Tessera caerulea β€” commentariolum. Tessera rubicunda β€” nota textualis. Tessera viridis β€” translatio.  

ACTUS I
MINUTUM

O me, o, o me cursu lassatum nimio! Minutum totus a capite usque
Ut mihi subsultant anhelitu praecordia!ad pedes pennatus intrat
Dii caelites! Quot milliariorum millia festinus, paene halitum ducens.
Hoc uno temporis emensus sum minuto!
Bigas hasce aeterna buccinabunt praeconia. 5 Femora percutit.
Spectatores spectatissimi, suspicio est
Summisse vosmet inter vos suspicarier
Qui vir tam monstrose penniger siem. Sublimia
Novi huc confluxisse ingenia. Agite,
Qui caeteris praecocior est hariolus, 10
Nomen coniectet. Agitedum, Mercurius? Aurem porrigit
Virgulam cernis nuspiam aut talaria.ad spectatores.
Denuo Cupido? Apage, improbulum Iterum porrigit.
Et mente cassus est, et oculis verbero,
Hem me sobrium Argoque oculatiorem.15
Tertio lubet certemus digitis? Digiti Porrigit digitos.
Dispassi dolum fraudemque nesciunt. Victus
Rem omnem dabo plenis demensam auribus.
Sin vicero, vos mihi — Sed dicam postea.
Ordiamur. Octo, quatuor, sex, quinque. 20
Ah infortunium! Vobis sors exiit, accipite.
Isthaec prae oculis Saturni sunt palatia,
Saturni deunculorum antiquissimi,
Quem Tempus nasuti nuncupant philosophi.
Ipse imberbis licet, Saturni promogenitus 25
Minutum dicor, temporis scilicet, qui toties
In scholis vapulo, instans. Quem ob praeproperam
Volandi pernicitatem menses, Saturni
Adoptatitios, pater accitum misit.
Magnum, si diis placet, hodie Platonis annum 30
Quotquot tempore victitant, intus concelebrant.
Terni post ternos, vestri prae desiderio,
Istanc calcabunt semitam. Vos dum transeant
Ridete, nam facie si non facetiis
Sunt ridiculi. Unum est quod praemoneam, 35
Lassos vos domum remigraturos hospites.
Proin qui satur adventavit, nae ille sapit.
Somno vicissatim languidos soletur oculos.
At si cui inanitate intestina murmurent,
Profecto miseret, nam menses hic duodecim 40
Venter dentesque ferias agent. Quis fragor? Martius reliquos menses
MARTIUS (Intus.) Ignavi.fuste contundit.
MIN. Quin scapulis ipse meis mature consulam.

IANUARIUS, FEBRUARIUS, MARTIUS

MAR. Maturate, ignavi. Fugite, male-perditi. Martius furens Ianuarium
Ianuari, hypocrita, qui fronte dupliciet Februarium fuste e corio et lano
Mores ostentas duplices. Vereor ne cor triplex 45confecto ante se abigit.
Et manus sint quadruplices.
IAN.Hei. Ianuarium percutit.
MAR. Februari,
Unipes, tripes, claudipes, lignipes, nullipes,
Vulcani de stirpe stipes.
FEB.Heu me! Februarium ferit.
IAN.O Marti,
Ut mihi Calendas excruciasti misere!
MAR. Ha.
FEB.Nonas pol meas semimortuas reor. 50
MAR. Quin ego Calendas vestras et Nonas pariter
Una cum Idibus adeo sceptro meo
Contusas dabo ut loci huiusce ac diei
Aeternum memineritis.
IAN. Hei mihi,
Ne saevi tantopere, o magna proles Romuli. 55
FEB. O Martis nepos auree.
MAR. O verba mellea!
O adulationis faetae! Romuli proles.
At ius paternum quin restitutis, scelesti?
Mensium ipse primus eram, et decus unicum,
Qui in supremo capitis sedens vortice, 60
Anni totius solus habenas tenui.
At postquam senex fato concessit Romulus,
Dum annuis ipse pro voto Saturnalibus
Incumberem, nugones isti triobolares
In solium clam me surrepunt subdole. 65
IAN. Sic Numae patri nostro placuit Pompilio.
MAR. At mihi displicet. Ianuarium incursat.
FEB. O diis digna soboles,
Si meam quam tendo sedem primae proximam
Percupis, tuam in gratiam de iure cedo lubens.
MAR. Pulchre, si mihi a bove ad asinum transcendere blue 70
Esset animus. Hem qui opportune rudit.
Quis tu, obsecro, qui tam es confidentiloquus?
FEB. Una litera plus sum quam medicus.
MAR.Ha, ha, ha,
Literam abscindas et temet cures, inutile.
Esto si cedas, de te quid factum erit postea? 75
FEB. Qui mendicus sum victum precario queritans,
Exteros lustrare populos erit volupe.
Omne solum mendico patria.
MAR. Qualis sit
Suo indicio prodidit, sententias loquitur.
IAN. Patria est ubicunque bene est.
MAR. Ha, ha, 80
Carnifices ambo. Sed si oblatum amplecterer
Quo demens fugeres?
FEB.Ad ultimos, si libet,
Decembris dies, ad pride usque Calendas Ianuarias.
MAR. Prodi scelerum caput et pes. Vin’ igitur Februarium [ . . . ]
Dum tu te peragrando oblectaveris, ipse interea loci 85
Tuas in biviis mendicando vices gererem?
FEB. Recte, sed tantum ne fame per inopiam pereas.
MAR. Acute ideo tantum mendicandum ne peream.
At pol, ingenium tuum male habitat, curve,
Pedibus subnixum ligneis; agedum, 90
Dic quibus in terris pes alter sit solivagus,
An, quod merito tuo suspicari mavelim,
Monopodum de gente es in Indis ultimis,
Qui, cum plus aequo caleant, superincumbant,
Obtento et in solem pede umbram sibi procreant? 95
Respondeas e tripode.
FEB.Respondeo e tripode quadrupedi.
MAR. Euge, unipedum scelestisssimum! Mox luet.
FEB. Mitius tamen rem auribus accipias.
MAR.Perge.
FEB. Sub caelo adhuc rudi et inculto seculo
Decem tantum menses erant, Romuli soboles, 100
Quorum tu princeps fratribus praeluxisti tuis.
Sed o fata! Integrum anni curriculum
Haudquaquam implevistis, dies oportuit
Novem supra quinquaginta (ex hoc munere
Intercalares dictis) accersentur in auxilium. 105
E quibus tandem diebus interposititiis
Qui primus urbem at orbem armavit legibus
Numa, geminos nos formavit menses lepidos,
Qui loco, ut dotibus, praeeamus reliquos.
MAR. O dotes eximias! Reliqua contexe, Graecule. 110
FEB. Ianuario, quippe qui in prima staret acie,
Annique pariter recedentis finem, simul et
Venientis primordia speculator cerneret,
Binas effinxit facies, ad quem ut concinnet affabre,
Quod memorare piget, tot dies assuit115
Ut duodetriginta tantum essent reliqui,
Quibus hanc molem conderet. Quid plura?
Pro pede laevo, oculos testor, nulli supererant, Femur laevum manibus
In faciem scilicet posticam Ianuariiattolit.
Prius ingesserat. Non est igitur, mi Marti, 120
Quod pediperdium mihi vertatur vitio.
MAR. Ecquid adhuc historiarum restat, nugivende?
FEB. Postquam membratim memet rimatus fueram,
Et quasi abortivum mensium prodigium
Me vidi, illico succlamo “Genitor, perii. 125
Pes alter nusquam apparet gentium. En Ianuarium
Bifrontem, unipedem vero Februarium.”
Respondit Numa consilio factum, nam Ianuarium
Deo excubitori Iano sacrum voluit,
Febro me, deo nescio cui, quem Ditem dictitant. 130
Inferis enim portenta placent perpetim.
MAR. Apage a me ad inferos plagi-gerule. Februarium verberat, et
IAN. Ha, ha &c. [ . . . ] subducens in carcerem
FEB.Abeat in malam rem verbero.quintis more [ . . . ].
IAN. Per caput bilingue meum, tu linguam pulchre tuam
Venum dedisti, satis onustus redis, sed verberibus. 135
FEB. Quonam oestro novo percitus est Martius?
IAN. Oestrum novum non est, nil praeter solitum spirat.
An nescis, fatue, initio saevire Martium
Ventorum e claustris exito agmine,
Boreali in ingressu bacchari fremitu, 140
Continuo vero languidum mitescere?
FEB. Isthoc aedepol oculis iam conspicor meis.
En obliquato flavescentem capite.
MAR.Febricito.
IAN. Inde emanat quod vulgus praedicat, Martius
Ingreditur leo, sed in agnellum desinit. 145
FEB. De leone transeat per me licet illacessitus.
Ast in agnellum ubiubique incidero,
Nunquam profecto deerit vindictae appetitus.
IAN. Optime rem capis.
FEB.At verbera pessime capio.
IAN. Ha, ha, ha &c.
MAR.Ut mihi sensim vigor defluit! 150
IAN. Noli Martio inclementer dicere.
FEB.Sed
Qui fit ut tam festine torpeat flagellifer?
IAN. Cum sors vitae adiunxit comitem, qui primo
Efflato impetu confestim ei furorem cohibet.
FEB. Quem comitem?
IAN.Comitem individuum quadragessam. 155
FEB. Placet.
IAN.Nam illa malas convellit, brachia
Enervat, latera delumbat, crura debillitat,
Pedes coercet. Crudelis quid non imminuit quadraga?
FEB. Beatam pol quadragessimam effraenatorum
Domitricem mensium.
IAN.Agedum, sedatus est Martius. 160
Nunc quorsum venimus agamus serio, compellemus
Et tractemus leniter. Marti.
MAR.Febricito.
FEB. Siste, Ianuari. Atra laborat bili,
Ex insano fortassis furentem facies.
IAN. Periclitemur tandem quid habeat animo. 165
Marti, tuo nobis nunc opus est cerebro.
Ecquid consilii suggeris quo propitius
Saturnus e rebus reddatur nostris et placidus?
MAR. Quid Martio cum consilio?
FEB.Quid Februarius Simul Februarius
Cum verberibus?fustem e manu eripit et
MAR.O mensium lepidisisme, 170Martium verberibus e
Illubens feci diris actus turbinibus.cathedra extundit.
FEB. Et ego illubens diras tuli turbines.
MAR. Parce, o Numi-genite.
FEB.O verba mellea!
Hem ius paternum quod fraude tibi clepsimus. Februarius Martium
fuste prosequitur.

IAN. Quae te tenent intemperiae, verbereum caput? 175 Ianuarius fustem
Februario rapit eumque
verberat.

FEB. Febrem excutere libuit quadragessimalem.
IAN. At febrem ego hanc in scapulas incutiam tuas.
MAR. Mecastor, motum trepidationis immisit mihi!
IAN. Animos nunc tandem, miseri, advertite. In angulo { . . . ] evellit (?)
Nobismet consulere consilium iubet. 180et voce sequitur tremula.
Saturnus temporum pater nos concivit nuncio,
Quam nostra sit passim derisui pauperies.
Caecutit qui non videt quam tenuem trahimus
Vitam, siccis oculis effari nequeo. Lachrymatur [ . . . ]
Ipsissima sumus mensium mendicabula. 185
FEB. Desiste lachrymarier.
MAR. Ingenio
Duro es.
FEB.Homo sum, non crocodilus.
IAN. Terra nobis noverca sterilescit, reliquis
Faecunda est mensibus, onusta bellariis.
Aliis tenellae exoriuntur herbulae, 190
Segetes aliis. Hi ficus, melopepones,
Uvas illi, et dapsilia Autumni cupedia
Obliguriunt. Nobis praeter caules, brassica,
Et arida id genus olera nihil parit.
MAR. Proh fata improba!
FEB.Pol merito conqueritur. 195
Qui dentium phalanges quatuor, duas linguas
Et ventres duos alit, Cererem opus est,
Et Bacchum habeat hospites. Ipse qui sobrie
Muris instar paviduli alienis semper vescor.
Caules pro dapibus habeo Sybariticis. 200
Ast fletum comprime, et animum commascula,
Ianuari.
IAN. Ecquid quod consulas suppetit?
FEB. Qui pauper est simulque egens est consilii,
Omnino nauci est.
IAN.Deprome, mi dulciloque.
FEB. Tu capite es duplici, sed ingenio simplici. 205
MAR. Hic pedibus est inutilis, sed capite integro.
FEB. Praestigiis aucupandum est circulatoriis.
Age sis, trusatili te turbine circumagito,
Tardiuscule primodum, post te gyris implices,
Ut quae frons antevorta, quae postvorta sit 210
Ipsos oculos fugiat.
IAN.Perpulchre doces.
MAR. Februarium astutiarum gymnasium.
IAN. Hem tibi. Stat brachiis ansatis et postea
FEB.En antevorta, en postvorta.saepe se circumrotat, tandemque
Antevorta, postvorta, antevorta. Lepide.postvorta [ . . . ] populum.
IAN. Vertigine caecutiunt postvortae oculi. 215
Ne caeci evadant plane male metuo.
FEB. Metum pone, obtusiores fieri nequeunt. Februarius inspicit, et
IAN. Mel loqueris.sudario oculos deterget.
FEB. Technas cudamus alias.
IAN. Imperes modo.
FEB. Pectus decurves pronus.
Sic sic, ad amussim concipis. Obtutu iam uno 220 Ianuarius stat
Sursum, deorsum, caelum et terram penetres.inclinato pectore.
IAN. Deos immortales, quid video?
FEB. Effare, oculatissime.
IAN. Polos simul aspicio arcticum et antarcticum.
MAR. Festive.
FEB. Perge.
IAN. Ha ha, ut ursula ioculariter
Saltitat, boreali ne obrigeat frigore. 225
FEB. Holla Ianuari, in Cassiopeiam respice,
Et novam, quam praedicant, stellam quaerites.
IAN. Reperi, reperi, video in dextero. Ianuarius caput inclinat
Scintillat cubito, quartae est magnitudinis.
MAR. Perspicilla male-fida arundinea. 230
Nihili in posterum pendite. Ianuarii,
Postvortam consulite.
FEB.Antarcticum versus
In terrae quid geritur centro?
IAN. Vae miseris.
Undique conflagrant, in centro iacet Terra del Fuego.
FEB. Aliorsum flectere, ne crematis oculis 235 Februarius Ianuarii
Nos hic eamus perditum.caput contorquat.
MAR.O ipsi Linceo
Perspicaciorem!
IAN.Euge, ortum iam solis
Et occasum contueor.
FEB. Optime.
MAR. Ianuari,
Circumventare, lunamque indages sedulo.
IAN. Hem teneo, occasum prope volitat.
MAR. Inspice 240
Et quibus oblinitur maculis discute.
IAN. Quas tu mihi oggannis maculas, inspide?
Aut montes sunt, flumina, urbes et oppida,
Aut parum mecastor vident postvortae lumina.
FEB. Profecto ita est ut perhibet, frontes erige. 245
Sine amplectar. Ita mihi faveat Saturitas Ian. [ . . . ]
Aristotelem non uno asse emerim.Febrarius [ . . . ] amplectatur
Ad huius ingenium, nugator fuit nimium.
O diem laetum, ut montes aureos somnio!
MAR. Et ego aureos somnio, sed somnio tantum. 250
FEB. Per scipiones meos, aquilinos oculos
Et gestus theatrales hodierna commodum
Excussi indagine.
IAN.Sed cuinam emolumento?
FEB. Barde, cuinam emolumento? Gallum Aesopicum,
Tu plus insciens facies quam sciens boni. 255
Haec omnia nobis cedent in aucupium.
Saturnus enim facetias ut spectaverit,
Perhilari et in iocos effuso animo
Munera edendi copiam faciet illico,
Adeoque compita et feraces triviae, 260
Quam terra negat, messem emittent uberem.
Crede, Ianuari, cui nummi germinant
Frugifera mense quolibet messis metit.
MAR. Munra haec gerrae sunt et tricae merae.
FEB.Mastygia,
Tu alia non gerras suggere; in pede ligneo 265
Lapideum tibi caput prurire faciam.
MAR. Antevortam et postvortam divinitatis comites
Peiors aevi gens coluit Romulea.
Futura longe contingentia quod praecinerent.
FEB. Quid audio?
IAN.Quod res est: futura ac praesentia 270
Adaeque calleo.
FEB.Si non ficta funditat
Lunaria, et menstruales suboleo
Ephemerides. Experiamur primulum.
Age, annum hinc initum qualem praesagis,
Mi fatidice, pluviosumne an sudum? 275
IAN. Oraculum hoc sis arripe, radiante sole
Diem serenum praenuntio.
FEB.Ah.
IAN.Si nubes convolvarint,
Pluvia mox ingruet.
FEB. Nasutum hominem!
IAN. Magna hinc frumenti penuria erit pauperibus.
MAR. Ecquas eclipses praemones?
IAN.Solis hoc anno 280
Totalis obtinget nuspiam, ast lunae.
FEB. Ah.
IAN. Si tellus forte eam pernubilaverit.
MAR. Recte.
FEB. Quos morbos praedicas?
IAN. Oh, mortiferos.
FEB.Proferas
Audacter lunarium.
IAN.Capite dolebunt singuli
Qui febribus hoc anno laboraverint. 285
MAR. Heu me miserrimum!
IAN.Quos rodet podagra
Aegri erunt pedibus.
FEB.Ah.
IAN. Caeci nihil cernent.
Quibus spiritus deficiet morientur illico.
FEB. Sat est. O nos e mendicis iamiam natos regulos
Versutiis meis gratiam, quid sit gerendum 290
Probe nunc praesentisco. Tu, Marti, in compitis
Theatrum quotidie praestrues, lunaria mox
Venalia gestabis appensa pectori.
MAR. O me lunariopolam!
FEB. Ianuarius
Ludicra festive peraget compitalia, 295
Ipse interim in ollam e circumspectatoribus
Nummulos quadrantes colligam.
IAN.Nugarum
Facetum architectonem.
FEB. Agitedum
Festinemus, ne dolis nos praecludant alii.
IAN. Placet. 300 Exeunt.

Perge ad Actum Alterum