.
APR. Aedepol, qui affatim
Ludit, nec luget unquam, misere illuditur.
MAI. Ha, ha, tum me Musae Gratiae pariter 415
A sacris suis aeternum arceant, cum iocis
Me rebellem dedero. Sepultum me mavelim
Quam cum luctu vitam dimidiatam degere.
Iuni, tu pacis tessaram educito.
IUN.Eloquar
An sileam?
MAI.Eloquere.
IUN. Recordatur multum, 420
Et diu cogatabundus, convocato in cor
Consilio, rem mecum serio pensiculavi,
Et quanto in pectore magis voluto meo
Tanto mihi anxietas auctior est animo,
Adeoque extremis me detrusit sensibus. 425
MAI. Iunius. animalia probat ruminantia.
Quotidie pridie librare assolet
Hodie quod proferet, postridie ne poeniteat.
Obsecro, explica te. Mentem dixi. Iunius expandit brachia.
IUN. Si dixisses haudquaquam iterum dixisses. 430
MAI. Hic homo salsamenta vendit, loquitur acerbe.
APR. Ad reliqua, Iuni.
IUN.Fui tuae aetatulae,
Tuisque moribus, et quos tu deos ioculares
Impense colui, sed herba solstitialis
Repente exortus sum, repentino occidi. 435
Flos mihi vernalis decidit, ad umbicilum.
Aetatis appuli retrogradi, iam Cancer praecipit.
MAI. Ridiculum semi-hominem, ad umbilicum
Excrevit tantum,
APR.Conversis studiis
Aetas animusque virilis quaerit opes †etc.† 440
MAI. Hei mihi, enecor, in pauca confer.
APR. Quae congessisti produc, et nugacem despice.
IUN. Nimis es, Mai, pervicax.
MAI.Euge, Milonem
Quo sequar habeo, vitulum modo tuli. Aprilem digito indicat.
Bovem nunc non recuso, perge me cornu petere. 445 Iunium manu [ . . . ]
IUN. Non placitant hominum placita severiorum,
Qui, quibus ipsis perfrui amaenitatibus
Non datur, aliis invident.
MAI.Perpulchre.
IUN. At perquam displicent vesani iuvenum mores
Aliis qui obnixe voluptatum laqeuos 450
Tendunt, ipsi quibus irretiti vivunt.
APR.Probe.
IUN. Inius umbras quaeret, mediocria firma,
Nimbos pariter et soles contra munitus
Incedam, sic mihi intus plaudam. Fateor
Aprilis irriguus est, sed nemini noxius. 455
Tu, Mai, floribus radiate, fulges nimium,
Auro compar, quod multis est praecautis commodo,
Sed plurima plurimis suadet perperam.
APR.Rem acu tangit.
MAI. Profecto Iunius totus lepore affluit,
Mirum ni leporem comederit. Hoccine est 455
Quod meditabundum adeo te anxit animo?
IUN. Medullum nondum attigi.
MAI.Dii boni, ambagas amputa
Ni me mactatum malis multiloquio.
IUN.Cape sis.
Natura duos lachrymis confixit oculos,
Os unum visui, ergo Musis gratiam. Quid brevius 460
Quid nervosius?
MAI.Festine, sed festive.
IUN. Quid arctius?
APR. Quid planiloquentius?
MAI.Quid pensiculatius?
IUN. Quid luculentius?
MAI.Nil lutulentius.
APR. Quid Pytho dignius?
MAI. Cum nobis in terras oracula remeaverint,
Tu merito tuo Dodonaeum vendices. 465
IUN. Placet.
MAI.Nam querneum tibi caput est.
IUN. Me ludis? Faeliciora tu vaticanare pusio.
MAI. Si clavum clavo detrusero, et argutiolam
Redarguero, captum te mihi vernisque Gratiis
In ditonem dedes?
IUN.Aequum postulat. 470
MAI. Sponden’?
IUN.Spondeo.
MAI. Cape sis.
Natura duas lachrymis confinxit oculos,
At labrorum par sede excubantium, oris caelum,
Bini pectinatim dentium spissati ordines,
Ipse quo vivitur halitus, et quotquot denique 475
Voci risui pariter famulantur organa, ergo
Musis gratiam. Quod nervosius? Quid copiosius?
IUN. Aprilis, rem ne an fucum garrit?
APR. Rem
Sed fucatum garrit.
IUN. Utcunque germani ergo fratres
Vox et risus.
MAI.Tenes.
IUN. Dexteram porrige, 480
Tuis quod superest vitae castris devoveo.
MAI. Auspicato militabis.
IUN.O me cucurbitam,
Qui hoc aetatis ita mentis desipui,
Nec penetrabilus quod sublatuit effodi antehac! Sibi pectus pulsat.
MAI. In posterum effodiet, sperabimus, cucurbitulas. 485
IUN. Ecquis sibi animal visibile vult obviam? Brachiis ansatis ad
Eccum. scaenae marginem.
APR.Aedepol Iunius natura duce
Aestivos risu ardores sopire quaeritat.
MAI. Iuni, quid haeremus?
IUN.Quidvis impera, mi Mai,
Mel gentium, adamas supernas, smaragde, 490
Berille, magnes, unice.
APR.Ut ferrum unicum
Blaterat!
MAI. Quibus Saturnum lenoceniis
Salutatum iri suades?
IUN.Cantibus, tripudiis,
Ludis, et mille Maii non inficetis ioculis.
MAI. Ha, ha, hem, ex sententia hominem quadratum, 495
Non sui nimium tenax est consilii,
Ipsum soli-sequium. Sol retrograditur,
Ergo quas adolescentulus praelibaverat
Suavitates iuvenis impense repetit,
Voci et Risui fratribus germanis gratiam. 500
In Risus fratrem germanum nunc pelleximus,
Mi Iuni, in hederam veni, in hederam.
Brachia amplexibus vincant †didicoribus. (Indicium actionis illegibile.)
Dispeream ludos nisi agamas bellulos. At
Fare quo †denum ire† praemio iocos consulis? 505
IUN. Placentiae: perennes petam vernantis Maii (Indicium actionis illegibile.)
Blanditias.
APR.Festivum caput.
IUN.Placet.
Et lilia petam, vere aeterno floreant.
IUN.Placet.
MAI. Nam ver vere ver non est si lilia desint.
IUN. Aprilis, oculos serena, nequicquam nolis, 510
Siquidem tranquilla cum nubilis obludunt invicem,
Risui nunc animus, maerori vacet postea.
APR. Exemplo capior, nulla est qua negem lingua.
IUN. Exemplis lautibus quam ratione vivitur.
Vicimus. Mai, ad reliqua, quam sumus exorsi pertextamus telam. 515
MAI. Sic sic oportet. Iam mensium deliciae,
Populi amor unice, cui imbres adaeque
Verni, et aestiva obtemperant incendia,
Quem sol non nimiis blandus perfundit radiis
Cui tellus stragulam renidentem floribus 520
Calcanda texuit, quem sylvae odoribus,
Volucres salutant musicis. Mai, quid pendes?
Quid non corollas nectis triumphales? Io,
Quin volas? Praegestis, saltitas? Quin aera
Vocali imples iubilo? Adeste, zephyri, 525
Favonii, et quotquot ducliculi ventuli,
Impigris huc pennis advolate praepetes
Et cantui aspirato meo. Intus venti sibilant et mox omnes cantant.

MAI. Iam lenis spirat aura, et Maium cingit Flora.
Ta na na na na no &c. 530
Proles iocosa veris misceamus cantum seriis
Ta na na na na no &c.

APR. Stillat Aprilis rores, queis Maio vernant flores Notis supra positis aptans.
Ta na na na na no &c.
Alternis ergo locis misceamus fletum iocis 535
Ta na na na na no &c.

IUN. At Iunius suadet umbras, dum vergit sol ad undas
Ta na na na na no &c.
Choreas io laetas ducamus, transit aetas
Ta na na na na no &c. 540

Perge ad Actum III